장음표시 사용
581쪽
Suare E decensuris disp. 9. sect. s. Boiracina disput. 2. quaest.2. punct. I. 3. 3.
n. 7. Vasque E tract. de excommunicatione , dub. 2. num. 2.
V I. Quartus est privatio Ecclesiasticae sepulturae, cap. Sacris, de sepultur. Clement. I. eod. tit. ut enim ait S. Leo Papa I. relatus in can. r. causae 1 quae st. I. Quibus viventibus non communicarimus, mortuis comm sicare non posv s. Addit d. cap. Sacris, si contingat corpus excommunicati loco sacro tumulari, ex humandum esse, & procul ab Ecclesiastica sepulatura jactandum, si modo ab aliorum fidelium corporibus discerni possit:. alioqui enim toleranda esse zizania , ne eradicetur triticum. His adde ex cap. Consiluisti, de consecrat. Eccles. vel Altar. non solum Ecclesiastica sepultura else eruendum excommunicati cadaver & ossa, sed etiam locum ipsum esse repurgandum & reconciliandum aspersione aqllae solenniter benedictae : sicut fit in Ecclesiae dedicatione aut reconciliatione. Si verbnon potuerit ab aliis inhumatis ibi corporibus dignosci, non minus est locus ille reconciliandus , ut docet SuareΣ de censuris disp. I s. sect. 4.num. 4. Excommunicarus qui ante mortem dederit signa poenitentiae , nec tamen fuerit absolutus, non est sepeliendus in loco sacro , donec Superioris aut horitate post mortem fuerit ab excommunicatione solutus: si vero jam sepultus ruerat , non est extrahendus, sed in ipso loco aut horitate Ordinarii aut alterius facultatem habentis absolvendus a censura. Si vero poenitentiae indicia nulla exhibuerit, arcendus est ab Ecclesiasti ea sepultura. Bonacina& alii communiter d. disput. 2. quaest.2. puncta 3. f. .
VII. Obiter hic observa septem genera personarum Ecelesiastica sepultura excludendarum, recensita in Rituali jussu Pauli V. Pontificis edito. Primi sunt Pagaui, Iudaei, haeretici, schismatici , eorumque fautores, omnesque majori excommunicatione ligati. Secundo loco sunt quicumque ex desperatione, vel iracundia sibi mortem intulerunt , aliove ex pravo affectu, nisi ante mortem signa ediderint poenitentiae. Huic poenae non subjacent qui per insaniam sibi necem consciverunt. Terti h mortui in duello , etiamsi ante mortem sigila ediderint poenitentiae , ut sancitur
Pontificiis Bullis & Regiis Edictis. Quar id manifesti & publici peccatores, qui sine poenitentia interierunt. Quinth illi de quibus publicε constat
quod semel eo anno non fuerint consessione expiati, aut in Pascha sacram Eucharistiam non sumpserint, si ante mortem non dederint signa contritionis. Sextδ infantes sine Baptismo vita functi. Septim δ nomi natim interdicti , & insuper quicunque sunt in loco interdicto laici morientes durante interdicto. VIII. Quintus excommunicationis effectus est inhabilitas ad quaevis Beneficia obtinenda. Itaque electio , praesentatio, institutio , collatio fictae in savorem excommunicati etiam tolerati , nec evitandi, nullae sunt, cap. Postulastis , de cler. ex comm. Circa quem effectum sciendum est, quod ex-A A a a ι commu
582쪽
communicatio ali ve censura atque irregularitas praecedens elemonem, aut provisionem Beneficii facit eam invalidam & irritam , d. cap. Posiala- sis. Sed collato jam Beneficio superveniens non inducit Beneficii vacationem. Decisio Rotae in novis r 91. Gomesius in trach. Expectativarum,
imδ id satis constat ex cap. Ex literis , de excessi. Praelato ubi homicida Beneficium habens , cum sit ratione homicidii irregularis , non judicatu cipso facto depositiis , sed solum Iudicis sententia deponendus. Suare E decensuris disp. I 3. sect. I. num. r. id probat ex cap. Pastoralis , f. Vertim,dis: appellat. ubi decernitur Beneficiarium noviter excommunicatum privam dum esse per Iudicem Beneficii sui fructibus : unde infertur illi adhuc remanere Beneficium. Idem docet Sylvester Verta Excommunicatio 3. n. I. g. 9- Excommunicatus quoque inhabilis est ad provisionem pensionum clericalium , secundum aliquos qui iisdem rationibus nituntur, quibus probatur de beneficio quod excommunieato consertur e sed tamen nullus Canore hoc decernit de pensionibus, cum tamen Canones id exprimant de Beneficiis : & in poenalibus non fit extensio, sed potius restrictio , cap. In poenis , de regul. jur. in 6. In poenis ait , benignior es interpretatio facienda
Hanc tamen volunt ad pensiones extensionem Sayrus lib. 2. de censur. cap. 3.num. I 3. & alii quos allegat & sequitur Bonacina d. disp. 2. quaest. GPuncto A. f. I. n. q. Ex adverso Avita de censuris χ. p. cap. 6. dub. 7. ad filualiique asIerunt validam pensionis clericalis collationem excommunicato factam. Utraque opinio probabilis est. De fructibus Beneficii ante e communicationem acquisiti dissident invicem Doctores. His enim privari quemcunque excommunicatum asserunt Glossa in cap. Studeat , dist. so,
in fine, Ostiensis, Abbas, Suare et , Toletus , Reginaldus. Negant ex adverso Petrus Navarra , Avita , Sancheg, Vasque et , Conincti , Bonaci na , dummodo excommunicatus suum praestet ossicium. Ista est mihi probabilior opinio. Primo , quia cui Ecclesia Beneficium indulget, eidem p riter attribuere censetur ea quae sunt accessoria& consectanea ad Beneficium : & qui dat esse , hoc ipso dat consequentia ad esse & accessori uiri, naturam sequi congruit principalis , cap. Acccseriam , de regul. jur. in 6. Praeterea poenae cum sint odiosae , restringendae potius sunt quam ampliandae ultra quam Ius exprimat. Jus autem hanc poenam nullibi decernit.. Quod verb aliqui ad hoc citant cap. Pastoralis , in fino de appellat. Et idimer to proventus Ecclesitoici subtrabuntur , ciιi Ecclesia commuvio denegatur,. ipsa Glos ibid. in ver, Subtrahuntur , hoc exponit de poenali Iudicis sententia , non verδ de Iuris praescripto. Denique ipsa consuetudo quae vir juris habet, istud confirmat. Talem enim poenam quasi jure ipso incursam nusquam vidimus admistam , sive in soro poenitentiali , live in contentioso : neque peti solet contra ipsam dispensatio aut re habilitatio , saltem in regno Galliae. IX. Sextus
583쪽
I X. Sextus est mis est privatio jurisdictionis Ecclesiasticae , cap. Ad
robandum , de re judicat. & Clem. Ne Romani, de election. Haec poena
solum attingit excommunicatum evitandum , non vero toleratum , ut est
communis Doctorum sensus. Iidem similem tolerati & evitandi distinctionem locum habere consentiunt in privatione sit magii ad eligendum, quae
statuitur per cap. C.m dilectiti, de consuetud. contra electores suspen los: volunt enim post Extravag. Constantiensem non habere locum nisi contra suspensos publice de nunciatos , & similiter excommunicatos. X. Septimus excommunicationis effectus est civilis communicationis privatio, cap. Excommunicatos , II. quaest. 3. Sed haec poena post Extravagantem Ad evitanda , non habet vim nisi contra nominatim de nunciatos, aut palam notorios. Quin etiam in istis ipsis excipiuntur quinque communicandi causae hoc vulgari versiculo comprehensis: Utile , lex , humile , res ignorata, necesse. X I. Octavus demum effectus est nullitas impetrationis gratiarum &rescriptorum Apostolicorum, cap. I. de rescrip t. in 6. Cui tamen obviari solet in Literis A postolicis per clausulam absolutionis ab omnibus censuris ad hune duntaxat effectum , ut impetrans sit capax gratiae quae ipsi a Summo Pontifice indulgetur. XII. Observa tamen Constitutionem Ad evitanda , ubique fere , atque adeo tota Gallia e sse receptam, non prout habetur in Concordato
Leonis Papae & Francisci Regis , atque in Concilio Lateranensi sub Leone X. sed prout diximus allegari a Felino, S. Antonino & Cajetano rita ut soli ab hujus Constitutionis beneficio excludantur nominatim denunciati,& prorsus notorii Clericorum percussores ; non Vero caeteri excommunia Cati, quantumvis notorii , sed non specialiter denunciati. XIII. Hoc pariter observa , Constitutionem illam permittentem communicare cum excommunicatis toleratis, etiam in Divinis ossiciis te Sacramentis , abolere quidem veterem Ecc Iesiae prohibitionem , sed non naturalem & Divini Iuris , vetantem Sacramenta indignis ministrare , sanctumque dare canibus , & margaritas projicere ante porcos. Matth. 7. Ille itaque qui sciens Sacramentum tolerato excommunicaro conferret, non incideret quidem in minorem excommunicationem , sed tamen mortaliter peccaret. Quemadmodum ille etiam peccaret qui scienter ab excommunicato Sacerdote tolerato citra ullam necessitatem sumeret aliquod Sacramentum : quia Ius Divinum prohibet alieno peccato consentire , aut comperari. Et digni sunt morie non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt f
XIV. Sapienter admonet Concilium Tridentinum se C hs. de reform. cap. . ex re vulgari seu levi Monitoria non elle decernenda. Cui suffraga tur in Gallia nostra Edictum Caroli IX. in Comitiis Aurelianens bus, arris I 8. ut omittam antiquiorum Conciliorum Canones, cujusmodi est
584쪽
Canon 3. Concilii Agathensis , Canon s6. Meldensis, Canon 1. Aureolianensis IV. & Canon 13. Vormatiensis. Vide si lubet apud Gratianum can. Episcopi, & can. Nemo Episcoporum , dc can. Nustud Sacerdotum , 11. quaest. 3. S. Augustinus de corrept. 3c gratia rationem horum suppeditat cap. I s. Quia sinquit poena excommunicationis rintl Ior es in Ecclesia. Denique Ludovici XIV. feliciter nunc regnanxis Constitutio mensis April. an. i 666. sic ordinat: Non astringentur Ecclesiostici ad censuras vel monitione decernendas . nisipro gravita eausis. Omissas minoribus taxationibus quas caeteroqui graves Authores in hac materia mouitjonum praefixere , magis convenientem existimaverim taxationem illam quam doctissimus Episto pus Piasecius in sua praxi Episcopali , p. 2. cap. praefigit ad viginti scuta, quae summa in paupere familia potest esse gravissima , dc absolute gravis in furto, in commodato , in deposito. Concilium quoque provinciale Αvenione celebratum sub omni virtutum genere ornatissimo Francisco Maria Taurusio ex Congregatione Romani Oratorii Archiepiscopo 3e Cardinali, providet ne pro minori dispendio quam viginti aureorum expediantur monitiones aut censurae.
MN1s quidem excommunicatus , etiam toleratus , privatur sub mortali peccato ab auditione Milia & assistentia in Divinis officiis. Potest tamen ingredi Ecclesiam , dc seorsim adorare , & orare coram sanctissimo Sacramento , dum abstineat a Missa & publicis officiis. Hoc dicit Alterius lib. I. di se. Io. cap. e.& Bonacina de excom. disp. 2. quaest. 2. puncto 3. f. a. n. s. asserentes esse communem sententiam. Non enim illi prohibentur privatae orationes, neque ingressus Ecclesiae ad hunc finem, sed tantum ad finem participaniadi communibus Ecclesiae precibus, & suffragiis. Reliqui ramen Fideles ex concessione Extravng. Ad evitanda, non tenentur excludere a Milla , vel Divinis ossiciis excommunicatum toleratum , quanuis iste, ut dixi, si his intersit, peccet mortaliter , nisi ignorantia excusetur. I I. Secus tamen agendum circa ex communicatos evitandos. Quisquis enim seienter Mi ssam, aliave Ecclesiastica Ossicia celebrat coram excommunicato evitando, peccat mortaliter ; simulque ligatur excommunicatione minori quisquis scienter interest Missis aut Divinis officiis praesente illo , sive Clericus sit, sive Laicus : eam enim decrevere poenam Prisci Canones
585쪽
Canonas contra quoscunque participantes, sive in Divinis, sive in huma
nis cum quovis excommunicato. Qui Canones etiam nunc vigent,excepti sola mitigatione Extravagantis praedictae circa non notorios , aut non de- nunciatos nominatim ex comunicatos. Hujusmodi sunt ean. Excommuniis eatos , & can. Cum excommunicato, & cad. Qui communicaverit, i I. quast. 3. Si ergo inchoata jam Missa adveniat notorius,aut nominatim de nunciatus excommunicatus , monendus est ut inde exeat et si parere recuset, vi ejiciendus est,quanuis esset Sacerdos. Sed si ejici uon potest, tunc distinguendum est ita. Vel Sacerdos inchoavit Canonem Missae, vel non : si non inchoavit, debet a coepta Missa desistere & in sacristiam redire : si verbCanonem jam inchoavit, debet prosequi reliquum usque ad communionem inclusive . & iis quae sequuntur praetermissis , ad sacristiam redire ubi praetermissa supplebit. Qui vero excommunicati , vel interdicti admoniti exire pertinaciter manserint, eorumque in bsta pertinacia fautores novo excommunicationis ipso facto Papae reservatae vinculo ligantur,
Clement. a. de sent. excom..Haec docent unanimes Omnes , nemine contradicente, Doctores : praeterquam in eo quod aliqui eorum exeundum e asserunt Sacerdoti tantummodo in puncto consecrationis, quum ventum est ad verba , Qui pridie quam pateretur , ut Vult Navarra : alii vero communius negant absolutὸ exeundum esse ab inchoato semel Canone. Videri potest haec ubertim pertractans Suarea de censur. disp. I a. sech. a. num. I I. & sequentibus. III. Sacerdos scienter celebrans coram excommunicato evitando reccat mortaliter: nee solum illigatur minori excommunicatione , simulque interdicto ab ingressu Ecclesiae, cap. Episcoporum, de privile g. in 6. sed praesumens deinceps celebrare antequam absolutionem consequutus sit, fit irregularis, non quidem propter violationem minoris excommunicationisi quae utique non sufficit ad poenam irregularitatis incurrendam, ut addiscimus ex cap. Si celebrat, de cler. excom. minist. sed ob violatam praedicti Interdicti censuram. IV. Sicut autem quisquis scienter in sacris & divinis communieat cum evitando excommunicato, peccat mortaliter Ob materiae gravitatem: 'ta in civilibus & humanis peceat tantum venialiter ob materiae levitavitem. Sed tamen ex hoc iplo implicatur excommunicatione minori , d.
Can. Excommunicatos, & can. Cum excommunicato ,-can. Qui communia caverit, I I. q. 3.
V. Hujusce minoris exeommunicationis effectus est prohibitio, non quidem conferendi, sed sol tim suscipiendi Sacramenta , & privatio vocis passivae, sed non activae: potest enim alium eligere , sed non eligi , atque etiam jurisdictione uti qui hanc minorem contraxit. Nullam ver5 incurrit irregularitatem ex minoris excommunicationis violationetper ordinis sacri exercitium ille qui hac censura est illigatus , cap. Si celebraι, de clero
586쪽
excommunic.ministr. Quod vero ibidem statuitur, eundem celebrando graviter peccare, id evenit non quatenus constri, sed quatenus suscipit in celebratione Eucharistiae Sacramentum. V I. Duos itaque parit effectus minor excommunicatio. Primus horum in privatione passivae Sacramentorum suscepti otiis consistit. Secundus est irritatio electionis in ejus favorem qui hac est irretitus, ut decet nil dictum caput Si celebrat. His enim verbis, Eius electio es irritanda, non negat esse validam sive electionem , sive praesentationem , sive collationem , sive institutionem. Sed tamen satis insinuat esse illicitam , cum decernat illam irritandam esse : atque adeo taliter illigatum non posse citra gravem offensam suscipere & retinere Beneficium , ni si se absolvi curet. Ugolinus tab. . cap. 6. f. 3. Suare E disp. 24. de censuris , sect. 2. num. χΙ. Felinus in cap. Dilecti, de exception. Ricardus in A. dist. I 8. art. . quaest. A. Filllucius
cap. a. quaest. Io. num. u. & alii communiter.
uanam ignorantia excuset a censuris.
RAEsuPPONENDAE hic sunt multiplices ignorantiae distinctiones. Alia dicitur ignorantia rei pech u poenae , scilicet quod lata sit in tali ea se censura. Alia respectu Iuris , an a Iure haec vel illa actio prohibita sit. Alia item respectu facti, cum res aut persona ignoratur, ut an id quod telo ferire intendo , sit sera , an homo ; vel an sit homo laicus, an Clericus. Insuper alia est inculpabilis ignorantia sive juris, sive ficti; alia vero culpabilis. Prima vinci non potuit in illis rerum circumstantiis, ideoque censetur inculpata. Secunda vinci potuit, idcirco judicatur culpabilis. II. Communis regula est, culpabilem esse rerum ad proprium cujus sue ossicium spectantium ignorantiam , ut est imperitia Medici in aegrotouo curando, g. Praeterea , Institui. de lege Aquilia. Id quidem ita judicari solet in externo foro ex Iuris praesumptione, quod quis negligens extiterit in iis quae proprii ossicii sunt addiscendis. Quae tamen cessare praesumptio potest in foro conscientiae. Perspecta quippe omni sapienti est ipsa humani ingenii naturalis infirmitas. Alioqui permulta sequerentur absurda. Primum , neminem qui non sit eximii ac praestantissimi ingenii, posse ulli se arti aut disciplinae addicere citra gravia & continua peccata I quia quan tam libet adhibuerit quis in addiscendo diligentiam , ignorabit tamen non
pauca quae eximii quidam ejusdem artis profectres inimitabili solertia assequuti
587쪽
assequuti sunt, aut inexhaustae memoriae bonitate retinent, quae etiam longiore thudio ab aliis acquisita mox infelici oblivione dilabuntur. Altera etiam non minor sequetur absurditas. Cum enim doceat experientia illos
qui longo provectit in aliqua arte , vel scientia versati sunt, longe plura cire iis qui in ei s lem disciplinis exercendis juniores sunt , mimisque expcrti ; sequeretur ob minorem peritiam , atque adeo ob inevitabiles quandam in arduis Se dissicilioribus imperitias neminem polle licite aliqua in
arte versari , nisi prius acquisiverit consummatam experientiam eius artis. Atqui nemo potest illam assequi consummatam experientiam nisi diuturno tempore in eadem arte versatus. Atque ita nemo citra grave 3c continuum peccatum aliquam aggredi , aut per aliquot annorum decursum exercere professionem posset: cum tamen illa consummata peritia non obtingat
nisi post longam artis exercitationem , qua sola artes & harum cognitio exacta perficiuntur. Quin etiam his ulterius adiungo , etiam persecti litiva, quorum exiguus est numerus , ingenia , quae longa etiam in propriis professionibus exercitatio ad consummatam frugem perduxit, non ita esse felicia, ut omnia quae suae artis sint perspectissima habeant , unde necesse est aliqua ignoratione errent. Et liquido perspicimus inter praestantissimos dc primarios Artium dc Scientiatum , sive practicarum, sive speculativarum Professores, qui doctrinam excellentis ingenii acumine dc laboris assiduitate consummatissimam scriptis tradiderunt, alios ab aliis quam sepissime dissidere , corrigi , & invicem coargui. Haec ad singulas paginas Occurrunt legentibus excellentiores quosque Philosophos , Theologos, Jurisconsultos , Medicos , dc qui de moribus scripsere non dico circumforaneos, aut etiam mediocres, sed principes , eximiaeque sapientiae Magistros. Quis igitur ista perspiciens ausit asserere , nullam posse cuiquam in arte propria , quaecumque illa sit , contingere ignorationem , inadvertentiam , vel errorem citra culpam Ze offensam Dei Id esset ignorare, non fortasse sine culpa, nostrae eonditionis infirmitatem inevitabilem quae nos in humili rate continet, de qua Rex sapientissimus Spiritu Divino
collustratus hoc perhibet testimonium Sap. 9. Coortationes manalium timida , ct incertae providentia nostrae. Corpus enim quod corrumpitur a gramat ania mam , π terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Praestantissimi
quoque Iurisconsulti a Iustiniano Principe ad Romanarum legum delectum de compilationem adhibiti , ab ipso Pandectarum exordio protestantur e omnium habere notitiam , er penitus in inllo peccare , Divinitatis magis pιam mortalitatis est. III. Praeterea dividitur ignorantia in antecedentem , concomitantem,
dc consequentem. Antecedens illa est sine qua non fieret actior ut si Titius Virum quem percutit sciret esse Clericum , nequaquam percutere ali deret: Vel si sciret poenam excommunicationis impositam esse percussori
Clerici, abstinuisset, formidine illam incurrendi, ab istiusmodi percussione. B B b b Ignorantia
588쪽
ue 6 L iuris Canonici Theoria,
Ignorantia concomitans ea est, quae licet non interveniret , non minus fieret actio : ut si is qui feram telo appetere intendit, sciret non esse feram , sed suum adversarium , non minus id telum contra ipsima intorqueret. Ignorantia consequens est quae ex ma Ia Voluntate nascitur, quae dicitur affectata.
I V. Ignorantia culpabilis , seu vincibilis , tam juris quὶm facti, si sit
adeo crassa & negligentiae conjuncta, ut agentem non eximat a mortali culpa circa illam circumstantiam in qua Versatur censura , nullatenus excusabit a censura , neque ab irregularitate imposita in poenam : ut si qnis hominem telo adortus cogitationem dc actuale dubium habuerit an sit Clericus, & hoc stante dubio percusserit Clericum , haud ignarus poenae statutae contra Clericorum percussores. Illa quippe ignorantia crassa est de affectata, quandoquidem stante dubio de Clericatu sese hujus poenae periculo sciens & volens exposuit. Atque haec est consequens ignorantia , ex crassa negligentia, de facile vincibili nascens. Probatur primδ aut horitate cap. Ut animarum, de constitutioni b. in s. declarantis contraventionem adversus sententias Sc statuta ordinariorum non excusari per crassiam desupinam earumdem ignorantiam. Si enim aliquis habet sulpicionem, ver dubitationem alicujus legis , vel sententiae , nec aliqualem adhibet diligentiam ut sciat an talis sit lex, dc nihilominus praetergreditur sciens Zevolens illam de qua dubitat legem , hic non solum se periculo exponit transgrediendi illam, si qua existat, legem ν sed etiam ircet nulla talis existeret icae , temer E agit contra conscientiam suam , dc ideo certissime peccat : atque ideo qui dubitans de cxcommunicatione prorumpit in actum, satis habet pertinaciae & piae sumptionis ad peccatum mortale, dc ad Violationem censurae. Quae ratio convincit, ut si lex excommunicationem infligens loquatur de praesumptione dc ausu temerario , iste opinans & sunpicabundus , nec minus ulterias ad actum prohibitum progrediens illam pariter censuram incurrat, ut docet Suare et disp. q. sech. a C. num. 3.
V. Sed si ignorantia seu juris , seu facti, fuerit vel inculpabilis , vel
solum venialiter culpabilis, haec eximet ab omni censura. Neminem enim ligant censurae excepta sola minori excommunicatione in nisi culpae mortalis reum. Ignorantia quoque poenae eximit a censura , nisi sit ignorantia consenuens & crassa ac supina , quae mortalem culpam non excludat, praesertim si sit assectata, & directe volita , aut ex gravi negligentia ortum ducens. Ignorantia poenae , hoc cst , quod tale fa etiam talis censura comitetur, excusat censura. Unde qui scit tale factum prohiberi quidem, sed ignorat inculpabiliter prohiberi sub censura , qua lavis lethali culpa peccet
rem faciendo , non tamen censura ligatur , quam planc ignorat. Censura: namque cdm sint medicinales, non decernuntur nisi in contumaces , quales non sunt respectu censurae illi qui ejus notitiam nullam habent. Ita docent Sybvester verb. Exco/-nnic. tio 2.11Ol. 3. NaVarra Manual. cap. 27..
589쪽
num. I 6. Suare 2 de censur. disput . . num. 8. Sanchez lib. 9. de nratri iri. dii p. 32. inam. 33. Bonacina de censur.in communi, dii p. . quast. 2. puncto I. am m. i 3. 8 Sylvius comment. in I. 2. D. Thonrae , quaest. 76. ait. I. Quod etiam evidenter docet caput Si vero , it a. de sent. ex cona. his verbis: Si vero aliquis in Clericum nutrientem com Mn malius injecerit violentas , pro texhoc non debet Apas lico praesentari conspectili, nec etiam excommuvicatiove Lorari, dummado Esum esse clericum ignoraveris. Cui conformatur caput P0o-
solicae , de cler. excom. ministr. sic dicens: Hrum qura tempore fassensionisi dinari celebrastis Divina , vos reddit ignorantia probabilis excusatos. Inique Glossi in verbo Probabilis, hoc ait : Non es his aliqua distensatio neces Ll, quia nesciebant se subtenses, unde non peccaverunt. Adde, nec scenam irregularitatis contraxerunt, quia scilicet poena prete supponit peccatum. Alioqui vero regula est Canonici Iuris, cum qui censuram aliquam Ecclesiasticam per exercitium sacri ordinis violat, irregularitate innodari , toto tit. de
cler.ex com .ministr.J aliique communiter contra Covarruviam in can. Alma
mater , I. parte , M. I . num. I I.
V I. Ignorantiam in culpabilem , seu invincibilem, tam juris scenalis,
quam facti, eximere ab omnibus censuris, convincitur ex d. cap. Ut animarum , de constit. in 6. Ut animarum periculis obvietur , sententiis per saluta quorumcumque ordinariorum prolatis ligari nolumus ignorantes, dum tamen eorum ignorantia crasa non fueris ct supina. De ignorantia quoque facti, seu personae, etiam in iis rebus quas committens certus est esse Iure ipso Di vino & naturali prohibitas, textus est luculentus in cap. Si vero , it 1. desinit .excom. ubi Ponti sex declarat non esse excommunicatum illum qui hominem ex deliberata malitia occidit, quem ignorabat esse Clericum, propter capillitium & secularem quem gerebat habitum. Quae excommunicatio ex Clerici occisione cum sit reservata Papae, inde paritur sequitur idem esse juris in ignoratis Papae reservatis ex ommunicationibus , quod in aliis per ordinarios irrogatis. Idqite docent Sylvester , NaVarra , Suarcet locis citatis paulo ante : cum si utraque ignorantia luris aut facti mere humani, nec aliud opponatur discrimen quam quia ignorantia legum Papae minus ficile praesumitur aut probatur in contentiolo sero, quam statutorum, vel
V II. Quod dixi de ignorantia cens irarum juris , eam eximere contravenientes ab ignoratis inculpabiliter illis poenis , id pariter extendunt SanchcE R Bonacina ad irregularitates ex delicto promanantes. Sed ab his existimo dissenrici Mum cIle. Omnis enim irri gularitas inducit canonicam incapacitatem, quae sive ex delicto, sive ex defectu oriatur, non minus subsilit ignorata quam cognita. In quo differt a censuris, quia hae non solum prae requirunt delictum, sed praeterca contumaciam adversus Ecclesiasticas iussiones : ideoque Jus efflagitat ut notificentur tribus distinctis admoni ionibus circa praesentem ac praeteritam culpam ; quod nunquam requiri-
590쪽
tur circa poenales irregularitates. Istud quoque sequeretur in conveniens, universos praedones 3c assastinos, qui dum in his sceleribus vitam degunt, has omnes ex delictis irregularitates pro rius ignorant, de quibus nihil unquam audierunt, si peracta sceleratae vitae poenitentia ad clericalem statum aspirem, nequaquam indigere ab his poenalibus irregularitatibus ulla dispensatione , hac ratione quia eas inculpabiliter ignorabant quo tempore homicidiis & latrociniis grassabantur :& si sacros Ordines susceperint, posse in conscientia illos abs te dispensatione & re habilitatione exercere, inlumque egere dispensatione exterioris sori ad repellendos impugnatoressitos in externo sero. VIII. Ignorantia concomitans est immunis a censuris , i md etiam ab irregularitatibus ex delicto nascentibus. Itaque is qui hominem occidit existimans invincibiliter esse feram, ita tamen affectus animo ut perinde occisurus esset inimicum suum, non est reus homicidii perpetrati, si hunc inscius , credens esse feram , interimat , sed solius mali affectus ad homicidium. Casu namque ac per accidens evenit ut ibi latitaverit inimicus ubi occisor certδ credebat adesse feram. Neque occisio censenda est voluntarium esse homicidium e voluntarium quippe , approbante Sancto Thoma, se ab Aristotele definitur lib. 3. Et hic. ad Nicomach. cap. r. Illud quod procedit a principio cognoscente singiιla in quibus es actio. Verumtamen si occisor iste dubitasset, serane esset, an homo , tum demum reus esset criminis homicidii, simulque poenarum civilium, de canonicis irregularitatibus innodaretur ex homicidio surgentibus , non autem excommunicatione , nisi forte aliqua lata esset contra homicidas generaliter, aut ni si cogitationem
habuisset Clerici ibi larentis, de vere Clericum, de quo suspicabatur, occidi stet aut vulnerasset, juxta prinei pia paul L. ante stabilita , artic. 6. de γ. Tunc enim contingeret ignorantia crassa fle sicile vincibilis. In dubio namque tenebatur omnind de sistere a te. jactu , vel ante teli jactum rem dubiam explorare, nec se periculo homicidii, vel clericidii temeratio ausu ex
IX. Quar hactenus de ignorantia dict a sunt, similiter dicenda sunt de
inadueitentia , oblivione , inconsideratione plane naturali , ac de subreptione , quum quis non ignorat praeceptum, vel prohibitionem, sed hic
de nunc non recordatur , aut mens ejus abstracta non advertit: neque
enim homo semper dc omni momento liberam habet , aut sob potestate sua animi prie sentiam , aut persectam retum occurrentium advertentiam. Oblivio naturalis, aut inadvertentia quam negligentia cuIpabilis non praecessit, reddit actionem involuntariamivoluntas quippe nihil porcst acta velle nisi quod intellectus achia cogitat. Inconsideratio autem tollit actu lem objecti cogitationem , atque ita tollit voluntarium. Sivei δ praecesserit neglitentia quaedam venialis , haec non potcst per se causare immediate peccatum mortale, atque ita immunem facit a Icenis quae non nisi peccatis
