Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

s ' Praaeis. Lib. VI. VOS

mento dicuntur filii naturales. Ubi ver δ ex ignorantia existentis alicujus impedimenti dirimentis fui flet bona fide contractum in facie Ecclesiae matrimonium, proles inde nata censenda es sit legitima, cap. Pervenit, & cap. Ex tenore, qui fit. sint legit. Covarruvias & Bonacina. I I. Quaeritur utrum cohaeredes ejus ii surarii qui opes reliquit partim juste, partim iniuste acqui si las, teneantur singuli in solidum restituere , an Vero ex parte pro rata uniuscujusque obventione 3 Respondeo in primis, ubicumque tota haereditas constat ex male acquisitis , lingulos haeredes teneri, non utique in solidum, sed tamen in illud totum quod singulis obvenit de haereditate : qui nimis ipsos etiam legatario sinon enim eis licet cum injusto alterius damno locupletari: neque testator potuit plus juris in illos transferre quam ipse habebat. Sed ubi alia quoque supersunt bona juste acquisita, centundum est obligationem restituendi debere inter haeredes dividi pro rata partium his obvenientium ; neque hanc obligationem restituendi ullo modo extendi ad legatarios , dummodo bona haeredibus obvenientia ad integre restituendum sussiciant. Hoc tamen limita, si res

ipsa alteri debita fuerit legata secundum propriam substantiam ac in propria specie, ut loquuntur Iurisperiti; seu , ut cum Philosophis loquar, in

individuo, ut praedium, aut mobile alienum. Generaliter porrδ tenetur haeres ad omnia onera defuncti , l. Sancimus, C. de jure deliber. Plures autem haeredes non teneri sigillatim restituere insolidum, ratio suadet, quia eate-

Irias onerantur restituere quatenus commodum percipiunt. At ver δ comm

dum non nisi in partem accipiunt. Igitur in partem quoque restituere singuli astringuntur. Ita docent Covarruvias lib. 3. Var. resol. cap.7. Soto lib. 6. de justitia, quaest. I. art. . Medina quaest. . de ustiris , & plerique alii quos citat & sequitur Bonacina de contractib. disp. 3. quaest. . puncto s. n. I A. Nullatenus autem tenentur legatarii ubi haereditatis bona sussiciunt, nisi Cum res alterius in specie propria legata fuerit. Sed si non sufficit haereditas, supplere debent legatarii ad integram restitutionem. III. Hae res & defunctus censentur in Iure una eademque persona, l. Haeres , D. de usucapion. Et sicut haeres succedit in tura , ita & in onerare alia defuncti, l .Haeres in omne 37. D. de acquir. haered. eaque ratione persolvere tenetur defuncti realia debita quantum ferre possunt vires haereditatis , ficto per ejus diligentiam inventario facultatum omnium haereditatis r quod s omiserit, edicit lex ult. C. de jure deliber. compellendum esse

ad integram restitutionem etiam ultra haereditatis vires. I V. Hae res tenetur in conscientia obtemperare voluntati quam de sui

ctus testamento suo expressit , ut faciat quod sibi dictum fuerit a Consessario r& debet fidem Consessario adhibere quantum verisimile est testatorem Confessiario mandasse. Et ubi nihil tale fuisset in testamento mandatum , si tamen Consessarius proserat schedulam privatam defuncti propria ejus manu signatain , qua mandet fieri aliquid vel dari ad piam causam, V Vuu vel

732쪽

o si iuris Canonici Theoria,

vel ad satis fassionem conscientiae defuncti , dummodo eonstet hanc fuisse

deliberatam defuncti voluntatem , tenetur haeres hanc testatoris voluntatem adimplere. Menochius , Covarruvias & alii quos citat & sequi lux Bonacina de contractib. disput. . quaest. I. puncto 3. num. I p. & quaest. I7.

V. Et si per t. Hac consulti ima, C. de testament. in t stamento septem

estes rogati, liberi, puberes ,& virilis sexus requirantur ; in favorem taxinen militum statuitur l. Milites, C. de milit. testam. & l. Divus , D. eod. tit. in militari testamento duos posse testes sussicere. Cum verδ non minori favore prosequenda sit dispositio ad pias causas, statutum est c.Relatum Ir ..de testam. ultimas voluntates valere ad pias causas , etiamsi non plures. qu in duo , vel tres testes intervenerint. Quod aurem praecedit cap. Cum

eses i o. desiderare videtur ut fiat pia dispolitio coram Parocho. Sed dictum cap. Relatum , nihil de Parocho dicit. Etsi ver δ Glossa d. cap. Chmeses , dicat .habere locum in terris Ecclesiae , attamen Guido Papae Doctor Ga licanus quaest. 143. dicit habere quoque locum in aliis ditionibus &terris , ita tamen ut velit non aliter Valere cum duobus , tribratae testibus, nisi in infirmitare gravi , & si praesentia Curati concurrat : non alio nixus fundamento, ni si verbis d.cap. Cum estes, quae tamen necessitatem non probant extremi morbi, aut praesentiae Curati : quae duae conditiones non a ponuntur in c. Relatum. Sed non advertit Guido Papae dictum c.Cum esses, loqui de qnocumque testamento etiam in eausis profanis , ut valeat cum duobus testibus, modo Curarus quoque interfuerit. At vero cap. Relarum, non loquitur nisi de dispositionibus ut timarum Voluntatum ad pias cat sata. ideoque non requirit aliud in his nisi duorum restium praesentiam. Item cap. Cum esses, non videmus recipi ne nunc quidem in terris Ecclesiae. Caput autem Relatum, servatur & in terris Ecclesiae,& alibi pariter , atque adeo in Gallia, ut testatur Tiraque lius intractatu de privilegiis causae piae,.& alii Gallicani Doctores. Itaque legata pia valent, & ab haerede solvendωDnt , etiamsi relicta fuerint in testamento alias nullo & invalido , in quo,

non alii quam duo testes intervenerint .. Tiraquellus dicto tractatu , privi- lcg. 8o. Dum. r. Covarruvias in d. cap. Relatum II. de testam. num. 2. & 3. Iulius Clarus g. Testamentrem , quaest. 6. num. 9. Charondas lib. Io. respon-sbrum, cap. 9o. Main ardus lib. s. cap. I 3. & cap. 23. Papo lib. 2o. placitorum, tit. 6.art. r. 2. & 7. Mornacius ad I. I. D. de legat. praestand. coni. tab.

Quae lex statuit favorabilia , & pia legata ac fidei commilia servanda esse etiam ex testamenro illegitimo , & in ossicioso, & quoad haeredis institutionem irrito. Sciendum insuper legata & fidei commissa ad pias causas immunia esse a detractione Falcidiae & Trebellianicae, Authent. Similiter, C. de leg. Falcid. Et lices Romanorum iure legata minime debeantur ex

non adita haereditate , l. Quumquam , C. de fideicom. debentur tamen pia laxita etiam non aditae haea editate, ut est coinainnis Prisconsaliorum do

ctrinas

733쪽

N Prisae s. Lib. VI. Tor

ctrina , Barioli in l. r. C. de sacros. Eccles. Speculatoris in lir. de instrum. edit. 3. Nunc aliqua, Baldi in t .siai sirio, D. de haered. inst. Sc Guidonis Papae decis. 6O . de ejusdem Scholiastis Ferrerit ibidem, et lain si clausula codicil

laris non fuerit testamento apposita , Si non valet ut testamentum, valeat ut eo dicillus.

V I. Filii non possunt propriam successionis partem accipere, nisi conferant bona de patre vivente a se accepta, ut donationes, dotem, aut si quid furto patri clam abstulerint quod pater non remiserit. Istas collationes Gallι vocant Rappori cic Rapporter. De dote filiarum id statuitur in I. Si maritus, de l.Filiam, C. de collationibus. Olim quidem non erat collationi locus , nisi quum liberi emancipati succedebant patri simul cum libetis sub potestate constitutis , l. r. in priirc. D. de collat. bonor. Sed hodie locis in habet in quibuscumque sine discrimine liberis. Cujacius lib. 3. observat. cap. 3o. Charondas lib. 3. Pandectarum , cap. 39. Idem jus obtinet in materna successione. Guido papae quaest. 426. num. s. Neque solum locus est collationi in successionibus quae procedunt in capita, sed in iis etiam quae procedunt in stirpes. In capita fratres simul succedunt , at verδ nepotes ex avo in stirpes , si succedant de haereditatem dividant cum patruis. Nam patrui, utpote filii ejus cujus dividitur haereditas , succedunt singuli in capita, Si alter eorum defunctus frater successisset cum eis pariter pro suo capite; sed eius filii qui eum repraesentant , succedunt in stirpes: quantumvis enim plures numero sint, non alia debetur eis successionis pars quiniquae ipsorum patri obvenisset si superstes esset, eaque sola inter ejus liberos dividitur. Et si patri horum quidquam donatum ab istorum avo fuerat, aut

si avus in nepotes contulerat , id omne conferri debet in portionem successionis eorum cum eorundem patruis, i . Illam, C. de collat. dc Bariolus ibid. num . . Corrasius in centur. cap. ult. Papo lib. 2o. Placitorum , tit. I.

VII. Cum olim Iure Codicis dc Digestorum collatio inter haeredes

testamentarios non admitteretur nisi hoc testator expressit et , alioqui enim censebatur remittere, ac velle ut quod in aliquem ex liberis contulerat, ille filius id praecipuum haberet , quod Gallice dicimus , te rint en 'reciput, i. Pomponius 31. D. fami l .ercisc. l. r. & l. Filia dotem, dc l. Filiam, C. de collation. nunc temporis Iure Novellarum collatio indifferenter facienda est inter haeredes, sive testamentarios, sive ab intestato succedentes, nis testator oppositum expresserit. Novella 18. cap Illud quoque 6. 3c Authent. Ex testamento , C. de collat. Quoniam incertum est ne forsan testator oblitus datorum, aut mortis perturbatione angustiatus hujus rei non sit recordatus , d. cap. Illud quoque 6. Nec solum res data conserenda est , sed etiam fructus inde percepti, l . Filius, ε. Filia, D. de collat. bonor. Lucius lib. 8.

Placitorum, tit. I. art. 7. Papo lib. 2I. Placitorum, tit. 7. art. I. de A. Charondas lib. 3. Pandrastarum, cap. I9. Ranchinus decis. I. pag. II. conel.7.

734쪽

7 o 8 Juris Canonici Theoria,

VIII. Imperiales leges, necnon Regum Galliae Edicta sedulo providerunt , ne per secundas nuptias liberi ex anteriore matrimonio suscepti bonis sibi competentibus frustrarentur, sive inter vivos, live causa morti S, aut per ultimas voluntates disponentibus aliter ipsorum parentibus, sive viris, live sceminis ad secunda vota transeuntibus ; ut scilicet teneantur reservare filiis ex anteriore conjugio natis , aut uni corum lucra omnia ex priore matrimonio quaesita, I. Foeminae, C.de secund. nupt. Verum Authene. crum, C.eod. adimit libertatem eligendi inter filios prioris matrimonii,& sancit lucrum ex primis nuptiis aequaliter esse inter liberos prioris connubii distribtiendum. Leo quoque & Anthemius per legem Hae edictali,

C. eod. constituunt, sive virum , sive foeminam transeuntem ad secunda vota non Polle transferre ad secundum conjugem de propriis bonis mal rem portionem quam ei cui minimum reliquerit ex prioribus filiis suis, ne horum aliquis minus habeat quam vitricus aut noverca , sive donationis, sive ultimae voluntatis titulo Ejusdem legis 3. His illud, decernitur matrem secundδ nubentem rerum mobilium sibi de prioribus nuptiis obven- rarum hab re commodum & usum fructum, nec polle quidquam ex eis alienare. Similiter & de immobilibus , quorum habet usumfructum , manente . penes liberos ex priore matrimonio editos proprietate : quae tamcn redibit ad matrem si filios omnes mori contingat. Haec eadem in Gallia sancivit Franciscus II. Edicto anni 116o. quod vocant Edici des Neuves , quod peraeque di sponit de secundis matrimoniis, tam quoad maritos quam quoad uxores :& legi Imperatoriae hoc addit, ne liceat uxori relinquere secundo marito, aut ne posiIt maritus conserte secundae uxori plusquam contulerit de propriis, nec ex priore matrimonio quae sitis bonis alicui natorum ex priore conjugio liberorum, non tantum in favorem secundi conjugis, sed neque in favorem liberorum ex secundo matrimonio susceptorum , aut etiam propriorum cognatorum. Lege quoque Mosaica cautum erat ne jure primogenitorum arbitrio patris frustrari pollent priores nati liberi, si pater affectu nimio in alteram uxorem propensior esset erga susceptos ex hac natos. Deuter. 1 I. Vers. II.

I X. Successit deinde Caroli IX. Edictum, quod vocant Edici des meres, anni IF 67. Loto regno vigens, quo matres ad filiorum secessionem non admittuntur. Haec Regia Constitutio providens ne opes ad alienam familiam traducantur, hoc unum matribus permittit, ut succedant in bona mo-bit a', & in aliunde quam ex paternis facultatibus quaesitarum rerum pro Prietatem, Sc praeterea in usumfructum dimidiae partis immobilium bonorum , quae ad liberos de functos pertinuerant. Inter mobilia porro recensentur numeratae pecuniae, nullatenus verb capitalia censuum, sive pensionum- De caetero illas excludit a successione , & dominio earum facultatum , quas defuncti liberi nacti fuerant ex opibus paternis , sive in linea recta Patram dc avorum , sive in collaretali patruorum , aut consobrino-

735쪽

rum : ad quas tamen vocantΗr matres jure scripto Romanorum. X. Imperatores Gratianus dc Valentinianias l. I. C. de secund. nupt. mulieres intra annum luctus iterath nubentes spoliant bonis omnibus quae prior maritus sive haereditate , sive fidei commista, sive legato , sive donatione mortis causa illis contulerat. Ncque eis permittunt posteriori marito, sive dotis , sive testamenti nomine ultra tertiam bonorum suorum partem relinquere ; easque lex eadem perpctua notat infamia , quam tamen Canones abstulerunt, cap. penuit. & cap. fi n. de secund. nupt. Viris tamen secundas nuptias ineuntibus nullum tempus ad luctum, nullaque poena indicitur. In Gallia verδ mulier intra annum luctus nubens nulla quidem infamiae labe notatur, sed tamen omnibus sibi relictis a marito defuncto bonis excidit, atque adeo ab ejus propter nuptias donatione. XI. Ab intestato vocantur ad successionem legitimi haeredes, primum descendentes , his deficientibus ascendentes , & horum defectu collat crates. In delcendentium successione illi qui sunt simul in uno proximi ore gradu succedunt in capita ; sed horum filii jure paternae repraesentationi, sucis cedunt in stirpes , si sint eorum patrui superstites. Exempli causa docesiit aliquis filium relinquens superstitem, de duos nepotes ex altero praemortuo filio di filius superstes haereditabit ex se mille, seu media parte ε, duo vero nepotes alteram medietatem , quae integra ipsorum patri obvenisset , inter se ex aequo diyident, i. a. f.Si duo nepotes, D. de collat. bon. & Instit. de haeredit . quae ab intest. defer. 6. Cumqu s, Vers. Et placuit, de Auth. C effante, C. de legit. haeredib. Porre, in collateralium legitima successione jus successionis in stirpes habet locum adhuc in fratre defuncti Sc nepotibus

ex praemortuo fratre altero simul concurrentibus, quo casu nepotes succedunt in stirpes, patrui autem horum in capita. Sed in ulterioribus collate-ralium gradibus nulla deinceps admittitur successio in stirpes, sed aliis exclusis soli admittuntur in capita qui sunt in eodem proximiori gradu. Authent. Post fratres, C de legit. haered. XII. Certa est itaque juris Romani, quam sequimur , dispositio , ut

quando fratrum praedestinctorum filii cum suis patruis aut avunculis conis currunt, fratribus scilicet ejus desuncti intestati, de cujus agitur successone, ut patrui quidem singuli in capita succedant, nepotes autem ex desuncti fratribus , licet uno gradu posteriores quam patrui, Vocentur quoque ad successionem , non quidem cum patruis in singula capita , sed solum in stirpes , jure scilicet praernae repraesentationis illam, quae patri viventi accessisset, partem inter sese dividentes. Et hoc indubitatum est. Caeterum non consentiunt inter se Iuris Interpretes, quando nullo patruo, vel aves nisculo concurrente , soli supersunt ex diversis fratribus nepotes , an ipsi singuli vocentur ad succedeiadum in capita , an ver b in stirpes , quando istorum parentes post se filios reliquerunt numero impares , Titius exempIi gratia duos tresve liberos superstites, at Sempronius ejus fratcr unicum

736쪽

i o Juris Canonici Theoria,

sibi superstitem filium. Praecellentiora Iuris lumina inter se dissilent, quia

Romanae quae supersunt leges rem perspicue minime definiere. AEo docet omnes istos ex diversis fratribas nepotes in capita promiscue succedere. Accurlius ex opposito istos omnes vocat in stirpes . Accursio consentiunt Bartolus, Cinus, Dinus , Angelus Perusinus, & ex Gallicanis Doctor bus Ioannes Faber, olim meritissimus Regni Franciae Cancellarius , in 3. Nos a viem , Instit. de legit. agnat. success. & Guido Papae quaest. I 34. & Benedictus in cap. Ra nullus , verbo Et uxorem, num. 63 I. Sed Azonis doctrina quam tuentur Ostiensis, Baldus, Salicetus , Antonius Faber in Senatu Sa baudiae Praeses primarius, demum in Curiis Franciae omnino praevaluit. Et posteriores Gallicani Scriptores unanimes hanc ipsam nepotum ex fratribus promiscuam successionem adstruunt in capita , & firmant hac ratione: quia cum omnes gradu pares existant, pares etiam haereditatis partes intertie sortiri debent. Ita Ferreritas ad Guidonem Papae , quaest. t 34. Cujacius in Novellam II 8. eap. 3. Rebuffus , Chomnus , Imbertus , pluresque alii, quos citat & sequitur Franciscus Barry lib. I 8. de successioni b.tit 3.num. s.

Nihil vero ob sillit Authent. Cessante, C de legit. haeredib. quia loquitur de

concursu praecise diversorum agnationis graduum , scilicet fratris , dc ex aliis prae defunctis fratribus nepotum. At Vero in causa ista personae concurrentes omnes in eodem gradu sunt. Eidemque adstipulatur lex χ. g. 2. D. de suis & legit. haeredib. In gradibus quoque paribus nullum admittitur jus repraesentationis, omne ite & soli succedunt qui sunt in eodem agnationis gradu aequaliter, & in capira , nullo marium vel sceminarum dii crimine et etiam in hac patria Provinciae , cujus Statutum municipale est, ut extantibus masculis foeminae non succedant, non obtinet nisi in linea directa , cessatque in gradibus collateralium. Praedicta decernuntur in Auth.

Post fratres, C.de legit. haeredib. Post statres, ait , fratrumque filios vocantur quicumque tradu sunt proximiores, ut pares in gradu pariter admittantur, Fublata disserentia masculorum s foeminarum : sola namque cognatio spectatur in talibus. Fiet autem diviso in capita , ct non in stirpei.

CAPUT XXI.

26 idnam restituendum sit.

N Em otios diversa est ratio ejus qui bona fide possidet rem alie- di :l nam , ab eo qui mala fide penes se habet. Oui enim bonai fide accepit & detinet, si forte rem alienam sine sua culpa amittat , in nullo tenetur restituere, nisi in eo tantum in quo ditior est factus. Itaque is qui rem alienam bona fide emerit, credens vendito

737쪽

s Praxis. Lib. V I. TII

venditorem Iegitimum dominum , si rem adhuc habet, tenetur vero domino reddere limul ac resciverit ad eum pertinere, etiam non recipiendo solutum a se pretium, l. Sed ersi, r. & l. Item veniunt, s. I. D. de petit. haeredit. 3c l. Mater, & l. Si mancipium, Cod. de rei vendicat. Res enim ad qiieincunque deveniat possessorem', cum onere suo transit , cap. Ex literis, de pignoribus, i. Si debitor, C .de distract. pign. l. Alienatio, D. de contrah. empr. Sed si idem bonae fidei possestor rem habere desierit, tenebitur a id unum in quo factus fuerit locupletior, l. i. C. de petit. haered. verbi gratia ad pretium quod rei venditione lucratus fuerit. At si in nullo ditior evaserit ad nihil tenebitur erga rei dominum. Et vero cui ex eadem bona fide vendiderit , tenebitur acceptum pretium reddere , ni si ipse rei dominus malit re apud emptorem relicta, pretium ab i sto bonae fidei venditore acceptum vendicare. Ex diverso malae fidei posse libres tenentur rem ipsam, aut si res non exter, ejus pretium restituere ; 8c si res erat fructifera , praeis stare insuper fructus omnes , non modδ quos perceperunt , sed eos etiam

uos percipere debuerant, xl. Sed etsi, g: Seder fructus. Cum tamen bonae dei posse itor ad solos quos perceperit fructus sit obligatus, si ditior inde

factus sit. Impensas tamen ad fructus percipiendos neccssarias etiam ponsessor malae fidei deducere potest. Sane ubi res non est fructifera, neque ex ea ullum emolumentum fuerat dominus rei percepturus , ipsemet fur non tenetur luera conferre quae sua singuIari industria consequutus fuerit,. ut si negotiando pecuniam furto ablatam duplicavit , aut si ex ea per lusum parem summam lucratus fuit, 'aut si subreptum aureum torquum locaverit. Navarra in Manuali, cap. II. num. 23. Sed si dominus ex privatione

rei suae subreptae damnum quoque aliud sustinuit, ut si ea occasione fuerit adactus ad aliam emendam rem simili usui destinatam , aut si ex aminsone instrumenti fabrilis pretio quod ex suo labore habui sset fru stratussi, aut si pecuniam furto abdatam negotiationi destinaverat, tenebitur procul dubio malae fidei posse iser illa d omne damnum resarcire , dc dominum omninb indemnem praestare , sive h lucro cessante , sive a damno emergente , judicio prudentis. Quod aurem statuit lex Certum , C. de rei vendicat. bonae fidei possessorem teneri post litis contestationem praestare non solum fiuctus extantes, sed etiam universos, id non obligat nisi post Judicis sententiam , non verδ ex naturali jure , si praesupponas dum vi sit bona fides, non sitisse factum ex praeteritis fructibus locupletiorem..i vero factus fuerit ex his locupletior, tenetur jure naturae perceptos stuctus restituere , etiamsi lis comestata non fuisset. Nemini enim licet ex alterius damno locupletari. II. Debitor qui per moram culpabilem non solvit quo tempore debebat , tenetur resarcire creditori lucrum cessans & damnum emergens ab

illa sua mora causatum. Ratio quippe exigit ut qui alteri per suam cry pandi obest, cum praestet indemnem. Quia tamen solent mercatores dum orty- matibuω

738쪽

Par. Juris Can Theoria,

matibus merces credito vendunt, earum augere pretium , eo quδd sint in solvendo morosiores , ideo Molina tom. 3. disp. 276. Bonacina de restitui. disp. I. q. . puncto I. n. I 2. de I 3. Ledes a 2. p. quaest. I 8. art. q. aiunt non

esse obligandos Nobiles ejusmodi ad praestandum mercatoribus lucrum cessans, nisi postquam diuturnior nimis fuerit in solvendo mora, aut ubicerid constiterit eam moram causam dedi fle lucri cessantis ; esse tamen ac rare urgendos ad expeditam pretii solutionem. III. Contingit plerumque ut a rei dubitae praesenti solutione debitor excusetur objustas Sc rationabiles cau fas, possitque in aliud tempus differre, ut quando non aliter solvendo est nisi ieipsum ad gravissimas gustia, redigendo, aut sua praedia vilissimo pretio distrahendo, suamve familiam ad summam penuriam redigendo, ut necesse sit solutionem in tempus opis portunius differre. Quaeritur ergo, an licita sit ejusmodi dilistio 3 Respondemus cum Lessio lib. 2.cap. 16. diib. i. num. 32. distinguendo inter debitores ex justo contractu , vel ex delicto. Si ex delicto, tenetur debitor illa omnia damna dc jacturas compensare creditori quanuis illa dilatio funia detur in rationabili causa , sitque tunc temporis licita. Ratio est, quia haec omnia damna ortum habent ex anteriore delicto quo debitor qui vis obli- fatur omnia inde emergentia damna compensare. Ubi verδ non ex mala

de , sed ex justo contractu debitor fuerit constitutus , & dilatio quoque solutionis justa& licita sit, adluic cum Lessio sic distinguimus.Vel ex illa

dilatione creditor aequale damnum patitur cum damno quod debitor pateretur si nunc solveret; Si isto casu tenetur debitor ad praesentem solutionem, quia procul dubio in pari causa melior hac in re debet esse conditio creditoris, utpote domini, quam ejus qui alienum ob suam penuriam detinet : aut verδ majus est notorie damnum quod pateretur debitor solvens quam quod sustinet creditor ; istoque casu non tenetur debitor istud ejus damnum resarcire , sed solam rem ab initio debitam cum primum poterit solvere , nisi aliud ab initio conventum fuerit, aut judex per suam sententiam aliud statuerit. Sane Petrus Navarra lib. 4. de restitur. Cap. . num. 36.

indistincte eximit debitorem absque delicto, habentem justam, seu neceia ariam disserendae solutionis causam , ab illa obligatione praestandi creditorem indemnem ab impendiis & damnis ex dilatione solutionis cau satis. Sed superior distinctio magis probanda est : neque a pravi injustitia debitorem exemerim, qui sciens de volens ad evitandum levius incommodum suum, retinet alienum cum graviore creditoris sui damno. Et perspicuum est in pari necessitate jusa creditoris circa rem suam esse potiora quam debitoris qui rem detinet alienam, saltem quum creditor urger solutionem; non enim ad hoc obligari reor debitorem , ut suo actu se ad gravem redusat necessitatemn : sed permittere tenetur ut creditor quem par urget extremitas, rem suam ab eo repetat, sibique vindicet.

CAPUT

739쪽

De ca sis a solutione debitorum ex curantibus.

OMPLun Es causae sunt a debitorum solutione dispensantes, quales sunt extrema debitoris necessitas, periculum sa- ut is , aut st rius , aut fortunarum, remissio creditoris, solutio facta creditori creditoris, interitus rei dcbitat in specie crutra culpam , compensatio cum altero debito , celsio bonorum, securitas debitoris ne bis solvere compellatur, praescriptio , compolitio cum Sum- Ηro Pontifice circa quaedam debita. Aliquas ex his difficiliores hic eluetia dabimus. I I. Iactura bonorum superioris ordinis excusat , restitutione. Tres ni bonorum ordines : infimus , ut pecunia & res pecunia aestimabiles: medius , ut honor & fama et supremus , ut libertas , vita, virginitas, sani tas , membrorum integritas. In ca ' ODii, de poenit. de remissi. quaeritur de uxore adultera , quae marito supposuit filium adulterinum : ibique decernitur mulierem non teneri suum scelus prodere nisi in Sacramento,& admitti debere ad poenitentiam. Glossa ibidem asserit justam quidem esse metus causam , & aliunde in foro externo fidem illi habendam non esse, juxta l. Filium, D. de his qui sui, vel alieni juris sunt, quae fundat juris

Praesumptionem , partum durante matrimonio natum esse legitimum , si contrarium evidenter non constet. Idque asserunt Martinus Navarra Manual.cap. 7. num. 89. Petrus Navarra lib. 2. cap.4. pari. 2. dub. 9. Bonacina de matrim. quaest. . puncto Is . num. 2 o. Sc alii communiter , hoc statuentes quod adulter non teneatur mulieri credere filium ex se conceptum esse,

quanuis juranti , etsi magna sit prolis cum adultero similitudo, quia sunt igna ejusmodi valde incertat neque filium matri asseveranti fidem habere debere , ita ut possit haereditatem sibi .retinere: solam verb matrem quae cerib scit prolem esse adulteram, reneri damnum , ut melius poterit , ex propriis paraphernalibus supplere. Sed si adulter indubitanter credit ex se conceptum esse adulterinum filium , tenetur ex conscientia cum muliere concurrere in solidum ad resarciendum familiae damnum. Ipsam quoque matrem eniti debere quoad potest, ut adulterinus partus Religionem ingrediatur quae non succedat in bona paterna ; & cum duo adulteri propria culpa damni causam dederint , damnum illatum resarcire debent. J Potest ergo differri solutio dum periclitatur honor , vel fama, aut vita, aut valetudo, si ea jactura futura sit gravis, non si levis. Attamen non licet de

740쪽

i iuris Canonic Theoria,

bitori etiam ob illas graves jacturas differre solutionem , s ea dilationo

similis 3actura impendeat creditori et nam in damno pari potior est conditio creditoris. Et ideo is qui per calumniam adegit innocentem ad famae, aut vitae periculum, si non potest alia via sussicienter occurri, tenetur suam manifestare calumniam, etiam cum pari vitae, aut honoris periculo. Quia in pari causa potior est innocentis qu1m criminose diffamantis conditio. Hoc tamen intellige modo suam declarando nequitiam liberaturus sit ii

nocentem : nemo enim tenetur ad inutile opus cum proprio gravi incommodo. At ubi ex praesenti solutione debitor multo notabilius damnum sustineret qu m creditor , ut si ad solvendum necesse nunc esset domum, aut agrum vendere citra dimidium justi pretii, licebit in tempus opportunius hanc differre solutionem. . III. Similiter neque tenetur debitor ut statim restituat, instrumenta vendere artis suae , qua vi am sustentat ; neque corpori suo, aut liberis suis necessaria , ut vestes de lectuli stragula. Neque tenetur vir nobilis ita de

statu decidere ut mechanicam artem exerceat, aut se alterius famulatui locet: verum tenetur se ad strictam reducere parcimoniam , quantum ne

eesse erit ad solvendum sine status jactura. Porro grave debitoris damnum pro quo differri solutio possit, computant Rebellus & Bonacina illud

quod creditoris damnum duplo excedit. I V. Verumtamen si mercator, aut arti sex multis oppressus debitis intendat per vices restituere , tum parussime quoad poterit vivendo , tum lucra tuae pro sessionis accumulando ad creditorum satisfactionem , hic non erit obligandus ad excidendum de statu etiam male acquisito ; &quanuis restitutioni adstringatur ex suo delicto . cum melius hac ratione suis etiam creditoribus consulat, tametsi cum aliqua dilatione , qu m si rebus suis omnibus distractis se aliquid deinceps lucrandi iacultate privaret, ut recte docent Adrianus in A. dub. 6. Laiman lib. 3. sech. F. tract.2.cap. I 2. num. h. & alii. Si tamen sit debitor ex delicto , tenebitur iuxta ea quae superiori capite docui, nova damna in se suscipere quae creditores incurrent ex ejus dilatione solvendi, etiam ratione lucri cessantis.

V. Cessione bonorum non liberatur debitor ab obligatione solvendi quod reliquum est, ram in interiori quam in exteriori foro, l. . D. de ce ILbon.adeo tu compelli possit ad laborandum juxta personae suae statum. Duo tamen consequitur juris beneficia. Primo ut non possit carcere includi pro debitis pecuniariis ; & si antea inclusus erat , dimittendus sit liber , l. 3. C. qui bon.ced. poss. Secundis ut si post cessionem aliquid acquirit, non in amplius conveniatur quam in quantum facere potest , relictis quibusdam ei necessariis juxta personae illius statum & qualitatem , l. 4. & s. D. decess. bon. Gravatus aere alieno potest in foro conscientiae , sive ante , sive post bonorum cessionem ea servare quae ad sui & liberorum sustentationem, uxorisque necessaria sui L , tamcisi in externo foro durius ageretur

SEARCH

MENU NAVIGATION