장음표시 사용
61쪽
limitari, atque ita Concilium non potuisset terminum Indulgentiis Episcopalibus pra figere. Exinde sequitur, posse Episcopum electum dc confirmatum Indulgentias concedere, licet nondum sit consecratus ; quia jam est assequutus potestatem jurisdictionis , sed nondum ordinis , ut docet S. Thom. in . dist. 2o. quaest. 3. art. 3. Simili ratione Papa statim post sui
canonicam electionem , quanuis nondum consecratus , imo necdum Epis.copus, si ita contingeret eligi, potest Indulgentias per universum orbem concedere, ut ait Azorius p. 2. libH .cap. 3 s. IV. Potestatem habet Episcopus jura pecuniaria Canonibus Sacris constituta , subditis sibi Ecclesiis exigendi ,exceptis Monasteriis quae non habent Parochiales Ecclesias . secus vero si habent, ut sequenti capite videbimus. Haec jura sic reseruntur in cap. Conquerente, de ossic. jud.ordin.
Di vis in Ecclesiissua diaeresis habet jus Synodis nodatis eu cathedra
risi nomine duos j olidos : quartam decimarum,ct mortuariorum : visitationem quoque annuam, ct moderatum charitatis auxilium, juxta Lateranense Concialium. Hoc autem Lateranense decretum habetur in cap. Cum Apostolus, decensib. Huc spectant etiam Bracarensis Concilii secundi canon 1. & Toletani septimi canon η. & Cabilonensis secundi sub Carolo Magno ca- non i . De cathedratici jure , seu de Episcoporum portione canonica, de quarta etiam decimarum , & de charitativo i absidio fusus tractant Aetorius p. 2. lib. '. cap. Ιχ. de I . de Barbosia de ossicio & potestate Episc. p. 3. alleg. 86. & 87. V. Communi & ordinario Episcoporum juri superadditus est titulus
Legatorum Apostolicorum, non tam ad extendendam eorum potestatem,
quam ad intendendam seu roborandam et pleraque enim jure ordinario poterant, quibus superadditus est titulus Apostolicae delegationis r qui titu Ius non ossicit eorum juri ordinario, sed operatur ut facilius , & eum
debita veneratioue illis obtemperetur I praesertim ex eorum parte qui praetenderent ipsorum ordinariam potestatem minuere , aut in controversiam revocare, aut ab ea se subtrahere. Unde istud quoque accurate observandum est, quod licet , judicis delegan sententia vel processii appelletur.
non ad Metropolitam , sed ad Papam delegantem , ejusve Legatum , cap. Super quasionum, g. Porro, de ossic. jud. deleg. & cap. Si delegatus, & cap. Is cui, & cap. Si a delegato , eod.tit. in s. & secundum Ius quoque Civile l. r. in princ. & l. 3. D. quis & quo appell. Tamen quia ea quae Episcopi faciunt quas Legati Apostolici ex jure communi, quod eis attribuit hanc quali ratem & titulum, non verbex speciali aliqua per Papam delegatione, id faciunt jure commuta & ordinario ι Red interjecta ab eis appellatio devolvitur non ad Papam immediate , sed ad Metropolitanum , ut docet ostiensis in Summa, tit. de ossi c. Ordin. f. Sunt autem quadam. Ubi &hoc dicit, quod quando Micui committitur Episcopo id quod pertinebat ad ipsum jure ordinario , id fit ut magis timeatur. Et Zerola his suffraga- ιμ
62쪽
tvr t. parr. Praxis Episcop. verb. Visitatio et idque confirmat declaratione. quam resurr, Sacrae Congregationis, ut ab ejusmodi, quae Episcopi ordinant ex jure communi, tanquam Apostolici Delegati , devolvatur appellatio ad Archiepiscopum. VI. Hac ergo supposta protestatione , ne praejudicetur ordinariae potestati, possunt Episcopi tanquam Sedis Apostolicae Delegati ordinarii &perpetui praedicationem interdicere, etiam exemptis Claricis aut Regularibus errores praedicantibus , Vel turbas , aut scandala in populo excitantibus , ut nec in suorum Monasteriorum Ecclesiis , nec alibi ulterius praeis dicent. Immd si haereses praedicent, possunt contra eos Episcopi secundum severitatem Iuris procedere. Concit.Trident. se Tq. c. p. 2. de reform.& seiss.cap. 3.& sessi. I cap. . VII. Ubi Beneficia Curata olim, eonversa fuerunt in Simplicia per assignationem novi & perpetui Vicarii, etiam a tempore immemorabili, si Vicario non siippetit congrua ad victum decentem portio, nec illa aliter suppleri commode potest , ordinarius poterit, cum primum per cesum, vel decessum , sive Rectoris ac Prioris, sive Vicarii, altera ex his duabus praebendis vacaverit, totum Bemficium ad Curam transferre animarum,& in antiquum statum restituere , suppressa Vicaria. Concit. Tridenti se Ths.cap.r a VIII. Uniones perpetuae ab annis quadraginta, etiam Apostolica aut horitate factae, possunt ab Episcopis tanquam Apostolicae Sedis Delegaris examinari, de quae per subreptionem obtentae fuerint, irritae fieri ac declarari. Concit.Trident. sess .cap. 6.& sessi. .cap. ei. de reform.
IX. Insuper Episcopi ut Apostolicae Sedis Delegati possunt , sine
praejudicio obtinentium, facere uniones perpetuas quarumcunque Parochialium Ecclesiarum , & aliorum Beneficiorum , siue Curatorum , sive Simplicium cum Curatis Beneficiis, ob Ecclesiarum paupertatem, aliasve justas causas, licet dictae Ecclesiae vel Beneficia essent generaliter aut specialiter reservata, cap. Sicut unire , de excess. Praelat. & Concit. Trident. sessione et r. cap. s. Idem confirmant GalIicanae Constitutiones Cornitio rum Aurelianensium arti c. I 6. & Blesensium artic. 12. & Edictum Melodunense anni I 18o. arr. 27. & Edictum Henrici IV. anni i6os. arric. ix Justae causae in supradictis unionibus debent esse probatae per juridicam inquisitionem, citatis & audiris partibus, aliisque quorum in rerest. Re-busus in praxi, r. pari. tractat. de unionib. benefic. num. ΑΣ. & Α . Praestbendas unire possunt Episcopi in savorem Cathedralium Ecclesiarum , aurinsignium Collegiatarum,.quarum redditus sustinendo decenti Canonicorum gradui , Divinisque ossiciis de cui tui minime sussiciunt. Concito
Trident. sest. 24. cap. I & Iy. dinia tamen serventur illic expressat conditiones. Id confirmatur Ble sensium Comitiorum arr. 23. Patronorum ramen Licorum contensus reviritur circa unienda Beneficia nominationi eorum
63쪽
subjecta, juxta d. Trident .sess 1 . cap. s. & d.art. Ble sensem 23. Quibus iisdem locis permittitur quoque Episcopo reducere Praebendas Ecclesiae
Cathedralis aut C pegiatae ad minorem numerum, ut hac reductione. suppleatur modicitati ac insussicientiae proventuum aut distributionum congruarum : dummodo facta reductione numerus Canonicorum supersit
Divino ossicio celebrando. atque illius Ecclesiae dignitati suffciens. X. Ius habent Episeopi ut Sedis Apostolicae Delegati, in omnibus
Baptismalibus & Parochialibus Ecclesiis, ubi unus Rector sussicere nequit Sacramentis ministrandis & Divinis ossiciis , Rectores cogendi , aliosve ad quos pertinet, ut tot adjungant Clericos administros aut Sacerdotes, quot sumciant his obeundis. Ubi vero parochiani propter nimiam distantiam citra gravia incommoda ad Ecclesiam accedere non possunt , Par chias novas, etiam Rectoribus invitis, erigere possimi Episcopi, novisque Clericis congruam assignare portionem ex fructibus ad matricem Ecclesiam pertinentibus. Postunt insuper si necessest in populum compellere ad sussicienter sebministrandum unde Clerici vitam sustentent. Concilium Trident. sess. xi cap. . & in Decretalibus cap. Ad audientiam,& cap. fi n. de Eccles aedifie. Sane ubi non subest rationabilis causa , Canonibus vetantur Beneficiorum divisiones, cap. Majoribus , cap. Vacante, di cap. Cum causam, de praebend.
XI. Pari potestate pollent Episcopi ut Apostolici Delegati,illiteratis
imperitis Ecclesiarum Rectoribus deputandi pro tempore Vicarios MCoadjutores , partemque fructuum eis auignandi, aliterve providendi ad sussicientem victum, remota omni appellatione vel exemptione. Concit. Trident. sessi. 2I. cap. 6.& sessi. 2s.cap. I . & in Decreto can. Quicumgue, 26. quaest. F. &can. Inventam , I 6. quaest. I. & Clem. Multorum , de poenis.
Idque pro Galliae Regno sancitur per Concordatum Bononiense approb tum in ultima Lateranensi Synodo.
XII. Episcopis ut Sedis Apostolicae Delegatis, Beneficia simplicia
transferre licitum est , etiamsi jurispatronatus existant, ex collapsis vetustate Ecclesiis , si ob earum inopiam nequeant instaurari illis tamen quorum interest vocatis in in Matrices , aut in alias convicinas Ecclesias. Quin de ipsas Parochiales Ecclesias , si collapsae nulla contributione , vel alia ratione instaurari possin ad Matrices, aut viciniores Ecclesias trania serre pollant, erecta in loco ubi collapsae sunt, Capella vel Altari sub invocationibus iisdem. Concit. Trident. se C 2I .cap. . XIII. Eo quoque extenditur potestas Episcopi tanquam Apostolici Delegati, ut certam fructuum portionem ex Beneficiis omnibus Cathedr lis Ecclesiae, vel Collegiatae deducere queat in quotidianas chori distribu tiones, ubi nullae sunt, aut adeb tenues , ut pari cir cum Divino ossicio
negligantur. Concit. Trident. selfhi. cap. .& sessi. 22.cap. 3.
XIV. Hoc eodem Apostolici Delegati titulo potest quilibet Epin
64쪽
copus exequutionem curare & jubere piarum Omnium dispositionum, tam in ultimis voluntatibus , quam inter vivos : & jus habet visitandi Holpi talia, Collegia, Confraternitates, dc Scholas snon eas tamen quae sub ima mediata Regum protectione sunt, nisi de eorum consensu; in Montes quoque pietatis, piaque alia loca , quanuis horum cura ad laicos pertineret, aut exemptionis privilegio munita essent. Atque in istis omnibus possitne Episcopi ordinare , cognoscere, & exequi juxta Canonum praescripta , nihil obstante contraria Consuetudine , Statutis, & Privilegiis. Concilium Tridentinum sessione χχ. cap. 8. & Clementina Quia contingit, de religiosi domib. His consonat Ius civile leg. s. de Episcop. & Cleric. & Orphano tr. & Xenodoch. His suffragantur Franciae Regum Edicta , quae requi-tito inferius lib. .cap. 9.art.T.
XV. Quod superius dixi de potestate Episcopali providendi Coadjutorem , cum assignatione portionis ad victum , ubi Rector Ecclesiae per imperitiam non potest munus ossiciumque suum obire , idem extendendum generaliter ad omnem , tam corporis, quam animi defectum ac infirmitatem , ob quam Beneficiarius quivis , cui animarum cura incumbit, non potest suo munere defungi. Concit. Trident. sessi 2I. cap. 6. dc toto tit. de Cier. aegrot. vel debit. etiamsi contingeret talis beneficii collationem ad Episcopum non nisi conjunctim cum Capitulo pertinere. Cujus ratio est , quia cum provisio Coadjutoris diminuat liberam praebendati administrationem, necnon fructuum antea illi debitorum perceptionem. necesse est ab eo solo ordinari diminutionem istam jurium, cui causae cognitio Δ jurisdictio competit e at Capitulo non competit jurisdictio via vente Episcopo. XVI. Sane nullatenus potest Episcopus Coadjutorem constituere
Cum spe aut jure futurae successionis, sed solus Papa et quandoquidem jure
Communi damnantur pollicitationes & provisiones, quae votum inducunt alienae captandae mortis, ean. Petiisti, . quaest. r. & ex Concilio Later nensi cap. Nusta, de concess praebend. Hoc itaque reservatur Papae, qui
potest adversus Ius commune dispensare. Quinim hin Regno Franciae circa Praelaturas dc Dignitates , quae sunt Regiae Nominationis , non providet Papa de Coadjutore eum certitudine futurae successionis, nisi cum Regia assensu. Hac enim in re Summus Pontifex pactionibus se astrinxit, quas violari jus gentium non permittit.
65쪽
Depotesate Episcopi erga personas exemptas,
STA observanda distinctio est inter Ioca exempta, & Ioea nullius Dioecesis : multo enim magis subtrahuntur ordin riorum potestati nullius Dioecesis loca, quam exempta loca:& amborum discrimen in hoc versatur , quod exempta loca in Dioecesi censentur; at loca nullius Dioecesis , quantumvis reipsa intra. limites Dioecesis sita sint, Iuris tamen existimatione censemur prorsus , . Dice desis finibus dissita & remota. Ius itaque dum meminit exemptarum Ecclesiarum, eas tamen perhibet fitas intra Dioecesim et sic enim dicit caput Grave, de ossi c. ordinar. In tua Diti cesi exserues , loquendo de exemptis r & cap. Cum Episcopus,eM.tit.in s. ait et In qualibet partesia Dioecesis, dummodo in loco non exempto Hoc igitur tenendum est, constitui locum nullius Dioecesis, non per simplicem exemptionem a jurisdictione Dioeee- sani, sed etiam per divulsionem ac separationem territorii, quae vulgari sermone dicitur Demembrement. Paulo post annum Christi quadringentesimum quinquagesimum , Concilium Arelatense tertium Hib Ravennio
Praeside , subortum inter Theodorum Episcopum & Faustum Abbatem Lerinensem dissidium his conditionibus composuit: Ut Monachi Clericia nullo nisi Theodoro Episcopo, vel ejus succetare , vel cui Theodorus vel ejus succellor injunxerit, ordinentur Ut chrisma non nisi ab eodem Episcopo speretur: Ut neophyti non nisi ab eodem confirmemur: Ut peregrini Clerici absque ipsius praecepto in communionem, vel ad ministerium non admittantur : Laica vero omnis multitudo Monasterii ad solam& liberam Abbatis proprii, quem sibi elegerit, dispositionem per,neat, Regula quae a Fundatore ipsius Monasterii dudum constituta criin omnibus custodit 1. Quod autem ad Abbatissam & Moniales attinet, Sanctus Gregorius Magnus intendens privilegium, ut ipse ait , indulgere 'Sanctimonialium Monasterio Massiliensi, quod dicit in honorem Sancti Cassiani consecratum, lib. 6. epist. o. ad Respectam Abbatissam , statuit ut statim post obitum Abbati me nova eligatur 1 Monialibus Abbatissa, quae mox, si Episcopus dignam judicet, ordinanda erit ab Episcopo : qui tamen jus non habeoit disponendi de Monasterio , sed ipsa Abbatissa. Neque habebit jus celebrandi solenniter Millam apud Moniales, nisi die Natalis vel indicationis Monasterii. Caeteris vero diebus Miliariim officia pecPresbyteruma
66쪽
Presbyterum , qui suerit ab Episcopo deputatus , peragantur. Ipse verbEpiscopus solicitudinem geret circa vitam &mores , tum Abbatiise , tum
Montalium et earumque culpas poenis canonicis cocrcebit. Hactenus fanctis . Papa. At verb cur non nisi semel in anno , die scilicet anniversario Dedicationis Monasterii permitteretur Episcopo Missae solennis apud Moniales celebratio, causa esse videtur , quia Monialium secessui , silentio &quieti plurimum incommodabat accelsus ille, tum Clericorum solenni Missae ministrantium , tum etiam famulorum , qui erant in Episcopi eo-mitatu. Illis quippe temporibus Capellae Monialium , in quibus istae sacrum audiebant, erant intra Monasteriorum penetralia ; nec ad Capellam erat aditus nisi Monastriis , dc Sacerdoti cum Clerico subministrante, Caeteris exclusis , ut constat ex Concilio Turonensi tertio, can. 29. & ex Cabilonensi secundo, can. I 6. &ex Arelatensi sexto, can. 7. & demum et
Aquilaranensi sub regno Ludovici Pii, pari. 2.can. 27. II. Porro Ecclesiae simpliciter exemptae, vel Saeculares sunt , vel Regulares r si Saeculares sunt, potest illas Episcopus visitare tanquam Sed is Apostolicae Delegatus, ex Concilio Trident. se Is.7. cap. 8. sive illis incumbat cura animarum, sive non, sessi a I. cap. 8. Sed si Ecclesiae exemptae sint Regulares , videndum est utrum Curam habeant animarum , an non habeant e si Curam habent , subjiciuntur ordinariorum visitationi, ut patet ex Trident. se T. . cap. . & 8. de re m. III. Verumtamen si illae Regulares simul & exemptae Ecclesiae , neque animarum Curam habentes, sub Commenda sint , potest ordinarius illas visitare tanquam Sedis Apostolicae Delegatus , ex Trident. seg. 2I.ca pra. eo solo casu , quo non vigeat in eis obtervantia Regularis , ut ibidem exprimitur. Ejusque ratio est , quia solus Episcopus potest eis circa observantiam Regulae providere, ac bonos mores : quandoquidem Commendatarii Superiores neque resident , neque ulla pollent jurisdictione. Regulares autem Ecelesias exemptas, quibus annexa est animarum Cura, potest Episcopus visitare, quoad omnia dc sola quae animarum Curam& Sacramentorum administrationem concernunt, ex Tridem. sessi. 21. cap. et I .de Regul. Subsint inquit in immediase, in iis aus ad dictam Curam ct Sacramentorum admini rasionem pertinent, juri italoni, visitationi 2 com rectioni Episcopi,in cujus Diaeessunt sita.Nec ibi aliqui etiam ad nutum amo- vibiles deputentur, nisi de ejusem consensu, ac proto examine per eum aut ejus Vicarium faetendo. His etiam conformatur Tridentina sessio 7. cap.7. IV. At verδ si nullius Dioecesis Ecclesia sit, ea vel Regularis est , vel . Saecularis. Si sit Regularis , qua lavis annexa sit ei animarum Cura , nullatenus eam potest Episcopus vi stare : etenim dictum caput Ir. sessi x s. de Regul. locum non habet nisi in locis simpliciter exemptis , ut ex ejus
verbis liquet , Episcopi in cujus Diores sita sunt: & Sacra Congregatio secus judicare solet de nullius Dioecesin Ecclesiis, ut attestatur Prosper
67쪽
Fagnanus. Sed si Ecclesiae nullius Dioecesis Saeculares sint, tune dispicienis dum an sint plane reipsa extra fines cujuscunque Dioecesis , eoque casa Episcopus ille,cujus Cathedralis Ecclesia proximior est praefatae Ecclesiae, potest nanc visitare,non ut Orginarius, sed ut Sedis Apostolicae Legatus, ex Trident. sessi 2 . cap. 9. At ver 3 si nullius Dicecesis Ecclesia includatut intra limites alicujus Dioecesis, εe sit Saecularis , poterit eam Episcopus ille visitare, intra cujus Dioecesim sita est ; solusque poterit ejus Ecclesiae
subditos ordinare, & Dimissorias ad Ordines literas eis concedere , juxta Trident.seCχ3. cap. io. ut saepissime interpretata est Sacra Congregatio, eodem Fagnino icite. V. Nullus itaque Episcopus potestatem habet Regulares nullius Dice-cess Ecclesias, quantumvis Curatas vi litandi , ullam ve in eas jurisdictionem exercendi. Constitutio autem Gregorii X v. declarans exemptorum privilegia , eorumque limitationes aut abrogationes , neque loca, neque personas comprehendit nullius Dioecesis , ut Sacra declaravit Congrcgatio : quod idei re dicendum de Bulla Clementis X. quae incipit et Superna 'ni Patrisfamilias praeordinatione. Caeterum Regulares locorum nullius Dioecesis agnoscere tenentur aut horitatem Episcopi, quoad Ordines suscipiendos r nec enim ad alium recurrere possunt Episcopum, sine ejus qui vicinior est venia , juxta Concilium Lateranense sub Leone X. & Tridentinum sessi Σ3. cap. Io. & Bullam Clementis VIII. anni I 196. apud Qua- Tantam verti. ordo. Enimvero Superiores Regulares locorum nullius Dioeeesis subditis sibi Regularibus Dimissorias concedentes , tenentur ex sententia Sacrae Congregationis illas ad proximiorem Episcopum dirigere , aut ad eum intra cujus Dioecefis fines existunt. Haec omnia tradidi &docet Prosper Fagnanus Apostolicae Curiae Reserendarius in Commentariis ad cap. Grave, ossic. Ordinar. Ergo multis fortiori ratione Regul res non habentes privilegium istud nullius Dioecesis , non debent per remotum Episcopum ordinari, si non habent Dimittorias proprii Dioeces ni Episcopi. VI. Regulares exempti in spectantibus elausuram sibi subditarum
Montalium iubjiciuntur Episcoporum authoritati, tam ex dispositione veteris Iuris communis, cap. Periculoso, de statu Regul. in 6. quam ex prae stripto Concilii Trident. sess 11. de Regul. cap. s. Quibus Bulla Gregorii XV. incipiens Inferutabili, adjungit exemptos, tam saeculares quam regulares , H deliquerint circa clausuram, aut circa personas intra septa. . degentes, vel circ.i bonorum Monasterii administrationem , ab Episcopo dici tanqtiam Apostolicae Sedis Delegato puniri posse. Edictum etiam Caroli IX. Ianuarii mensis anni 116 . submittio Episcopis Montalium clausuram, ut ejus observationi provideant per censuras Ecclesiasticas,. invocato ubi opus erit, Brachii saecularis auxilio, non obstante quacunque appellatione. Edicitque ne ulla Monialis proLila egrediatur ClausPio,.
68쪽
neve ulla persona externa ingrediatur Claustrum, ni si de licentia se approbatione Episcopi. VII. Istam Gregorii Bullam, quia multa edicit circa pote statem Ordinariorum erga Regulares, & ubique recepta fuit, summatim exequar, quam refert integram Fagnanus in Cap. Cum capella, num. 3o. de privi leg. Bulla Inscrutabili, simulque Bulla Superna, confirmant ea quae Concilium Trident. antea statuerat de subjectione Regularium, etiam exemptorum, respectu ordinariorum, circa Parochiales Eeese fas eu functiones, Se circa Consessionum personarum saecu larium auditionem, etiam Sacerdotum: item circa Monasteriorum Montalium Regularibus exemptis subjectarum clausuram, circa praedicationem verbi Dei in ipsis etiam Regularium Ecclesiis, aliaque ejusinodi. Statuit ergo Gregorius XV. ut deinceps tam Regulares, quam Saeculares quomodolibet exempti, in omnibus praedictis jurisdictioni, vistationi , permissoni, examini, correctioni ordinariorum, tanquam Sedis Apostolicae Delegatorum , subjiciantur. Et si quando deliquerint circa personas intra septa Monasterii de gentes, aut eirca clausuram, aut circa Monialium ipsis exemptis subjectarum bono. rum administrationem, possint , locorum Episcopis, quoties opus fueritis
puniri & corrigi. Et ut non possint deputari Monialium Confisseres , si vo Regulares, sive Seculares , nisi postquam ab Episcopo idonei judicati leapprobati fuerint. Item ut bonorum Montalium Exemptis subditarum ra- iones, ab eorum administratoribus & oeconomis , sive Seculares sint, sive Regulares , reddantur coram Episcopis, adjunctis , unaque assistentibus Superioribus Regularibus r dc ut ad ista remediis Iuris compelli possint Regulares. Utque s quum visum Episcopo fuerit,Regulares Superiores admoniti, ut praedictos Confessarios aut Administratores removeant , non paruerint, possit Episcopus illos removere quoties expedire
judicaverit. Item ut Episcopus un, cum Superioribus Regularibus possit Abbatissatum aut Superiori Tarum eorundem Monasteriorum electionibus per se, aut per Commissarium a se deputatum intereste&.praesidere. Atque ut Episcopus aut horietatem habeat coercendi ac puniendi quoscunque Exemptos, sive Seculares, sive Regulares, qui in alienis Ecclesiis absquei plius Episcopi approbatione & licentia, aut in propriis suorum ordinum Ecclesiis , non petita ipsius benedictione , aut ipso contradicente praedicare praesumpserint, adeo ut in casibus supra expressis, adversus praefatas personas, Episcopis quoties opus erit, per censuras Ecclesiasticas, aliasve poenas procedere liceat ut Sedis Apostolicae Delegatis : nihil obstantibus Constitutionibus Apostolicis , aut Consuetudinibus contrariis, aut Privilegiis, &c. VIII. Gregorii XV. succetares Pontifices eadem iteratd sanxerunt. Atque huc pertinet Innocentii Papae X. Breve Apostolicum , in causa Pa-
Iaso xii Episcopi Angelopolitani Regularium Iesultarum Provinciae
69쪽
Alexicanae .Innocentius Papa X.ad futuram rei memoriam. AIἰώ a nobis em narunt litera , Erc. Nos totum negotium Congregationi Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium examin naum commisimus , qui auditis , ctc. resfonderunt prout sequitur. Sacra Congregatio a S. D. II. deputata sisper controversiis vertentibus inter Episcopum Angelorum in Indiis Occidentalibus, ErReligiosos Societatis Iesu,sepsius auditis procuratoribus Episcopi, necnon ipsius Societatis,censuit praedictos Keligiosos nequaquam posse in c1νitate Angelopolit na Confessiones Secularium auos re sine approbatione Episcopi Diorcesani: nee verbum Dei pradicare in Ecclesiis sui ordinis,non petita ipsius benedi Etione, nee in aliis Ecclesiis sine ejus licentia , nee in Faeclesiis etiam sui ordinis, ipso comtradicente e sir contravenientes ab Episcopo tanquam Sedis Apostolica Delegato eoerceri ct puniri pose etiam censeris Ecclesiasticis,in vim Constitutionissancta memoria Gregorii X Q. qua incipit, Inserutabili Dei providentia, cte.Proinde memoratis Religiosis, qui ejusmodi licentiam ac approbationem se obtinuise non docuerint , potuisse Episcopum seu Vicarium ejus generalem pracipere sub poena excommunicationis lata sententia, ut a Confessionibus audiendis 2praedicatione verbi Dei absinerent: nee eam ob causam licuisse dictis Religiosi, quasi a m Hsesis injuriis ct violentiis eligere Conservatores , ctc. Ad quasitum vero, utrum Regulares quicunque, etiam Societatis Iesu , possint adminisrare Secularibus Sacramentum Paenitentia absque licentia Episcopi Dioecerant, etiam si 'si Regulares in aliena Diares approbati sint e Re stondit Sacra Congregatio,Regulares etiam Societatis Iesu in una Dioecesi ab Episcopo approbatos ad Confessο-nes Secularium audiendas,nequaquam posse in alia Dioecesi ejusmodi Confession/j audire sine approbatione Episcopi Diorce M.Istud deinde Sacrae Congregati his judicium Summus Pontifex confirmavit. Apostolico Brevi,apud Sanctam Mariam Majorem,sub Annulo Piscatoris,die I . Maii, ann. I 6 8. Pontificatus anno . Quod idem Breve suum idem Innocentius, ad compescendam
subortam tergiversationem,confirmavit altero Brevi,die 27.Maii,ann. I 633. 'Praeterea Innocentii praedecetar Urbanus VIII. ita decernit in suo Brevi, die ueo. Augusti 1629. Regularet a pradecessoribus Episcopis examinati or approbati ad Confessiones Secularium audiendas , a praesente Episcopo successore pro majori conscientissua quiete postunt iterum examinari, ct si min s idonei reperti fuerint, retrobari, ad praescriptum Constitutionis sancta memoria Pii Q. hae de re edita. Illa verδ Pii v. constitutio anni Is I. mense Augusti, incipit Romani Pontificis , de qua vide infri cap. sequenti, num. 3. IX. Similiter Alexander Papa VII. aliud Breve direxit ad Episcopum Andegavensem, circet propositionem istam quorundam ejus Dioecesis Regularium t Regulares ordinum Mendicantium semel approbati ab uno Episcopo ad Consessiones audiendas in sua Dioecesi , habentur pro approbatis in aliis Dioecesibus , nec nova Episcoporum indigent approbatione. Regulares habent potestatem absolvendia peccatis Episcopo reservatis,etiamsi ab Episcopo ipso aut horitas illa ipsis indulta non fuerit. Hac
70쪽
6 examinata propositione Breve Apostolicum ita respondite Propositio quoad
Notarius. Loca i sinit .: X. His tam perspicuis & saepius iteratis Suprcmae Sed is declarationi bus nulla potest bona fides tergiversari, ut mirum sit fuisse illas dissimu Iatas a Ioan. Bapt. Goneto ordinis Dominicani Theoloso Gallicano, qui in Tractatu de Poenitentia, disp. p. circa finem , facta lolius Concilii mentione Tridentini , dicit probabilius esse, ad audiendas Secularium Confessiones non sussicere Regularibus approbationem petitam ab Episeopo, &ab illo injuste negatam : sed tameu oppositam sententiam , mi ianus quidem probabilem, non carere probabilitate. Caeterum chin idem ipse Clypei sui Theologici tom. 3. distertatione de opinionum probabilitate, art. 2. g. 2. ex verissima Sancti Thomae doctrina probet de assi rat, non esse licitum sequi minus probabilem opinionem relicta probabiliore, intendit necessari δ' teneri Regulares hanc sequi sententiam , quam dicit probabiliorem. Opposita vero opinio , ut probamus, nulla omninis pro- habilitate fulcitur. XI. His omnibus successit Bulla Clementis X. anni 16 o. sic incipiens , Superna magni Patrisfamilias preordinatione, perspicue declarans &decernens, primo quoad Verbi Dei praedicationem et Regulares qui in Eeel sisset ordinis pradicare voluerint, teneri ab Episcopo Diaece no benedictionem petere eradicare tamenposterivanuis illam non obtinuerint.Quodsi femur benedictionem nedum non conceserit, sed etiam contradixerit, nec in praedictis quidem Ecclesiis licere Regularibus 'adicare et eosique contravenientes, ab illo tanquam Sedis Apostolica Delegato , eensviris aliisque poenis Ecclesiis icis , in vim Conseitutionis fel.recora. Gregorii XV. praedecessoris nostri , incipiemis In-
scrutabili Dei providemia,eoerceri ct puniri posse , Urc. Et postmodum : Ad hae Religiosos ab Episcopo ad Confessiones Secularium in sua dioecesi audiendas approbatos,non pose in alia dioecest ei absque Episcopi Diarce ni approbatione audire , quanuis 'aenirentes subditi sint ejus Episcopi , a quo isti Relistis jam
fueram approbar .Et generaliter Uprobatos ab Episcopo ad personarum Semilarium Congessiones audiendas,nequaquam censeri approbatos ad audiendas Confessones Agonialium sibi subjectarum, sed egere quoad hocspeciali Episcopi appro-biatrone, dic Et paulo post: Carerum in Monasteriis,ac etiam Collegiis,ubi juxta regularia istiιuta vivitur,posse tam Pralatos Legulares, quam Confessores Regu-x x larium
