Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

In Archiepiscopatu , de raptorib. & cap. fin. ne Her iach. in G. &Clement. unica de homicid. Et olim Idacius Sc libacius Episcopi fuere condemnati in Ecclesia ex hoc uno , quM Pii scillianum impurissimuinhaere si 1rcham accusaflent apud Maximum Imperatorem . qui Priscillia num capitali supplicio addixit , ut scribit Severus Sulpicius. Et sanctus Augustinus epist. νή. Macedonio primariae dignitatis viro rationes reddit cur ipse illius clementiam interpellaverit, ne viri quidam nefarii ultimo. quod commerebantur . supplicio assicerentur, ted mitius in illos animad

verteret.

XVII. Caeterum licitum est & irregularitatis expers, si Sacerdos intendens flagitia reprimi , Lindeat Principi ut legem ferar quu cer ortitia criminum rei morte digni plectantur capire I non enim per generalem istam provisionem potest dici causa mortis , nisi remota , ut patet ex can. Delatori, s. quaest. 6. Ita docens Ugolinus , Avita, Heuriquca , suanet. Fili luctus, Bonacina. Potest quoque circa irregularitatem Confisi imis reculare ab liuionem Magistratui nolenti punire ex ossicio & secundum leges flagitiosum . quem lex lubet capitis damnari , modo generatim loquatur . ut puniar secundum legem , neque directe intimet mortis poenam. Eadem ratione potest Consessarius reum urgere juridice interrogatum , O suum capitale crimen confiteatur Judici ; fungiἐur enim hac in parte ossicio suo. X V I I. Disserunt autem laici, aut etiam Clerici neque sacri, neque Ecclesiasticis praebendis addicti, a Clerico facto , vel beneticiario in causa mortis aut mutilationis ex jure licitae: quia primi Mon pcccant, licet iniscurrant exinde irregularitatem ; isti verδ praeter irregularitatem mortali etiam peccato se implicant, quia contra Canonum vetita faciant in re gravi, cap. Senseruiamsanwms, ne clerici, vel monachi. XIX. Ut autem accusator in materia criminis capitalis si ab hac is regularitate immunis , duae comitiones exiguntur. Prima est, ut accuset de injuria sibi suisve rebus illata , non vero alteri. Secunda, ut expresse protestetur se nullam intendere capitis , aut mutilationis poenam , cam

Praelatis, de homicid. in 6. Ista vero protestatio si fiat 1 teste nihil illi prodest, cum ipse interveniat in aliena causar sed prodest Cletico illum accusanti qui suam violavit Ecclesiam , quia propriae Ecclesiae causa ad

eum pertinet, nec est censenda ipsi alieMα Bonacina & alii communiter. Iidemque docent non esse irregularem illum qui cum dicta protestatione revelat patriae proditionem , quia omnes ad hoc tenentUr jure naturae , aequia ad singulos pertinet salus patriae communis , cis simularum perso

nas, & fortunas comprehendat.

X X. Clerico testificari non licet in causa sanguinis , cari. His a quia bus , 23. qi aest .8. neque ad id ullo jure compelli potest. Sane potest i stificari ad innocentis oppressi liberationem, petira sui superioris licen i a.

622쪽

196 Juris Canonici Theoria,

Quanuis exinde praeter ipsius testis intentionem sequatur ut calumniator ultimo puniatur supplicio ; id enim contingit per accidens. Testis enim qui abditam veritatem manifestavit, solam intendit innocentis rei liberationem , non Vero , ut supponimus , accusatoris poenam. Hoc sapienter

docent Ugolinus , Avita , Sayrus , Suare et , Filii ucius, & qui hos allegat& sequitur Bonacina de irregularitatibus, disp. 7. q. q. punct. . n. q. Atque

ita nulla inde nascitur irregularitas. XXI. Laicus Chirurgiam aut Medicinam exercens juxta suae artis regulas , non incurrit irregularitatem, etsi membrum resecet aut resecari mandet ; non enim est defectus lenitatis si pars adimatur ad totius conservationein. Sed si per gravem culpam Chirurgi, vel Medici homo deformetur , vel intcreat, incurritur irregularitas ex delicto.

XXII. Qui sunt sacris ordinibus initiati prohibentur mederi per

abscissionem, aut adustionem membri alicujus, cap. Sententiam singuinis, ne cier. vel monach. & cap.Ttis nos, de homicid. Sed neque peccant iidem, neque irregularitatem contrtihunt, si absque abscissione , vel ustione Medicinam exerceant secundum artis regulas, Ec sine avaritiae labe , aut alio abusu, periculo, vel prava suspicione , ex communi sententia. Potest etiam Sacerdos consulere secundum regulas Medicinae , vel exhortari ut membrum amputetur sphace lismo a fictum , dum caveat ne abicissionem per se exequatur ; id enim , ut dixi , Canones ei prohibent. Neque peccato, aut irregularitati subditur Sacerdos qui juxta Medicinae praescripta jusserit, vel conluluerit membri amputationem , aut venae sectionem , tametsi fortui id & ex accidenti mors inde sequuta nerit.Bonacina citans ad hoe Molinam, Rodrigue Σ & alios. XXIII. Multd minus ergo peccant, vel irregu Iaritatem incurrere dici possunt, si ve Sacerdotes , sive la Ici, qui bona intentione, neque credentes aegrum ex hoc citius moriturum , et lusculum propinant unde fiat ut aeger inopinatb citius moriatur di suisMetur, ant ex motione sui corporis exspiret, ut contra Toletum asserunt Suare Σ , Ugolinus , Bonacina de irregul. disp. . quaest. . punct.7. num. I 2. Coninch tona. 2. disp. I 8. diab. 9.num. dc lcqq. etiamsi aliqua venialis culpa intervenerit, ut ipsi docent. Hu)usmodi enim ossicia per se Zc directe non tendunt ad mortem, neque ad ejus accelerationem. Itaque nihil commune haben cum irregularitate

quam incurrunt illi qui effcaciter influunt ad hoc , ut citius perveniatur ad locum supplicii: illa namque itineris acceleratri directe 3c per se operatur accelerationem supplicii,de qua dubitare non potest ille ipse qui accelerat profectionem ad patibulum. ille itaque infirmo administrans non alteri obnoxius est impedimento,quam quae memorantur in eap. I 3. I 4. I S.I6-

de homicid. volunt. ut si dum pulsatur campana , ipsa cadens, aut lignum campanilis hominem peremerit: vel Clerico equitante, si equus ferociens nimis habenis , cum retineri a scis. re non postur, infamem obvium occuderit,

623쪽

s Praxis. Lib. V.

gerit, qui est casus capitis Dilectus filius , eod. tit. Huc pertinent cap. Extiteris, it i. & cap. Ex literis, it a. eod. tit. Ubi autem mortalis culpa intervenisset, ut si quis periculum praevidisset, neque tamen ullam dignatus fui sset adhibere praecautionem, tunc locus esset irregularitati, non quidem ex defectu, sed ex delicto : quia culpa mortalis casum praecessit. XXIV. Qui somno, vel furore correptus alterum occidit,aut etiam qui mentis compos violentum aggre rem interemit cum moderamine in- Culpatae tutelae , non valens per fugam evadere , hic neque lethali culpa, neque irregularitate obstringitur. Clement. unica de homicid. Disputatur de eo qui alterum occidit invasorem alienae vitae , ut patris, filii, fratris, uxoris, Mn valens aliter succurrere periclitantibus .Fieri hunc irregularem assiimat Glossi in d. Clement. unica de homicid. in verb. Suam : & Sylvester verb. Homicidium I. n. I . Martinus Navarra cap. 27. n. 2 7. Negant vero recentiores, Covarruvias, Petrus Navarra, Lessius, Suare E, Bonacina, Filii ucius, Coninch de Sacram. tom. 2.disp. I 8. dub. 9. num.77. &seqq. hac ratione, quia nullo jure generatim statuitur, illum esse irregularem qui quacumque actione hominem occidit ; sed eum qui hoc facit aut cum peccato mortali , aut sine peccato quidem mortali, sed tamen plane voluntarie, ut sunt Iudices, milites,qui omnes publica freti sunt authoritate. Privata verb, atque involuntaria homicidia non subduntur irregularitati, nisi castin lethalis culpa praecellerit, d. cap. Ex literis, it i. de homicid.

CAPUT XX.

De irrcirtilaritatibus ex delicto.

D incurrendam irregularitatem ex delicto requiritur juxta

aequiorem & communiorem Doctorum sententiam mortale peccatum. Navarra cap. 27. num. 232. & 23 . Suare Z, Avita,

Solus & alii. Ratio est , quia poena debet habere cum dei secto proportionem , cap. Felicis , de poenis in o. Clim ergo irregularitas ex delicto nascens sit gravissima poena , non debet incurri nisi per grave de-& non per veniale. Si ergo contingat aliquem in delicto cui Ius poenam imposuit irregularitatis, non plus peccasse quam venialiter, sive ex subreptione , sive ex imprudentis, aut ignorantia tantum veniali , aut ex oblivione , ita ut non adhibita suerit sussiciens deliberatio, ille quan vis in externo soro haberi possit pro irregulari, non tamen in foro conscientiae, poterit que sua Bene heia retinere , fructusque percipere, & ad alios Ordines aspirare sine dispensatione , modb nihil inde oriatur scandali.

624쪽

Dris Canonici Theorsa,

II. Requiritur secundo actus externus consummatus. Canon quippe ipsum factum requirit, non solam voluntatem, can .uir. II. q. I. III. Infamiam collocari mos est inter delictoruin irregularitates. quativis aliquando contingat eam contrahi sine delicto vero , sed solii putativo 6c praesumpto e & innocens qui per salsas probationes aut praesumptiones condemnatus in iudicio fuit , tenetur se purgare, alioqui iudicatur incapax Ordinis , Beneficiorum , & jurisdictionis , 2. quaest. s. per rotam , & toto tit. de purgat. canon. Est porrδ duplex infamia i una juris. alia facti ; & utramque irregularitas comitatur , can. In es, 6. 'tuest. r.

Infamia juris inducitur quidem ab ipso iure , sed dependenter a sententia

declaratoria criminia, ut praeclare disputat& docet Vasque E a. a. q. I cap. r. adversus opinantes non requiri sententiam Iudicis in delictis quibus lex infamiae poenam imponit , inodo sint notoria. Infamiam facti eam dicimus quam gravia delicta proprio authori inurunt , ex quo satis not ria evaserunt. Infamia facti tollitur per morum notoriam emendationem; sed non infamia tutis, nisi accedat vel Apostolica dispensatio, vel canonica purgatio. IV. Ex delicto irregularitas multimode incurritur.Prim δ per haeresim. vel apostasiam a Fide, can. Qui in aliquo, dist. 3 r. can. Qui bis , de consecta dist. . adeo ut filii quoque haereticorum s ni si eonstet parentes ante mortem conversos fuisse λ sint irregulares , cad. Staturum, de haeret. ubi haec

Verba sunt: Qui tales este , vel decessisse probantur. Unde colligitur oppositum , si tales non decesserint. 2. Ex illicita mutilatione , vel homicidio. 3. Ex indebita ordinis sacri susceptione, Vel exercitio, in illis nimirum qi censura aliqua astricti sacros Ordines susceperunt, vel exercuerunt, cap. Cum illorum, de sent. excom. 6 toto tit. de cler. excom. depostvel inrerd. minist. & can. Si quis Episcopus , 6. & 7. cauis II. q. 3. Praeterea qui Ordinem quo caret, solenniter celebrat, deponitur , & est irregularis , cap. I.& 2. de cler. non ordin. miniae Laicus verδ cantans in Milia Epistolam etiam cum dat matica, sed sine manipulo, non contrahit irregularitatem. Covas vias in Clement. de homic. p. r. f. r. in initio et Suare z disp. 4o. sect. L. num. I l. Conincti disp. 8. dub.6. min.46. Praeterea qui Baptismum iterat fit irregularis , cap. h. de aposta .

V. Denique praecipuam ex delicto irregularitatem producit homicidii

Crimen , tam ex parte mandantis & consulentis , qu ira ex parte exequentis , si factum sequatur. Hoe tamen discrimen inter mandantem & consulenteiri assignant Doctores , ut is qui mandavit , revocato ante fictum suo mandato non amplius sit irregularitati obnoxius , rainet si mandat rius post mandati revocationem exequatvr demandatum homicidium;

consulens vero non sit immunis ab ista & aliis canonicis poenis , etiamsi Consilium revocaverit & pro viribus dissi aserit , si is qui consilium accepit fuerit delictum exequutus postquam ei fuit intimata revocatio consili.

625쪽

SPraxis. Lib. V. 399

Ita communiter Doctores, hujus diversitatis hanc rationem adducentes, quia mandatum fit in ipsius mandantis commodum & gratiam; confilium vero dirigitur in gratiam de commodum ejus cui datnr et ideoque is qui dareonsilium non censetur suasonis suae inquxum revocare , nisi is cui, de cujus commodo consilium datum est destiterit velle consilium sibi datum exequi. Dispositio enim ejus quod nostra interest , nostro subest , & non

alieno arbitrio. a eadem ratione sum cit mandanti suum revocasse mandatum , quod in ejus commodum refertur: ideoque si post revoeationem mandatarius velit illud exequi, non id tribuetur infla xiii praecedentigmandati, sed propriae ejus qui exequitur malitiae. Ideoque mandans post

revocationem opportunam non tenebitur canonicis poenis, neque obligatione damna quae mandatarius intulerit resarciendi.

V I. Qui abortum procurat postquam foetus animatus est , homicida

existit, simul & irregulatis: secus autem si fiat abortus ante animationem. Licet autem incompertus sit dies quo scelus animari incipit, tamen existimatur communiter animam mascii lino foetui infundi quadragesimo die, taminino autem post dies octoginta, juxta Levit. χχ. ut annotat Glolla recepta Summae , verb. Quadraginta , dist. F. Ideoque abortus crimen non habetur pro homicidio ante cliem quadragesimum.' V II. Sed jam graves occurrentes circa abortum difficultates compellunt ut pleniorem de illo notitiam tradamus. Quaestio ventilatur, utrum ad servandam praegnantis matris vitam liceat ci pharmacum praebere, ex quo scelus quem utero gerit, metus sit ne moriatur 3 Admittit ut passim distinctio S. Antonini pati . . tir. . cap. 2. 3. 2. cujus authorem refert

Ioannem Neapolitanum : Si id fiat ad praegnantem morte liberandam dum periclitatur in puerperio, tune secundum Ioannem quodlibeto io. distinguendum elle. Si enim est steriis animatus , tunc Medicus directe se homicidii reum eonstituit coram Deo. Reseir veto S.Cyrillus Alexandrinus ex sapientum , ni ait, judicio nerum humanum masculum vix a ninna informari die Leone tu quadtagesimo ; si autem scemina futura se, non nisi octoges o post eouceptionem die. Ita Cyrillus lib. I s. de adorat. lnspir. & vetit .. Idque colligi solet ex diebus putificationis computatis Le- vir. 32. sed ea conjectura non est plane cerra. Hippocrates quidem tib de

natura seerus , num. Io. ex motus experientia, quem praegnantes in utero

sentiunt, fi laetus si mascul Intis, te fert ut tardissimi consormati die trigesimo ; si autem tamininus , ut tardissime die E conceptu quadragesimo secundo. id parite probat ex temporibus quibus menstrita in mulieribustatis redeunt post partum. sed cum incertum sit de istus informatione, seu animatione s longe enim dive iste res sunt conmrmatio in Armati tatus ) incertumque pariter maneat , utrum intercedant dies aliquor , perfecta formatione , donee partus Artasn vlta vivens vegetati v I magis confit metur, & in embryon ad animam rationalem plenius Asponat ..

626쪽

6 ο o seris Canonici Theoria,

certe res in incerto admodum nutat. Stat autem veritas inconcussa, prohibitum omninδ esse homicidium innocentis , praecipue vero si periclitator Gius de vita aeterna , si ante Baptismum extinguatur. Porro unusquisque tenet r aeternae saluti partus magis quim praegnantis incolumitati , aut

etiam propriae vitae consulere. VIII. in etiam ubi exploratum esset , scelum non esse animatum. urgeret adhuc gravis dissicultas. num liceat embryonem nondum viventem

dil perdere 3 Potest quidem & debet sapiens Medicus pharmacum prae gynanti praebere , quod matris vitam si fieri potest conservet, sed quod embryonem non extinguat: neque fas cst aborrum matris procurare ad hunc finem, ut ejus aut vita, aut fama in tuto sint, ne admittatur innocentis homicidium & aeterna gratiae privatio. Antonini quidem distinctionem allegant & probant Sylvester verbo Medicus, quaest . Fumus seu Armilla verbo Abortus, num. 2. Sanche E lib. 9. de matrim. disp. 2O. num. 6. & Io. Na-varra cap. los. num. 62. melius Judicantes extinguere istum nondum ani-

. tuinquim matrem viventem. Sed obsistit Apostolus dicens non esse socienda mala ad bonum finem : dc aliunde consentiunt Catholici Doctores. non posse intendi aut procurari pollutionem etiam ad conservandam vitam, utendo pharmaco aut talibus cibis, ex quibus fatura putetur. At verδ abortus procuratus majorem habet mali speciem quam pollutio, quae est destructio unius tantum seminis , abortus autem destruit duorum seminum Conjunctionem , quae propterea propius ordinatur ad hominis productionem quam simplex semen. Igitur solicitior debet esse cautio circa abortum quam circa pollutionem. Confirmatur his Tertulliani verbis in Apologet. cap. 9. Nobis homicidio semper interdicitur, ct etiam eonceprum in utero di

solvere, dum adbae sanouis in hominem delibatur. Homicid i fesinatio es pro

hibere nasci: nec refert natam quis eripiat animam , avi di Get nascentem.

Hιma es qui futurus es ; nam fructus in semine est. Praeterea caput Si quis, de homic. ait eum qui fecerit ut tamina non possit concipere , aut nasci soboles , teneri pro homicida. Vide praeterea legem Si quis aliquid 38. f.Qui abortionis, D.de poenis. His adducti rationibus Couarruvias in Clemenr. Si furiosus, parte 2. f. 3. num. I. Petrus NaVarra lib. 2. cap. . n. ΙΑΟ.Lessius lib. 1. cap. v. dub. io. hanc directam intentionem de abortu inanimaro unanimes damnant ut prohibitam divino & naturali iure: sed in istuanimaro, quocumque praetextu intendatur , detestantur. Salus enim animae propriae vitae corporeae indubie praeferenda est.JI X. Circa irregularitatem ex mutilationis membri delicto naseentem communis doctrina est, nomine membri comprehendi partem quae per se habet distinctum & complerum in corpore ossicium , qualis manus , aut pes ; non verb digitos , aures , nares. Ita M. Navarra , Covarruvias , SuareΣ , Henrique E , Avita , ac fere omnes adversus Cajetanum& Sotum,

qui membrum hoc loco intelligendum volunt omnem partem ad corporis

organica

627쪽

organici integritatem pertinentem. Ad mutilationem de qua hic agitur,

non lassicit aliquem ita caedere , aut torquere , ut aliquod membrum reddatur inutile , nisi abscindatur , aut ita tabescat, ut amputari necesIe sit. Soto lib. s. de justitia, q. 2. art. I. Navarra cap. 27. nutu. 22 . suare Z , Avila, Coiulach.

X. Quaeres , utrum casuale homicidium pariat irregularitatem Est verb casuale illud quod ex aliquo tacto nascitur praeter agentis intentionem. Respondemus , casuale homicidium , ubi lata culpa , hoc est cum mortali peccato conjuncta, praecessit casum , parere irregularitatem , sis ilicet negligentia mortalis iii eo casu praeveniendo & impediendo intcr- venerit , ut liquet ex cap. fin. de homicid .in 6. Levis autem culpa , suo ve- Dialis negligentia non sufficit; nam ut antea ostendimus . irregularitas ex delicto praesupponit mortale peccatum. Idque ulterius ex hoc probatur, quia decernitur in cap. Qi situm , de .poenit. parentes qui noctu inter dormiendum tofantem oppresserunt, non esse irregulares , quan vis id aliq'aeorum incuria , quibus poenitentia imponitur, acciderit, essis inquitὶ ea

negligentia fuerit studio .X I. Quando ver Λ ex opere mortaliter illicito sequitur ea ale homi-eidium , diversimodε sentiunt Doctores, Sylvester enim verb. Homicidi.im, num. 2. & Cajetanus 2. a. q. 64. art. 8. & alii nonnulli censent locum tune elle irregularitati, ut si quis alium in ebrietate occiderit. Negant vero Sotus lib. s. de just. qHaest. I. art. 9. COVarruvias in Clement. Si furtum, p. 2.3. 4. num. 9. & IO. Henrique T lib. I A. cap. IS. num. I. NaVarra cap. 27.

n. 2 o. AVila pari. T. disp. 6. lect. I. dub. I. g. Hinc sequitur, Coninch disp. 18.dub. 9. n. 8o. Valentiat m. . disp.7. quaest. I9. punct. 3. ad 3. speciem , aliique. Qui tamen concedirnrex hujusmodi actu illicito emergere irregularitatem casualis & non intenti homicidii, si actus prohibitus involvebat in se periculum homicidii. ut est hasti ludium. Nam alioqui dici homicidium voluntarium non posset, nisi maxime impropric ac remotissime. Itaque is qui temulentus hominem occidisset , aut qui telo intendens accidere equum inimici , hominem ibi latentem occidi ilet, non ligaretur irregularitate homicidii. XII. Missam celebrans in Ecclesia polluta,vel coram excommunicato vitando , nequaquam est irregularis , cum id nullus Canon decernat. S c d qui scienter in loco interdicto celebrat, fit irregularis si quisquis enim per ordinis exercitium violat aliquam censuram Ecclesiae, in irregularitatem cadit, cap. Is qui in Ecclesia, I 8. de sent. excorn. in 6. XIII. Iteratio Confirmationis, vel Ordinis nullam inducit irregularitatem , quan vis aliqui contrarium doceant. Id enim proprium est solius iterationis Baptismi, cap. h. de apostat. Poenae enim non sunt ampliandae ultra Canonum praescripta , sed potius restringendae, utput 1 odiosae, c. p.

628쪽

6 o r. iuris Canonici Theoria,

odia, de re g. jur. in s. Nec admitti debet in his ratio a pari, inquit Bon cina. Et ratio quoque disparitatis haec adduci potest, quia solus Baptismus

est Ecclesiae janua , & ad reliqua Sacramenta introductio. Igitur iteratione Baptismi major injuria Ecclesiae irrogatur, quam iteratione caeterorum S cramentorum. Qui enim baptizatur, ipso actu protestatur se non fuisse ha-nus Ecclesiae subditum, aut ejus legibus adstrictum. X I V. Quaeritur an qui dubitat se aliquid ficisse ex quo natatur irregularitas, habendus sit pro irregulari Z AEquitati consentanea & communis assertio est, non esse pro irre gyriari habendum in aliis facti dubiis , solo excepto dubio homicidii. Ratio est , quia ut dixi , odia sunt restringenda potius qu m extendenda; & quia cum sunt partium jura obscura , reo potius lavendum est quam actori , cap. Cum sunt, de regii l. jur. in 6. Ratio verδ cur hine excludamus dubium facti homicidii, fundatur in dispositione Canonum ita statuentium , cap. Ad audientiam , cap. Signis sit, it a g. Quodsi, de homicid. Idque peraeque obtinet tam in homicidio irregularitatem ex defcctu inducente, quM in homicidio cum delicto Et probatur ex capcilaimo tua, de homicid. ubi dubitanti Presbytero, num in de sensione Castri quod Infideles vi & armis adorti erant, aliquem de Infidelibus aggressoribus occidisset, jubetur ut ab Altaris ministerio abstineat. X V. Ex his sequitur, Medicum qui cum rationabili fundamento su Dpicatur aegrotum sua mortali culpa interiisse , non posse citra dispensationem ordinari. Item neque eum qui cum abortum procuraverit & fecerit, dubius est ntrum foetus esset animatus. Similiter eum qui postquam consilium dedit homicidii, dubitat utrum consilium suum emaciter in hoc

malum influxerit.

XVI. Sane communis est Canoni starum sententia, dubium facti homicidii non esse spoliandum propriis Beneficiis. Etenim d. p. Ad diem Ham, & cap Sign casti, de homicid. non longius extendit effectus hujusce dubiae irregularitatis , qu m ad cessationem 1 sacro ministerio. Suarea disput M. sin. οὐ num O. Bonasina disput. 7. quaest. I. puncto 1. numa,

CAPUT

629쪽

e ' Praxis. Lib. V. 6os

CAPUT XXI.

De Ecclesiarum consecratione , possutione , fuprofanatione , s reconciliatione.

Iseuss Is personarum Ecclesiasticarum canonicis inhabilitatibus, reliquum est ut defectus circa loca sacra , Ecclesiis &

Coemeteria occurrentes exploremus, & occurrentes in hac re

quaestiones diluamus. In primis hoc sciendum , Ecclesiam aedificare neminem posse sine assensu Episcopi , cujus est locum aedificationis assignare, dotationem ad ministerium & ad reparationes necessarias praescribere . Crucem figere, lapidem primarium collocare, cap. Nemo Ecclesiam,de consecrat.dist. r. Potest tamen lapidis primarii positionem delegare alteri, juxta Glog. ibid. II. Is qui Ecclesiam aedificat, tenetur eam dotare susticienter pro ministrorum stipendio, pro necessariis ornamentis providendis, pro sartis tectis , pro juribus Episcopalibus exsolvendis. Et permittens Episcopus indotatam construi, tenetur ex propriis dorare , cap. Cirm sicut, juncta Glossa, de consecrat. Eccles. & ibidem Abbas nuin. 3.

III. AEdificata Ecclesia vael benedicitur per Episcopum, vel per delegatum ab E piscopo Sacerdotem , vel consecratur e sed consecratio ista fieri non potest nisi ab Episcopo, sive Dioecesiano, sive quem Dioecesinus

commiserit ad id munus ; nullatenus veris , simplici Sacerdote , cap. Cum aqua , de consecrat. Eccles. Ostiensis ibid. in summa , num. 2. Abbas ibid. num. 2. At verb semel consecrata Ecclesia non potest denub consecrari. nisi occurrente aliquo ex sequentibus casibus. I V. Primus est , si dubitetur an fuerit consecrata , cap. Ecclesie, de conseer. dist. I. Creditur autem unius testis probi & honesti assertioni, sive de visu , sive de certo auditu : vel si aliqua ejus rei nota appareat in Eeclesiae libris , vel in pariete , vel in columna , praesumitur olim consecrata, can. Solennitates, iuncta Glossa in verb. Scriptura, de consecr. dist. r. Speculator tit. de probationibus, ε. Videndum, vers. Non per libros: Abbas in cap. Proposuisti, num. 6. de consecr. Eccles. lassicitque ad hoc semiplena probatio , si nemini nascatur inde praejudicium. Innocentius in cap. I. de

consecr. Eccles.

V. Secundus est , ubi parietes incendio absumpti fuerunt, aut diruti, sive in totum, sive majori ex parte , can. Ecclesiis, dist. r. de consecr. Si

630쪽

ι Canonici Theoria,

tamen solum tectum combustum, vel dirutum fuerit, aut etiam modica pars parietum , non reconsecratur, can. De fabrica, de consecr. dist. I

cap. Proposissi, juncta Glossa, de consecr. Eccles. Quod rotum dependere ex judicio Episcopi docet Ostiensis in Summa de consecr- Ecclesi

num. F.

VI. Tertius contingit in Ecclesia quae fuerit ab Episcopo haeretico Consecrata , can. EcclesM, & cis Arianorum, de consecr. dist. I. Quem casum extendit communis sententia ad quemcunque Episcopum public: excommunicatum propter aliud quodvis delie n. VII. Quartus, si sepeliatur in Ecclesia sidemque allerendiim de Coe-

meterio) paganus . vel haereticus , vel excommunicassis notorius : non potest autem aliter reconciliari nisi cadavere ex humato , si discerni queat, can. Ecclesiam, de consecrat. dist. I. Ostiensis loco cit. num. 7. Censenniamen aIi qui cum Bonacina circa finem tractatus de Matrimonio , non pollui EccIesiam, vel Coemeterium per sepu ituram hominis catholici, qui fuerit ob aliud aliquod delictum excommunicatus , modo non fuerit publice de nunciatus e. hac ratione, quia post Extravag. Ad evitanda, non tenentur Fideles ejusmodi excommunicatos devitare. VIII. Quinius, si in Ecclesia, vel Ceemeterio fuerit voluntari ecffa,- sum humanum semen,. etiamsi contigerit ex copula intit conjuges habita, cap. fin. de consecr. Eccl. Osticnsis i id. in Summa. Ι X. Sextus per iniuriosam humani sanguinis effusonem , aut per homicidium, licet factum sine effuso sanguine , ut per venenum , aut strangulationem, cap. uni c..de consecr. Eccl. in 6. Vox in1uriosam , exclα-dit homicidium , aut sanguinis effusionem fortuitam , ut fit in casu lapidis , aut ligni supra hominis caput. Itemque hominis aggressis ris occisio. nem, aut cruentum vulnus cum inculpata tutela, aut vulnus inflictum per hominem furiosum, seu mente captum. Vox quoque estum, copiam den lat. Si ergo modicus sanguis fusus sit ex injuriosa percussione, locus sacer non polluitur. Joan Desilva I. p. de Beneficiis,q. . Navarra Car. 27.n. 26D. Armilla verb. Consecratio Ecclesia : & aperte decernitur cap. Cum illorum, juncta Gloss. de sent excom. Imb Grauius lib.42. cap. 48. Coninch , Scplerique alii dicunt, non sufficere sanguinis ex naso effusionem illam quae lolet accidere in rixa puerorum. X. Necesse est autem ad hujus pollutionis essectum, ut vulnus receptum fuerit in loco sacro: si enim aliquis ex istens, intra sacrum locum jacta injuriosis teli alterum foris existentem vulneret aut interimat, non inde polluitur locus sacer , licet vulneratus accepto vulnere ingrediatur Eccle-Lini' , vel Coemeterium , ibique sanguinem effundat. Ex adverso pol loitur sacer locns , si vulnere ibi accepto se ius foras egrediatun, nec .

nisi post egressionem sanguinem effundat. Bonacina , aliique commu

SEARCH

MENU NAVIGATION