Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

α Juris Canonici Theoria,

sed si post alterum trimestre consecrari adhuc neglexerint, privati existunt ipso jure suis Ecclesiis. X I. Existimant plerique Theologi,non imprimi in Episcopali Ordin

tione distinctum a Sacerdotio characterem , Ied solum advenire aliquam characteris Sacerdotalis extensionem. Ex adverso Canonistae communiter ad can. Cleros, dist. 1 t. & ad can. Perlectis , dist. 21. asseverant novum

Episcopis adjungi characterem. Et hos sequimur una cum Bellarmino lib. i. de Sacris Ordin. cap. s. ubi luculenter probat Episcopatum esse unum , non specie , sed genere Sacramentum cum Sacerdotio. Ordiuum enim distinctio sumitur ex eorundem ad Sacram Eucharistiam habitudine. Et quia summa circa Eucharistiam potestas in consecratione versatur, ideo primus ordinum est Sacerdotium , nec alius isto superior aut major est ordo. Quia tamen hanc summam potestatem diversimode participant Episcopi,& inferiores Sacerdotes, binae hinc surgunt Sacerdotum species. Inferiores enim Presbyteri dependent ab Episcopis in susceptione & usa istius potestatis, utpote ab illis consecrati, & quibus quoad talis potestatis exercitium suspendi , interdici, aut solvi possunt. Itaque Episcopatus ex duabus coalescit distinctis ordinationibus , una quidem cum caeteris Sacerdotibus communi, altera solis propria Episcopis, atque aded specie a priori distincta. Quo fit ut character Episcopalis non sit una simplex qualitas, sed quoddam ex duplici charactere compositum. Et proinde duo etiam exiguntur specie distincia Sacramenta ad unum constituendum Epi Dcopum sub eodem ordinis genere. ordo ver δ respectu inferiorum , de quibus inter se differentibus praedicatur in quid, rationem habet generis, non supremi , sed subalterni, prout subalternarur Sacramento , quod est

altius genu sis

XII. Quaeritur quisnam ex duobus his characteribus sit major ac dignior 3 Respondendum , Sacerdotium praecise sumptum esse majus & dignius , quia major & divinior potestas est conficere & sacrificare Christi corpres. Si tamen Episcopatum conjunctim & non divisim a Sacerdotio spectemus, sine dubio Episcoparias major est extensive , quia ad plura exintenditur quam simplex Presbyteratus , quanuis seorsum & praecise nihil contineat quod tanti Sacrificii dignitati par esse possit. XIII. Quod attinet ad Metropolitanos , hi non solum caeteris Episcopis ante stant ac praeeminent, sed etiam jurisdictione pollent in Suufraganeos , tum in appellationam causis, tum in jure dioeceles ipsorum visitandi, tum in jure citandi eos ad Synodos Provinciales , quarum convocandarum potestatem habent. Posslint insuper in tota provincia uti Pallio, &Facere coram se Crucem elevatam gestari intra Suffraganeorum dioeceses, Clement. Archiepiscopo , de privileg. & cap. i. de aut horit. & usu Pallii. X I V. Verumtamen jus illud antiquissimum universam visitandi Pro inciam valde nunc imminutum videmus, nec est illius usus citra gravesccausas

52쪽

Prax s. Lib. L

eausas raro evenientes. In primis Concilium V III. Oecumenteum editionis Anastasii Romanae Ecclesiae Bibliothecarii, qui eidem interfuit, cim. 19. adimit Metropolitanis jus visitandi suis aganeas dioeceses : sed ille Canon minime receptus est in Ecclesiis Occidentis. Enimverb Arehiepiscopus Ravennae visitabat Bononiensem dioecesim tunc temporis suffraganeam, sed posterius erectam in Metropolim, ut constat ex cap. Sopitae, de censib. Idem jus Metropolitano Provinciam totam vi sitandi astruit Innocentius IV. in cap. I. de censib. & ante hunc Innocentius III. in

epist. 8s .Regesti Is. Idemque caput Cum ex officii, de praescription. Abbatem Sancti Magiorii condemnat ad solutionem jurium procurationis erga Senonensem Archiepiscopum, visitantem Abbatiam illam dioecesis Pari seniis, quae erat Senonensis Metropolis suffraganea , nostris verδ diebus ex concessione Urbani VIII. Acta est Metropolis. Quia tamen singulis Episcopis onus incumbit propriam dioecesim invisendi,&quia ex diversis visitationibus diversorum Praelatorum circa easdem Ecclesias, S ex diver-ss aut oppositis circa rem eandem Decretis facile nasci pollunt dissensiones, dc nimiis impensarum ac procurationum oneribus Ecclesae praegravari, his providens Tridentium Concilium sanxit seis. 24. cap. 3. ne Archiepiscopi suorum suffraganeorum Ecclesias visitent, nisi ex causis in Provinciali Synodo approbatis. XV. Quoad vero jus Provinciales Sinodos indicendi , olim quidem illas convocare tenebantur Metropolitae Dis singulis annis , ut liquet ex Apostolorum canone 37. & Nicaeni Concilii canone s. & Chalcedonensis can. I . & ex Sardicensibus Decretis, aliisque veteribus Synodis. Cum vero multis seculis istud ossicium ex Praelatorum incuria suillet interminfiim,edixit tandem Concilium Tridentinum, ut singulis trienniis per Provincias ad Synodum Episcopi convenirent, sessi. 24. cap. 2. Hoc idem providetur in Galliae Regno per Henrici III. Edictum anni Isso. art. I. Ss Comitiorum Ble sensium art. Io. & et . Nihil utique sanctius ac verius isto Constantiensis Concilii oraculo sess. 39. Frequens Conciliorum celebratio agri Domini cultura pracipua est, qua vepres, tribulos 2 ris inad harmum , crerrorMm, σ1chi Mum exstirpat, excesses corrigit, deformata reformat, c-r

viseam Domini ad frugem uberrima fertilitatis adducit: illorum vero neglectus amis a disseminat atque θυet. XVI. Archiepiscoporum quoque privilestium in Pallii usu versatur. . Extraordinario aliquando privilegio & speciali favore quibusdam suffc ganeis Episcopis Pallium a Papa concellum legimus ; sic rim Si agrio Augustodunensi Episcopo Pallium transmisi Sanctus Gregorius Papa lib. 7. epist. 3. Ir2. Episcopo etiam Quinque cclesiensi ob singularia virtutum merita concessiim fuisse ab Episcopo Romano Pallii usum , testatur caput penu tr. de praesumpt. Quia tamen privilegia ejusmodi gradus dignitatum consuimnt, aurulationes rarium, ordinemque ac disciplinam Ecclesiae

I, labes

53쪽

16 Juris Canonici Theoria,

labe sustini, , talibus gratificationibus omnino cessatum videmus , pluribus saeculis. Archiepit copis autem non satis est fuisse consecratis, sed Pallio quoque ipsis a Romana Sede transmisso opus est, quia nec nomen,

nec authoritatem habent, nec eis licet Pontificalia exercere , antequam

praestito Sedi Apostolicae juramento fidei & obedientiae , Pallium ab eadem obtinuerint, cap. Nisi 'erialis , de author. & usu Pall. & cap. Bona

memoria 2. in fine, de postul. Praelat. Et quia viduatis Ecclesis periculum imminet ex dilatione, cautum est ut intra tertium a die consecrationis suae mensem Pallium petant Metropolitani, ipsa verδ consecratio non differatur ultra tres a provisione seu confirmatione electionis de se fictae menses,Can.Quoniam,dist. roo.Pallium deferre non licet eis nisi in Missarum solenniis, cari.Quoniam, cari. Contra morem, A.Istud , dist. Ioo. Nec verδ in omnibus Mi ssis, sed tant lim solennium sestivitatum, cap. Ad honorem, & cap. Cum sis, & cap. fin. de author. & usu Pall. Nec tantum in dioecesi sua Metropolitana , sed etiam intra quamcunque subjectae sibi provinciae Ecclesiam, cap. Ex tuarum, & cap. Cum sis, eod. tit. Solusque Papa potest semper & ubique Pallium gerere, quoniam assiimptus est in plenitudinem universalis supra omnes Ecclesias potistatis, d. cap. Ad honorem. Lateranen a Concilium generale sub Innocentio III. concessit quatuor Patriarchis, Constantinopolitano , Alexandrino, Antiocheno , & Ierosolymitano , ut postquam ipti Pallium , Romano Pontifice acceperint, liceat eis deinceps Pallia luis suffraganeis largiri r at his quatuor exceptis, soli Romano Papae Pallii dandi jus est, cap. Antiqua, de privile g. Denique Archiepiseopug alteri Archiepiscopo Pallium suum commodare non potest, neque

quisquam uti Pallio sui praedecelloris et Pallium enim Personae cohaeret, cumque illa debet sepeliri, cap. Ad hoc, de aut hor. & usu Pallii. XVII. Quod attinet ad jus praeferendi vexillum sanctae Crucis, Concilium Viennense hoc privilegium Archiepiscoporum sic exponit: --ehiepiscopo per qMavis loca exempta sua Provincia facienti transitum,aut ad ea Ior an declinanti,ut Crucem ante se libere portari faciat,benedicat populo,D vina Μeia privatim vel publice ibidem audiat, is ea etiam in Pontificalibus celebret faciat in sua praesentia sine Ponti icalibus eelebrari,quovis privilegioeontrario non obstante, cacro approbante Concilio, prasentis Constitutionis serie duximus concedendum.Habetur in Clementina fin .de priviles. Hujusce privit gii Archiepiscopalis , faciendi Crucem erectam ante te deferri extra. propriae dioecesis fines, meminit Alexander Papa III. cap. I. ut lite pendente nihil innovetur: & Innocentius III. cap. Amiqua , de privileg. statuit, ut quatuor Orientis Patriarchae possint hoc privilegio Crucis ante se deserendae uti, non modδ quacunque eorum Patriarchiae distenduntur, scd etiam ubique, sola excepta Vrbe Romana, ct ubicunque Summm Pontifex praesens extiterit, aut ejus Legatus utens insignibus Apostolica dignitatis. Si igitur

id Patriarchis indulgetur in locis in quibus nihil potestatis aut jurisdictio-

54쪽

ς Prax s. Lib. I. 27

mis habent , gravior urget ratio in Metropolitis intra fines Provinciae, in qua judiciaria potestate pollent in appellationum causis, aliisque fruun- nur praerogativis. Atque ita judicatum vidimus in favorem D. Ludovici Ptetelli Aquisextiensis Archiepiscopi , contra suffraganeum Aptensein Episcopum.

CAPUT VIII. De obficio s potestate Discoporum , s eorum

jure diripensandi circa quota.

U AE: D A M de Episcoporum potestate accumulantur in cap. Congruente, de ossic. jud. ordinar. & in cap. Accedentibus, de excessi. Praelat. Istud in primis tenendum , aliam esse iurisdictionem contentiosam, quae nimirum exigit processum judiciarium & forensem strepitum : aliam autem voluntariam, quae non exeris Cetur pro tribunali, neque cum ullo juridico seu contentioso processu. Porro non valet Episcopus extra territorium seu fines Dioecesis tuae coniarentiosam exercere jurisdictionem, nec in suos quidem subditos , can. 'scopum, '. quaest. 2. At veto potest voluntaria jurisdictione uti extra Dioecesim, modb illam exerceat erga subditas sibi res aut personas , non solum per gratiarum concessionem , verum etiam per sententias poenales: potest enim in externo ipso foro extra suum territorium edicere, expedire Citationem, modo trahat partes ad suum territorium , causas delegare,

conferre Beneficia, absolvere , Censuris, dispensare et Geminianus in cap. sin. de election. in s. Zerola prax. Epist. I. p. Verb. iurisdictio. Et multo fortiori ratione potist subditos suos in alieno territorio a peccatis & censuris in Poenitentiae Sacramento absolvere. II. Episcopus privatim potest in alieno territorio uni ae alteri sibi subdito conserre Tonsuram , sed non aliquem ordinem , ut post Alberiacum docet Rebussus tract. de nominationibus, quaesto num. 69. III. Similiter Episcopus , quin etiam ipsius quoque Vicarius Generalis potest extra dioecesis fines existens conserre subjecta sibi Beneficiat Glos &DD. in cap. Novit, de ossic. Legat. de Selva de benes. 3. pari.

IV. Contentiosam vero jurisdictionem non potest Ordinarius exercere in alieno territorio, nis quando impeditur illam exercere in proprior quo casu poterit jus dicere in alieno territorio convicino , petita prilis

55쪽

tamen venia ab Episcopo loci, quanuis non obtenta : Clement. I. de sorocompet. Quae venia non est necessarid petenda circa exercendos actus jurisdictionis voluntariae in aliena dioecesi.

V. Episcopus loci in quo admissiim est climen, potest ibidem alienum Clericum illius criminis reum judicare , cap. Postulasti, de soro compet. consermiter ad ipsum jus Civile, leg. Delegatorum,f. Interdicere, D. dein-xerdictis & relegat. Similiter Episcopus, in cujus Dioecesi situs est findus, aut Ecclesia litigiosa, est competens Iudex litis motae inter partes alienae Dicece sis, cap. Sane si Episcopi, de foro competa VI. Omnia possunt in suis Dioecesibus Episcopi, quae neque divino juri opponuntur, neque Papa sibi reservavit et Panormitanus in cap. Qui

stam, de poenis . Ioan. Andr. in cap. Licet Canon , de election. in 6. in Vers. Carere e dc colligitur ex cap. Nuper , de sent. ex comm. ubi dicitur: Quia tamen conditor Canonis ejus absolutionem Jecialiter non retinuit sibi,eo0s videtur concessisse aliis facultatem relaxandi. VII. Episcopalis tum ossicii, tum potestatis pars praecipua in vi sitatione Dioecesis posita est , ad explorandos & reparandos occurrentes in rebus & in personis defectus, ad continendos in ossicio Clericos , ad exstirpanda scandala, atque ad ordinanda quaecunque ad Ecclesiae cultum &Fidelium aedificationem pertinent. Haec verb constituit Carolus IX. in . Comitiis Aurelianensibus, cap. 11. Omnes s inquit) Canonici or Copitula Ecclesiarum, sive Cathedralium, sive Collegiatarumcindisserentersublesta erunt Episcopo Dioecesis,ade o ut nullim privilegii pratextu possint se eximere visitatio-m , aut correctioni, ac paenis eriminum ab Episcopo infligendis. Id confirmatiit Decreto Tridentinae Synodi sest 6. cap. .de re M. Capitula sitaquit) G-ιhedralium ct aliarum Eeclesiarum, iliarumque persona, nullis exemptionibus,

consuetudinibus, sententiis, juramentis, toncordiis, qua tantumsuos obligent auctores, non etiam successeres, tueri se possint, quominus Uuis Episcopis aliis majoribus Pratatis, per seipsos flos, vel illis quibus sibi videtur adjunctis, crjuxta canonicas sanctiones toties quoties opus fuerit,visitari, corri'i ct emendari etiam authoritate Apostolisa possint 2 valeant. Sacris Canonibus Episcopiastringuntur ad vilitandam quotannis, si provide fieri possit , universam dioecetim; aut si majoris sit amplitudinis , singulis saltem bienniis. Et si

nequeat Episcopus hoc totum per se exequi , tenebitur saltem hoc ossicium idoneis & probatissimis Clericis committere. Can. Decernimus, can. Episcopum, can. Placuit, Io. quaest. r. & Concit. Trident. sessa , cap. 3. de reform. His conformatur Blesensium Comitiorum articulus 2. Quid vel opossit, vel non possit Episcopus in Visitatione circa exemptorum Ecclesias, exponemus infra cap. t i. hujus e libri. φVIII. Beneficiorum collatio ita Episcoporum propria est, ut nec ad

eam jus habeat Vicatius Generalis sine speciali ab Episcopo commissione, cap.fin.de ossic. Vicar. in s. Nimini vero potest ulla Praebenda seu Beneficium

56쪽

s Praxis. Lib. I. 29

Seium conferri nondum Clerico, cap. 2. de institui. Sicut nec stipendium,inee militares Praestetiiras illis attribui Leges permittunt, qui militiae noa Ginta scripti, l. Fortissimi, Cod. de erogat. milit. an non. lib. I x. IX. Sine proprii Episcopi Dimissoriis nemo porcst Ecclesiasticis Occlinibus, imo neque Tonsura Clericali initiari , secundum vulgatissimos canones. Qitisquis ver 5 a Papa Privilegium obtinuit recipiendi Ordines quocunque Episcopo , hic non est ordinandus, nisi loco Dimissbriarum Literarum producat proprii Episcopi Literas de vita& moribus testimoniales.

X. Synodum Dioecesinain quotannis convocare , Episcoporum potestatis simul & ossicii est, ex praescripto Concilii Tarraconensis can. 8.M Tridentini sest 1 . cap. 2. de resorm. In hujusmodi autem Synodis possunt Episcopi ex justa & urgente causa Missarum celebrandarum onera. etiam ex dolanctorum fundatione Constituta , moderari & reducere. Quemadmodum possunt pariter regularium ordinum Generales in suis Capitulis generalibus Millas, quibus eorum Monasteria fundationis lege astricta sunt , ex rationabili causa reducere permissit Concilii Trident. se T. as. cap. 4. Verum edidit Sacra Congregatio posterius Decretum anni 162 s. ab Urbano VIII. confirmatum, prohibens Episcopis 6c Ordinum Generalibus reductiones Missarum.

XI. Item dispensandi ius & potestas spectat ad Episcopos,circa qua DCUmque censuras oc irregularitates ex occulto delicto provenientes , iolis exceptis illis, quae ex homicidio voluntario procedunt , aut ex delictis ad forum contentiosum deductis. De hac potestate susius disseremus infra. ubi materiam Irregularitatum ex prosesso tractabimus.

XII. Possunt pariter Episcopi circa Matrimoniorum impedimenta non dirimentia di spensare, excepto simplici Religionis aut perpetuae C

stitatis voto. Ita Sanctus Antoninus, Paludanus , Navarra, aliique cominmuniter. Quin etiam potest quandoque Episcopus relaxare aliqua dirimentia impedimenta , cum his tamen restrictionibus & moderamine e Primum, ut valeat ista dispensatio circa solum interius seu conscientiae forum. Secundo, ut bona fide & ex ignorantia impedimenti contractum fuerit Matrimonium. Terti δ, ut impedimentum sit occultum , nuptiae vero palam contractae. Quarib, ut Papa sive Legatus adiri non possit ob conjugum paupertatem, rusticitatem, aut infirmitatem I aut etiam quia absque

evidenti mortalis peccati periculo differri vel expectari nequeat Romanae Sed is dii pensatio. Ita Sanche et , Azorius, Coninch , Bonacina , aliique Communiter Summistae. Potest quoque Episcopus hanc aliis potestatem

delegare, ex eorundem Authorum mente.

XIII. Dispensandi insuper in votis potestatem habent Episcopi, siveor ino ea relaxando , sive in alia quaedam bona opera commur: rado,

etiam vota ipsa, vel juramenta promissoria , dummodo justa causa subsit,

D a solis

57쪽

3 o Juris Canonici Theoria,

solis exceptis solennibus , sive in Sacra Ordinatione , sive in Regulari Prosessione emissis , de quinque simplicibus votis , scilicet continentiae Ierpetuae, professionis religiosie promissae, Sc trium peregrinationum, erosolymitanae , Romanae ad limina Apostolorum Petri & Pauli , dc Compostellanae ad Sanctum Iacobum, quae sibi Papa reservat.

XIV. Imδ etiam hoc receptum est & in confesso apud Doctores , ut quando castitatis votum non est absolutum , sed ad aliquam circumstantiam resti ictum , possit in eo quoque ex rationabili & justa causa Episco- pus dispcnsare , ut si votum sit ad tempus, & non perpetuum , aut si non si praecipue inrentum , sed in alia re praecipuὸ intenta inclusum , cujusmodi est si quis vovit Sacrum ordinem suscipere, cui utique annectitur perpetuae continentiae votum ; si quis promisit non inire Matrimonium, quo Voto castitas omnimoda non continetur, potest in his per Episcopum dispensari. Is quoque qui vovit arctiorem ingredi , verbi causa, Cartu

sanorum Religionem , potest ab Episcopo dispensari ad mitiorem Religionem, cum in eo subsistat adhuc ad Religionem obligatio, nec versetur illa Episcopalis dispensatio ni si circa unam aliquam Religionis circumstam

tiam. Hoc docent Sylvester verb.mtum 4. num. 3. g. Sextum , Sanchez in opere Morali, lib. 4. cap. o. num. 7 . Lessius lib. 2. de justi t. cap. ΑΟ.dub. I 8. quaest. 8. Azorius I. part. lib. II. cap. I 8. quaest. S. Bonacina in E. Decalogi praecepi. disput. . quaest. 2. Punct. 7. f. q. num. 2I. &NaVarra cap. I 2. num. 76. Praeterea quisquis sub aliqua conditione voto se astrinxit in materia Papali dispentationi reservata, potest Episcopi dispensatione relaxari, modδ nondum sit impleta conditior ut s filius aut filia perpetuam voverit continentiam, si pater ex bello vel captivitate redeat incolumis : aut si quis voverit Ierololymam proficisci, u rem amissam

recuperaverit. Ratioque Summistarum communis est, quia absoluta , &diserte concepta vota esse convenit, ut Papae reservata censeantur ι de

quia ita necesse esse compertum est ob gravia animarum pericula, quibus se quamplurimos implicare videmus ex nimia facilitate & praecipiti fervore se votis astringendi. At verδ si voti conditio jam sit adimpleta, non alia superest liberationis via praeter recursum ad Papam in aliquo ex ruinque praefatis votis. Insuper si votum circa reservatam materiam noni principale , sed accessorium , consentiunt unanimes Doctores subesse

uuoque dispensationi Episcopali: ut si quis voverit nunquam alea ludere sub poena & obligatione ingrediendi Religionem ; ibi enim non erit ei necessarius ad Papam recursus, poteritque per Episcopum relaxari , Religionis ingressu, & ab illo nexu non ludendi alea , qui voto productus fuit, tametsi alia obligatione adhue subsistente ei foret alea prohibita r potest

enim ex duobus vinculis unum solvi, altero remanente , ad ed ut sequens transgressio non producat duplex, sed unum duntaxat peccatum. Illa quoque valde notabilis est decisio S. Antonini p. 3. tit.a I. cap. 2. s. p. his ipsis

. verbis:

58쪽

s Praxis. Lib. I. 3 i

verbis: Hae autem videtur, quod si quis in laxiori voverat arctiorem Religionem, quod Episcopui post diffensare ; quia non es votum perpetua continentia, nec votum Religionis simpliciter, cum jam sit obligatus ad utrumque,sed flumes subrogatio vori: unde videtur,quod Episcopici possit dissensare. Et similiter iis voto simplici arcturis Religionis liceret in laxiorem transire scilicet per Epi scopi dispensationemὶ non autem liceret in ferulo remanere. Haec S. Antoninus Episcopus simul & Regularis. XV. Item potest Episcopus dispensare ubi dubitatur ut rhin votum reis servationis Papalis fuerit obligatorium , ut si res in ambiguo sit, utrum sussiciens intervenerit deliberatio circa votum quod quis se emisisse certus

est. In dubiis quippe benigniori parti savendum et & ipsa quae Summo

Pontifici reservantur vota , debent esse indubitata. San E si quis dubitaret an votum emiserit, non opus habet ulla dispensatione. In his enim dubiis quae respiciunt substantiam voti, & non circumstantiam, ut est , an sussi ciens deliberatio extiterit, seu an votum ipsum quoad substantiam emissum fuerit, non adimitur, sed servatur incolumis pristina libertas. In praefatis omnes sere Doctores conveniunt, agnoscentes quantum expediat animarum saluti easdem laqueis extricare, quibus se facile & plerumque ipso diabolo sub specie boni solicitante implicant, eaque occasione superadditis reservationum dissicultatibus novis se contraventionum sacrilega rum laqueis involvunt, a quibus ex fragilitate humana vix possunt expediri.

XVI. Notandum porrδ est, si quando dispensaverit Episcopus circa

votum Pontifici Summo reservatum, non quidem ob conditiones voti non absoluti, aut indirecte concepti, aut conditionati, aut ambigui, alii Lue similibus cireumstantiis affecti quibus casibus absoluta, & perpetuae validitatis indulgetur ab Episcopis dispensatioὶ sed tantiim in aliis casibiis ob solam rationem gravis & imminentis periculi ossenta Dei, aut scandali quod sequuturum timetur ex dispensationis Papalis dilatione ; hoc Io calu notandum est dispensationem , quam interea indulget Episcopus, non perimere, sed solum suspendere voti obligationem. Idcircb ille qui

absolutum perpetuae castitatis votum transgrellus fuit, dum se matrimo nio alligavit, poterit subinde ab Episcopo dispensari circa debitum conjugale et sed tamen soluto per conjugis mortem matrimonio , tenebitur pristino voto, quandiu Papa cum illo non dispensaverit. XVII. Quaeritur , an possit Episcopus dispensare super voto in alicujus Tertii gratiam emisso , ut si quis voverit eleemosynam dare tali palla peri, vel Ecclesiae,vel piae domui 3 Distingui , Doctoribus solet inter vo tum acceptatum , & non acceptatum. Si acceptatum sit, non licebit dis, Pensare hac ratione, quia Tertius aliquis privaretur jure suo quod habet in re per acceptationem ac legitimam stipulationem ; sic enim ei fieret injuria. Sed si promissio illa votiva non suit cceptata, siVe ab eo cujus interest,

59쪽

3α Iuris Canonici Theoria,

terest, sive ab alia persona ejus vice ac nomine , tunc si rationabilis causa interveniat, poterit peti, & concedi ab Episcopo dispensatio. XVIII. Ulterius quaeritur, an si ejulmodi Votum in alterius gratiam emi illim Consessarius exceperit , censeatur acceptasse nomine personae vel loci Der votum designati λ Probabilis est ista Bonacinae responsio, censeri Confessarium acceptasse nomine Dei, cujus in confessionibus vicem gerit; non autem privato nomine loci Vel personae, quibus praecise consulere ac providere non astringitur ex suo officio ; ac proinde illius acceptatio non parit novum jus in favorem Tertii. Bonacina tom. 2. disput. 4.

XIX. Praeterea quaeritur , an requiratur dispensatio , ut quis solvatur voto quod se dubitat emitisse ὶ Respondendum non requiri , quia nulla subest obligatio. In dubiis enim juxta regulam juris , melior est conditio possidentis : & nemo in re dubia privandus est sibi connaturali & ingenita libertate, etiamsi ut Lessius docet lib. v. de justitia , cap. o. dub. II. num. ii 3. in tale sit dubium, ut quaiavis homo probabiliter opinetur non

extare talem obligationis causam, magis tamen inclinetur ad opinandum

extare causam obligationis; quia ad tollendam libertatem nulla sufficit probabilitas, sed requiritur absoluta certitudo. XX. In summa, competit solis Ecclesiae Praelatis jurisdictionem externi fori habentibus , illa, sive relaxandi sive commutandi voti potestas. Et cum sit ista dispensatio actus jurisdictionis, competit Episcopis statim

atque confirmati a Sede Apostolica fuerint , quanuis necdum fuerint oris

dinati, quemadmodum & reliquae jurisdictionum species ;. solaque potestas Ordinis prae requirit consecrationem. Quin etiam jurisdictionis potestatem potest conlirmatus, & nondum ordinatus Episcopus aliis delegare, ut saepenumer δ fieri videmus. XXI. Disseri autem a dispensatione irritatio votorum : & haec aliis competit personis qu in Episcopis. Primo enim potest regularis Superior suorum Religiosorum vota quaevis irritare , excepto voto arctioris Religionis subeundae. Et diserte dicit S. Thonras 2. 2. quaest. 88. art. 8. ad 3. . nullum Religiosi votum esse firmum, nisi de consensu sui Superioris.Vota quoque impuberum pollunt a patre Vel tutore fieri irrita, .ut colligunt

Doctores ex can. Mulier, 3 3. quaest. 2.&ex cap. I. de Regular. in 6. Puberum tamen vota ut in irritum revocentur, etiam ab ipsorum patre, necesse

est ut ordini, familiae , vel patriae potestati obsistant, ut sunt jejuniorum,

aut peregrinationum, aut similia vota. Conjuges etiam possunt alter ait rius vota irrita facere, quae juri alterius incommodant, aut statui vel administrationi familiae; quanuis plus juris marito in uxoris vota tribuere videatur S. Thomas loco cit. dum ait , nullum uxoris votum esse firmum, .

nisi sit de consensu viri. Et fundari videtur jus illud majus in eo, quod juxta Apostolum Ephes.s, vir caput est mulieris, & non mulier viri. Ve

rumtamen.

60쪽

s Praxis. Lib. I. 34'

rumtamen non omnis subjectio secum infert illimitatam omnia vota in valida faciendi potestatem. Si vero opponas Numerorum caput 3 o. quo patri & marito tribuitur Potestas quaecumque vota filiae & uxoris irrita per suam contradictionem faciendi: Responsio in promptu est, legem illam esse ceremonialem , & ad solam pertinere synagogam. Et vero compertum est, non competere patri adeo illimitatam in Ecclesia Christi pote statem circa vota filiae , qaalis illo capite sancitur. Stet igitur eadem inperimendis filiorum & conjugum Votis posta superitis limitatio , nimirum s ordinem funiliae , aut patriae , Vel tutoriae , vel conjugalis juris, aut potestatis perturbent. Ad postremum Abbatissae possimi quidem Moantalium suarum vota in irritum adducere , si quomodocunque regimini monastico , aut communi familiae ordini, aut Monialis valetudini,aut debitae sibi subjectioni ossiciunt et sed non possunt dispensatione relaxare, quia jurisdictione carentia

Ο T E s et Episcopus familiarem suum , quanuis non subdi tum, si seeum triennio commoratus fuerit, Ordinare , dummodo statim Beneficium illi conserat. Concit. Tridentino sta'. a 3. cap. 9. de resorm. Nisi sic ordinatus patrimonium sussiciens habeat ; tunc enim cessaute ratione legis , cessat illa Episcopi

obligatio. JII. Potest praeterea diebus Dominicis, aut sestis per annum, minores suis subditis , aut habentibus dimissorias, ordines conserre, necnon Toii- .suram uni, vel duobus extra tempo a jejuniorum , can. De eo autem , de tempor. Ordinat. Quinimmd prima Tonsera initiare potest quocumque anni die illum qui mox suscepturus est Ecclesiasticum beneficium , ut docent Ostiensis, Grassius, Bonacina, aliique asseremes id passim este consuetudine indubitata receptum.. III. Episcopus concedere potest unius anni Indulgentiam in die Dedicationis Ecclesiae. At in anniversario Dedicationis , & aliis quibuscumque occasionibus potest Indulgentiam concedere dierum quadrastinia,can. Cum ex eo, de poenit.& remissi. ex Concilio Lateranensi generali sub Innocentio III. Exinde constat, Indulgentiarum concessionem non csse

actum ordinis, sed tantum jurisdictionis ; eo quod potestas ordinis, cum immediave ab ipso Deo conseratur, non eossit ab Ecclesia, vel a Pontifice E limitati

SEARCH

MENU NAVIGATION