De regulis juris canonici liber unicus, auctore Francisco Antonio Fœbeo Societatis Jesu. Opus posthumum

발행: 1735년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

et 6 ij. III. Reg. XXX. iuxta text. expressum in c. Ex p. 8 Leensib. deiic de aliis similibus. Quod ii calus contingat , in quo nec κqualitata actus gesti , nec ex consuetudine regionis , nec ex affectionibus personarum, nece ulla alia circumstantia colligi possit, in qua specino mensura quantitatis aliquid debeatur eκ legato relictum, eo quod relictum fuit, sub ec-

prellione indifferenter acceptibili pro majori

ve minori mensura quantitatis , tunc locum

habet praesens regula surisci quia tunc debitor non est regulariter cogendus , nisi ad solvendum minimum intra genus illius exprelsionis: ut puta si e nullo capite colligi potIit, utrum scuta legata Cato intelligenda sint potius scuta

majora, quam minora , aut e converso . tunc

Titius heres non est cogendus, nisi ad solvenda scuta mitiora, quia in obscuris minimum ostsequendum Ratio hujus regulae multiplex redditur ab Auctoribus . Primo enim quia mini mum sequendo, minus exponimur periculo er- randici in eo enim quod plus est , continetur

minus: non autem e converso: quam rationem affert Glos . ad hanc regulam Praete Iea loquendo specialiter de legatis, quia Testator praesumitur in obscuris minas velle gravare heredem, quam fieri possit, ut constat e l. Unum ex familia 67. f. sirem,' de Legatis a. Loquendo autem de contractibus, ad quos etiam extenditur haec regula, quia sibi imputare debet venditor, aut locator, quod pactionem obscuram secerit, cum in ejus potestate uerit obligationem apertius declarare , t patet ex . Veteribus 39.

ff. de pactis Demum loquendo de gnis , de ovibus etiam praesens regula ponitur, quia in

192쪽

dubio minor gna imponitur, ex . Si praesens 3a E ex reg. In ρgnis 9 insta explicanda de regulis Iuris in o. Illa tamen intelligenda sunt regulariter ,

extra casus exceptos, in quibus ex aliqua circumstantia non est sequendum minimum in o scuris , ut fide tradunt Iuristae inci semper in ο*evri 9 ff. de regul. Iuris Canoni iti in hanc reg. quam explicavimus . Inter quos videri potest Dynus in explicatione hujus regulae, ubi etiam notat, regulam istam procedere circa quantitates, non autem circa species racartificia, si quibus, quando res est obscura laquendum est medium, ut docet etiam Glost. ad hanc regulam, sumiturque e l. si quis argemum 3 S. . de Donationibus , aliisque juribus ab eadem Glosis citatis . Inter relicuas exceptiones ea etiam est, quae concernit legata relicta ad pias caumas , in quibus verba obscura intelliguntur favore Religionis , non de in ri , sed de majori , ut travit arbos in . Titia 38. f. Seja , . de auro , is argento

legato

o Contra regulam hactenus explicatam objici

Potest. Nomen excommunicationis latae ab homine, quamvis secundum se sit indifferens adsignificandam excommunicationem majorem, vel minorem; attamen absolute prolatum intelligi debet de majori extommunicationes ut constat CX c. pen de sent eaer ergo falsum est, quod i

Psnis, ubi res est obscura , sequendum sit minimum. Item obiici potest textus in l. Etiam η3 ff. de Usus actu l. Nomen limum ff. de Verbor flauseasime, ubi habentur sequentiaci Partitionis omen non emper dimiaium

193쪽

1 3 it. I Reg. XXX. significat; sed pro ut est adjectum . Potes eni, ubera aliquis, o maximam partiri posse, via gesimam, is tertiam, is prout libuerat. Sed snon fuerit portis adjecta, dimidia pars debetur. Hactenus verba legis. Ergo etiam inquantitatibus , quando aliquid legatum et sitne ultima specifica expressione mensurae, non est seque dum minimum; siquidem pars dimidia non est aliquid minimum in genere partis. Ad primum respondetur illud esse peciale

pro excommunicatione . quia ita declaratum fuit a Greg. IX. in cit. c. penulti de senti excom. Ratio autem esse potest, quia excommunicatio minor numquam serri solet ab homine, sed solum a Iure contra communicantes cum excommunicato vitando in iis casibus , in quibus ea communicatio sit solum culpa venialis, cum eris go verbi generica interpretanda sint uxta communem urum inde est, quod nomen excommunicationis latae ab homine sumendum semper sit pro excommunicatione maJori. Ad secundum etiam respondetur textum iLIius legis ita procedere, quia nomen partis absolute prolatum , nisi aliud exprimatur , solet intelligi in communi modo loquendi pro parte dimidia, ut desumitur exartae dicamus 23. g. tili ae de verb signis uncta Glos ibid. v. rem pro indiuiso cui etiam consonat Glos in Clem. I.

de foro compet. v. aut arum parte verba autem interpretanda sunt juxta communem loquendi modum, ut dictum est . . extus igitur objecti non contradicunt huic regulis, quia a tenta communi consuetudine in objectis casibus, es non est obstiva.

194쪽

Eum, qui certus est certiorari utarius

am oportet.

Esumitur e L I. g. ult. s. de actionibus L empti, venditi Casus figurari potvit ex . Si duobus 7. De appellationibus. Titius &majus litigaverunt coram Iudice suo , pata coram proprio Episcopo , qui in ea caussa tulit sententiam definitivam. Sed cum per eamdem sententiam uterque se nimium gravari putare appellavit Titius ad Judicem immediata Sup riorem, nempe ad Archiepiscopum, Crius autem ad Papam Archiepiscopus, suscepta appellatione Titii, citavit cibum ad suum tribunal Pro cognoscenda cauda Cai s tamen eo quod ad Papam appillamet obedire neglexit,&neque per se, neque per Procuratorem coram Archiepiscopo comparuit quare in contumaciam ab Archiepiscopo damnatus suit, excommunicatione punitus. In hoc casu certum est quod si Archiepiscopus nullatenus scivit Cajum pro ea caussa appellasse ad Papam , potuit legit me citare eumdem Casim, contumacem eκ- communicat tenebatur enim Caius legitime citatus coram Archiepiscopo suo Iudice com parere δε si vellet insistere appellationi a se factae ad Papam debebat hanc ipsam appellationem a se factam declarare eidem Archiepiscopo quod si fecisset, non potuiiset amplius Archiepiscopus in ea caussa procedere. Sed sup-Ponamus, quod Archiepiscopus certo cognoverit Ca um pro ea caussa appellasse ad Papam. hoc

195쪽

Tit. III. g. XXXI. tamen non obstante procellerit ad citandum casum , eumdemque tamquam contumacem excommunicandum sub praetextu , quod neque

Titius indicaverit eam appellationem factam ad Papam, neque Cajus compareat ad illam manifestandam; numquid gesta per Archiepiscopum legitima sunt lac valida excommunicatio in Caium fulminata e Responsum est negative quia Archiepiscopus certus erat de appellatione interposita ad Papam, nec oportebat ipsum utiterius certiorari secus si ignorasset. Ratio hujus regulae clara est quia certioratio ad hunc tantum finem adhiberi sistet, ut quis aliquid sciat si igitur illud jam certo sciatur ab

eodem, certioratio est potius trustranea, otiosa.

Ista tamen intelligenda sunt pro iis casibus, in quibus certioratio ad eum priecisse finem adhibetur, ut aliquid sciatur secus accidit, quando certiorati requisita est tamquam legalis sollemnitas, quae si non ponatur, eo ipso actus de statuto legis est nullus Exemplum habes inrub. de Testamentis, pro quibus de jure civili requiruntur . testes rogati, subscribentes ex g. Sed cum paullatim, Instit de Testamontis; de Iure

Canonico duo, vel tres testes cum Parocho exta Cum esses Io de Testamentis, quamvis talis numerus restium pro certificanda praecise mente testatoris non videatur esse adeo necessarius, cumdari facile passi casus, in quo aliunde illa constet, at hoc non obstante necessiario requiritur, quia ad vitandas fraudes, quae frequenter nascisiter praescriptus per modum necessariae sol lemnitatis

a Idem juris est si quando hic, & nunc er

196쪽

Th. III. Reg. XXXII. Igrtioratio requiritur ad effectum, ut certioratust cidat in poenam contumaciae, aut siquando requiritur ad effectum, ut certiorans acquirat aliis

quod jus ex notificatione, quam facit, &sic dereliquis similibus casibus , in quibus certioratio

ponatur propter aliquem alium finem ultra hoc, quod est praecise rei scientiam inducere in ejud. modi enim casibus fieri debet denuntiatio etiam ei, qui certus est, ut patet in exemplo excommunicationis majoris, quae ex praescripto sacrorum Canbnum numquam sertur ab homine, nisi praemissa trina monitione, aut saltem unica triabus aequivalente, posito nempe triplici temporis interstitio, quorum primum pro prima Inoniti

ne sit, secundum pro secunda, tertium pro temtia, M. Constitutionem9. de sent. excom quia videlicet ea monitio non ponitur ad inducendam praecis scientiam poenae imminentis, ted praeIerea tum ad incitandum reum, ut a delicto resipiscat, tum etiam ut ii inobediens Reus suerir, magis inde elus contumacia convincatur, puniatur.

Non liuet Actori, quod eo licitum non aesit. R Esumitur e l. Non debet eiora I. s. Ita debet. Iuris , ex cap. de muneris petiri Ombus , aliisque Iuribus , unde casus ita fota metuur. Titius volens intentare litem contra Cain jum, obtinuit rescriptum a Principe, ut causta cognoiceretur , appellatione rere ota . Vigorae huius rescripti convenit coram Iudice Caium qui coram eodein Iudice reconvenit Titium ut puta cum Titiu praetendet et is peterex

197쪽

13a Tit. III. Reg. XXXII. aliquid sibi solvendum a Cajou ajus vicissim

oblato libello coram eodem Iudice petivit aliquid aliud sibi solvendum a Titio. In hoc casu certum est , quod in caussa conventionis proposita a Titio actore non potest Cajus reus interponere appellationem, quia ea caussa -- missa fuit cum clausula , vellatione remora Sed numquid saltem in caussa reconventionis proposita a Cato, poterit itius Actor appellare Responsum est negative ainfestino III. in .cit. c. a. de Μut vis petrirenisus quia cum Actoris

inquit , Rei eadem si eouditio, is uno eodemque jure eirca appellationis remedium debeat uterque cepseri sicut desiderat Actor ursibi juxta Μandatoras rescriptum justitia far, appellariove

Femorata eodem modo re oenienti debet insua justitia 6ρondere. Fundamentum, ratio hujus regulae petitur ab aequitate . Nam ut supra diximus inexplicatione reg. . conditio ei est miserabilior , quam conditio Actorisci equitas autem petit, ut ea, quae uni conceduntur regulariter, non denegentur alteri miserabiliori . si in immo caussa partis miserabilioris secundum naturalis sequitatis leges selet esse favorabilior unde reg. II. supra explicata praecipit favendum esse potius Reo, quam Actori, cum sunt partium jurx obscura. Inde est, quod si in judicio Actor timuit , quod Reus personaliter compareat ad respondendum idem quoque obtinere possis Reus, ut etiam Actor personaliter compareat: si post litem contestatam Reus revocare non potest Procuratorem, in caussa prius cognita, iumst titem II ff. de Procuratoribus Litavi actorex L quae omnia a b ff. eod. sic de aliis simili

198쪽

Tit. m. Rem XXXIII. 33bus , quae videri possunt apud Card Tuschum littera, concl. I9. Vide etiam , quae supra diximus ad teg. II. ubi notavimus dari aliquas caussas favorabiles, in quibus favetur nonnumquam potius Actori , quam Rei quemadmodum o aliquando contingit licere aliquid Α-ctori, quod non licet eo , e aliqua speciali circumitantia , ut est exemplum indicatum a Glos pro casu, in quo Reus habeat plures Iu-aices ordinarios, coram quibus conveniri possis, in quo casu est in potestate Actoris eligere u- dicem ex illis unum , non autem in potestate Rei quod statutum fuit , ne irae tribuatur illa facultas Iud em eligendi, sumat inde o casionem subterfugiendi audicium.

G. XXXIII.

Mutare consilium qui Mn potes in alterius

detrimentum

suum in alterius curiam. Exemplum sumi potest e c. Pubticato, . de Elect Capitulares, ad qeos spectabat Electio facienda futuri laetaticonyenerunt, Mi scrutinio singuli dederunt sua tuffragia, quae postea publicata fuerunt iuxta formam praescriptam in in quia propter a. de Eli R. e qua publicatione apparuit ma orem partem sufflagiorum Capituli , Titium nom-nasse. Ali ius illorum Capitularium videntes illud scrutinium non successime juxta suam mentem volueru ut mutare consilium sui , - ΚΩbagium jam datum variare. Q asium est an ia

199쪽

rM Tit. m. Reg. XXXIILjure potuerint te Resp. fuit negative ab Honorio

III quia ea suffragiorum variatio redundaret in aetrimentum Titi, consilium autem mutari non potest cum alterius detrimento. Item aliud exemplum sumi potest ex g. fin. C. de negotiisgestis. Constituisti Procuratorem, quia negotia tuarine gessit, unde teneris illi solvere expensas. Numis quid post illa negotia est , potes reumare

mandatum procuratorium, ad effectum, ut libereris a solvendis illi κpensis e Responsum est negative in cit L n. quia stilicet illa variatio esset in Procuratoris detrimentum i Tota haec regula procedit circa mutatio-Nem consilii. ex qua damnum in aliquod justertii derivaret, illud tollendo, vel minuendo, vel dissicilius reddendo aequitas enim,&justitia petit, ut nihil agamus, per quod alius laedatur in jure suo. Hinc a contrario sensu deducit Glos fila ad hanc eg quod ubi nullatenus alteri praejudicat, mutari potest consillimi, nonnumquam etiam expedit, ubi scilicet sit mutandum in melius. Exemplum hujus illationis habes in titulo de Postus. Praelat. Certum este supiadictis, quod quando Capitulares procedunt per viam Electionis, postquam sua suffragia dederunt is scrutinium publicatum est non polgiunt vatiare suffragium Secus accidit, quando Capitulares procedunt per viam postulationis, nominando personam habentem aliquod impedimentum canonicum dispensabile,&adhibendo verbum Postulo, per quod petitur a Superiore dispensatio ejusdem impedimenti pro

eo enim casu decernitur in c. Bonae memoriae q.

de Postia Praelat ut postquam postulatio uerit praesentata Superiori , non Ioisint capitula eS

et . a

200쪽

yariari unde a contrario sensu inserunt communiter Doctores, quod antequam ea postulatio praesentetur , variare possint etiam invito postulato, ut tradit Panor. incit. c. Bonae mem riae q. de postul Praesat. n. c. Ratio autem disparitatis, quare variatio dari possit in postulatio. ne nondum prauentata Superiori, aut in Ele

ctione dari non possit, affertur ab eodem Auctore ibid. n. II. quia videlicet per postulati nem nullum jus acquiritur postulato, cum sit inhabilis is indigeat dispensatione . Si igitur postulatio varietur, nullum jus laeditur , quod sit acquisitum a postulato, & propterea ea variatio non est prohibita nisi tamen , ut diximus, postulatio sit jam praesentata Superioria, in quo casu Capitulares non possunt postularione recedere, non ex eo quia per illam acquia

situm sit aliquod jus a postulato, sed ne Superiori videantur illudere, ut habetur e cir c. Bonae memoriae. At in electione aliud accidit, quia persona electa habilis est, unde post scri . tinium publicatum variari non licet , quia id videretur aliquo modo cedere ita injuriam, infamiam electi, qui ceteroquin est habilis, utpote carens impedimento Consonat huic regu- lae regula a I. supra explicata quod semel ρ euit , γα id , quae ibidem diximus , quae etiam faciunt ad ulteriorem intelligentiam regulae praesentis.

E G. XXXIV.

Generi per speciem derogatur.

Γ Esumitur e l. I. T derem Iurii, quae LM talis est , in toto jure generi per Ueciem derogatur, is illud potissimum babetur, quod1.f. n. Pisbii. I ad

SEARCH

MENU NAVIGATION