장음표시 사용
171쪽
ratione in cit C saris perversum . dist. 6. habetur, non esse filium spoliandum ossicio, vel beneficio suo absque ulla sua culpa, tantummodo propter peccata parentum, quia etiam beneficia, α ficta Ecclesiastica sunt Iura spiritu lia Secus accidit inigna temporali, qua puniri nonnumquam potest unus pro alio, vel quia unus censetur quasi res alterius, ut dictum est; vel quia crimen unius derivatur aliquo modo etiam in alium c videri potest S. h. in l. c.
Muia quis mandato facit Iudicis, dolo Deere non
Didetur, Mn habeat parere necesse.
TAEc regula sumpta est ecl. Non videnturo ia7. g. sui jussus de diveri r . Iur. Exemplum sumi potest ecl. Si stipulatus 8 I. g. S. Mema de Solutionibus. Titius reliquit apud te depositum, postea, relictis pluribus heredibus, mortuus est. Unus, vel alter ex illis heredibus repetit depositum. Tu ut tuae securitati magis consulas, interroga Iudicem, utrum illi petenti restituere debeas, qui respondet tibi, &praecipit, ut restituas. Post actam restitutionem, alii coheredes convenim te, ut vel ipsis restituas, vel ut puniaris de dolo, eo quod cum eiases obligatus omnibus restituere, uni tantum stituisti. Numquid ita de dolo puniendus eris ad eorum petitionem Responsum est negative: quia rellitutio illa facta fuit a te mandato Iudicis; quod autem si mandato Iudicis non prς- sumitur fieri ex malo solo. Item casus poni potest ex Q Si Curiposcis de senti ex m. in . Quidam
172쪽
dam Episcopus praecepit Laicis, ut Clericum criminosum caperent, ad se adducerent, atque
ita per ipsosLaicos factum est. Numquid iidem
Laici dicendi erunt incurrisse sententiam excommunicationis: Responsum est negative, quia scialicet mandato licito Episcopi obtemperaverunt, atque ita obtemperando non fuerunt in dolo, k in animo machinandi damnum Clerico. Haec regula procedit in iis, quς ceteroquin si fierent a privata ei sona cum auctoritate si fiat eum auctoritate Superioris, in quo casu excusantur; non praesumuntur facta ex dolo, seu ex animo machinandi , aut nocendi alteri immo potius esset culpabile non obtemperare mandato Superioris, uxta reg. IS9. E. de diversiis reg. Iur. Non potes dolo earere, qui
imperio magisratus non pariat.
Notandum tamen hic est, id non esse unitiversaliter omnino, pro qualibet circumstantia intelligendum. Si enim contingat Iudicem aliquid praecipere, quod sit notorie in ustum, atque prohibitum per legem Divinam, vela
manam tunc obligantem , non propterea Subditus obtemperans excusaretur , quia lure cenis seretur suae culpae praetexere mandatum Superioris, quod eo tempore nullum est, cum non
obliget. Exemplum habes in cap. Universitatis M. de lant ex comm ubi Clemens III interis rogatus utrum laicus quidam iocidisset in e communicationem, eo quod ad iussionem Α batis, in cujus servitio commorabatur , Cleriis cum vel Μonachum verberaverat respondit, incidisse tam praecipientem, quam Laicum o temperantem, quia caecet tale mandatum se
173쪽
I6 Tu. II Reg. XXκ. . rat injustum, de jure non obligans Ratio istorum est quia ubi Deus , vel Princeps aliquid praecipit, vel prohibet, potius illi obtem perandum est, quam inseriori Iudici, vel Domino aliquid contrarium praecipienti, ex qua ratione deducitur , quod nec excusetur Subditus obediens Principi in iis , quae sunt contra Deum, ut desumitur ex cap. Iulianus 9 I. caP. qui resistit M. ex cap. Imperatores f. an. XI. quaest. 3. ad quod etiam facit quod in libro Actuum Apostolorum narratur Petrum, Joannem dixisse F justum es in eo spectu Dei vas potia audire, quam Deum judicate.
Μοra sua uilibet est oeida. T TAEc regula desumpta est e l. in ren-II damnatione I 33 6. Unieuiq; ff. de re Iuris L Emptor 2 ff. de aqua, is aquae pluviae arcendae, aliisque juribus. Exemplum sumi potest cap. unico de condemnato is e cap. Bona fidὸ a. de Deposito Titius commodavit tibi, vel deposuit librum usque ad certum tem pus pro usu tuo Lapso eo tempore requisivit te & interpellavit , ut librum restitueres ta autem injuste, Windebit distulisti reddere,& sic fuisti in mora restituendi. Interim liber casu fortuito M absque tua culpa periit, vellario ablatus tibi est. Numquid solutus es abomia obligatione restituendi, sicut si non fuisses in mora, ct nulla tua culpa intervenisset, vel obligatus es restituero saltem aestimationem
ιibri Responsum est a Greg. IX. te esse obliga
174쪽
Tit. III. Reg. XXV. 6 Itum ad restitutionem , quia fuisti in mora re .stituendi, Qtua mora debet esse tibi nociva.
Item casus poni potest in lare qui semper est in mora restituendici unde si res surtiva , aut vi possessi pereat, perit in damnum ejusdem;
adeoque tenetur4stimationem solvere, ut sumitur etiam exra subtracto 9. C. de furtis. Pro intelligentia regul notandum est,i
mine mor hic intelligi culpabilem tarditatem in aliqua re prςstanda damnosam alteri, ut cota ligitur e l. Μοra feri 32 ff. de Muris, uncia Glosis ibid. qua ratione debitor injuste dif- serens solutionem debiti intra tempus statutum dicitur esse in mora solvendi, sic de aliis similibus. Iam vero ut ea tarditas sit culpabilis, adeoque tardatis dicatur morolus, opus est ut sciat, se debere, vel scire debeat, ut interpellatus uerit a die, vel ab homine, Qui habeat possibilitatem an i, sicut explicat Gloss. ad hanc reg. sumitur e l. quod ne I ff. de
Ex hac explicatione morae facile deducitur ratio praesentis regulς. Cum enim mora sit culpabilis, aequum est, ut potius sit nociva moroso pereat casu sertuito in domo iuris, aequum est, ut pereat potius in damnum furis, qui peccavit committendo furtum, restitutionem differendo, quam in damnum alterius, contra quem commissum est furtum propterea restitui dohet res saltem in aestimatione, simulque cum ipsa restituendi sunt fructus rei, compensandum omne damnum, quod e culpabilitarditate m rosi caumatum est alteri.
Dices mora Rei, seu debitoris principalis Dbi. n. Phoebei. nocet
175쪽
nocet fide jussori, ut conita ex I. Mora rei 88 st. δε νωλὰ gationib. ergo falsum est, quod
mora sit tantum nociva moroso.s Respondetur fidejumorem, quoad obligationem, quam contraxit pro debitore principali celiseri per fictionem Juris eumdem cum debitore principali, eiusque obligationem esse a cessoriam obligationi principaIis, ex g. ιδε- jussinibus. Instit de adussoribus. Non est igitur contra Tegulam, quo mora debitoris principalis noceat aliqualiter etiam dejumori quod idem ex mili. ratione dicitur de mora Tutoris, quae ncce Pupillo, de mora , quam habuit Defunctus , quae nocet heredi, sic dereliquis
6 Dixi meeat aliqviatiter, quia notant Dolio res ex L ult ff. de 'deiussor,b moram debitoris principalis nocere fidejussori, quoad solutionem illam principalem, pro qua fidejussit, non autem quoad argumentum, seu interesse solvendum ultra debitum principale, ad quod tenetur Reus ratione morae; nisi tamen dejussor in omnem caussam, & etiam in moram pro quolibet interesse Cicili toris fideiusserit. Ratio est quia dejussor censetur idem ac Reus per montari Juris in hac re, quatenus praecise se obligavit, non autem in his, in quibus se non obligavit ueadeoque in istis, in quibus se non obligavie non censetur mora debitoris principalis esse mora fidei foris; consequenter non est eidem nocia'. Ita tradit Decius, aliique Auctores' l. Inconaee mlione 133. f. Unicviaue m de reg. Iuris atque ita etiam resolvit Gloss. in . Sive in aptam 3 ff. qui satisdpre cogantur.
Idem cum proportiore diceodum est pro
176쪽
Tit. III. Reg. XXα Mealita in tuo duo semel se obligaverunt alicuitertio ad aliquod praestandum intra certum eni-pus, eoque elapi unus illorum duorum sit in mora , in quo casu dicitur in L penuit.' de duobus eis, moram illius nocere etiam Sosio, quod intelligendum est in ordhie ad effectum continuandae obligationis, quam ab initio simul
contraxerunt,in secundum quam cehsentur quasi unus, ridem non autem quoad augumentum
obligationis. Alia plura circa moram , modumque illius contrahendae , atque purgandae si quis cognoscere velit, consula Giball. lib. a. de Usuris
Ea quae sunt a Judire, si ad ejus non spectant Uficium, viribus non subsistunt. Fo Ec regula iumpta est L factum IJo TII de reg. Iuris, quae talis est Factum a
Iudice, quod ad ejus oscium non pertinet, at ut 3 non Ct. Calus proponi potest ex . quae in Ecclesiarum . c. Ecctilia . Μάriae ro de Constit. Princeps quidam Laicus statutum secerat
de rebus, vel persbnis Ecclesiasticisci numquid tale statutum validum fuit Responsum est negative ab Innoe. III. etiamsi statutum illud ceteroquin respexerit commodam, vel favorem Ecclesiarum, nisi tamen ab Ecclesia fuerit acceptatum, opprobatum. Cum enim Laicis nulla sit attributa facultas super Ecclesiis, aut Ecclesiasticis personis, eosdemque obsequendi manea necessitas, non auctoritas imperandi, ut dicitus
177쪽
1M Tit. ΙIL Reg. XXVLin cit cap. Ecclesia Linariis consequenter Raliquid tale attentaverint super Ecclesiis, aut E clesiasticis personis, actum exercent ad eorum officium non spectantem quoautem fiunt a Judice, si ad ejus non spectant officium , viribus non subsistunt. Ex eadem quoque ratione sunt invalidi actus illi, quos contingat exerceri ab aliqua persen Ecclesiastica, puta ab Episcopo, non habentem potestatem ad ipsos, ut puta si in iis casibus, in quibus de Iure communi posset
tantummodo concedere F dies ivlulgentiarum, concedatu . dies, talis concessio nulla est, juxta textum expressum in c. fin de paenit is remis s. in o. uncto Cod. Cum ex eo Iq. eod. tit in Decretat antiquis Et sic de aliis similibus. Ratio hujus regulae clara est quia scilicet tota validitas actuum, qui fiunt a Iudice, sundatur in potestate, vel jurisdictione quam habet Ergo ubi cessat potestas , se jurisdictio, cemat etiam actuum validitas. Et quemadm dum si Iudex judicare velit extra suum territorium, invalide Iudicat, quia extra territorium aurisdictionem non habet ita pariter si judic re velit de iis, quae sim supra suam jurisdictionem: cita habetur Ppresse etiam inci fin. T. de jurisse omnium Iudicuuia 3 ς regula intelligenda est potissimum pro iis actibus, quos notorie constat esse extra limites potestatis jurisdictionis. In aliis enim actibus, de quibus dubitari potest, utrum sint extra tales limites, nec ne solet praesumi pro Iudice, ad quem etiam spectat illud ipsum examinare unde quamdiu contrarium non probetur, reputantur actus validi, ut tradit Bariosa cum
178쪽
ODices: si Episcopus consecret in aliena Die-cesi Ecclesiam, vel Altare, aut ordinet alienum Subditum, consecratio illa, aut ordinatio valida et , etiamsi ad ejus omium non spectet, fiat intra limites jurisdictionis ergo falsum est viribus non subsistere actus factos a Iudice extra limites jurisdictionis suae. Respondetur actus hujusmodi dependere potius a potestate ordinis, quam Iurisdictionis, propterea validi esse potiunt, etiamsi1 fiant in aliena digcesii, aut circa alienum Subditum, qtramvis sint etiam illiciti, Guste puniti per Canonicas Sanctiones, ut videre est in c. quod translationem XI de temporibus ordinationum . cap. vi scopus in Diaeos 29. 7. q. I. alibi.
Ec regula sumpta est ecl. Nemo ide-LI tur 187. ff. de reg. Iur ubi dicitur: m videtur fraudare eos, qui sciunt, is, conseneiant; Ἀκ aliis Iuribus Casus poni potest eκι I. E. de Actionibus Empti, i, Venditi. Emistia Titio domum sciens eamdem esse subjectam alicui servituti, puta ut non possis altius attolli, aut alteri simili servituti Emptor autem eam servitutem tibi non declaravit, quia certo sciebat, te esse de eadem insormatum. Nun quid potes agere contra Venditionem, eo quod rem tibi vendiderit ita subjectam servituti Responsum est negative quia nulla injuria, nullusque dolus contra te commissius est, quia sciebas
179쪽
M Tit. III. Reg. XXVILipsam servitutem, junc tali sclantia consensisti
in contractum Emptionis scieini autem, consentienti, neque fit injuria, neque dolus. Alluci quoque exemplum sumi potest ex cap. 13 quis ingenuus . is. Si femina S. N. 29. . . Titius iciens quamdam mulierem esse ancillam alterius, duxit eam in uxorem aut e converso
femina sciens Titium esse servum alterius consensit eum habere in Conjugem is de facto Matriaeonium contra cit. Numquid postea prς- textu conditionis servilis potest in utroque casu attentari dissolutio Matrimoniis Responsumo est negative quia sciens eam circumstantiam uterque consentit, adeoque nemini vel dolus, vel injuria facta est. Ratio, undamentum hujus regulae est: quia etiamsi aliquod ius tibi competeret contra aliquam actionem , attamen eo ipso quod eidem actioni sciens, Qvolens consentis, censeris cedere ruri tuo dolus autem is injuria Proprie non intervenit, ubi nullum jus gditur. Dixi sciens, is valens consentis, utrumque enim copulative requiritur ad excludendam in- Iuriam , ut notat talosis ad hanc reg. ex iis Nerbis: Seienti, des centienti. Si enim scias tantum non consentias injuriam pateris item si consentias, sed nescias, idest non vere intelligas , ut exemplum esse potest in furiosis, aut pupillis, quorum aetas quid videat ignorat, ut dicitur in L I. C. de falsa moneta dc sic de reliquis. Notandum prςterea est, regulam istam procedere pro iis casibus, in quibus sciens consentire potest, quod agatur tantummodo de j
xe, vel injuria ipsius propria. Ex hujus condia
180쪽
Tit. Ira XXVII. Gesonis desect , injurioia dicenda est verberatio , aut manuum injectio in Claricum, etiamsit Clericus sciat, consentiat, ut constat e c. Contingit 35. de sentent. Excom quia scilicet Canon juldem verberationis prohibitivus non tam in privatum favorem Clerici, quam in f vorem ordinis Clericalis promulgatus sitit, uno de in eodem cap. Contingit, prohibetur graviter Clerico dub poena excommunicationis, ne sponte se supponat verberationibus ad compen- andam hoc modo flansam contra alitiincon
Idem cum propinione dicen tum est, quando non minus Reipablicae, quam privata perisonae specialiter interest aliquam actionem non seri in quo casu actio illa non pargatur per scientiam, consensum ejusdem privatae personae . Huju rei casus singularis est in . sia is Servo o C de juriis, O servo corrumo, Si quis suaserit alieno ervi, ut aliquam rem Domini surriperet, ad se deserieci, servus autem hoc Domino misestaverit,in Domino consentiente rem illam ipsius Domini pertulerit ad iniquum eumdem Suasorem in tali casu res illa sata est ad iniquum Suasorem sciente, de consentiente Domino, tamen hoc non obstante decernitur an illa leges, ut ille Suasor puniatur tamquam sur tamquam corruptos servi Ratio hujus est, quam indicavimus quia scilicet ablicae utilitatis interest, ne impune possint talia in servis alienis committi , ex quibus valde periclitaretur humana
