장음표시 사용
141쪽
ra Tit. III. Ret. XIRquia illi magis arma, quam sura scire praest
muntur , ut dicitur in t ult. C. de Iure detiriberandia hi vero propter immaturitatem judicii sunt digni venia, quod etiam expressi decernitur in . quamvis II. Q de Iuris , Onfacti ignorantia. Item in eadem i. Regula est, excipitur casus, in quo aliquis ignoraverit Ius ex eo, quia neque habuit copiam Iuriscontulti , ex quo potuerit illud scire , neque satis prudentiae, ut per se ipsum potuerit indagare: cum enim in tali casu ejus ignorantia sit probabilis, succurritur illi ex aequitate per beneficium legis, ut ex tali ignorantia excusari polis sic ad quod etiam facit cap. ultim distin 3T. apud Gratianum . Ubi tamen adverte excinptiones istas intestigendas esse quoad ignorantiam Iuris possitivi civilis. Ceteram ignorantia Iuris naturalis, vel non datur in adultis , vel si dari aliquando contingat , damnabilis est
adeoque non excusat, ut sumitur ex Grat incau. I. q. q. cap. peIuli. g. Notaadum
G. XIV. Cum quis in Ias veredit alterivi, iustam stet
ra tis ea Iam babere censetur.
Casus figurari potest in c. si Sacerdotes in Cau. 6. u. 3. - c. Cura pastorali i. De Iure patronatus . inidam laicus donavit Μ nasterio , aut alteri Clericorum communitati
Ecclesiam, absque auctoritate , consenta
142쪽
TD. IIL N. IV. 29 Episcopi aut alterius Superioris Ecclesiastici ,
ad quem ejus Ecclesiae collatio pertinebat Eiusmodi donatio invalida fuit , quia non est in manu Laici dare Ecclesiam, sed pilcopi, immo ab eodem onasterio nec inchoari potest praescriptio super illam Ecclesiam , quamdiu vivit ejusdemmonasterii Superior, in cujus manu donatio facta fuit , quia est pomessio malae fidei . Sed supponamus quod ille Superior, aliique mortui sint, quibus facta fuit d natio, isti in locum eorum successerint in Μonasterior numquid isti pomunt inchoare I gitimam possessionem, seu praescriptionem in illa Ecclesia 2 Respondetur assirmative , quia
isti praesumuntur habere bonam fidem , censetur enim habere justam caussam ignorantiae,
di putare Ecclesiam datam fuisse ab habento potestatem; quia cum quis in rus succedit alterius justam ignorantiae caussam censetur habere. Haec regula versatur circa ignorantiam facti, unde est quasi exemplum regulae praecedentis , ut notat Glos ad hanc regulam in fine. Si enim ignorantia facti alieni, quae probabilis sit,eκcusat , ut explicatum est excusabit pariter ignorantia, quam habet Successor circa factum mi antecessoris, quia etiam haec est probabilis ignorantia secti alieni. Huc etiam facit exemplum allatum a Glos in supracit. l. qui in Lterius, de itio, qui tecum convenerit se daturum tibi pecuniam, Minterim mortuus suerit: in quo casu si ejus heres non statim tibi solvat , non propterea conveniri potest , puniri propter dilationem solutionis , quia excusatur ignorantia de facto sui Anteces.
soris hoc est de promissione tibi secta
143쪽
. ID Titi III. Reg. in . quam ignorantiam habere praesumitur, quae excusatio praelartim locum habet, quando agitur de damno vitando ignorantiam enim in her de universali circa factum defuncti non praesumi, quando agitur de lucro captandi, sed p tius praesumi scientiam, docuerunt ascard. concl. 79. u. 37. innus in reg. Prae, umitur loc citiis hoc tit aliique citati a Barb. ad hanc
Esumitur ex L mon quidam s. f. de I L baris, i , Ubamis c. Tua I dei cimis, aliisque Iuribus Casus quoad primam .Partem reguIae, in qua sermo est de odiis restringendis figurari potest eicit cap. Tua uiri cum essent concessae in seudum quibusdam L,
cis aliquae decimae, quaelitum fuit, utrum iliadem accre re deberent etiam decimae novalium, hoc est terrarum de novo redactarum ad culturam , de quibus memoria non extabat quod aliquando cultae fuerint, ita enim explicatur vox Noalium in cap. quid novate M. de Herbor significatione Responsum est autem, non debere ipsis accrescere , sed solum posse ipso percipere decimas in terris, qua tem p re in seu uationi erant cultae, quia illa conces.sio facta laicis de percipiendis decimis est concessio odiose, odia autem non sunt extendenda , sed potius restringenda. Item alius casus habetur in cap. I. De risiis resisten is α
144쪽
Tit m Q. V. 31 si eum Iiquo illegitime nato dispensatum
fuerit , ut , non obstante deis, natalium possit ad beneficium etiam curatum promoveri, vigore hujus dispensationis non potest nisi
unicum beneficium obtineres, quia eadem dispensatio, utpote odiosa est restringenda. Demum exemplum quoad alteram partem regulae , in qua dicuntur favores ampliandi , tumipotest ex L I. Q de se tentia assis, e
rutis , quae te inseritur a Grata inmo Decricau. a. qu. . in fine, ubi authentice declaratur , quod si Princeps alicui ad exilium damnato dicat restituo te in integrum provinciae tuae, intelligendus sit non solum de condonatione criminis, & exilii, sed etiam de restitutione honoris, gradus , omniumque ceterorum; quia scilicet est restitutio gratiosa, dis vorabilis, quam convenit ampliari. Pro intelligentia regulae, notandum est nomine odii non intelligi hic assectum illum voluntatis, qui et contrarius amori ded latiori ac
ceptione significari quidquid in is poenam aliquam, vel molestiam continet, aut aliquo in do redundat in gravamen , seu praeiudicium item nomine lavoris non intelligi hic affectum illum benevolentiae, quo voluntas aliquem pro- seu uitur sed significari quidquid in se gratiam continet, 3 provocat benevolentiam. Ita colligitur ecl. qui arreptionem o fit de conditione indebiti, Ac t. o favore 6. C. de Legibus iunctarm. quod obgratiam r. infra, hoc tit. Notandum praeterea est, dari nonnumquam aliquos actus, seu concessitones, quae relate ad illam particularem personam, ad quam imm
diate terminantur potant aliquo modo dici λ
145쪽
vorabiles, quatenus nullum ipsi gravamen, seu praejudicium videntur inserre relate tamen ad aliquem tertium, sive etiam ad totam comis munitatem dici possunt odiosae , quatenus aliquo modo praejudicant Iuri tertii , aut derogant alicui publica utilitati qualia sunt, quae derogant alicui juri communi, quia ad utilitatem, tranquillitatem publicam pertinet, ut quantum fieri potest, servetur ab omnibus jus
Jam vero , quia utilitas tranquillitas publica de genere suo praevalet utilitati privataea ideo omnia ea , quae aliquatenus der gant Iuri communi dicuntur simpliciter odi sa, quamvis contingat alicui particulari pers nae esse favorabilia, cujus generis sunt dispensationes, quae contra Ius commune conceduntur. Inde fit, quod eadem restringi debeant hoc est tricte interpretari, itaut , vel nihil vel minimum quantum fieri potest , praejudicent uri communi, ut est exemplum in Q eum diactus . de consuet ubi cum tractaretur de quodam statuto, cujus verba indifferentia videbantur , ut vel intelligerentur in sensu dero-gahte juri communi , vel in sensu non derogante eidem , Summus Pontifex illa interpretatur in sensu non derogante. Idem iuris est, quando per aliquam conincessionem alicui factam derogari videtur , aut praejudicari juri tertii quia etiam tunc illa concessito restringi debet, seu stricte interpretari itaut vel nihil , vel minimum quantum fieri potest praejudicet Iuri tertii praesumpta enim Principis mens est, ita velle uni indulgere, ut Alteri nocere non velit concessiones autem RPri
146쪽
Principe factae non extenduntur ultra Principis
voluntatem . Ita desumitur ecta suam υι 3. dere1criptis in o. exl rescripta . C. de precib.
peratori offerendis, &ὰ l. f. Fiquis a Principe T. Ne quid in loco publico. . Secus accidit in iis, quae sunt pure sev rabilia, nullique praejudicant, neque derogant Iuri communici ea enim juxta praesentem reis gulam convenit ampliari, hoc est ample interis pretari, quantum patitur natura rei proprietas verborum , ut desumitur etiam ex . penulti T. de Constitutionibus principum, exl. limos de verbor significatione, & ex c. mParte T. de Decimis, ubi privilegium cuidam Abbati concessum super percipiendis decimis de laboribus terrae Parochiarum suarum , dicitur extendendum si etiam ad Novalia, itaut
scilicet vigore illius privilegii posset ille A
has percipere decimas etiam de novalibus . Atque hic nota discrimen inter id , quod sta-rutum fuit in c. Tua de quo diximus ad iniistium hujus regulae, Winter id, quod sui decretum in cit cap. Ex parte di alia in c. Tua
expresse habetur , quod si alicui Dico concessi sit facultas percipiendi decimas , non debeat eadem extendi ad novalia. E converso in Cap. ex parte habetur , quod facultas cui dam Abbati concessa percipiendi decimas , extendi quoque debeat ad Novalia . Ratio disparitatis est quia facultas illa concessa Laico censetur bdiosa , utpote devians a primaeva Decimarum institutione , o iure communi , secundum quod decimae solvuntur Clericis concessio autem odiosa restringenis.
da est . E converso concessio illa percipiendi decu
147쪽
decimas, de qua sermo est in cap. ex parte est concessio facta Clerico, unde non deviata jure
communici ac propterea debet esse amplae interpretationis, quia odia restringi, favores Convenit ampliari.
Excipitur tamen ab hac regula concessio illa, quae quamvis favorabilis sit, utpote nutilam poenam , aut gravamen imponens , sed gratiam solam conserens et , cui conceditur nihilque praejudicans uri communi , aut jurii alicusus tertii 3 attamen est in eo impetrationum genere, quae dicuntur ambitiois, utpote tendentes ad incrementum honoris, aut dignitatisci quales sunt litterae super obtinendis beneficiis impetratae, iisque similia, de quibus sermo est in Q quamvis de praebem in s. ubi decernitur, quod ejusmodi concessiones, seu litterae, utpote ambitiosae sint restringendae. Inde
quod si aliquis rescriptum impetraverit in quo mandetur collatio beneficii ipsi facienda usque ad certam summam, vigore huius rescripti non poterit ipsi provideri in pensione, sed lolam in beneficio nisi tamen in eodem rescripto fiat expressa mentio, etiam de pensione . Superesset hic aliquid explicandum circa saluta, Meges renases, utrum, & quomodo restringenda sint, seu stricte interpretanda in utrum id semper locum habeat in qualibet lege petnali. Sed de hac re sermo erit inserius ineXPlicatione regulae in pinis hoc tit ubi de illam agitur . . REG.
148쪽
Deeet concessum a Principe beneficium se mansurum. Esumitur haec regula ex c. fisaper gratia A f. i. g. i. s. c. Maι nulla 35. da praeb. in . aliisque iuribus hic citatis a Glos. unde casus ita figurari potest. Summus Pontiisse concessit itio beneficium, Mexecutorem delegavit, qui Titium in beneficii possessionem immitteret. Accidit antequam fieret illa ex cutio Summum Pontificem moria unde quaestitum fuit , utrum morte illa concedentis expiraverit facta concessito, ita ut executor delega
tu non habuerit amplius potestatem immittendi Titium in possessionem beneficii e Responsum est, non expirasse concessionem gratiae, adeoque nec poteitatem executoris, veluti access,riam eidem gratiae , quia decet concessum beneficium a Principe esse mansurum. . Haec regula non est ita intelligenda quasi in nullo umquam casu beneficium seu privit gium a principe concessum cessare possit. Phi-ribus enim modis cessare contingit, ut patet
fuit , quomodo cessare possit privilegium per non usum , seu abusum ejusdem, per lapsum
reiNporis, ad quod concessum fuit &c. Intelligenda igitur est pro casu, in quo Princeps non alligaverit concessionem certo tempore, aut in quo delictum, seu abusus, vel aliquod enorme Praejudicium alteri resultans cessare noli sectat concessionem, ut est exemplum in c. Iura stum
149쪽
is Tir. In Reg. XVI. 9. de Mimis, ubi privilegium quibusdam e .ligiosis toncessum non solvendi decimas, quia incepit esse enormiter nocivum tertio, revoca. tum suu seclusis his circumstantiis, beneficium regulariter durat etiam post mortem concedentis, ut patet in casu proposito ex citi αβ supergratia ex ossi deleg in o. Quaeres quid si Princeps non concesserit ipse per se beneficium , sed tantummodo alte.
ruin delegaverit ad faciendam concessionem interim autem re integra, seu antequam delegatus ad concessionem procedat, ple Prince moriatur 3 numquid etiam in tali casu commissio Principis debet esse mansura citaut vigore illius commissionis possit delegatus beneficium concedere , etiam post mortem Principis delegantis.' Respondetur cum distinctione, ut expresseditiinguitur in cit cap. seu 36. de praeben. in . Vel enim illa delegatio facta est absque expressione particularium personarum , quibus beneficia conferri debeant a delegatori vel facta est delegati, cum expressione certae e 1 Onae, ut puta , si dicat Committo tibi , ut beneficium conseras Titio . Si delegatio primonaodo facta est, durat etiam post mortem delegantis . Ratio est e quia eiusmodi delegatio facta censetur in favorem, seu beneficium delegati, cum sit magna ejus praerogativa posse idoneas perlanas eligere' beneficium autem a
Principe concessum non κpirat per mortem Concedentis. At si delegatio facta fuit de concessione facienda certae perlbna , expirat Om. nino per obitum delegantis , re integra . Ratio est , quia per talem delegationem nemini
150쪽
proprie concessum est a Principe beneficium . Non delegato, quia talis delegatio non cens tu facta in favorem delegatici non personae providendae , quia eidem non fuit beneficium Principe concessum , sed beneficii concessio commissa fuit delegato. Non extenditur igitur ad hunc casum haec regula juris , quae solum
loquitur de beneficio a Principe concessb, ade que servari in eodem casu debet generalis doctrina de officio delegati, cujus facultas regu lariter cessat per mortem delegantis, si res sit integra, seu nondum incepta executioni manis dari, ut constat ex . Relatum Ris c. Licet undique 3 o de Off. Deleg. Quaeres praeterea, utrum beneficium , seu privilegium a Principe concessum, ita dicatur in hac regula debere esse mansurum, ut neque
ipse Princeps possit illud libere revocarest Respondetur, de hac re sermonem fuisse in ultima parte instivitionum nostrarum cap. s. ubi egimus de privilegiis, & excessibus privilegiatorum , ex quo quaestionis resolutio peti potest .
Iudiatum a Iura beneficium non est alleui
Esumitur ex C. is his, dist. 28. aliis- que pluribus in utroque Iure 3 unde
casus multipliciter figurari potest. Titius promotus est ad beneficium, pro quo debet Ordinari Sacerdos intra annum, ex vi Canonis μcer Cana Iq. de elect in o. Numquid potest
