Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

S Praxis. Lib. VI.

milites nondum militia solutos fieri Monachos, protestatur ibi vir sanctus hanc legem esse contra Deum ipsum, Per eam occludi quamplurimis aeternae salutis viam , plerosque milites elle qui nisi omnia reliquerint , salvariapnd Deum nullatenus possint. Et tamen quasi cooperans huic injusti tua tam multis animabus exitiali , testatur ibidem se Principi obtemperando eandem legem per diversas terrarum parres transmitti fecisse ut promulgaretur : addens se id quod debuit exsolvisse , dum Imperatori obedivit , le ro Deo quod sentiebat non tacuit. In istius facti examine tres circumstantias deprehendo, quae in hujusmodi occursibus possunt esse totidem regulae evitandi peccati. Primum non consentit malae intentioni Imperatoris, imbuero illam pro suo Pontificis ossicio aperte damnat. Secundo illa Pontificis actio sic erat in seipsa indifferens, ut directe ac immediate non operareturrem malam ab Imperatore intentam , transmittebat enim ejus Edictum, sed non hortabatur ejus exequutionem. Terti drimoendebant neganti hoc ossi- eium gravia mala, Ac majora in sanctam Eccletiam scandala ab Imperatore. Haec tria simi liter concurrere videntur in Christianis illis remigibus ; non enim animo consentiunt, sed inviti remigare compelluntur. Item eorum actio ex se indi Terens non attingit immediate malum ab infidelibus intensum, non enim capiunt, non pugnant, non occidunt, non tormenta in Christianos adhibito igne displodunt; haec enim , ut Lessius docet, praestare, quanuis coacti, non pollent citra mortale peccatum. Tert id non modδ inviti , sed etiam cruciatibus imminentibus, & mortis metu compulsi remigant. His ergo tribus simul concurrentibus licitum e Te talia, & his similia operari sine peccato & sine obligatione restituendi, volunt Lessius lib. 2..

cap. 9. dub. I 8. Bonacina de restitui. disp. I. quaest.2. puncto Ici. nurn. . so-Daldius tom. I. tradi. Ir. lectione 28.. Ego vero quidquam decernere non, ausim.

CAPUT X VILUtrum susso dolo, aut conmentione, quavis culpa obliget in conscientia ad restitutionem.

I, N soro quidem exteriori deeernitur ni erumque secunddim leges reparatio damni ex culpa dati , t si damnum casu evenerit, dumodo culpa casum praecellerit. Unde ait lex Contractus, D.de re g. jur. Contra fus quidam dolum malum dumtaxat requirunt , quidam dolum ct culpam. Dolum tantum , depositumeprecariun do iam ct culpam, mandatηm , comm)datum , venditum , pignori acceptxm, loca-

722쪽

69 6 Juris Canonici Theoria,

rum 3, ἰtem dotis datio, tutela , negotia gesta. In his quidem ct diligentiam

societas ct rerum communio , ct dolum or culpam recipit: sed haec ita , nisi quid nominatim conmenit, vel plus , vel minus in singulis contractibus : nam hocservabitur quod initio convenit. Ex ista lege Doctores inferunt, nullam praestari culpam a recipiente in contractu intro in gratiam solius dantis, ut in deposito; praestari vero culpam levissimam a recipiente ubi in ejus gratiam solius contrahitur, ut in commodato. At ubi aequaliter in dantis &recipientis gratiam contractum fuerit, non aliam praestari culpam quamslatam & levem , ut in venditione , locatione, pignore. Ratio demtim cur recipiens precarium , quanuis in ejus solius gratiam fiat, non teneatur de culpa , haec est, quia ei qui dat, liberum est quandocunque voluerit repetere. Sed haec Inre Civili, & quoad forum exterius ; secus enim decernitur saepenumero in soro conscientiae.

I L Duplex in foro interiori distinguitur culpa,civilis scilicet & theologica , quae est ipsum peccatum. Qui enim culpa sua mere civili sve lata sit, sive levis, sive levissima in damnum secit, ad nihilum obligatur in

conscientia , nisi postquam fuerit in foro externo condemnatus, aut nisi de praestando damno specialiter fuerit inter Partes conventum. Ita docet Innocentius in cap. Sicuti dionum, s. Eos, de homicid. Abbas in cap. Si egressas, de injur. Sylvester vero. Restitutio 2. dub. I 2. Lessius lib. 2. cap. . dub. 6. n. 26. Azorius rom. 3. lib. 3. cap. 7. Layman lib. 3. sect. F. tract. 3. p. I. cap. s. n. 2. & alii quos ibi citat, contra Angelum , Covarruviam , de Adrianum. Exempla refert, si ex aedibus aliquid inconsulte projeceris, vel effuderis: si canem alligare, si lucernam extinguere , si furnum occludere, si foveam superne operire oblitus sis , atque inde damnum acciderit, resarcire illud non teneris ante Iudicis sententiam. Sed si aliquod pactum de

hujusmodi praestando damno intervenerit, teneberis in conscientia ante Iudicis condemnationem. Ita Layman contra Toletum lib. s. cap. I 8. SO- tum lib. s. de justi t. quaest. . art. 2. S i verb. Culpa , num. 2. dicentes contrahentem non teneri de culpa, nisi sit mortalis. Quod si sit culpa quidem theologica , sed venialis , Layman loc. cit. existimat num. . cum Molina tract. 2. tom. 3. poster. disp. 698. num. 7. si pactum non intervenit, resarciendum esse damnum in foro conscientiae , non in totum , sed ex parte, prout major, minorve culpa fuerit. Ratio est , quia intervenit injusta &culpabilis laeso, quae est fons obligationis restituendi. Licet verδ Petrus

Navarra lib. 2. cap. I. num. 4. Lessius lib. 2. cap. 7. num. 17. Sanchez in Sum. lib. 2. cap. 23. num. I 6O. Azorius pH. lib. 9. cap. 8. vers lis fin. & Fil- Iiucius tom. 2. traeh. cap. 4. scribant nullam ex peccato veniali oriri obligationem restituendi; rationi tamen magis congruit damni ex culpa

dati sententia Layman de Bonaeinae , ut ubi sola civilis culpa sitit, nulla talia existat obligatio ; sed ubi intervenit moralis, seu theologica culpa in alieno damno, g sit mortalis, teneatur damni aut hor in totum : fi venialis,

723쪽

In partem majorem, vel minorem pro qualitate culpae maloris , vel mino ris. Ut si quis postquam puteum aperuit , ex mera inadvertentia, vel obialivione naturali relinquat illum, apertum, ideoque tu eum homo , vel jumentum decidat, nulla erit obligatio damni reparandi. At ubi damno causam dedit venialis culpa, surgit obligatio restituendi damni juxta partem taxandam pro majori, vel minori gravitate culpae. Quia verδ eulpae debet commensurari ac proportionari poena , ideo minor poena minori culpae assigitur. Quo fit ait Bonacina d. disp. r. q. r.punct. 3. utieulpa illatam levis esse possit, ut .vix obliget ad restituendum centesimam partem damni; & quandoque ita gravis, ut obliget ad decimam partem retarcie dam. Quod si re bene secundum omnes circumstantias Rectata , dubitatue adhue, sitne venialis, an mortalis culpa, eo casu damniccator, eodem auiathcire Bonacina, videtur obligandus ad solvendam medietatem damni,nullatenus autem ad totum resarciendum , quia in re dubia nemo spoliandu

est re sua, de quia melior est in dubio possidentis conditio.

AYMAN sect. s. tract. . p. r. cap. z. num. 3. judicat quantItatem notabilem furti sussicientem ad culpam mortalem, Mobligantem ad restitutionem esse illam quae sussieit ad unius diei victum ejus qui furtum passus est, spectato illius statu& opibus. Ratio est , quia damnum illatam pensandum est secundum illius penuriam qui passus est: quod enim ditiori leve est, illud inopi gra Voest. Et confirmatur Marci I 2. ubi de vidua paupercula quae duo minuta in gazophylacium Templi inuit, sic dicit Dominus : Vidua hac pavre plus σmvibus misit; omAes enim ex eo quod abundabas illis miserunt: hae vero depe-etria sua omnia qua habuis, misit totum victum suum. Quod verb attinet aditum de rebus potentissimorum & opulentissimorum commissum , idem asserit sussicere ad mortale peccatum, duorum triumve ducatorum aureo rum valorem . etiamsi potentissimo Regi haec fiat injuria. Dissicilis certλhujusmods aestimatio , de qua aliorum malo sententias referre quam proin priam promere. Addit idem Author, hunc esse communem Doctorum sensum , quod summa duos aureos excedens constituar notabilem quantit tem, juxta legem Ss quit at , naverit, & l. seq. D.de dolo. Ibidemque a Crietum Martino Navarra & communi sententia, in re quoque miniina furtum

724쪽

6 9 8 iuris Canonici Theoria,

esse mortale , quando hujus occasione dominus rei gravi damno assicitur, ut si sartori unicam subulam , quam habet , vel acum aliquis subripiat, quo fit ut plurium dierum victu privetur. ' . II. Quaeritur quid decernendum, si ex multis levibus furtis summa d mum excrescat in notabilem quantitatem λ Id vero tribus diversis casibus contingere potest. Primus est quando multi ab uno aliquo homine auferunt singuli quidem parvam quantitatem, ita tamen ut omnibus simul spectatis, dominus ipse grave damnum sustineat, ut si vinea multorum hominum concursu vastetur. Hoc primo casu ita distinguendum : vel enim ista damnificantes uni conspirarunt ad hoc damnum ,& ita dicendum singulos influxisse ad hoc totale damnum , atque ita singulos juxta regulas supra cap. I . positas peccasse mortaliter, & teneri retarcire in solidum totum hoc damnum : vel non conspirarunt, sed fortuito occursu simul in vineam irruerunt , di tunc singuli v ialiter solum peccaverunt mec renentur aliud

quam partem illam damni quρe sigillatim eos contingit resarcire ἱ quippe qui ad alias damni a sociis illati partes non influxerunt. III. Secundus casus est quando unus idemque sic diversis personis subripit, ut cum singulae personae leve dispendium passie fuerinr, ex omnibus tamen smul spectatis formetur grave damnum, ut fieri solet in utentibus ni sis ponderibus ac mensuris, quae singulos accedentes Obolo defraudent. Dicendum igitur, hunc ita fraudantem esse peccati mortalis reum, de astrictum ad restituenda haec damna , quantumvis seorsim exigua forent.

Restitutio ista sigillatim 'quoad moraliter fieri porcst facienda est : sin miniis pauperibus, praesertim vero ejus loci in quo quis fraudes istas commi-

fit, si & hoc commode ficri potest ; alioqui pauperibus fine ullo habito

locorum discrimine. Nec opponas, posse conlingere ut nemo in individuo,

aut pauci grave inde dispendium passi fuerint; satis enim est ad tityituendi obligationem, si collectim grave fuerit illarum damnum. Et alioqui ampla

ad omnem nequitiam muniretur via , si quivis macellarius , tabernarius, caupo , institor , exercitor, negotiator ditari posset alienis dispendiis. Scripturaque sacra conic statur Proverb. D. Statera dolosa abominatio est

apud Deum. Et inut. 21. Non habebis in sacculo diversa pondera , majus sminus e abominatur enim Dominud Deus tuus eum qui Iacis hoc.

I V. Tertius casus,quum unus a Iiquis ab altero uno per sertum divo ss temporibus modicum 'uid accipit , quod temporis progressu excresciἡ in notabilem valorem & summam. Hic similiter committit ut mor pale pe earum cum necessitate restituendi universa, quantumvis sigillatim exigua. Ratio liquce ; mortalia enim evIpa, & Astitutionis bi tum determinaturea notabili quantitate ac valore rex alienae ablatae, via rerentae.

V. Et sane , veI aliquis ab initio propiasuit locuplicari pei multiplicia

725쪽

s Praxis. Lib. VI, 6 9 9

vel non formavit ullum generalem talis intentionis actum , sed tantum sing 1las intentiones efformavit ad singulas quas commisit ex ignas fraudes:

eoque casu tunc solum mortalis delicti renetur reus, quando eam fraudem intendit & facit, quae anterioribus accedens implet notabilem quantitatem quam priores fraudes nondum attigeraur. Haec eadem fusius docent qui de restitutionibus tractatus ediderunt, ac in primis Petrus Navarra. V l. Observa cum Layman sect. F. tract. 3. p. I. cap. I. majorem requiri

quantitarem ad mortaliter cultabilia furta filiorum familias , uxoris, & famulorum , praesertim circa esculenta & poculenta domi suffirata , dummodo ipsi insumant, nec aliis divendant. Ratioque est , quia pater similias non censetur ad ed invitus in hujusmodi. Similiter majori opns esse quanti tale ubi modica surta diversis aut personis , aut temporibus fiunt, modo non dependeant liniversa ex uno praecedentis propositi influxu. Ratio est. quia miniis incommodantur quibus hoc modo subripitur. Insuper habet dam este rationem majoris aut minoris intervalli inter ἀiversa furta interiecti, adeo ut multi Doctores quos citat &sequitur Lay man,censeant non excedere culpam venialem si famuli per minuta furta intra quadriennium usque ad ducatum aureum pertingant. Hoc pariter addit, si quis pluribus personis per longa intervalla suffuratus sit summas quae simul spectatae excrescant ad duos , tresve nummos aureos , non existere peccatum mortale.

modδ , ut saepius dictum est , non praecesserit commune aliquod propositum per quod furta ista diversa moraliter uniantur. armannus,quem Lectori examinandum relinquo. VII. De bonae fidei possessore haec tenenda , statim atque rem noverit esse alienam, teneri restituere, alioqui cessat bona fides r neque si emerat. posse pretium 1 rei domino exigere , quan vis bona fide ae ignorans eminser, l. Mater tua, & l. Si mancipium, C. de rei vendicat. Non enim par est ut rem suam quis emat, i. Sua I 6. D. de contrah. empl. Caeterum emptori bonae fidei ius competit repetendi pretii a suo venditore, l. I. D.de eviction.

Sed si bonae fidei possessor sit in mora culpabili restituendi, ex quo rem novit esse alienam , jam incipit mala fide possidere ; & qui antea ibio rei

acceptae t tuto renebatur, tenebitur dei neeps titulo iiijustaederentionis aut

damnificationis. Quandiu verb est in restituendi voluntate , & non peccat per moram suam saltem graviter culpabilem, si ea se res apud ipsum dispereat, nihil aliud debebit nisi id in quo factus fuerit locupletior. VIII. Si quis dum bona fide possidebat rem alienam alteri vendiderit pari, vel minori pretio ac ipse emerat , ad nihil utique tenebitur di sed si pluris vendiderit, ad id solum tenebitur quod amplius acceperit, juxtas.Thomam 2. a. quaest. 61. art. 6. Quid si quod bona fide possidebat dona- Verit, aut in lusus, vel convivia impenderit Respondeo quod si quan vis

rem illam alienam non habuisset, aliam nihilominus aequ1valentem rem daturus fuerat, aut aliter impensurus, restitutioni est obnoxius, quia se

726쪽

oo iuris Canonici Theoria,

. diei potest actus suisse locupletior. Si autem nihil ejus vice suerat impe serus , non potest dici factus locupletior, ac proinde ad nihil tenebitur, nisi si donatarius ipsius aliquid ei per gratitudinem retribuerit , tunc enim hoc unum restituere tenebitur in quo factus dici potest ex . re aliena locupletior. Ita ex ratione de praescripto Iuris docent Doctores unanimes post l. r. 'C. de petit. haered. quae restitutioni fructuum bona fide perceptorum adstringit possellarem, quoties inde ditior factus est, ac in rem ejus versum est , & fructus excesserint pretium curationis & operarum. Eademque lege sunt decidenda jura omnia, quae bonae fidei posse librem restitutione fructuum eximunt, ut sunt lex Cretum, C. de rei vindic. lex Mala fide, C. de clandict.ex lege : lex Qui scit, D.de usur. lex Bona fides, D. de Leg. jur. Item f. Si quis a non domino , Instit. de rerum divis. & f. Etsi haereditas, Instit. de osse. judic. Quo loco pariter statuitur , malae fidei possesserem restituere teneri non solum fructus perceptos , sed eos etiam quos sua negligentia, vel culpa non perceperit. Summa vero horum ratio refertur in l. iure natura , D. de reg. jur. Iure naturae aequum est neminem cum alterius detrimento & injuria fieri locupletiorem. Atque ita clim res domino fructificent, bona fides polIessbris non eximit ipsum fructuum restitutione, dummodo in eius emolumentum versi fuerint. Sed malae fidei posse tar tenetur restituere fructus quoque non perceptos, quos dominus rei percepisse cap. Gravis, de restitui. spoliat.

CAPUT XIX. Te Vectigalibus.

UTua sunt obligationes inter populos & Principes. CEmenim Principes constituti fuerint propter populos, non verbpopuli propter Principes, renentur Principes proVidere quam- exactissime populorum s bi commissorum felicitati & saluti, justitiam quamintegerrime per se, suosque Praesectos & Magistratus administrare , delicta compescere , hostes arcere , Religionem tueri, ac prCmovere. Ut ver dista commode a Principibus praestari possint,tenemur populi. Principibus suis honorem & obedientiam impertiri, tributa & vectigalia solvere , legibus obtemperare. Perhibetur libro I. Regum , cap. IO. quod Samuel Propheta post constitutum in populo Israel Regem Saul: Loquutus es ad populum legem regni, ct scripsit in libro, ct reposuit coram Domitio.

Hoc est, ut exponunt Interpretes, in Sanctuario. optime consultum rebus

humanis suillet si liber ille ad nos usque pervenisset ; sed veris mile est

727쪽

e ' Praxis. Lib. VI. To I

suisse vel 1 Salomone, vel a Roboamo abolitum, quo tempore sacra omnia pessundabant, & populos tributis immanibus opprimebant, ne sua perve sitas hujus libri censura damnaretur. Certe lex illa Regni mores illos tyrannorum reprobabat , quos commemoraverat idem Samuel ad populum idcirco , ut horum odio & metu populum qui Regem sibi praefici postulabat deterreret. Sic enim jus Regis exponunt esse abusus quos contra Dei legem pro sua libidine invehere solent Reges ac Principes perversi. Sic Divus Gregorius Papa in expositione libri primi Regum : Cum ergo inquit jus Regis praedicitur , nimirum ἐν mitur carnalis praepositi conmersatione ostenditur quod carnales caeteri ex t)rannide acturisum, non quod electi debeam imitari. Nam in eadem Regum historia legitur , quia eum Rex Achab vineam Naboth abstatis , iram Dei omnipotentis incurrit. Cum ergo hk praedicitur quod eo sum ieris punitum est, Vendit quod divino judicio non jubetur. Quare steliatus Rex David eum ad a. candum altare Domino aream ab Orna Disso peteret, Regio illo tyrannorum iure uti noluit , cum eam accipere nullatenus acis quiesceret, nisi antea pro ea dignum pretium dedisset. Haec S. Gregorius. Illud idem jus regium similiter interpretatur S. Thomas I. a. quaest. I s. art. I. ad s. Idem eundem in locum scribens dicit Abulensis , caeterique interpretes. Idque eo magis adstruitur quia Deuter. I . ita decernit Deus de futuris populi sui Regibus, vers. II. Non habebit uxores plurimas quae alliesant animum ejus, neque argenti ct auri immensa pondera. Deinde vers. 2Ο. me elevetur cor e jus insuperbiam super fratres suos , neque declinet in partem dexistram vel si iiDram , ut longo tempore regnet, ct filii ejus super Israel. II. Ut sint justa vectigalia secundum C ajetaniam quinque requiruntur conditiones. Prima est legitima potestas , quae debet esse suprema in statu politico , hoc est in Principibus & Rebuspublicis superiorem non agnon centibus. Ratio est, quia illi qui superiorem non habent, suam immediate potestatem a populo obtinuerunt I unde necesse est ut a populo accipiant quae nece Viria lunt tum ad sustentationem status & dignitatis suae, tum ad rectarn populi administrationem: ut scilicet ossicialibus stipendia solvant, fines ditionis tueantur, hostes arceant, injurias vindicent. Qui vero in sua administratione a Summo Pontifice dependent , ut Proreges, Gubernatores, optimates , Domini Rudales constituti a Principe super diversis partibus ditionis, non habent jus imponendi vectigalia, & in istos illa imponentes decernitur excommunicatio Bullae in Coena Domini. Et statuitur in I. Non solent, C. vectiga,ia nova inst. non possi non polle institui vectigalia inconsulto Principe: & l. Rectigalia, eod. tit. ne quidem decreto Ci

vitatum

III. Secunda conditio est , ut vectigal , seu tributum sit ob justam causam, cui aliter provideri commode non possit. Cum enim potestates legitimae inductae sint ad populorum tutelam & quietem , & nullatenus ad eorum oppressionem ac depraedationem ; nec habeant Principes ullam po-T T it 3 testatem

728쪽

oti iuris Canonici Theoria,

testatem legitimam in subditorum personas & saeuitates, nisi in ordine ad eorum tuitionem & justum regimen ; idcirco si quid per iniquam cupiditatem & superfluum luxum a populo , vel 1 privatis accipiant, vel exigant.

abutuntur potestate ad optimum rantummodo& commune bonum accepta.

Unde dicit S. Augustinus lib. 4. de Civit. Dei , cap. 4. Remota justitia quid

sunt Regna, nisi magna latrocinia ' Et Ezech. 22. Principes e us in medio e usquali lupi rapientes praedam. Et recte dicit S. Thomas 2.2. quaest. 66. arr. 8. ad 3. Tales Reges ct Friseipes ad resilutionem tenentur sicut ct latrones ; σtanto gramitus peccant quam ιatrones , quanto periculosius cst communius contra publieam justitiam agunt, cujus custodes sunt psit. IV. Tertia conditio, ut vectigal necessitatem non excedat; qua enim parte excedet , transitet fines justae institiuionis , & injustum erit. V. Quarta , ne insumatur in alienos usus , ut in prodigas largitiones. voluptuarios Principis sumptus qui modum excedant , aliasve inutiles exispensas. Ad haec enim populi contribuere non tenentur , quia non modδsunt extra finem, sed inia per contra finem publicae salutis , quae sola vectigalium impositionem& exactionem justificat. . VI. Quinta demum conditio , ne diutius continuetur vectigal qu in postulet causa ob quam indictum fuerit, nisi forte nova causa supervenerit propter quam de novo imponi licuisset. Sunt enim tributorum causae aliae transitoriae, ut justum bellum, hostilis incursus, quibus desinentibus cessare quoque debent tributorum ad hunc finem indictorum exactiones: aliae verolunt permanentes & quasi perpetuae, ut impensae Regiae Dona iis necessariae, officialium stipendia, milites praesidiarii. armatae naves ad fugandos aut

deterrendos piratas.

VII. Quaeritur quid sit agendum si Rex sua culpa , ut ludis , eonviviis, spectaculis , profusis largitionibus aerarium hau serit, aut etiam bellis incontulte susceptis & gestis , utrum urgente necessitate liceat ei nova imponere vectigalia 3 Respondent assi rivativE Medi na, Lessius, aliique, si non possit alia ratione publicis necessitatibus occurri: sed isto casu teneri Principem alios sumptus qui superflui sunt reprimere, & praeterea eum primisnares in statum meliorem verterint,illud extraordinarium vectigal non solum supprimere, sed etiam damnum culpa sua populo illatum , ut melius fieri poterit, reparare obligatione justitiae. VIII. De illis qui evidenter injusta vectigalia fraudant, nulla quaestio est, cum teneantur Reges lege justitiae eadem postquam exacta fuerint restituere. Tota ergo ventilatur quaestio de illis qui justa fraudant vectigalia, ut tum peccent & obnoxii sint restitutioni Quorundam opinio est vectiga. Iium legem esse omnino poenalem, neque proinde obligare ante judicis sententiam. Ita Angelus verbo Pedagium 6. Navarra Manualis cap. II. n. 2 I.& nonnulli alii. Tenenda tamen opposita & communior sententia Soli libro de just. quaest.6. art. 4. Sylvestri verbo Gabelia 3. Covarruviae in cap.

Peccatum .

729쪽

Peceatum, pari. 2. l. s. Toleti lib. D cap. 7. num. 3. Lessii lib. a. cap. 33.

dub. 8. Moli irae tom. 2. disp. 67 . num. 3. Bonacina de restit. disp. 2. q. 9.puncto I. num. 3. Layta an lib. 3. sect. s. cap. 3. Fili lucii tra 2. 28. num. I a 3. Vasque E in opust. cap. 6. 3. de aliorum. Probatur ex Scripturis Matth. 22.

ubi Christus de censu Cae sari solvendo interrogatus ait e Reddite que sunt Casaris Casuri. ct que sunt Dei Deo. Et Rom. I 3. Omnis anima potestatibus

Iuperioribus jubdita sit : non est enim potestas nisi a Deo. Itaque qui potesari r sipit, ordinationi Dei resistit. Qui autem resistunt ipsi, sibi tam vationem ac Lrunt. Ideo necessitate subditi estote , nonsolum propter iram , sed etiam propreeonscientiam. Reddite ergo cui tributum tributum, cui vectigal vectigal. Probatur etiain ratione , quia omnis peccat quicunque sciens & volens justam legem transgredisurae quidquid juste exigitur non potest citra injustitiaira defraudari. Justitia porro vectigaliuin est commutativa , quia vigeI utrimque obligatio ε Principi enim salus & securitas populi ex ejus officio incumbit : populo autem praestatio tributorum Sc obegientiae. Atque is qui justitiam commutativam violat in re gravi, peccat eo ipso mortaliter cum restituendi obligatione. Sane multi ex allegatis Authoribus , Cajetanus, Navarra , Molina , Bonacina , Lessius , Fillaucius excusant a mortali peccato Sc ab obligatione restituendi fraudantes vectigalia pio quotidianis viis ualibus imposita e sum quia usu & consuetudine videtur ira receptum: tum quia videntur sit bditi in his ultra debitum gravari. Cajetanus in Summula, verb. Gctigalia r. sentit ista tale indebita & injusta e tenendum vero est cum Molina h2c posse esse justa, dum moderata sint , di major vectigal sum pars imponatur circa merces , minima autem circa necessarias fruges & communia victualia. Alioqui namqne magis gravantur pauperes qui vel nullas , vel modicas possident facultates , nec possunt negotiari: tuo enim aliquis pauperior est , dc pluribus liberis oneratus , eo magis adustentandam uteumque familiam necessitate adigitur de rebus suis ad pecuniam faciendam vendere, & de rebus alienis emere. Itaque circa victualia violari videtur justa tributorum forma, qtiae phstulat ne magis onerentur pauperes quam divites , fid ut quisque contribuat ad proporri e facultatum & lucrorum suorum. Inluper lex Unives,C.de vectigaIib.prohibet etiam sub poena capitis , ne ex rebus quae ad proprium usum inve-- huntur,vectigalia sumantur. De hujus speciei vectigalibus ita decernit cap. Quanquam , de censib. in s. Pedagiorum exactiones tam Iure Camnico qκam vili regulariter ct merito damnata sunt. Ac proinde cum Dri edone Lessius monet , non esse ingerendum scrupulum hujusmodi vectigalia fraudantiabus , praesertim pauperibus , quia non renentur ad onera Reipublicae aequaliter eum divitibus serenda, sed secundum Rebl ratum suarum proportionem , quae manifestius violatur proportio in tributis per singula capita indictis , ideoque capita tones istae aequaliter divites cum pauperibus comprehendentes iniquae sunt , neque pauperes obliganr.

IX. M

730쪽

ι Juris Canonici Theor a ,

I X. si si dubium an aliquod tributum sit justitiae conforme , an non. iudicandum potius est in favorem Principis aut Reipublicae quae illud im- ωosuit, quia possiessio in omni superioritate stat pro jure Superiorum, quibus jubetatibus tenentur in seriores obtemperare, nisi dc legis aut jussionis injustitia sit evidentia, aut certe tam gravis praesumptio ut pro certitudine haberi queat, ut quum sapientes Viri qui norunt Reipublicae statum , iudicant vectigal esse iniquum , ut inquit Lessius. Eo vero casu nihil obstaret quod vectigalis exactor qui bona fide exigit, sua jura hac in parte amiti

rer e tum quia in conductione publicarum exactionum , & earum pretii assignatione, ratio habetur eorum qui vectigal fraudaturi sunt itum etiam quia id compensatur mulctis & poenis quibus fraudatores deprehensi assiciuntur : tum praecipue quia secundum rectum & justitiae & charitatis oris dinem, nemo tenetur cum jactura proprii juris alterius rebus consulere. Certe ipsas etiam gabellas quae super victualibus , & ad usus simi liae necessariis imponuntur , posse justificari, & ad earum solutionem pauperes quoque teneri non est dubium,quando gravis Reipublicae necessitas ad hoe . remedium adigit, cui alia remedia sussicienter mederi non possitnt , quia scilicet membra Reipublicae tenentur pro communi bono, si neeelle sit,omnes opes suas,ipsamque adeo vitam exponere. Ita docent illi ipsi Aut bores qui hoc genus tributi maxime reprobant. S. Antonin S 1.p.tit. I.cap. 1 3.3.'.

CAPUT XX. De quibusdam haereditariis obligationibus.

Rers Tun Canonico simul & Civili Iure spurii ab hae

ditate paterna , sive ab intestat , sive ex testamento, capis Referente , qui filii sint legit. l. Licet, C. de naturali b .liber. quae lex sola permittit spuriis relinqui , patre alimenta, eonque excludit ab omni paterno beneficio , solis exceptis necessariis alimemtis , sive ex contractu inter vivos, sive ex testamento , sive ab intestato. Huc pertinet novella 7 .cap. 6. Eadem adstruunt COVarruvias de matrimonio pari. 2. cap. 8. g.3. n. s. JuliuS Clarus de testament. q. 3I. aliique communiter. Hoe differunt spurii 1 naturalibus,quia spurii liunt quotquot nati sunt ex parentibus habentibus impedimentum dirimens matrimonium tempore conceptionis & nativitatis, cujusmodi sunt nati ex conjugato &soluta , vel nati ex Monacho , veI ex Clerico in sacris & soluta. At veris nati extra matrimonium ex personis carentibus omni dirimente impedi

mento

SEARCH

MENU NAVIGATION