장음표시 사용
551쪽
nexa, dummodo pretium & intentio Versentur solummodδ circa id quod ei h materiale , nullo respectu habito ad consecrationem , vel benedicti
nem his accessoriam & annexam. Ita post S. Thomam 2. 2. quaest. aco. arr. 2. Navarra Manua l. cap. 23. num. 99. in fine , & Bonacina de simon. di P. I. quaest. q. num. I 2. &ibi d. g. I I. num. 2. At ver δ secus dicendum de
Ecclesiis ; et si namque in his quoque par videatur ratio ,earumque sit materialis substantia cui accessorie Jungitur benedictio, vel cons. cratio ; Iustamen Canonicum de his speciatim declarat, neque vendi , neque redimi posse , cap. Otiereiam, de simo n. Quinimo dispar quoque in his ratio existir ; Calices enim, portatilia Altaria , Coronae, vel Imogines benedictae, quibus est annexa Indulgentia, possunt ad privatorum dominium pertinere ; Teinpia verbiamet Deo dicata publici juris sunt , cap. Noverint, io.
q. I. & l. In tantum, j. Sacra, D. de re r. divit. & l. i EdessacrD. de contrah. empr. & Instit. de re r. divis. 3. Locus.
VIII. Postremo quaeritur, utrum sine fimonia vendi possit terra ad sepulturam 3 Quanuis terra ad sepulturam benedicta censeatur inter res antecedenter spiritualibus annexas , quarum materia, quae adhuc supercst, antecessit qualitatem illam, seu accidens spiritualitatis ; atque ita videatur idem in hac parte statuendum , quod de Calicibus & Altaribus consecratis , quae fatentur omnes propter eandum materiam pretio aestimabile nivendi posse ; attamen vendi sepulturas multiplices prohibent Canones Concilii Meldensis canon i. hoc fieri districte vetat. Item canon Questa es, cum tribus canonibus seqq. 13. quaest.2. dc caput Abolendae, de sepult.& caput Audivimus, de simo n. Quin Leginatores sapienter perspexerunt, sepulturam esse ultimum Christianae pietatis ossicium , & maxime odiosam fore Sacerdotum avaritiam , si exinde quaestum captarent. Caere rum si qui, sibi luisque hae tedibus velit Fepulturae locum ita proprium acquirere, ut non sit deinceps liberum aliorum Fidelium corpora eo inferre, tun ratio prohibitionis canonicae cessat, propter peculiare , & cum aliis incommunicabile dominium loci , atque sub hac ratione pretio rationabili vendi polle locum sepulturae docent Suare z de Relig. trach. 3. lib. q. cap. 34. num. i8. & seqq. Reginaldus lib. 2 . cap. I 6. num. 22. & alii. Sicque usus ubique receptus obtiner . Ratio liquet, quia debitae sepulturae denegatio, quam urget canon In Ecclesiastico, I . q. 2. non secum involvit perpetuam& haereditariam dominii transationem , neque ipsus ad alicuius personae aut familiae servitutem perpetuam: quae quidem obligatio & servitus nul- Iatenus est ad debitam & Ecclesiasticam Fidelium sepulturam necessaria,
cum possit cadaver aliquod terrae mandari , eadem remanente terra sub
dominio & potestate Ecclesiae : illa verb perpetua servitus , & dominia alienatio est proculdubio pretio aestimabilis. V u u ,
552쪽
Utrum simonia committatur in pensionibus Reneficiorum Z Jura quoque harum pensionum
discutiuntur , nec non Ecclesiasticarum dissensationum.
V AM hic quaeritur qua ratione Papa possit absque delicto
simoniae permittere dc constituere pensiones , etiam eum
obligatione illas largiore pecunia redimendi super Beneficiis& Episcopalibus , de quibus pleno jure providet ; aut ipse per se conferat Dignitates Ecclesiasticas & Beneficia cum pensionum obligatione in tertias personas, quae nihil unquam juris habuerunt circa Dignitates illas aut Beneficia Z Multa quidem speciem mali habent , & multis in Ecclesia malis & abusionibus causam praebent, & praestaret nunquam introducta sui sti ; sed ex quo introducta lunt, magnum sibi Theologi de
Canouistae laborem praescribunt , & diverticula tenuissimarum rationum hinc inde perquirunt , quibus illa. semel introducta justificari posIe videantur et cum tamen satius foret praejudicia nimia facilitate, aut etiam per adulantium de Partibus addictorum quorundam Curialium Doctorum consilia & suggestiones introducta nunquam de caetero in consequentiam
vel exemplum proponi, sed quamprimhm aboleri. Diversi ergo diversavcspondent. Quidam existimant , Papam nullam posse committere sim niam , dc quidquid ejus permissu fit, eo ipso ab omni simonia purgari. Alii esse rerum Ecclesiae dominum, & proinde polle ad libitum de illi, pleno jure disponere. Alii nullam contra Jus Divinum esse simoniam , nisi
praecise intendatur ratio pretii circa illam Beneficii partem quae spiritualia est ; ratione autem motivi conserre pecuniam pro Beneficio, non esse Iure Divino , sed tantum Canonico prohibitum , sed isto Iure Papam non astringi. Aliis placet ad solum Summum Pontificem pertinere jus ac potestatem seiungendi a spiritualibus ea quae sunt spiritualibus annexa temporalia , tum in re beneficiaria , tum in aliis quibuscunque rebus ; atque ista temporalia ita sejuncta polle sub eadem authoritate qua fuere seiuncta, tradi pecuniae interventu. Caeterum opiniones istas satis superque refutavi hujusce libri cap. i. dc cum S. Thoma probavi Papam 5c peccare posse delicto simoniae, eundemque non esse dominum , sed tantum dispensatorem
553쪽
pensatorem a Domino Deo constitutum rerum Ecclesiae, reddendae rationi bonae aut malae dispensationis obnoxium apud Deum , a quo constitutus fuit. Vide S.Thomam 2.2. quaest. IOO. arr. I. ad 7. Hoc insuper probavi initio libri, omnem pecuniae contributionem ad Beneficia consequenda , di recte opponi tam divinae & naturali, quim canonicie& ecclesiasticae prohibitioni. II. Itaque ad stabiliendam illam in Summo Pontifice potestatem circa Beneficiorum Sc Dignitatum diminutiones pim constituenda clericali pensione in alterius gratiam, susticit non esse Jure Divino prona ἀκοή quando
justa de rationabilis causa suadet: sed ubi non subest justa causa in his pensanisis, peccare tum ipsum Summum Pontificem, tum illum qui ex hac dispensatione lucrum peseipit, eo quod non fuerit fideliter & ad mentem supremi omnium Domini dispensatum; quemadmodum sanctus Beria ardus innumeris locis, tum in libris de consideratione ad Eugenium Papam, tum in suis passim epistolis , tum in tractatu de praecepto S: dispensat. applicat Summo Pontifici illud Pauli Apostoli : iam bla quaeritur inser d Eensiores, ut Melis quis inveniatur. Idemque Apostolus testatur datam sibi a Domino potestatem in aedificationem , & non in destructionem , 2. Cor. I 3. Talis esset, exempli gratia, pensio super proventibus Episcopatus unius ad gratificandum alteri Praelato praediviti , & in Aula sive Apostolica , sive Re gali magnum consequuto favorem , quique nullum speciale jus ad illum sic oneratum Episcopatum habuerit. Talis enim dispensatio sacrilega est& mera rerum Ecclesiae dissipatio ad gratificandum luxui & ambitioni seculari , vel avaritiae hominis , qui vel uno ex his vitiis se plane arguit in dignum omni Praelatura de Ecclesiastico Gradu. Sed ubi pensio applicare tacnecessitatibus Ecclasae, aut alimoniis pauperum, aut reservaretur ad viram resignantis in favorem , aut constitueretur in ejus gratiam qui studio pacta transigit in lite mota super Beneficio ; itemque in mutua Beneficiorum habriatium inaequales proventus permutatione , ut statuta pensione illa inae qualitas compensetur : his certe casibus Superior dispensans nullo modo peccaret, quia tunc iustae di rationabiles causae id suaderent. In hoc simitaliter licitarum super Beneficiis pensi omim genere illae sunt quae reservantur ad victuin Coadjutoris constituti in locum provisi de Beneficio, quipi te animi, vel corporis infirmitate non potest munera de officia quibus obstrictum est B neficium exercere. Sed plenius de pensionibus egi supra, libro 2. cap. I . qud Lectorem remitto.
III. Q ia clam sunt etiam Divini Iuris obligationes , non omnes uti inepte , sed illae solae quibus nemo adstringitur ni si dependenter a propria Sclibera hominis electione , a quibus Ecclesia ad salubre animarum regi mera accepit non a stipsa , sed . Christo Domino potestatem ex justa de rationabili causa dispensandi , in his vel bis contentam et Quodcumque solveris DPer terram , erit fistum sir in caelis. Hoc enim prorsus necesse est ad regi-
554쪽
naen animarum quod prima iis Ecclesiae suae Pastoribus Deus contulit, habita ratione infirmitatis S mutabilitatis humauae. Frequenter enim con- . tingit ut homines insolito quandoque fervore, nec satis praevisis quae post. modum se exerent disti cultatibus incommodis , adstringant te religione voti satis quidem voluntarie, sed non satis provide aut considerate : unde in eas prolabuntu angustias, ex quibus si Ecclesiae mite ratio ac potestas illos per dispensationem aut commutationcm aliquam non expediat, aeterna illorum salus ex animi A-secratione , aut inconstantia infirmitateque deplorata se. Neque habcnt hac in parte Novatores haeretici unde Sanetae
Cia sui Ecclcsiae insultent, quo si sibi jura divinitatis usurpet ; cum ipsi
omnia Orthodoxorum vota supercrog itionis opera despiciant , & violanda esse doceant: eorumque Patriarcuae post antegri anni probationem di deliberationem , nuncupata Deo solennia Vota audacissime effregerint,
M adhuc videamus effringere libidinis cffrenarae stimulis percitos , habentes damnationem, mani f. sto A postoli lcstimonio , quia primam fidi m fregerunt. I. Timoth. s. Adolescentiores inquit ) viduas devita: cum enim luxvriatae fuerim in Christi, niibere voluit, halen. es diamnationem, quia primam f-dem irritam fecerunt. Ius itique divinum duplex spectandum cst ; unum quidem quod omnes indiscriminatim homi ncs adstringit, quale est falsos Deos non colere, non pejerare, non adulterari, Superioribus subesse, Deum venerari, proximo in necessariis opitulari. Haec & similia nullam admittunt dispensationem Ecclesiasticam. Aliud ver b genus neminem adstringit nisi eos qui se propria libertate de spontanee dc vinxerunt, religiosa scilicci
pollicitatione apud Deum ἔ cum ejus tota materia non nisi in supereroga
toriis operibus subsistat. Atque in his dispensatione laxandis potet statem I bet a Christo Ecclesia , a quo regimen accepit animarum , ut quae ad hune finem solverit in terris, solitia habeantur & in coelis, dummodo non remere ac abusive , sed judicio & ratione procedat, quemadmodum dcbet in aliis quoque dispensationibus , cum potestas ista collata ei fuerit, teste Apostolo, in aedificationem , & non in destructionem.
IV. Ut autem tractationem istam pensionum materia concludat, sciendum tres esse pensionum species earum quae ex alieno Beneficio percipiuntur , scilicet temporalem , spiritualem , & mediam. Temporalis est quae datur ab Ecclesia propter aliquod ministerium temporale, sive praestitum , sive praestandum Ecclesiae : ut si pensio ex Beneficiis vel Decimis praestetur alicui Principi ad hoc ut suis armis tueatur Ecclesiam adversus infideles ; aut Oeconomo negotia Ecclesiastica gerenti, aut Advocato pro Ecclesia patrocinanti, aut procuratori ad lites. Spiritualis est quae scindatur
in ministerio incre spirituali , qualis est quae datur Coadjutori Episcopi, vel Parochi. Media est quae in causa quidem spirituali constituitur , non tamen refertur ad praestandum ossicium spirituale, qualis est quae inopi Cletico ad vitae sustentationem conceditur. Harum trium prima species est
555쪽
l .lica, reliquae duae Ecclesiasticae. Ad has justa requiritiar causa , sine qua ii qui obtinent, peccant etiamsi cum eis Papa dispensaverit, ut docet To
letus lib. s.cap. 73. Lessius lib. 2. cap. q. dub. 8. num. 2O6. eaque communis est Theologorum sententia, duce S. Thoma 2.2. quaest. I O. art. I. ad T.
qui aequiparat peccatum ejus qui pecuniam accipit a dispensatore aut procuratore , quem scit male commi flam sibi pecuniam dispensare , cum eo qui sine justa causa quae vergat in Ecclesiae commodum aut utilitatem, recipit pensonem Ecclesiasticam ex Papae dispensatione. V. Pensio laica quae propter aliquod ministerium temporale tribuitur si ve laico , sive Clerico de bonis Ecclesiae , potest redimi , atque etiam pretio vendi sine simonia : nec spectatur conditio personae, etiam Sacerdoris , si tribuatur pro ministerio mere temporali, qualis est pulsatio campanarum , aliquorum negotiorum gestio. At Vero pensio clericalis , quae non nisi Clerico dari potest, & traditur pro ossicio spirituali. non potest vendi , ac pretio commutari clara simoniam. Et praeclare dicit Toletus lib. s. cap. 83. num. 1. Sicut Papa cum distensat in voto non facit hominem se rara in consilentia , nisi causa ad P, ita rn pensionum ct Beneficiorum dis,ibutione. Causa autem haec debet esse in utilitatem Ecclesiae, cujus sunt bona : si enim nutatia in Ecclesie hujus, vel Universalis utilitatem tendat, non es causa legitima.
Haec Toletus. VI. De onere imposito vel imponendo in renunciatione Beneficio rum aut Dignitatum Ecclesiae , ut resignatarius , aut quicunque de novo Provisus teneatur annuam pensionem oblata protinus integra summa redimere atque extinguere, quanuis fortasse moriturus sit eodem ipso anno. eodemque per ejus mortem, quae omnia solvit, extingui pensionem neculle sit ;& qua lavis alia haec succurrat ratio, quia pensio clericalis quae in vim Bullae Pii U. quae incipit , Ex proximo, editae anno ISTI . pensiones super Beneficiis. & aliae quaecumque Ecclesiasticae factae fuerint Iuris sacri dc spiritualis, atque ex consequenti non possint in pactionem pecuniariam deduci, ne quidem in Gallia, ubi videmus hanc Pii Bullam vi gere & servari ab omnibus qui timoratae sunt conscientiae: his tamen sacris repagulis non obstantibus , illi qui aperta nundinatione suos Episc patiis & Praebendas lubenter venditioni exponerent , nec alia impediuntur ratione quIm quia id sibi successurum desperant , excogitarunt demum novam vafritiem , cujus nullum est in toto Iure Canonico vestigium , ut scilicet impositioni annuae pensionis adjungatur obligatio illius vel statim. vel paulo post extinguendae , oblata illa lumma multd copiosioris pecuniae , quo pretio cupiuillent Episcopatum aut Praebendam vendere , nisi pudor aut desperatio successus obstitisset. Caeterum id ipsum quod simpliciori & directa via non succederet , id moliuntur & obtinent per ambages & viae circuitum , superadjuncto ad vitium simoniae altero calliditatis hominibus illudentis vitio per excogitatam istam sacrae pensionis per
556쪽
septuplo ampliorem pecuniam simul Sc semel extinguendae obligationem, ut his postremis seculis evidentius quam olim veri ficetur sancti Davidis querimonia ista : In circuitu impii ambulant. Certe duo meriti siti ni Cardinales inter eruditissimos praecipui , diuque in Romana Curia versati, Ca-jetanus opusc. I 6. quaest. Io. dc Toletus lib. s. cap. 92. num. 2. constanter
rinant illum esse simoniacum, quicumque cedit alteri Beneficium cum pensionis onere , addito pacto ut statim pensio redimatur ; qui nunc abusus est usu in Curia frequentissimus. Q ianuis idem Toletus admittat licitum esse ex post facto , & praeter habitam ab initio conventionem , si successu temporis Partes inter se conveniant libertate mutua & spontanea, ut extinguatus pensio solutione quinque annatarum, irrequisita etiam Summi Pontificis aut Ordinariorum approbatione et qua tamen in re neminem Toletus suffragatorem habet. VII. Idemque nunquam satis laudatus Cardinalis Toletus, qui ex omnium Theologorum sementia damnat simoniae omnem super Beneficiis etiam a Summo Pontifice constitutam pensionem , nisi justali ration bili causa nitatur ,& hanc causam asserit in ipsius Ecclesiae , cujus sunt bona, utilitatem neceste Etae provenire , his verbis concludit libri s. c
put 83. Secundo requiritur momω, ne tos cumulemur pensiones ut sustentationem excedant convenientem hominis. Unde mirabilis est abusus eorum qiai multis' hine inde se onerant ρμsionibus , cum undae vivere possim pro conditione sua haseam. Et qMd peius es , Nuda ades causa propter quam vel unam ρ sint habere ; quibus vix potes persuaderi , ut vel minimam pensionem a se expeliant, sed morte coguntur male posses, ct retenta Aimittere. Tam hequens est hie abusus , & quod ex illo sequitur animarum exitium, ut nunquam satis damnari, vel deplorari a pns& sanctis hominibus possit , quos cum Rege Propliet a zelias domus Domini comedit, de cum eo diligunt decorem donaus Dei: domus , inquam , illius quam decet sanctitudo in longitudinem dierum. Idemque Toletus duib. s. cap. 81. mam. . ait dispensationem Papae valere in foro externo , seci nullatenus in foro conscientiae , nisi nitatur justa causa utilitatis aut necessitatis Ecclesiae. Eadem asserit C ajora-uus Verb. Beneficium, num. 1. & ante hos sanctus Beria ardus lib. de considerar. cap. Io. Ubi necessit,is urget, dispensatio excusabilis es : ubi utilitaιννουοeat, dispensatio liaudatilis es : utilitas dico communis , non 'opria ; nam
eum nihil horum est , non plane fidelis dissensatio est, sed crudelis kissipatio .
Haec S. Ber nardus secundum alteram editionem lib. 3. de considerat.
557쪽
Oa Nuc quas simoniacis Canones infligunt, tres distinguntuin Extravaganti Cum dete Libile , de simonia. Prima est censurae, nimirum excommunicationis latae sententiae , quae ipso sacto incurritur a particularibus ; dc suspensionis ab Ordinum exercitio , Cum utriusque poenae reservatione ad supremam Sedem. Seesnda est invaliditatis actus simoniace facti , quod spectae ad Beneficii aut pensionis Eccle fiasticae collationem , ut teneatur sic provisus Beneficio quam primum aut clericali pensione se absolute abdicare, omnesque perceptos a se fructus restituere. Tertia est onus restituendi pretium , de quo inre, tract. s. tit. 9. Mediatores item simoniae eadem censura Papae reservata ligantur , si realiter completa simonia fuerit in Beneficio , vel in Ordine, aut etiam in Religionis ingressu, sicubi viget Extravagans San. , de
simon. II. Porro fimoniacorum poenae Canonicae , praesertim Vero ex commi-inicatio, non habent loeum ni si ex quo simonia ab utraque parte completa fuerit reipsa , hoc est ut ex una parte datum fuerit pretium simoniacum, sive in totum , sive etiam ex parte I & contributa fuerit altera ex parte res spiritualis ac sacra. Unum enim horum sine altero minime sufficit ad hoc genus poenae. Ita docent Gomesius in regul.Cancellariae de trieri. quaest. 2. Navarra Manual .cap. 23. num. IOA. ambo asserentes hane elle praxim Se stylum Romanae Cutiae & Rotae , ut Beneficium simoniace receptum non vacet ipso jure, & qui sic provisus fuit, non se excommunicatus ι & si forte Sacrum celebret, non evadat irregularis quamdiu pollicitum pretium noti fuerit saltem pro parte exsolutum , quanuis ob eam culpam suste possit per Iudicis sententiam excommunicari, aut privari male parto Beneficio. Filii hieius quoque qui tot annos Romae docuit Sc scripsit, affirmat hanc pariter esse Romanae Poenitentiariae praxim. Zerola quoque Parte I. verbo Simonia , num. 7. & Bonacina trach. de simo n. disput. I. quaest. T. puncto 2. num. 2 s. aliique communiter docent , polle in conscientia retineri Benefi-.cium ab eo qui ut illud obtineret, pactus fuerat de pretio, quod ramen re liter non solvit, neque promissis stetit. III. Si quis bona fide Beneficium obtinuit alieno interventu , ignorans simoniam pro hac re ab altero commi flam , juvabitar Beneficio trien
valis possessionis pacificae, si integro triennio hujus simoniae notitiam non X at x ῖ habuerit.
558쪽
habuerit. Gomesius ad regu l. de trien. possessi quaest. I x. Rebutas tradi. de pacific. possessis r. num. χ i. Bonacina de simon. disp. I. quaest. T. f. 2.num. I ΑωSed nondum dilapso triennio, ex quo provisus simoniacὸ istim simoniam se inscio factam resciverit, tenebitur pure resignare , praeterquam duobus in casibus. Primδ si ea smonia ab altero facta fuerit malitiose ad infirmandam Beneficii suturam collationem. Secundo si is qui sic provisus fuit, expresse admonuerat ne ad hunc finem ulla fieret pecuniaria conventio, capis
Nobis f. it, & cap. Si ut tuis literis, de simon. Utroque ex his duobus casibus provilus nulla indiget dispensatione, quia Ius ei sum cienter providi r. Verumtamen qui citra duos cassus istos ignorans alterius pro se factam simoniam suerit bona fide provisus, sed ante exactum triennium simoniae hujus notitiam habet , poterit a proprio Episcopo dispensari , quan vis pretium simoniacum fuerit ab altero sine provisi culpa persolutum , & sic , suo Ordinario re habilitatus poterit de novo provideri de eodem Beneficis citra recursum ad Papam. Ita Guillesmus Durandus Speculi Juris lib. 1.tir. de diversis sententiarum formis, num. 1 o. Ioannes Andreas ejus Commentator ibid. Navarra confit. 97. num. s. de simon. Zerola parte t. de si
monia, num. 4. & parte 2. eod.Iir. num. 6. De silva, caeterique communiter-
Quin etiam Glossa hoc idem docet in cap. De simoniaee, de cap. Ex insi- tione , de smon. Licet igitur caput Nobis fuit, in fin. eod. tit. neget posse per Episcopum in facta electione simoniaca dispensari, hoc esse intelligendum Glolla docet de simonia quam provisus rescivit & ratam habuit. Se cus autem si bona fide ignoraverit , ut facile colligitur ex d. cap. De Jω-m ace..Sed nihil est opus Doctorum decisiones scrutari , ubi Canones ipsudecernunt. At vero Canon 3. Concilii Placentini Generalis , cui Urbanus Papa II. praesedit, & refertur can. Si qui de simoniacis, I. qiuest. I. decernit,. inquam , Placentinus Canon 3. Si qui tamen a simoniacis non simoniace ordinati sint, si quidem probare potuerint , se eum ordinarentur , eos nescisse esse H moniacos , cr tunc pro Catholicis habebantur in Ecclesia , talium ordinationes misericorditer sustinemus; si tamen laudabilis eos vita commendat. Deinde
Canon qui sequitur quartus haec addit et Qui vero menter se a simoniacis
consecrari, imo exsecrari passent , eorum consecrationem omnino irritam es decernimur. Et demum qui sequitur Canon 3. ita constituit: Quicumque sine cupiditate parentum, cum adhuc parvuli es ent, Melesias, vel Ecclesiarum partes per pecunias adepti sunt, postquam eas omxino dimiserint, si canonice in eis vivere voluerint, pro misericordia ibidem eos esse concedimus; neque pro hoc facto a Deris o dinibus removemur, si inveniantur alias dioni. His succinit caput De simoniace , de simonia o De simoniace ordinaris cereum non possι- mur dare responsum , nisi plenius comoscamus qualiter fuerint ordinati; cum quidam licet secundum quandam speriem simonia , utpote simoniace , 'sis ianorantibiις or/inentur, possint,quiasimoniaci non sust, in suis ordinibus remanere..
Concilium itaque Placentinum sie distinguit de iis qui innocenter indines.
559쪽
aut pari ratione Beneficium innocenter per aliorum , se ignoratam simo niam , aut per simoniacum Collatorem , sed ut talem a seipsis ignoratum susceperint, ut Ordines quidem , cum sint inamovi biles, retineant, eisque uti permittit : sed Beneficium , cum sit amovi bile , smpliciter resignent. Idque aperte significatur his Concilii Verbis , P quam eas omnino dimiserint, sed mox sinceriore collatione de novo resumant.
I U. De pensione clericali certum cst quidem materiam esse simoniae ei qui pretio illam in alterum transfert, aut per anticipatas solutiones privata aut horitate extinguit. Sed controversia est inter Doctores, utrum in his incurratur excommunicatio ὶ Respondeo cum NaVarra cap. 23. n. m. Suare et de Relig. tom. I. lib. q. cap. I J.num. 22. Lesso lib. 2. cap. 3. dub. 21. num. i 37. Reginaldo lib. 23. cap. I a. num. IIJ. caeterisque communiter, non
incurri censuras in pensionibus. Non enim poenae sunt ampliandae ultra casus a jure expressos, sed potius restringendae, cap. Poena, de poenit. dist. i. cap. Odia , de re g. jur. in s. l . Aut facta, g .ult. D. de poenis. Et nomine Beneficio tum non comprehendi solent pensiones temporales super Bene fietis impositae. V. Item quaeritur de Praelaturis Regularium, ut sunt Abbatum , Pri
rum, Guardianorum,Provincialium, aut Generalium, quae non consistunt in commissione ad nutum revocabili , sed per electionem alia .nve providendi rationem alicui tanquam munus ordinarium deseruntur , utrum simonia in
his completa & realis , perinde ac in Beneficiis inducat nullitatem actus, obligationem ad dimittendam Superioritatem,& excommunicationem Papae reservatam. Respondendiam ad haec singula ammative, non modδ quia eadem est ratio quae in Beneficiis , aut quia hae quoque Superioritates haud improprie inter Beneficia computantur I sed etiam quia Extravagans Cum deιUZoile,de simonia, haec perspicue decernit his verbis: Per eletiliones vero, postulationes , confirmationes , provisiones , seu su- is alias dispositiones , quas simoniaca contigerit Iabe fert, ct qua viribus omnino careant in Ecclesiis, Monasteriis , Dionitatibus , Prioratibus, officiis Ecclesia ticis, ct quibu is Beneficiis. Eademque Constitutione Paulus Papa II. simoniae realis erimen in his commissum , quocumque, etiam si Caidinalitia , vel Regali dignitate fulgeret, reservat solius Apostolici Culminis absolutioni. Ita docent Caje-tanus in Summula , verbo Excommunicatio , cap. 72. Armilla vel bo ExcommΗvicatio , cap. 19. NaVarra cap. 23. num. III. Versic. At nullus simoniacus, & cap. 27. num. Io 6. Suare Z de Censuris, disputat. 22. sea. s. num. 24-Lessius lib. 2. cap. 31. dub. 23. num. I T. Qui omnes asserunt, valere hanc
Constitutionem quoad supradicta, & quoad ea idem poenas excommunicationis , quas declarat incurri ab hujus simoniae mediatoribus ; simaque asserunt illas Regulares Praelaturas inter Beneficia recte computari: verba
vero Extravagentis Officiis Ecclesiasticis , si de aliis qu ira illis electivis aut fixis Beneficiis, sed in significatione strictiori & communi intelligantur,
560쪽
s 3 4 iuris Canonici Theor a ,
non esse usu tu constietudine recepta. His consequenter iidem Authores
qua parte Extravagans illa districte injungit iis qui resciverint hanc factam
alicubi simoniacam pravitatem, ut admoneant hujus facti Summum Pontificem , asserunt non esse usu receptam , nec ad id obligari ullum , nisi forte sit Curialis Sedis Apostolicae. Eadem Exrravaganti declarantur omnes qui Beneficia aut Regulares Praelaturas per simoniam adepti fuerint. sub animae suae periculo adstricti obligatione fructus omnes quoscumqtie inde perceperint rem tuendi. His assentitur Bonacina tract. de fimonia, disp. r. quaest. . f. a. ubi hanc maseriam multo solidius pertractat quam in alio tractatu suo de Censuris in particulari, disp. 2. q. . punct.2 . ubi opposita quaedam concludit contrarius sibi ,& allegat Doctores quos ego exacte legens adverti plane oppositum docere quim ipsis Author hic attribuat in hoc posteriore tractatu. Nec id vitio vertendum viro erudito, & de Ecclesia optime merito. VI. Extra vagans I. de simon. inter communes, declarat ipso facto incurri 1 singularibus personis dantibus & accipientibus , vel exigentibus pastus , jocalia , pecuniam pro Religionis ingre liu excommunicationem; 1 Capitulis autem & Conventibus suspensionem ipso facto incurri, cujusurriusque vinculi sol vendi extra mortis articulum potestas sit penes solum Romanum Pontificem. Sed hanc poenalem Constitutionein non recipi docet ipsa ejusdem Extravagantis GloIIa, & quam plurimi veteres & recenistiores , quotquot docent excommunicationes de limonia ad solas restringi Ordinationes & Beneficia. VII. Simonia in materia Beneficii omni ex parte completa facit reum inhabilem ad idem Beneficium. Disputatur an privet aliis pariter Beneficiis antea rite obtentis 3 Item an reddat incapacem ad alia in futurum obtinenda 3 Quoad Beneficia legitime antea obtenta tenendum est non vacare per simoniam supervenientem ; nulla enim talis poena in Iure hac in parte exprimitur , neque fieri in poenalibus permittitur extensio ab una delicti specie in alteram, juxta textus supr, citato S , num. 4. Ita concludunt Suarea de religione, tom. r. lib. q. cap. 36. num. I9. & cap. 38. num. 3. Asila de coetiaris, p. 3. disp. 1 ad fim Bonacina de simonia, disp. i. quaest. 7. puncto 2. dissicultate I. num. I. & 2. ubi pariter hanc excladit poenam ab terioribus actibus ad acquirendum Beneficium Ordhaatis , ut electione, prae se luatione. Adebui si electio , aut praesentatio purae sint a simoniae
labe . sed subsequens collatio facta sit per simoniam , ipsa quidem collatio
sit nulla & invstlida , sed praecedens tamen electici & praesentario validae perseverent, quo fiat ut post obtentam , collatione simoniaca dispensation m nullatenus opus sit nova electione, vel praesentatione , sed solum
VIII. Idemque Bonacina tract. M suspension. in particu l. disp. 3. quaest. I. Punct. I. it. r 3. & inter Canonistas Felinus in cap. Insinviuum, de
