Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

smiliter in tutore qui suis impensis negotia pupilli sui ex bona fide gessit,f. Igitur, & f. Tutores , Instit. de obligat. quae quasi ex contra a. nasc. horum enim debetur iis restitutio. Nullatenus vero hic adjungo restitutiones quae in Iure dicuntur ex quasi delicto. Cum enim istae oriantur aliquando ex imprudentia aut ignorantia culpabili, & aliquando ex facto alterius sine culpa domini , si culpa talis intervenerit, ut inde Ius divinum obliget ad reparationem damni , haec obligatio pertinet ad secundam prae fatam si' ciem , quam diximus damnum injuste illatum: si autem nulla talis intervenerit culpa , obligatio illa reparandi aut restituendi non adstringit nisi

post sententiam Iudicis. III. Operat pretium hic erit tanmatim persequi expressas in Jure Civili condictionum, hoe est repetitionum rei cujulcumque debitae species. Istae porro recensentur. i. Condictio certi, qua mutuum repetitur, de qua superius egi, & pro qua tituli sunt D. de rebus creditis, & si certum petatur e & C. Ae rebus creditis , & si cert. pet. 1. Alia est condictio indebiti, quando aliquid ex errore solutum fuit, quod minime debebatur, de qua tit. D.& C.de condict. indebiti. 3. Alia est condictio causa data causa non sequuta, cui locus est ubi causa ex utraque parte honesta erat, ut datum obfuturum matrimonium, quod tamen non est subsequii tum ι aut si tibi dedi ut mea negotia Romae gereres , nec tamen gessisti. De hac sunt tituli D. de condict. cansa dat. causa non sequuta, & C. de condict. ob caus datorum. 4. Alia est condictio ob turpem causam, de qua tituli D.& C. de condi ist. ob turp. causam. In Iure Civili Romano circa condictionem istam , veteribus tum Iurisconsultis , quorum in Pandectis responsa continentur, tum Imperatoribus , quorum leges habentur in Codice , constanter decernitur distinguendum sic elle, ut spectandum sit, utrum turpitudo versetur ex parte solius dantis, vel ex parte solius accipientis, vel ex parte dantissimul & aeeipientis. Si ex parte solius accipientis versetur turpitudo, rem datam condici posse. Si ex parte dantis solius, aut ex parte dantis simul &accipientis, nullum esse condictioni locum, l. I.& 2. D.de condict.ob turp. Causiam Turpitudinis ex parte solius dantis exemplum referunt: lii lini dedero ne mihi in)uriam facias, ne res meas rapias, ne me injusta sententia

opprimas, i . Idem si obstuprum, D.eod. aut s furi dederim ut rem mihi furto ablatam restituat, i. O, restituenda, C. eod. si officialis praetextu publici sui officii per peculatumaliquid receperit, aut per concussionem , ut reddat, aut ne quid hujusmodi reeipiat, i. Quod evitandi, C.eod. Turpitudini averd ex parte solius accipientis exemplum refertur , s quid pro libidine datum fuerit meretrici : licet enim, ut ait lex Idem si ob suprum , D. eod.

turpiter faciat quod sit meretrix, non tamen turpiter accipit tanquam meriretrix I ideoque eadem lex negat hoc datum posse repeti. Ista tamen discriminis ratio non videtur plene satisfacere ; dare enim & accipere ob malum finem , aequalem habent turpitudinem , atque ita necesse est meretri-

712쪽

6 8 s Joris Canonici Theoria ἰ

cem turpiter ob peccatum accipere, sicut turpiter ob idem peccatum ei da tur. ' Consentit tameti D. Thomaε licere meretrici turpitudinis suae pretium sibi retinere, L. 2. quaest. 31. 'arr.7. in corp. & quaest. 62. art. s. ad 2 JSed aliam solidiorem rationem proserunt Theologi , cur meretrix possit retinere pretium suae turpitudinis i tum quia etsi contra virtutem charitatis& castitatis peccaverit, non tamen contra justitiam commutativam , quae sola obligat ad restituendum et tum quia non tam illa criminis sui merceisdem accepit, qui in legum munus ob illam qualemcumque utilitatem. quam infamis illa professio certis locis afferre dicitur . homines a majoribus criminibus avertendo. Tolle enim meretrices de resus humanis, inquit Au

gustinus, impleveris ometia libidinibus. Quod tamen etiam quoad meretrices nolim certo definire ; cum id noverim apud ipsos Casu istas esse controversum. Da adulterio enim , & aliis hujusmodi fiagitiis , quae cum injustitia admittuntur , ne quidem dubitare verim , quin accepi am pro illis pretium restitui debeat. Exemplum deniqcle niti tuae tarpitudinis in dante simul deaecipiente. in quibus lex negat acti eni repetendi , aut nondum solutoni exigendi, ita ut ejus praevaleat conditio qui possidet , ponitur in pecunia uel data, vel promi ita judici hoc line, ut injustam sententiam serat, i. Ubi.

C. eod.& in eo quod datum , promissumve marito fuerit , lenocinii uxoris, causa , ut nec per maritum exigi, neque si ei solutum fuerit, per alium condici possit, i. Mercalem, Caeod. Nam in causa turpitudinis ex utraque parte melliorem eme possidentis conditionem declarant dicta lex Mercalem, de lex Si ob turpem, D.eod. . I V. Praedicta conclictionum , seu repetitionum jura cum obligatione resti tuendi, etiam extra repetitionem & jodicium, ex sola conscientiae obligatione admittunt & approbant Theologi & Summistae. Sane si jus ipsum naturae spectetur , sicut pro ullo opere quod in se peccarum est nihil potest dari, vel accipi, illa si quid datum sit ante malum opus, sit omninb restituendum, quia includit promissionem commirtendi peccati a quo prorsus abstinendum est : ira postquam completum Rir opus malum , pro quo adimplendo, vel adimpleto datum aliquid fuerat, is qui accepit non tenetur

restituere. Ita docet Sanctus Thomas di 2. quast. 32. art. T. in corpore , Scquaest. 6 L. art. s. ad h. his verbis : Pores retineri id α'od prupter opus malumes acceptum. Licet enim opas malum, quatenus tale, non sit aestimabile, aria tamen quatenus cst uni alicui delectabile, Vel utile , aut alteri incommodum, aut laboriosum , aut periculosum , est pretio a stimabile. Ex hac Sancti Thomae conclusione Soto lib. . de justit. quaeae . artic. r. ad 2. excipit id quod acceptum fuit propter opus turpe, quod sit directe virtuti justitiae oppositum. Sed inde sequeretur, militem qui pro injusto bello stipendia aecepit 3c militavit , reneri restituere stipendia; & eum qui similiter pretium accepit pro fibricandis armis, caut pro subministrando commeatu ad bellum injustum , teneri post tale ministerium restituere pre-

713쪽

s Praxis. Lib. VI. 68

rium acceptum ; aliaque sequerentur plurima quae absurditatem prae se

ferunt.

V. Alii , ut Cajetamis & Covarruvias , hanc limitant conclusionem in solo judice qui pretium accepit ad injustam ferendam sententiam; orpro ratione vel bis innituntur sancti Augustini epist. 14. ad Macedoniurat Sceleratius acciyitur pecunia pro sententia in usta , quam pro sementia justa; pro test monio Dibo, quam pro testimonio vero. Atqui pecunia accepta pro sei tentia justa restituenda est , ut omnes assirmant , di hoc ipsum statustur in I. Idem si ob surum, D. de condict. ob tur p. caus. & l. Quod evitandi, C. eod. P cimo namque fit transgressio aequalitatis , s pro re absolute debita: ex iustitia pecunia exigatur. Secundo, quia id quod datur pro obtinenda justitia aut vitanda injuria , non est censendum sponte dari , sed coacte ex

injuriae metu. Igitur non est restringenda restituendi rem male accipiam

obligatio ad solum Judicem qui acceperit ad serendum injustum judicium quinimo multb major inest restituendi obligatio in Iudice qui acceperit ad juste judicandum , quia sic accipiens gravem danti injuriam facit , 8c ideo magis obligatur ad ei restituendum pretium judicii quod ei gratis, fleex ossicio debebat. Sane Judex utroque casu , sive acceperit ob justam,s ve ob injustam serendam sententiam , reus est gravis injustitiae r atque ad ossietum Consessarii spectat istum restitutioni rei injuste acceprae adigere,. scilieet patii qiue dedit ad justam obtinendam sententiam , quae quidem gratis de sine pretio debebatur : sed ubi pretio accepto Iudex injuste judia callet, compellendus erit pretium acceptum rependere , non illi qui turpiret dedit, quique rem obtinuit secund)m illicitam conventionem, sed pauperibus. Iniquum est enim si is cui ex ossicio incumbit jus dicere , n quiri ae suae pretio perfruatur : & Iustinianus auth. Novo jare, C. de poena Iud. qui malὰ judic. Iudicem pretio utcumque corruptum damnari jubet tripli restitutione. V I. Nee vetδ in sola injuriosa cirea rem alienam actione, aut in alienae ret injusta detentione , sed etiam in injusta boni alicujus alteri obveniaturi impedicione vel mur obligario restituendi. Tres autem requitur rursimul conditiones, ut alterius bonum impediens teneatur restituere , itant una& altera earum non sussiliat ad obligationem restituendi. Prima est,

ut sic impeditus potuisset rem obtinere, nisi hue impedimentum obstiti nni ; non enim est vereae propiis impedimentum , nisi chim ali,s res ipsa obventurh fuisset nisi obstitisset Oppositum impedimentum. Secunda conditio est, ut impeditus potuisset iustὸ rem e sequias enim justὸ rem obtinere non porerat, is qui impediverit non renetur restituere, chra non abstularit jus alterius : ut si indienus,& plane incaret fuerit 1 conseq tione Beneficii, vel Oricii impeditis , tametsi qui ii divit motus fuerit exedio, aut alio pravo afficta , nec ullatenus ex affecta justitiae r hoe enim malo a Schu impediens peccat quidem contra charitatem , sed non peceat

714쪽

ε88 Juris Canonici Theoria,

Tontra justitiam. Tertia denique conditio requisita est, ut impediverit per dolum, & fraudem aut mendacium , aliamve quamlibet actionem justitiae oppositam , qualis est calumnia . detentio perionae ne compareat, literarum illius interceptio, ne rem speratam prosequi possit, aut etiam vis illata, aut minarum intentatio in eum qui erat illud bonum collaturus. At ver dialae preces , blanditiae & pollicitationes non injustae minime sussiciunt ut quis restituere teneatur, quia hominem adhuc in sua libertate relinquunt. Qua ratione restituendi nulla inest obligatio in eo qui precibus, blandisque ossiciis, aut frequenti adhortatione citra vim ac mendacium mentem alicujus avertit ab instituendo illum haeredem quem prius intendebat , aut relinquendo legato, vel donatione facienda. Eademque locum habent in electione, praetentatione, vel collatione Beneficii Ecclesiastici. VII. Porro inter exempla injustae impeditionis ex qua exurgat obli .gatio restituendi , Toletus lib. s.cap.r'. num. . istud allegat, si quis Episcopum volentem certae personae conkrre Beneficium , a proposito diverterit detegendo ei crimen verum , sed omninδ occultum ejus cui erat collaturus. Sed melius docet Lessius cap. I 2. dub. I 8. num. I 2 . neque peccasse contra justitiam, neque teneri restituere, aut satisfacere illum qui collatorem beneficii , vel ossicii. diverterit per privatam admonitionem criminis occulti, quia jus est in hujusmodi patefacere privatim illi cujus interest ea quae hominem minus idoneum, aut miniis fidelem ostendunt ad id munus, vel ossicium, vel collationem miniis decoram reddunt. Unde etiam solent occultae informationes , sanctioribus & sapientioribus fieii. VIII. Itaque ubicumque pene certam alioqui boni alicujus consequutionem aliquis frustraverit impediendo, put, quum impeditus jus habebat in re , vel ad rem per justam promissionem , stipulationem, aliumve conistractum , aut per electionem, praesentationem , expectativam, coadjutoriam, regressum, aliumve titulum per quem datur actio ad rem petendam:

in his casibus quanuis impediens nullam vim aut fraudem adhibuerit, sed solas preces & suasiones, si justa non fuerit causa jus illud in rem acquisitum impediendi, tenetur impediens ad istius damni reparationem, quia hoc ipso peccavit contra justitiam , qudd jus alteri jam acquisitum sine legitima causa frustraverit. Lessius num. I 22. hoc addens, eum qui tale jus habentem sic impedivit, non obligari in totum quanti res ipsa valet, sed quanti illud jus, illaque spes , consideratis judicio boni & prudentis viti

omnibus circunstantiis aestimaretur. Eadem etiam docet Bonacina de restitur. in genere, disput. I. quaest.2. puncto I 2. num. 3. ubi nullum tale fuissetius ad rem , sed spes plus minusve probabilis , aut conferentis dispositio, vel propositum, spes illa, vel dispositio multo minus aestimanda erit, nec restitutionis ulla erit o gatio, nisi tribus supradictis concurrentibus conditionibus , maxime verba, vel dolo : non enim ad hoc sussicerent preces & suasiones. Clina enim quantumvis aliquis dignus foret, non tamen

715쪽

N Prax s. Lib. VI. 689

jus habet ni si in libera ejus qui conferre potest voluntate. Atqui preces,

blanditiae, munera , suasiones , non repugnant libertati ; neque collator censeri potest involuntarie hoc facere, quod ira inductus agit. Navarra cap. IT. num. 69. Solus lib. . de justitia, quaest. 6. art. 3. sub finem. Lessius loco cit. num. I 28. Bonacina de restitui. in genere, disp. I.quaest.2. punct. I

Iaum. E. aliique communiter.

I X. Quae res quid sit statuendum eo casu quo quis digniorem nullum jus habentem ad Beneficium aut Officium sine vi, vel fraude impedivit, ut ei minus dignus praeferretur Respondemus illum quidem peccasse, non tamen obligari quidquam restituere , mod5 dignum & idoneum ad id promoveri fecerit. Nisi id factum fuerit in concurru & examine, in quibus ille qui dignior agnoscitur, ius habet ut caeteris quanuis dignis praeferatur. Et Praelati, atque Magistratus jus istud in concursu violantes , non modo peccant mortaliter ut infideles dispensatores , sed etiam vinculo tenentur restitutionis, quatenus injuriam illi fecerunt , quem lex concursus reliquis praeserti exige At. X. Restituendi obligationi non est obnoxius ille qui sine vi vel fraude curavit testamentum revocari , & alium haeredem institui; quia neque haeredes, neque legatarii jus ullum habent ad successionem quandiu testistor est in vivis, cum sit libera testatori sui testamenti revocatio, habeatque. ut Iura loquuntur , deambulatoriam voluntatem usque ad mortem. Sicut ergo poterat testator testamentum suum sine cujusquam injuria revocare, ita potuit alius ei revocationem illam modis non illicitis persuadere. Secus vero censendum de illo qui vi, vel minis aut calumniis extorsit testamenti, aut legati alicujus revocationem et & de illo quoque qui volentem testamentum condere, vel codicillum, per vim vel fraudem impediverit, exemplL gratia impediendo Notarii, aut testium accessum : his enim cavis bus locus est illi generali de receptissimae regulae , eum qui vi, aut fraude alterius bonum impediverit, peccare contra justitiam , & ad restitutionem obligari. XI. Ille denique cujus vi, vel fraude plures competitores ab assequutione alicujus BeDeficii, alteriusve boni impediti fuere , tenetur restituere singulis horum quanti spes illorum probabilis judicio prudentis valebat, juxta regulas supra adductas. Molina tom. . disp.7ι7. num.7. Lessius loco

716쪽

69o Juris Canonici Theoria,

Suando , s quomodo leueatur restituere qui

cooperatus es alterius damno.

X1Mtus Ecclesiae Doctor S. Augustinus ita scribit epist. 1 . ad Macedonium : Si res aliena propter quam fleccatum es, cum redat possit , non redditur , non AEgitur paenitentia , sed fingitur: si

autem veraciter agitur , non dimittirur peccatum nisi reWituatarablatum ; sed , ut dixi, cum restitui poteM Pierumque enim qui aufert, amittit. e alios patiendo malos, sive i e male vivendo ; nec aliud habet unde restituat. Huic eerte non postumus dicere , Redde quod abstulisti ; nisi elem habere crediamus, ct negare. Hactenus D. Augustinus. Quisquis effieaciter influxit in alterius damnum , renetur jure naturae illud reparare. Hujusmodi sunt cooperantes uno aliquo ex novem modis, qui duobus istis versibus comprehenduntur eiussis, eon*ium, eonsenseιs, palpo, recursus, . Preticiyans, minus, non obsans,non manifestans. Se 1 licet r. Mandato : χ.Consilio: 3. Rei approbatione, aut laude: A. Consensu r 3. Recipiendo rem, aut refugium damnificanti praebendo : 6. Auxilium praebendo in malum Q. Tacendo : 8. Non impediendo '. Non mani stando, nimirum cum quis ex ossicio Ec justitia loqui, impedire , aut naanifestare renetur et nam qui ex sola charitate renentur ad unum aliquod ex his rribus, non incurrunt damni restituendi obligationem, quae est solius. justitiae,& non aliarum virtutum debitum. Itaque si plures eommuni conis spiratione vel concursu eficaciter cooperati sunt alieno damno , tenentur

singuli in solidum illud resarcire. Nec ista minuitur obligatio ex eo quod sisti non damnificassent, alii eorum defectu hoc idem damnum in tui issent;.

hae e enim obligatio seqititur damnificantes actu, non vere, eos qui caeterO- qui damnificassent, non tamen actu ipso damnificarum. II. Caeterum si consilium , aut appobatio nihil emeaei ter influxerint in damnum alterius , eo quod damnificans aeque dispositus erat illud damnum exequi, peccavit ciuicbm, non tamen obligatur ad restituendum, quia nihil influxit in damnum ad quod jamdudum complete se malefactor determinaverat , juxta doctrinam S.Thomae, S. Antonini, Sylvestri, Navarri,. aliorumque. Verumtamen si per in justum judicium reus innocens damnatus suit omnium Iudicum suffragiis , illi qui ultimi dedere suffragium postsonipletum requis tum ad. sententiae validitatem numerum suffragio

rum:

717쪽

Praxis. Lib. V I. 691

rum, videntur nihilominus obligari ad restitutionem: licet enim a primis suffragatoribus jam suffieieliter de efficaciter fuerat praebitus influxus, sperari tamen poterat ut posteriores suffragatores admonendo quae sui erant officii, dc su Sagium suum 'recu sando adduxilient priores, qui jam opinati sunt, collegas ad revocanda injusta suffragia: hoc , inquam, casu lit-Pernumerarii suifragatores restituere tenerentur. Bonacina de restitui. iii gen. disp. I. quaest. 1. punct. 8. n. 4. quia non taut sim ex iustitia tenc bantur rectum dare consilium, sed etiam admonendo , si fieri pollet, revocate injusta collegarum judicia. Ita Navarra cap. IT.num. LI.

III. Quid vero statuendum si quis dubitat utrum suo consilio in justo, quod se dedille certus est , is cui datum est consilium fuerit efficaciter impulsus ad damnificandum; an verδ etiam sine hujusmodi consillo iam erat sufficienter dispositus ad inserendum hoc damnum , ita ut consilium

λrtalle non fuerit causa damni animo jam praemeditati Diverse a Docto. ribus respondetur. Petrus enim Navarra lib. 3. de restit.Cap. . num. 18. Fit

α alii quidam negant ita dubitantem teneri restituere , eo quod in dubiis melior sit possidentis conditio , l. In dubiis, D. de regul. Jur. Contraria tamen opinio mihi verior & sequenda videtur , quam docet S. Thomas

1.2. quaest. 62. arti c.7. bis verbis : Tunc solum tenetur consiliator , aut palpo,

idest adulator , ad restitutionem , quando probabiliter aesimari potes quod ex hu1 modi ca sis fuerit injusta acceptio subsequuιa. Certe enim veroa ista. probabiliter aestimari potes , non certitudinem , sed dubitationem & formidinem potius exprimunt. Assirmant quoque diserth ohligationem resti

nendi in casu dubii Covarruvias in Clement. Si furiosus , pari. a. f. 1. n. I. Molina tom. 3. de justi t. disput. 36. num. 6. Bonacina d. quaest.2. punct. Mum. s. Lessius lib. 2. cap. 27. dub. 3. num. I 3. Ratio est, quia in dubio nemo praesumitur malum sua sponte facturus, i. Merito si. D. pro socio. Unde inseri Covarruvias, eum qui damnificavit , non fuisse damnifica rurum, ni si id consilium quod me dedisse certum de exploratum est , ipsum m villet. Confirmatur , quia in dubio aequali damnificator censetur inde- erminatus. Ergo praeiumendum est, sequentem ejus determinationem ex malo consilio subsequuto processisse. I V. Secus tamen, ut recte Lessius admonet, judicandum esset ubi dubitaretur an fuitat datum consilium : hac eadem ratione , quia malum non

praesumitur nisi probetur, d.l. Merito,& d.l. In dubiis. In dubiis melior est conditio possidentis ; stat enim possessio pro innocentia, donec perspicia εde delicto non constat. Idemque statuendum, si dubium esset an consilium datum processitat ex culpa, an vero ex inculpabili, aut saltem leviter culpabili. Nam ut capite sequemi ostendemu , damnum sine peccato illatum non inducit restituendi obligationem ,& ubi fuerit culpa levis, non obligat in totum, sed in partem. Sane ubi tam gravia sunt indicia,

718쪽

69r. Juris Canonici Theoria,

sive profusae malitiae, sive praeparationis modorum damnificandi, sive declarationis malae voluntatis quae consilium priscessisset , eo casu praesumi posset, nullum fuisse influxum ex malo subsequente consilio ,& consulens esset immunis, ut idem docet Lessius lib. 2. cap. I . dub. 4. in fine.

V. Qiseritur praeterea, utrum damnum praestare, seu restituere teneaturis qui mandavit quidem, aut consuluit injustam damnificationem, sed postea revocavit antequam damnum fuisset illarum Communiter concludunt Doctores , cum qui mandaverat, si ante damni exequutionem mandatum penes mandatarium revocaverit, eximi ab onere resti ruendi, quia pallim constat ex titulo Digestorum Mandati, mandantem non teneri ex mandato postquam mandati sui revocationem ante factum sussicienter manduario intimaverit ; sic enim satis superque cessat mandati praecedentis in iluxus .in consilio autem secus decernit communis Doctorum opinio censent enim eum qui damnum consuluit, non revocare sussicienter influxum injusti consilii, nisi essicaciter persuaserit ut a malo opere alter desistat. Martinus Navarra in Manuali,cap. 1 .n. 233.quem sequuntur Azorius, Toletus , Lessius , Bonacina , aliique hanc rationem dantes discriminis hujus inter consulentem Si mandantem, quia consilium datur in gratiam recipientis, mandatum ver b datur in gratiam ipsius mandantis: unde mandans , si retractet mandatum suum re adhuc integra , retractat simul influxum suum; ideoque non tenebitur de damno sequenti,quatenus mandatum cum vessetur circa interesse mandantis , revocatio mandati revocat

simul influxum qui proficiscitur ex interesse mandantis. At vero consilium cum habeat pro tuo fine interesse illius qui consilium recipit, retractatio consilii non semper amovet ejus influxum, nisi alter desistat , prosequutione sui interesse , pro quo datum fuit ei consilium. Atque isti doctrinae

adhaerendum est in praxi, quamvis Petrus Navarrus,& Salonius his non acquiescant, & constulentem perinde κt mandantem a restitutione facienda eximant, ex quo revocationem re integra significaverint, torimque deinceps damnum in solam exequentis malignitatem refundant. Adhuc tamen subdistinguendum est circa revocationem consilii : vel enim consilium versabatur circa jus , verbi gratia dicendo licitum quod tamen est ib-lici tuin ; & ejusmodi confilium re adhuc integra susscienter revocatum apud eum cur datum fuerat, eximit eum qui male consuluerat ab obligatione restituenes damnum postea illatum, quia ejus desit in fluxus per manifestationem contrariae veritatis : vel consilium fuit immediate circa fictum injustum & damnificum, & hujus revocatio non sussicit ad eximendum a restitutione facto subsequuto eum qui sic consuluerit.BOnac.punct. 7-

V I. Ius quidem Civile & Canonicum simu I eonveniunt dicendo: Consilii non fraudulenti nulla oblio. itio es. Caterum se dolus Ur callidis in internessu , de dolo Milo compellio Lege Non fraudulenti consilii Α7. D. de regia

719쪽

s ' Praxis. Lib. VI, . 69 3

iur. Et: us ex consilio , dummodo fraudulentum non fuerit, obligatur, 'cap. Nudus, eod. in 6. Si in his locis dolum stricte sumas , aut fraudom,

i melligendi erunt hi textus de foro tantum externo. Si verb verba haec late sumantur, ut culpam etiam comprehendant, locus his quoque regulis erit in foro conscientiae circa consilium cui causam dederit culpabilis ignorantia. Ubi vero ignoratio non fuerit culpae conjuncta,vel remeritati, nulli erit restitutioni obnoxius qui bona fide erroneum consilium dederit, et fidamnum fuerit inde subsequutum. VII. Sanctus Thomas I. a. quast. 62. art. 7. multa praeclare docet circa restitutionem faciendam. Primo, novem praefatos modos quibus aliquis ab alio damnificari potest, & in quibus inest obligatio ad restituendum, de singulos ex his modis obligare singulos influentes in solidum ad

reparandum illatum damnum. Secundo , Principes qui tenentur custodire justitiam in terra, si per eorum desectuin latrones increscant, ad restituti nem teneri,quia redditus quos habent sunt stipendia ad hoc instituta ut justitiam conservent in terra. Tertio, hosce modos,etiamsi per eos mortaliter peccatum fuisset, non semper obligare, sed tantam ubi efficaciter in alterius damnum influxerint.Et haec dicit in corpore articuli. Q aarto, principaliter

teneri restituere illum qui est principalis in malefacto : primum quidem

praecipientem, secundario exequentem,& consequenter alios per ordinem. Quintd, uno istorum restituente illi qui passus est damnum, alium non te neri restituere damnum eidem quem anterior restituens fecerit indemnem; sed restituere debere principalem damnificatorem, aut eum ad quem res iniuste subrepta pervenerit, minus principali damnificatori qui restituere damnum passo praevenerit. Haec dicit ad 2.argum. Sexto denique,non semia per illum qui non manifestat latronem, teneri ad restitutionem,aut qui non obstat, aut qui non reprehendit; sed eum solum cui ista incumbunt exossieto , ut Principes terrae , Gubernatores , Magistratus , Officiales. Haec dicit ad 3.arg. . VIII. Itaque juxta has regulas milites cooperantes in urbis injusta direptione vel agrorum vastatione, tenentur snguli id solum reparare damnum quod in individuo per se operati sunt. Duces autem exercitus tenentur in solidum ad universam damnum quod ex eorum neglectu , licentia, uel mandato milites ipsorum exequuti fuerint. Ita Navarra cap. IT. N. Zo. Et si ex communi coniuratione plures socii ad unius domus, aut villae excidium concurrerint , & dum simul depraedantur, alius superveniens alia quam supellectilem inde abstulerit, singuli ex numero conJuratorum o

noxii sunt restitutioni in solidum : qui verb deplaedationi supervenerit, id solum tenetur restituere quod seorsim diripuit, quia ipse unus causa est singularis damni ; reliqui ver d singuli per communem eonspirationem mtotale damnum influxerunt.

I X. Gravis est dissicultas circ. alieni peccati cooperationem, quae sit

720쪽

iuris Canonici Theorἱa,

per actus de se, suique natura licitos,atque ad bonum aut malum indifferentes, ut contingit in Christianis apud Infideles captivis , quos illi cogunt

adversus Christianos remigate ad bellum, vel piraticum latrocinium . Na-varrus quidem Manual. cap. 27. n. 6φ. & in cap. Ita quorundam , de Iudaeis, notab. a. i. eos dicit peccare mortali Ier , dc teneri mortem potius oppetere. Caeteri vero fere omnes Summistae illos vi compullos ad sic remigandum excusint a peccato. In primis cerrum est eos qui voluntarie cooperantur hoc fine, ut alieno peccato consentiant & famulentur, quan vis eorum actio praecis4 de ex sui natura non esset vinia, peccare tamen ex consensu ad ma-

Ium finem , dicente Apostolo Rom. i. Qui talia agunt digni sunt mone , nonsulum qui ea Iaciant , sed etiam qκi consentiunt facientibus. Et dicit cap. i. de ossi c. iud. dele g. Agentes er consentientes rari poena pesniuntur. Dissicultas ergo versatur in illis qui compulsi a superiori potestate aliquid ex se suique natura agunt quod injustae voluntati Superioris famulatur & inservit . cui tamen obtemperans non consentit animo. Cogitanti mihi de hac quaestione tria occurrunt praejudicia quae nemo prudens possit aspernari.

Exemplum S mcti Gregorii Papae,quod ipse de se testatur de approbit. Deis inde sapientissimi Pontificis Innocentii III. decretum in cap. Pastoralis, g. Guia vero , de ossi c. jud. dele g. his verbis: Respondemus quod eum ordinaria r teneatur obsequi Delegato , etsi sciat sententiam illam injustam , exequi

nihilominas tenetur eandem. Ex adverso divina & naturalis ratio suadet nihil agendum contra propriam conscientiam, alioqui in dubie peccari, tametsi conscientia ipla esset erronea. Sacra quoque Scriptura de nunciat Act. s. Deo esse obediendum magis quam hominibus. Et carnifices qui injusta Principum & Senatus adversus Christianos edicta exequebantur, licet non causae cognitio , sed sola exequutio eis mandaretur, non erant immunes a peccato. Sic igitur inter pietanda est Innocentii Constitutio, ut

velit Ordinarium praesumere quod Superioris committentis sententia a se exequenda non sit injusta , quanuis primo aspectu talis sibi videatur , atque ideo scrupulum deponat, nec velit penitua explorare rem non sbi perspectam, cujus sibi demandatur exequuἔio , & non cognitio. Tertium praejudicium est in eo quod si quis calumniis ita opprimatur, ut non lapis petat probatio, vel de sensio in contrarium, judex qui certo scit accusationis nisi talein , dc accusiti innocentiam, debeat tamen contra propriam conscientiam supplicio innocentem aecusatum addicere ι quod est vere descienter cooperari calumniatorum malitiae adversus innocentem : quae tamen conc tu sio est Sancti Thomae L. 2.q. 67.art. 2. Quia tamen permulti huic opinioni refragantur, non ei ulterius insisto. Taceo pervulgatum illud exemplum Naaman Syri; quod amen Elisaeus Propheta non reprobat, sed virum illum cum pace dimittit, lib. q. Regum, cap. F. X. Venio itaque ad primum ex Sancto Gregorio praejudicium. Hic e

go lib. I.epist. ioo. quae est ad Mauricium Augustum, qui lege prohibuerat milites

SEARCH

MENU NAVIGATION