장음표시 사용
651쪽
moluntarem bonis haredibus intellexisse pro jure est; neque enim minus apud nos honesas quam apud alios necessito valet. Certe Iure quoque Civili valet inter liberos testamentum imperfectum, l. Hac conseisi ma, S. Ex imperfecto,
V. Tertia opinio his intermedia,& ut mihi videtur, aequior & justior, tam in contractibus quam in ultimis voluntatibus solennitate civili carentibus , resolvit stare jus penes possessorent , sicut & in omnibus fere aliis quaestionum ambiguitatibus, juxta caput Ex literis, de probat. adeo ut pota 1ellor adigi non possit ad probandum suum dominium,nec possit de possessione dejici, nisi adversarius sibi dominium competere luculenter in judicio probaverit, cap. I. & cap.Solicite, & cap. In literis, & cap.Saepe continois, de restitui. spoliat. Et cum sunt Partium jura obscura, reo potius favendum est quam actori, cap. Cum seunt, de regulis juris. Atque favorabiliores Rei potius quam Actores habentur , l. Favorabiliores , D. eod. tit. Et si actor& reus aequales probationes proferant, judicandum est pro possessore, cap. Ex literis , de probat. Praeterea valet utrobique & in contractibus , & in ultimis dispositionibus quod dicitur in s. Per traditionem, Institui. de re r. divis. NYhil est tam conveniens naturali equitati, quam voluntatem domini volentis rem suam in alium transferri, ratam haberi. Si ergo cum hoc titulo possessio conjungitur, jus istud in judicio conscientiae completum videbitur, quativis selennitas aliqua defuerit. Si autem penes unum sit possessio rei, & alter nitatur jure voluntariae per dominum alienationis , sed reo uisita solennitate carentis , in istiusmodi ambiguitate possessor erit praeserendus. Si tamen lis intentetur , standum erit ultimae ac supremae Iudicis sen
V I. Sit pradictis adstipulatur communis inter pias de timoratas personas usus; is enim qui ab altero qui alienare potest, aliquid cum bona fide acceperit , sive gratuita , sive Onerosa dispositione privata, nullisque ad hibitis solennitatibus , nullis testibus , nulla scriptura , se tutum in conseientia credit, neque ei quisquam prudens & eruditus restitutionem suaserit. Finis porro solennitatum est iit fraudibus Occurratur. Haec igitur cautio non est necessaria ubi de bona fide constat, saltem in foro coim
VII. , Praeterea leges ipsae civiles aperae tuentur dispositiones quibus defunctus de Acultatibus suis inutiliter sic enim loquuntur , hoc est non adhibitis solennitatibus Iurisin disposuit, dum constet de ipsius voluntate. Hoc perspicue sanciunt lex Et si inutiliter , & lex Si veritas , C. de fidei acom. & lex Quaestionem , eod.tit. & g. fin. Instit. de fidei comm .haeredit. Haee tertia, quam caeteris praeserendam duxi, opinio aci struitur a Soto lib. . dejilst. quaest. s. art. 3. Bannesio disp. 3. ad quaest. 62. pag. ICO. Thoma Sanchedlib. . consiliorum , cap. I. Ludovico Beja puncto I. de furto & damno dato , casu r. Hi enim conveniunt in hoc , tam quoad contractus, quam
652쪽
quoad supremas voluntates, ob rationis paritatem. Seorsim verδ utrique parti hujus sententiae suffragantur qui hoc admittunt in solis contractibus, de qui in solis ultimis voluntatibus, quorum plerosque superius allega Vi.
Euanam persona contrahere prohibeantur , s destiis familias , eorumque peculio : de Senatus consilio Macedoniano et de mulieribus f Se natusconsilio Vest jano.
UoN3AM contractus est actus humanus ac liber, requirit necesiarib liberum contrahentis consensum, ac per consequens sufficientem rationis usum , & praeterea bonorum I de qui--bus agitur , liberam administrationem. Qua de causa invasi de contraherent ruriosi ac amentes nisi dum habent dilucida intervalla
judicii, infantes quoque & prodigi , quibus prohibita fuit a Iure suorum bonorum administratio , nisi curatoris consensus interveniat, i. Certi condictio , 3. 3. 3c 6. D. si certum petatur et & l. Is cui bonis , D. de verboro obligar. Insuper pupilli, nisi cum licentia tutoris I & minores annis vigintiquinque, nisi cum curatoris consensu , l. Si curatorem habens , C. de in integrum restitui. Valent quidem initi ab his contractus, sed rescissioni subjacent , ex quo impetrata fuerit pro eis in integrum restitutio , si eis de curatore provisum non fuerat: sed si curatorem habentes sine illius interventu contraxerint, declarat eadem lex invalide contrahi, nec opus esse ullatenus in integrum restitutione- Simile quid decernit Iex In cause 1-D. de in integrum restitur. Ille tamen qui cum pupillo pubertati proximo& rationis compote, aut qui cum minore bona fide contraxit, non tenetur ei restituere ante Iudicis sententiam , eo quod pupillus , aut minor naturalem obligationem contraxerit, ut declarat lex Si pupillus, D. ad legem Falcid. & lex I. D. de novat. Ratio est , quia naturalis obligatio nascitur ex consensu , l. Stichum, g. Nauaralis , D. de solui. At pupillus non caret consensu, Institui. de inutil si putar. f. Pupillum. Praedicta quidem sic se habent attento jure communi : sed in Gallia Regio restitutionis diplomate
opus est minori, qui sine curatoris interventu contraxerit, ut ejus contractus restandatur.
653쪽
II. Filii familias in pubertate constituti pol sunt contrahere de suis castrensibus & quasi castrensibus bonis: horum namque domini atque arbitri sunt 8e secundum proprietatem & secundum usumsructum. Secus de profectitiis & adventitiis , nisi ex consensu patris, ne jura quae in haec bona Pater habet deteriora fiant. III. Permagni refert filiorumfamilias jura explorari, ut sciatur quid sibi retinere , quid parentibus , quid fratribus cohaeredibus d beant , vel non debeam. Horum est peculium quadruplex , castrense , quasi ea strense, profectitium, de adventitium. Ad castrense pertinent militaria stipendia, de hostibus sumptae manubiae ac spolia, Ducum , aut commi litum dona, militaris apparatus ac supellex , arma , equi , vestes , pecunia ad militiam prosectitro data sive ab ipsis parentibus , sive ex aliorum liberalitate : illa
item quae Palatini in Aula sve Principis largitione , seu propria industria acquirant. Quasi castrense illud est quod filii familias ex publico munere,
aut ex honorifiea professione Iudicis , alteriusve Magistratus, Doctoris, Advocati, Medici, Scribae, Notarii acquirere solens: illa praeterea quae Clerici titulo clericali lucrantur. Quin etiam, ut decidit authent. Iresbyteros , C. de Episc. & Cler. res quolibet modo in Clericatu obvenientes , in potestate sua Clerici habent , ad similitudinem castrensis peculii. Adventitium peculium versatur in bonis quae nec a patre, nec patris intuitu, sed vel ex propria industria , aut labore , aut ex aliorum liberalitate , aut ex matris , vel avi materni rebus filius adipiscitur. Denique prosectilium peculium ea comprehendit quae ex patris , aut avi paterni facultatibus , aut aliunde, sed horum intuitu & causa filio familias obvenerunt.
I V. In castrensi,vel quasi castrensi peculio nihil juris pater habet, si ilintegrum dominium &administratio spectat ad filium, toto tit. D.& C. de castrensi pecul. Adventiri orum bonorum proprietas ad filium , sed usus. fructus ad patrem pertinet, i. Cum oportet, C. de bonis quae liber. Pro fictitia ver δ bona ad patrem solum & seeundum proprietatem & secundum usum fructum spectant. Instit. per quas persen. Nob. acquir. g. Sancitum. Itaque filiusfamilias neque prosectitia, neque adventitia distrahere , seu alienare potest, i. fin. ε. Filiis, C. de bonis quae liber. Secus dicendum de castrensibus, vel quasi castrensibus, ut dictum est. V. Emancipati vero liberi liberum habent disponendi arbitrium , tam
inter vivos, qvim mortis causa de bonis adventitiis , etiam sine consensu patris , eo quhd emancipatione acquiratur eis integrum bonorum adventitiorum dominium cum medietate usus fructus , altera medietate quoad
solum usumfructum apud patrem remanente , ex Iustiniani constitutione, i. Cum oportet, g. Cnm autem, C. de bonis quae liber. deb. & l.Si visa, C. de bonis materia. De bonis verb castrensibus , vel quasi castrensibus filius potest libere disponere ae testari , quan vis de patris potestate non exi verit, i. Nemo , C. qui testament. Clericus quoque adhuc sub patris pote-
654쪽
state constitutus habet similiter liberam disponendi facultatem, non tam tum de bonis quae pro Clerico acquisivit, verum etiam de adventitiis,juxta d. authent. Presbteros, C. de Episc. & Cler. adventitiis, inquam , quae post Clericatum consequutus est. Episcopus autem patria potestate solvitur, authent. Sed hodie , C. de Episc. & Cler. Quod jus vigere in universa
Gallia tcstificatur Papo lib. 7.placitorum, tit. I.num. 24.
VI. Gravis , & quotidianae praxis quaestio est , utrum ea quae filius- familias in paterna domo lucratur, pertineant ad ipsum , an ad patrem ZPrima resolutio haec est. Lucra ex operibus artificialibus provenientia numerari inter adventitia , eaque proinde reeuperari posse a filio post obitum patris. Itaque filius operam suam patri locare potest, ab eoque mercedem petere, deductis tamen expensis quas pater in ipso alendo fecit. Paternamque alere filium non tenetur habentem propria, idest castrensia, quasi castrensia, vel adventitia bona , ut colligitur ex l. Si quis a liberis , D. deliber. agnosc. atque in eo Doctores esse unanimes asserit Laiman. lib. sect. s. tract. q. cap. 8. num. I. Dicit enim lex penult. D. de obseq. parent. praest. Pietatem liberi parratibus, non operas debent. Sane si filius opificis verbi gr. operam suam patri praestet, nulla sive expresse , sive tacite petita mercede , praesumitur illam velle patri remittere ex pietate , vel gratitudine , ut si mortuo patre repetere illam , fratribus velit, non sit audiendus. Haec tamen praesumptio cessat in foro conscientiae, si filius certus est de sua contraria voluntate, quam patri ex metu, vel reverentia non si ausus significare. VII. Secunda resolutio , si filius familias ex bonis paternis nomine ipso & voluntate patris lucretur, exempli causa filius cauponis, fabri, augmercatoris , non habet jus secundum aliquos Am hores exigendi mercedem aut lucri partem, quas ista pertineant ad prosectilium peculium et attamen Bariolus in l. I. g. Nec castrense, D. de collat. n. & Baldus , & Sa-
licetus,& alii plerique Iurisconsu Iti , quos citat & sequitur Decius in
lucri eiusmodi partem filio deberi, si ejus industria 3c labor ad bona paterna accessit: & asserunt filio deberi ad minus tantum mercedis fluantum extraneo dcberetur. His addunt quod si prae metu reverentiali filius hoc jus petere non au sit, aut sciat s repeteret se passurum repul sam, nec sta jus istud computatum iri , filium istum sibi clam assumere in compensationem posse , sive vivente , sive mortuo patre. Est enim hoc distinctum peculii genus mixtum ex profectitio circa paterna bona , 8c adventitio ratione proprii laboris & industriae , cujus idcirco pretium tanquam adventitium bonum filio concedi debet, ne luctus causa ei detur videnti pro-
Trio labore quaesitum ab aliis possideri. Hoc tradit Franciscus Stephanus a Sancto Ioanne Praeses Aquensis deci Lai. pag. 83. juxta j. Sicut, Insti z.
655쪽
per quas personas οῦ & leg. Non oportet, C. de bonis quae liber. Deduci ta
men hinc debet patri debitus usus fructus. Laim an quidem loco cit. num. 6.contrarium opinatur , magisque in id propendet, ut totum acquiratur patri. Oppositam nihilominus Doctorum opinionem judicat probabilem, eamque dicit Consessario ita posse inservire , ut filium similias in his terminis non facile ad restituendum compellat, nisi ultra aestimationem sui laboris ac industriae acceperit. At Bonacina de restitui. disp. a. quaest. Io. punct. I. num. S. sequitur illam Barioli, Decii, Angeli , Navarrae,& Lessii opinionem , sicut etiam Filii ucius tract. 32. Cap. IO. quaest. s. num. I 62. cum hac praecautione necoinaria , ut filius ille patris negotia gerens deducat in primis ea quae pater expendit: in ipso alendo; cum ut alias dixi, non teneatur pater filium alere qui aliunde possit sibi ad victum necessaria comparare. Deinde ut filius usum fructum hujus lucri non sibi vindicet ante sui emancipationem , aut patris mortem , cum certum fit bonorum adventiti rum usum selictum ad patrem pertinere , I. Cum oportet, C. de bonis quae liberis. Et sane deduistis alimentis & usu fructii vivente patre, filius ni,n debet esse deterioris conditionis quam extraneus cui ejusmodi merces dcberetur ; neque tenetur jure naturae pro patre non egente laborare. VIII. Quanuis filius familias sese contractu obligare possit perinde ac paterfamilias, i .Filim familias 39. D.de obligat. & action. nullam tamen in Iure Civili obligationem contrahit ex mutud accepta pecunia , si eam accepit dum esset sub patria potestate ; secus autem si erat jam emancipatus, quia Senatu sconsu ito Macedoniano repellitur creditoris intentio, l. i. in princ. D. ad Senati, scons. Maced . & Inst. quod cum eo qui in alie n. potest. S. Illud proprie et ubi hoc extenditur etiam postquam fuerit emancipatus filius, cui dum existeret sub patria potestate creditor mutuo dederat. Insuper valet exceptio ista Macedoniani, licet filius familias mutuo accipiens renunciasset expresse Macedoniano et cum enim hoc Senatusconsuliatum suerit introditistum non in favorem filii, sed in odium creditotis, renunciatio illa per filiumfamilias irrita est. Moli nariis ad tit. C. de Senatu Rcons. Macedon. Bacquetus tras'. de juribus justi L. cap. 2I. n. III. De spe in seus p. I. de mntuo, sect. I. num. 6. Exceptio Macedoniani transi etiam adhaeredes, sive suos, sive legitimos , sive extraneos , l. Si si ius 6. f. I. C. ad Senatusc. Maced . & Instit.quod cum eo qui in alie n. potest. g.Illud proprie:& l. Item si . f. Q ianquam io. D. ad SenatusconLMaccd. Iuvatur quoque Macedoniano pater filii cui mutuatum suit , d. l. Item si, g. Ouanquam , &l. Sed si parer familias '. g. Non solum , D. eod. & d. f. Illud p Prie , Inst. quod cum eo qui in alie n. potest. Juvatur quoque Macedoniano is qui pro filio familias fide jussit , l. Item si . in princ. vers. Sed Iulianus , & l. Sed si
pater fimilias '. f. Non filum, D. de Senatu l cons. Maced. & l. Exceptiones cpι , M. ult. D. de exception. Inutilis quippe foret filio familitas exceptio Maiacedoniani, si idem posset actione mandati conveniri a fidejutare qui pro
656쪽
6 3 o. Juris Canonici Theor/a,
eo conventus solverit, g. ult. Instit. de replicationibus. Cessat tamen exisceptio Macedoniani in patre, cujus mandato creditor filio ejus mutuaverit,' d. l. Sedsipaterfamili.ιs, j. Non um , D. de Senatuscons. Maced. & l. Zeis nodorus, & l. Si permistente, Cod. eod. Est enim Macedonianum non solum in odium creditorum , sed praesertim in favorem parentum introductum,g. Illud proprie, Instit. quod cum eo qui in alien. potest. Ideoque p0ssunt
I X. Sed si illi qui poterant juvari Macedoniano sponte solverint, sive filius familias, sive pater, sive haeres , sive fide jussor, non eis licebit solutum repetere : id enim multa jura exprimunt, i. Sinonsortem , g. Filiusfamilias, & l. sis exceptionem , in princ. D. de condiction. inde b. & l. Sed si pater milias, g. pen.& ult. D. de Senatuscons. Maced . & l .Quia Io. D.eod. Ratio ejus rei est , quia obligatio naturalis praevalet post factam solutionem , ne condicatur ut inde uitum quod naturae jure debebatur. Curator tamen filii familias potest solus condicere, seu repetere mutuum , se, vel 1 minore solutum, quod ei creditum fuerat dum esset sub patria potestate.
X. Macedonianum non admittitur si mutuatum fuerit ad mercaturam, sciente & consentiente patre , exercenti filio familias , quoniam patris voluntate contractum videtur, l. Item si 7. 6. Interdum, D. ad Senatusc. Maced . ut doeent Ranchinus p. 3. conclus. I s. De eliseus p. I. de mutuo, se ist. I. n. . Nec si quis filiosamilias,pnaesertim longe agenti , patre,aliquid in necessitate constituto mutuatus fuerit, quod ipse pater teneretur ei suppeditare et hoc enim aperta & nainralis ratio suadet. Atque ita in Curiis Regni hujus saepe judicatum fuit, ut refert ibidem De spei IIeus. X I. Exceptio Macedoniam admittitur in solo mutuo pecuniario, non verd in aliarum rerum mutuis , vini, olei, frumenti, pannorum. Verum si
hujusmodi merces fuerunt venditae, aut quovis titulo traditae filio familias in fraudem legis, ut filius familias distrahendo illas pecuniam sibi compararet , tunc locus erit Macedoniano ad repellendam fraudulenti creditoris petitionem, l.Si filius familias crediderit, in princ. & l.Ss quis 3. 6.Is autem,& l .stem si . f. Mutui dationem, D.ad Senatuscons. Maced. Atque ita judicatum Lutetiae refert Papo lib. I 1.placitorum, tit.ε. XII. Mulieres vetat Vellejanum Senatusconsultum pro aliis si dejubere ac intercedere , cum antea ab Augusti temporibus haec intercessio non eis prohiberetur , nisi pro solis maritis , ne maritalis affectus , vel metus eisdem fraudi esset, i. i. D. ad Senatuscons. Vellejan. Caeterum cestat Velle-jani privilegium octo ea si bus quos industriose collegit Accursus au l. i. vers. Ne pro ullo, D. ad SC.Vellejan. Primo in pecunia promissa pro servo
manumittendo, l. pen. C. eod. Secundo in favorem dotis , non tantum propriae filiae, pro qua mulier se genero suo obligat, ut pridem constituerant Valerianus & Gallienus, i.Ss dotare, C.eod. sed etiam generaliter pro quacumque dote etiam extraneae, ex Constitutione Justiniani, l .ult. C. eod. Terti Ca
657쪽
Tertid , si privilegio Vellejani scemina renunciaverit , l. sn. f. ult. D. eod. Non potest quidem filius familias renunciare Macedoniano , cum non fuerit introductum in ipsus favorem , sed patris, atque in odium creditorum. At Velidanum est plane & directe in gratiam foeminarum : & licet unicuique renunciare juri pro se introducto, l. Si judex i. D.de minor. & l. vito 69. D. de diversis reg. jur. Caeterum ut ista Vellejani renunciatio valeat, opus est sceminam prius admonitam fuisse, sive a Magistratu , sive a Notario , in qua re consistat istud ei indultum Iure privilegium , & prudens Notarius, ut ait Papo, hujus admonitionis in scriptis mentionem faciet. Imo ver δ Corrasius in centuriis , cu p. 74. Charondas lib. 2. responsorum, cap. 3. De spe isseus parte χ. tit. de cautionibus, sect. 2. num. I 3. hoc insuper requiri a flerunt, ut posteriori actu scemina renunci et Vellej mo, alioqui prae sumitu r scemina eadem facilitate renunci alle Velle jano qua consensit ndeia jussioni, nisi serib deliberandi tempus post primam admonitionem fuerit ei concessum: atque diversa allegant Curiarum placita, quibus invalida pr nunciata fuit illa Vellejani renunciatio, quanuis oppositum his Curiae Parisiensis placitum referat Papo lib. I 2. tit. I. num. I.
XIII. Quarto non juvatur Velle jano foemina si pretium accipiat pro Intercessione, i. Antiquae, C. ad Veli an. Quintd si mulier sponte ac mei tiendo deceperit, i. Si mulier in jure, & l.Si decipiendi, D.eod. Et pneclare
dicit lex Et primo , g. 3. D.eod. Deceptis , er non decipienti&ιs jura opitulo tvr. Infirmitas enim sceminarum , non calliditas auxilium meruit. Ideoque si vir sciente & connivente uxore, rem uxoris creditori suo quasi propriam obligaverit, non poterit uxor fraudis ac doli conscia juvari Vellejano ad-Veruis eundem creditorem, ut sanxit lex Si me, C. eod. Si tamen creditot ab initio sciebat esse rem uxoris, poterit Vellejano repelli per uxorem, d. l.
Si sine. Sexto si scemina secundo fide jubeat intra biennium, vel dando creditori aliquod pignus, vel novum fide jussionis instrumentum faciendo, non quidem pristinae fidejussioni invalidae ullum robur addit ; sed si eandem praestet post biennium, non poterit Vellejano se tueri, l. Si mulier perfecta aetatis, C. eod. Septimo si mulieri fidejubenti in rem suam vertum sit, I. Sed si eum , D. eod. Octavd si foemina ei pro quo intecessit succedat, i. Quovis , g. Plane si mihi, D.eod. XIV. His aliam causam intermittendi Vellejani non infrequenter in praxi occurrentem superaddoent Gallicani Iurisconsulti liberationem mariti
ex carcere. Et si enim ante ipserit Vellejanum Ius Romanorum absolute reprobaverat uxorum pro maritis intercessionem , & Iustinianus in authent. Si qua mulier , C. eod. irritam faciat omnem Uxorum pro maritis contractam obligationem , etiam multoties & pluribus annis iteratam ; cum tamen formi ni s permittat validam Vellejani in exterorum quorum cumque flvorem renunciationem modδ post biennium iterum confirmetur r in
Galliae tamen Regno ,& vicinis quibusdam provinciis, si uxor pro liberando
658쪽
rando ex carceris detentione viro se obligaverit, non juvabitur Velleiano. Antonius Faber in suo Codice, lib. . tit.ad Senatusc. Vellejan. Chenutius
centur. I. quaest.32. Bacquetus tract. de jurib. iustit. cap. 2I. num. I 23. Charondas responsorum lib. II. cap. 38. Brodeus in Louetum , lit. A, Cai ci.
aliique plerique multa diversaruin Curiarum Senatusconsulta congerentes. Quorum ratio in primis pietate sundatur: si enim Vellejanum cestat ob causam pietatis in manumittendo servo, l. penuit. C. ad Vellejan. & in dotanda non solum propria filia, sed etiam extranea, l .ult. C.eod. quan id major est pietatis obligatio in educendo e carcere proprio marito Hoc tamen intelligendum de in carceratione ob causam criminis, non vero ob solum pecuniarium debitum , ut docet Faber loco cit. definit. I 6. Hoc enim casu , non autem priore , potest vir de carcere egredi per bonorum cessionem. Praeterea facile nimis fetaus Velle jano fieret ad 1 poliandam uxorem; hoc enim fine creditores virum capi & carceri mancipari curarent, ut opes uxoris ad se traherent. Haec Despeisseus dicto loco, nurn. I 3. Graves tamen multi Gallicani Iurisconsulti hanc distinctionem nullatenus admittunt, in ter quos Chopinus comment. ad consuetudines Parisienses, lib. I. . artic. II. asserit uxorem qu' pro viro debendi reo, ideoque in carcere detento satis- dederit, ut eum in libartatem asserat , etiam nulla facta Vellejani renunciatione, ita obligari, ut non admittatur ad impetrandam per Principis literas fidejussorii nexus relaxationem ridque adstruit tum adducto Supremae Curiae Parisiensis Iudicio, tum Iustinianea Authentica Si captivi, C. de Episcop. & Cler. per quam etiam minor obligatur bonorum Prop. iorum distractione captivi patris redemptioni.
I. R SNONτn Ae TuuM qui re perficiuntur, quatuor genera sunt:
ἐχ-Mutuum, Depositum , Commodatum , Pignus. De mutuo liberior est disputatio tractanda ad usurarum cognitionem, -- quae occasione mutui nascuntur. Sic vero definiri potest , ut si Contractus quo rei dominium transfertur in accipientem cum onere &obligatione reddendi similem in specie bonitate. Aut quod ebdem recidit, ut sit largitio rei in quantitate certa consistentis, cum spe tantumdem
recipiendi , non in specie , sed in genere. Genus a Iurisconsultis hoc loco dicitur , quod proprie Philosophi speciem vocant, ut communiori conceptu frumentum,oleum,vinum. Speciem vero illi dicunt quod Philosophi
659쪽
nomine individui exprimunt, ut hoc numero frumentum , oleum , Vinum. Materia itaque circa quam versitur mutuum est res usu consumptibilis, in quantitate certa consistens , hoc est definito pondere , ut est massa metalli, lanae, foeni ; vel nume , ut nummi, pecudes I vel mensura , ut triticum, vinum, oleum , panni, telae. II. Cumque ordinaria materia quae mutuo datur, sit res usu consumptibilis, transfertur ejus dominium in accipientem hac lege, ut aliud aequivalens reddat. Itaque dicitur mutuum, quia de meo tuum fit, i. 1. D. si cert. pet. Inde fit ut res semel mutuo tradita , quocumque modo pereat , ipsi mutuatario , non veris creditori pereat, quanuis casu & sine culpa mutua tarii pereat , qui non minas tenebitur post rei mutuatae qualemcumque jacturam , rem similis generis creditori ex pacto reddere, l.Incendium , C. si cert. per. Et clim augmentum rei , vel decrementum domino rei cedat, si res credita, seu mutuata melior , aut deterior evadat, id omne cedet in lucrum aut jacturam debitoris. Quatenus mutuo transfertur traditae rei dominium, eo ipso differt contractibus qui solo consensu, quan vis re nondum tradita, perficiuntur, ut sunt emptio, locatio et & differt quoque 1 commodato & deposito, quibus re tradita, dominium non transfertur. Hoc etiam distinguitur I commodato , quia in commodato res eadem tradenti restituenda est , quemadmodum & in contractu locationis , & ut plurimum t. deposito et & differt a permutatione, in qua res alia, eaque diversi generis rependitur. Quod si res de sua natura usu consumptibilis alteri tradatur ad tempus, ut eadem specie ac numero reddatur , ut si tradatur alteri pecuniae vel tritici quantitas non ad usum consumptibilem , sed ad alium usum legitimum , utput, ad ponendum loco pignoris; si id fiat cum pretii conventione , erit locatio ; si verδ gratis, erit commodatum , sed nulla- .
III. Civilis actio ex mutuo consurgens vocatur Condictio certi, de qua tractant Digestorum & Codicis tituli Si cerium petatur. I V. Porrδ cdm contrahatur mutuum in solitis accipientis gratiam, ne-aesse est esse gratuitum , praecipiente sic Domino , Lucae 6. Mutuum date nihil inde sperantes. Alioqui esset injustum & usurarium. Hac ratione sic admonet Sanctus Augustinus in psal. 36. concione 3. ii faenera eris homini.
idest si mutuo dederis pecuniam tuam, a quo pia quamdeIsi expectes , non pecuniam sium, sed aliquid plus ouam dedisti, sive illud triticum sit, sive visum. sive oleum ,sive quadlibet aliud; si plusquam dedisi expectes accipere , faene
rasor es, ct in hoc improbandus. Et habetur I . quaest. 3. Cap.Ss faeneraucris.
660쪽
ε ι Dris Canonici TIeoria, CAPUT. VI.
De duobus reis in eandem rem in solidum obligatis e N de hypothecariis actionibus.
Ἀsrio ista de duobus reis uni creditori pro eadem re obligatis in solidum frequens occurrit, ut in haereditario debito. ubi multi eoncurrniat haeredes in uriam successionem. Item in phiribus constitutis debitoribus , qui in unam eandemque stipulationem pacti sunt cum uno creditoro. Praeteream pluribus circa unum:
le idem debitum fidejus Jbribus. Similiter in multιs reis quos eadem poenalis sententia singulos in solidum damnavis. Insii per in pruribus qui simul
ad idem damnum concurrerunt unanimes. uem in expensis apparitoris quLad diveras obtundas exequutiones, exactiones, decretorum pidiciarioriim,
significationes peregie profectua in idem oppidum fuit e, singulis quippe reis has potest suae peregrinasionis expensas repetere, si alii solvendo non, sne, aut alia ratione a solvendo se eximant. Praeterea in Iudice qui peregre alicubi degit , ut in pluribus causis simul occurrentibus divertis jurisditactionis aetiis exererat Dinde fit ut a diversis Parribus pari jure ipsi de an tot uictus & profectionis expensae. Denique & in aliis consimilibus eas , potest ista quaestio agitari. I L Primum igitur naturalis ratio suadet , eum qui rem sibi debitam, ab uno aliquo obstrictorum s bi reorum integram recepit, non posse ullatenus ab aliis simi l iter obstrictis repetere : & de ipsis naturalis juris visceribiis emersit regula Iuris sub ultimo Digestorum de Sexri mere talium tititulo posis : Bona fidei non patitur ut bir idem exigatur. Ibs idem passim in-snuatur sub titulis expressis Digestorum & Codicis, Institutioiunn de Asia ineu sicarum De duobus reis. Suffragatur lex Si '' imprudentiam fin.D. de evictionibus : Si plures linquit in mihi in solidum pro evictione teneantur, δε-
do post mi Ilionem cum uno fuero expertus, si a m-cμm Oeteris , exception me ese repelleniam I eo ait. His consonat j.Si res aliena, Instit. de legaris: Si res aliena legara fure φ, er ejus vivo restatore legarariat dominus factu, sue rit , si quidem ex eaus emptionis, ex te me to a Ilione pretiam cons qui potes: si vero ex causa lacrativa , v meti ex causa donationis, vel ex alia simili causa
arere non potest. . Nam traditum est , duas causas lacrativas in eundem hominem oe eandem r'm concων Vrr non Pse.
III. yire quidem Disi storum & Codicos, tir .de duobus reis, liberunt icitat aeditori. o. pluritas in solidum obligatis reis quem vellet in totum,
