Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

N Praxis. Lib. VI. 67s

Episcops, pariemque Clericis inservientibus, & partem pauperibus com petentem ; statim subjungit, quod si Episcopus sua par de non contentus vindicet sibi aliquid de partibus quae Clericis, pauperibusve, aut Meses

debentur, cum in hoc peccet contra justitiam, non solum mortaliέer peccat , sed etiam tenetur iis qnibus subtraxit restitueere. Deinde loquens de

speciali parte quae ipsi seorsim Episcopo debetur , si ex illa sbi immodera

Te retineat, nec aliis subveniat , dicit peccare contra debitam chari tatis, &nihil dicit de restitutione , sicut dixerat teneri ad resti ruendum de parte usurpata qtue aliis inserioribus Cleticis , vel Ecclesiae, vel pauperibus debebatur ex justitia. Atque ita innuit, Episcopi in qui Peccavit contra chε-ritatem non erogando pauperibus , vel Ecclesiae id quod cupererat de speciali sua parte , non e illi obnoxiam restitutioni. Et sane compertum est. peccatum contra Eliaritatem, quale istud esse docet ibidema S. Thomas, non esse obligationi resti tutioris obnoxium. Eadem porta est ratio circa quoscumque aliorum Clericorum ploventus Ecesesiasticos , ut docet S. Thomas quod libeto art. xx. Hoc idem docent Ostienss , Ioan. Andreae , Barbatias , Soto , Covarruvias, Barines, Garcia, Reginaldus , Bois nacina qui specialem hac de re tractatam edidit, Prosper Fagimus in cap.

Si quis, de pecul. Cler. dc alii qui affirmant quidem Beneficiarium qui quod

habet superfluum de fructibus Beneficii non erogat in res pias, peccare mortaliter contra debitum charitatis , sed non contra debitum justitiae; ideoque non adstringi Obligatione restituendi. Addunt iidem, non esse merum dispensatorem, sed dominum proventuum quos ex Beneficio percipit. Idque probant ex verbis diversorum Canonum negantium Beneficiarios facere fructus suos,s non recitent officium ; se enim loquitur Concilium Latermense sub Leone X. Et cap. unicum de Chr. non res d. dicit & st quit, Clericos qni Choro non intersum, non esse dominos distributionum quotidianarum , neque suas illas facere. Item Concilium Tridentinum se T. 13. cap. a. decernit Episcopos diu absque necessitate absedites non Diacere fructus suos. Praeterea potest Clericus aliis locare Beneficii sui fructus , ac proinde illorum in eos transferre dominium. At nemo plus juris in alium transferre potest quam ipse habeari, cap. Nemo potes , de regat. jur. in 6. & l. Nemo plus juris, D. eod. Denique usu parum receptum videmus , ut Beneficii fructus ad haeredes transeant , etiam laicos ; quod fieri

non liceret, nisi sui praedecessit jus dominii habuisset. Ista demum doctri-Ma praevalet , usuque passim recipitur. III. Non desunt tamen oppositae opinionis assertores & sundamentar& teneri Beneficiarios Praebendarum fructus superfluos male impensos restituere , asserunt Navarra tum in Manuali, tum in suo tractatu de redditibus Eccles. Archidiaconus, Panormitanus , Gabriel Biel, S. Antoninus, Ricardus , Majolus , Paludanus & Laiman tract. 2. cap. 3. quibus favere

videtur Sanctus Papa de Martyr Urbanus, ubi ait : Ipse res fideli - , qvie

702쪽

6 - 6 Canonici Theoria,

Domino offeruntur , non posunt aliis quam Ecclesia ct fidelium indirentia, usibus applicari, quia vota sunt fidelium, pretia peccatorum , patrimonia pauperum. Sed nihil ibi de restitutione. Sanctus quoque Bernardus serm. 24. in

Cant. ait: Ministri Ecclosit quistipendiorum s perflua quibiu egeni fustentandi forent, i Iesacriteoeque sibi retinent, duplici prosecto peccavi iniquitate, quod

ct aliena diripiunt,injacris in suis vanitatibus 9 turpitudinibus abutunturis. Idemque epist. a. ad Canonicum Lugdunensem Quidquid praeter necessarium victum 2 vestitum de Altari retines , tuum non es, rapina est,sacrilegium est. Similia etiam idem repetit epist. 2. Haec tamen facile quis eodem sensa possit interpretari, quo Sancti Patres Basilius & Chrysostomus asseverant de bonorum ipsorum profanorum superfluis , ea non jam esse dominorum qui possident, sed pauperum qui eis indubite de inique fraudantur ; nimiarum quia eis debentur titulo Hiaritatis , & obligatione eleemosynae. I V. Clerici possunt tria bonorum genera possidere , scilicet mere Ecclesiastica, cujusmodi sunt Beneficiorum proventus. Atque horum omni aequae sibi superflua sunt, tenentur in usus pios impendere sub mortali peccato. Secundo patrimonialia, quae ex mere temporalibus causis procedunt, haereditate , donatione, labore & industria. Atque horum dii positionem perinde liberam Clerici habent ut latet. Tertio quasi patrimonialia , seu mix Ia , quae acquirunt tanquam Clerici ex aliquo ministerio Ecesesiastico diverto a proventibus Beneficii ,. ut conesonando, Conse iliones audiendo, Misi is celebrando, sacras Literas docendo, canendo , Iurisdictionem Ecclesiasticam exercendo. De his quoque Clericus disponere potest eodem jure & libertate quibus potest circa mere temporalia. Neque his obstat quod dicitur in can. Clericos, & duob. seqq. I. quaest.2. nefas esse Clericohibenti opes temporales sustentari stipendiis Ecclesiae. Esto enim fuerit aliquando Ecclesiae disciplina, at nemo ad Ecclesiastica stipendia admi t cretur Clericus , qui omnibus terrenis bonis se non abdicallet; hoc t

men non est divini praecepti,& laxata pristina illa rigidior disciplina

evanuit.

V. Clericus omnis stipendia accepta ob aliquod ministerium quod non

persolvit, restituere tenetur,quales Diar Misse votivae,quibus intra tempus d bitum non satisficit& Milsat fundationum quas neglexit, Osticia Chori quibus non interfuit , caeri per eum steterit .. Hoc tamen observandum de Mi starum fundatarum onere quotidiano , Sacerdotibus morbo. aliove necessario impedimento detentis indulgeri mensem unum, intra quem cum non, possint sicie periculo celebrare , non etiam tenentur per alium Sacerdotem supplere , aut de stipe iam is Missarum pro rata dimitrere, vel restituere. Ex aequitate enim ac epieikia id concellum Luit a Concilio M'd iolanensi Teptimo provinciali, teste Diana pari. 4. tract. q. miscellai . resolui. 2;8. Atque praesit naendum h nc elleratiotiabilem fundatoris meri- hem. Hoc idem pariter docent Ilia dus, Laiman , Bonacina de Sacrom.

703쪽

fς Praxis. Lib. VI.

Euchar. disp. q.ult. punct. 8. n. II. Petrus Navarra lib. 2. de restitutioni b. cap. h. n. 2I I. Riccius in sua Praxi, decis o 3. n. 1. & 6. V I. Quaeritur an in Beneficiorum distributione is qui minus dignum laesert obligetur ad restitutionem digniori Sciendum in primis, eos qui- us ex ossicio incumbit praeficere ministrum Ecclesiae, ut sint electores, praesentatores, Se collatores, semper teneri providere ut dignissimis B

neficia obveniant. Ita docet cap. unicum, ut Benes. Eccles sine diminur. confer. itemque S. Thomas 2.2. quaest. 6 . art. a. ad I. dc ad 3. &quaest. 8 art. . S. Antoninus 2. parte, it. I. cap. 2 o. g. I. Nicolaus Lyranus ad illud

Joan. 2 i. Simon Ioannis diligis me plus his ' aliique communiter Theologi& Canonistae , qui contraVenientes arguunt peccati mortalis , quibusd.. mea si bus exceptis, ut si patronus praesentet dignum ; hunc enim Praelatus

debet admittere & instituere, can. Monoerium, & can. Decernimas, I 6.

quaest. . Secundd si conserendum sit ex primaeva institutione Beneficium alicui ex certa familia , vel oppido , ut cootingit in patrimonialibus Beneficiis , aut alicui ex Clericis ejusdem Ecclesiae. Terti δ si aptiores reservati sint Beneficiis majoribus Parochialibus. Quarto si ita sint inter plures electores divisa suffragia , ut nemo , aut pauci dignissimulta eligant, si dpartita sint in favorem duorum, quorum unus est altero minus dignus , si quis restat suffragium suum daturus , qui frustra dignissimum nominaret, ipsique Ecclesiae obessct, quia poriculum esset ne major suffragiorum numerus indigniorem promoveret , debet votum suum dare in favorem digianioris ex eorum numero in quos major inclinat suffragiorum numerus , &ita impedire ruinus digni promotionem. Quinto si quis suum resignet Be- D ficium in favorem, non adstringitur obligatione conscientiae eligere dig'ni stimum, dummodo dignum eligat , juxta Cajetanum in Summula, verta Beneficium, Lessium lib. 2. cap. 34. dub. I 3. & alios , quia resignanti non ineumbit ossicium praeficiendi ministrum Ecclesiae.Et praeterca cum id conis ferat quod suum est, scut dum possidebat nequaquam renebatur facere ultra mediocritatem debiti ministerii , ita neque tenetur sibi digniorem substituere , dum sit sussicienter idoneus. VII. Extra hos casus praeferre digniori minus dignum , saltem in

Praelaturis & Curatis Beneficiis , est mortale peccatum. Sic enim decernit Concilium Tridentinum se T. 1 . cap. I. de re Arm. In primis meminerint

nihil se ad Dei gloriam ct populorum salutem utilius facere posse , quam si bonos Pasores ct Ecclem gubernandae idoneos promoveri studeant: eo tie alienis peccatis communicantes mortaliter peccare , nisi quos disiniores , ct Ecclesie migis utiles ipsi judicaverint , non quidem precibus, vel humano assectis, aut ambientium siuV0iionibus , sed eorum exigentibu'meritis praefici diistenter curaυcrim. Et ibid. cap. 18. praecipit ad Beneficia Parochi alia provideri per concursum & examen, illum qui caeteris magis' idoneus judicabitur, Jccx dignis digniorem..

704쪽

6 8 Iuris Canonici Theoria,

VIII. In reliquis Beneliciis quibus animarum cura non Ineumbit, non videtur absolute peccari mortaliter , fi dignus , posthabito digniore, promoveatur , nisi hoc fieret in concursu & examine ; non enim in hoc videtur getave damnum Eccle sae irrogari. Ita censent graves Authores quos allegat & sequitur Lessus loe.cit. Hub. I . Aliqui tamen, ut Caietamus , C arruvias, Salonius, existiinant hic quoque subesse mortale peceatum hac ratione, quM fiat injaria digniori, cum ei debeatur ex lege di-ctributivae justitiae, se fiat insuper injuria Ecclesiae , & fundatorum intentio fraudetur, quae pretesumenda est in hoc esse , ut dignissimi provideantur. Sed respondetur Non fieri injuriam digniori, quia non est illi stricto jure debitum , sed largo , quod in majori aptitudine de decentia consistit. Talis autem juris violario non est per se mortifera , net neque violatio distributivae justitiae est semper mortifera, modδ dignis distribuatur , ni si re dundet quoque in violarionem justitiae commutativae , sicut accideret hi concursu & publico examine, quo casu digniores strictum & proximum jus habent. Quoad vαδ Ecclesiae , aut fundatorum intentionem , ea quae praecipua est dc principalis , versatur circa digrare personae electionem ; &minus principalis Ac quasi secundaria , nec absolute intcnta, potest ferri ad digni stimum. Itaque Lemper adest saltem venialis culpa in Beneficiis simplicibus , ubi dignus posthabito digniore promovetur. Sed si Benificium limplexid habeat ex fundatione, ut debeat digniori conferri,aut per oppo-stionem & concursum, erit proculdubio mortale peccatum si minus digno conseratur, cum obligatione illius injusti damni re sarciendi. I X. Ubi verδ Beneficium simplex , ac nulli animarum curae annexum. meque habens ex fundatione istam conditionem , ut digniori, aut in concursu , vel examine conferatur , fuisset miniis digno doliatum , nulla inde

emergit restituendi obligatio , quia quidquid ita peccatum fuisset , esset contra solam distributivam , & non commutarivam justitiam , quae sola inducit restituendi obligationem, ni si fuisset promotus indignus ; ibi enim violata quoque fuisset commurativa iustitia. Solus lib. 4. de justitia , q. 6.art. 3. ad 6. Navarra cap. II. num. 3. Lessius loc. cit. dub. 11. Valentia

2. h. disp. T. quam. 7. i. s. aliique permulti. Itaque s provisius fuerit de Beneficio Clericus indignus , is qui se providit 'tenetur Testituere, non

quidem digniori posthabito, sed ipsi Ecclesiae quae damnum sustinet, dummodo non fuerit conferendum Beneficium per concursum, aut dignori attribuendum ex vi & praescripto fundationis; his enim casibus restitue dum esset digniori injuste excluso. NaVarra cap. I7.num. 74. Lessus diab. s. num. 4. & 7s. Qui tamen docet ad nihil teneri eum qui promovit, si dignior exclusus non excedit notabiliter, sed modico tantum excessu illum qui fuit admissus.In his porro materiis ibidem asserit Lessius faciendam esse re- situtionem judicio prudentis viri, cum vix quidquam certi super ejusmodi

damni sive Ecclesiae, sive excluso digniori irrogati reparatione possit definiri. X. At

705쪽

S' Praxis. Lib. VI. 67 9

X. At si minus dignus collatorem ad hoc induxit ut sibi conserae . eum sciret se minus idoneum , peccavit quidem inducendo collatorem eontra debitum officium ; sed tamen si sit idoneus , non tenetur resigna reis quia collatio valida fuit, de quia non incumbic ipsi munus procurandi Ecclesiis mini stros , sed Praelator tenetur tamen per suam diligentiam ut melios poterit, supplere id in quo ab altero, qui non fuit ac Missus , supe

ratur.

X I. Quaeritur an Confessarii , quorum culpa poenitens non restitui had quod tenebatur, teneantur ipsi ad restitutionem , eo quδd non monuerint, aut adstrinxerint ad hoc officium poenitentem Z Quidam absolute a Lfirmant in quocumque Consessario, quippe qui peccaverit conrra suum officium quod illi ineumbit poenitentem de his admonendi. Angelus , RO- sella , Navarra Manualis cap. 7. num. 22. Petrus Navarra lib. 3. de restitutionibus, cap. q. num. III. Alii distingunt inter Consessarios quibus ex proprio officio cura incumbit animaru es, ut sunt Episcopi & Parochi , ut hi quidem teneantur restituere , eo quδd sit proprii eorum officii providerane subditi sibi invicem damnum inserant, eoque fine decimas & stipendia

accipianr. Caeteros autem quibus id non incumbit ex publico eorum officio, minime teneri ex suo silentio , quamvis non admonendo peccaverint: teneri tamen ad restitutionem, si causam non restituendi suci influxu dederint, vel dilluadendo, vel male consulendo. Ira Lessius lib. I. cap. i dubit. Io. num. 77. & 78. Alii denique negant de quocumque Consultario, etiam Parocho , vel Episcopo, teneri restituere, si non admonuerint ; & ex ad ve rso affirmant etiam Consessarios curam animarum nullam ex officio habentes, indiscriminatim perinde ut Curatos teneri restituere, si suo malo consilio quominus restitueretur effecerint. Ita concludit Bonacina tradi. de restitur. in genere , disput. I. quaest. a. puncto II. num. I s. cum aliis quos citat & sequitur. Summa ratio est, quia nullus Confessaritis tenetur ex

officio 8e justitia prospicere bonis aliorum temporalibus , sed solum spirituali bono poenitentis sui. Quocirca licet Confessarius non admonendo

poenitentem peccet contra proprium ossicium, non tamen peccat contra

officium per ordinem ad eos quibus est restitutio facienda, sed per ordinem ad spirituale sui poenitentis bonum. Quin etiam Lessius ipse Ioco cit. addit probabile quoque esse , Episcopum & Parochum ex hac omissione culpabili non teneri ad restituendum , quia linquit eorum obligatio qua ex lege justitiae obstricti sunt populo , videtur solum este in ordine ad spiri rualia..

Et colligitur ex Sancto Thoma 1.2. quaest. 62. arr. . ad 3. neminem ratione damni non impediti teneri ad restitutionem, nisi obligetur ex ossicio ad hoc impediendum

XII. Restituendi obligations obnoxii sunt Beneficiarii quicumque si a culpa recitationem offficii omiserunt, ut statuit Concilium Lugdunenseia, Leone X. jubens ur aestuuant de proventibus Beneficii, pro rara omicianis

706쪽

sionis ossicii ex sua culpa. Beneficium namque datur propter ossicium. Hanc vero restituendi obligationem incipere post sex menses ab accepta posse Isione Beneficii computandos. Huic declarationi addenda pariter est Pii V. Constitutio , quam referunt Navarra, Quaranta , Suare Z , Bonaci nahis verbis: Stiauimus ut qui Hιras omnes Canonicas uno , vel pluribus diebus termiserit, omnes Benefici sui , seu Beneficiorum suorum fructus qui illi die . vel illis diebus resfonderent, si quutidie dividerentur et qui vero a Mutinam tantum, dimidiam : qui caeteras omnes Horas, aliam dimidiam: qui alias siugulaι. sextam partem frustuum ejus diei amittat. Tametsi aliquis Choro addictus non recitans, omnibus Horis Canonicis cum aliis personis adsit,fructus er disributiones forte aliter assignatas , sola praesentia, juxta statuta , consuetudinem, vel fundationem, vel aliter lucrifecisse se praetendat , is etiam prater fructuum ct di tributionum am ssionem reave peccatum se admisisse intelligat. Irem ille qui priamis sex mensibus oscium non dixerit, nisi legitimum impedimentum imum eriousaveris,grave peccatum intelligatse a sese. Declarantes prasimoniales porritione t, ct quaecumque alia Beneficia etiam ntillum servitiam habentia obianentes eum praedictis pariter contineri. At qa cumque pensionem, fructus, aut res aliae Ecclesiasticas ut Clericus percepit, eum modo praedicto ad dicendum parvum Oseficium Beata Mariae Virrinis decernimur obligatum , or pensionum , fructuum, rerumque ipsi. rum amissioni obnoxiam. Hactenus Pius V.

XIII. Hic jam quaeritur, si Beneficium aliis quoque oneribus sit obnoxium,quibus satisfecerit ille ipse Beneficiarius qui ossicio Canonialium

Horarum non satis secit, uir dim sibi aliquam partem fructuum retinere poΩst respondentem caeteris oneribus , se impletis 3 Duae sunt hac in re Doctorum opiniones. Suare Σ namque , Aetorius , Valentia, Reginaldus , Fil- Ilucius negant esse ficiendam illam ob caetera onera compensationem , eo

quod constitutio Pii V. absolute & sine ulla exeeptione loquatur. Ex adverso Lopex, Toletus, Medina, Vasqueet, Rod rigueΣ, Lessius, Lai man a Lfirmant hanc esse faciendam fructuum propter reliqua onera praestita deductionem & compensationem prudentum arbitrio ; quae quidem sententia aequitati magis & rationi congruit. Primum enim & ei qui laboravit

merces, & militanti debetur stipendium , juxta Apostolum ι & qui Altari deservit, de Altari debet viveret neque justum est aliquem finctu laboris sui & impensae operae frustrari. Secundd iniquum est eos qui inaequaliter deliquerunt aequali poenae subsici. At inaequalia prorsus delicta sunt alicui parti muneris sui, & nulli parti muneris sui satisfecisse : proinde non sunt aequaliter stipendiis muneri addictis privandi. Satis ergo est si solis illi aquos Beneficium ad solas Canoniales Horas adstringit . nulla fluetitum deductio permittatur. Itaque hujus sententiae assertores Parochis assignant pro integro totius anni Canoniali ossicio quartam stipendiorum partem : Canonicis verδ & Capellanis ad quotidianam residentiam adis

strictis dimidiatam partem: at Capellanis qui cortis tantummodδ die-

707쪽

s ' Praxis. Lib. VI. 6 8 1

bus tenentur residere , augetur Onus restituendi secundum hanc propor

tionem.

X I V. De illis ver δ qui ossicii Horas recitarunt, sed absque ulla virtuali Sc actuali attentione, asserunt Ioan . Gerson, Martinus Navarra , Petrus Navarra , Suare Σ , Lessius, Vasque et , Filii ucius , Barbosa , Latinan, teneri ad restitutionem fructuum , eo quod ex tali recitatione nullus Deo honor, de nulla sic recitanti spiritualis utilitas accrescat, sed potius poena, ex Deo sic in Scripturis interminante : Populus hic labiis me honorat, eo autem eorum longe est a me. Christusque apud Ioannem sic protestatur: Spiritus es Deus , cr eos qui adorant, in stiritu ct verisate adorare oportet. Oppo fitam vero opinionem,quan vis graves quoque habeat assertores Sanctum Antoninum , Medi nam , Paludanum , Gabrielem Biel , Toletum, Cordubam, Coninch, non teneri ad restitutionem , minime admiserim. Quod verδ pro fundamento praetexunt, Ecclesiam non praecipere internos actus, quanuis alicubi verum sit, ut in jejunio, cujus obligationi per solam materialem abstineutiam satisfieri potest 3, non tamen in omnibus id verum est, praesertim circa orationes, de quarum essentia est actus internus& elevatio mentis in Deum , quae propria est orationis definitio. Itaque cum Ecclesia praecipiat sive certis diebus auditionem Missae , sive certis personis recitationem ossicii hac mente ut Deus colatur per orationem,ne cessaria est pia intentio in utriusque praecepti impletione. Similiter Ecclesia praecipiendo annuam consessionem praecipit indirecte actus poeniteno ae interioris , sine quibus illa confessio foret sacrilega, & nullatenus Sacramentum. Quinimo eadem praecipiens directe recitationem Divini Offeti, praecipit simul non modo indirecte, sed directe quoque ac expressis verbis attentionem ad Deum , ut constat ex ipsismet canonis verbis Concilii generalis Lateranensis sub Innocentio III. Penitus jubemus disertae praecipientes in virtute obedientia, ut Divinum oscium nocturnum pariter 2 diurnum, quantum eis Deus dederit, studiose celebrent pariter 2 devote. Et cap. Dolentes , de celebr. Missar. ubi Glossia sic dicit : Studiose quantum ad ossicium oris , devote quantum ad ossicium cordis. Quisquis etiam sic recitat Divinum ossicium ut notabilem ejus partem per nimium celeritatis aff.ctum. aut per socordiam & negligentiam male proferendo intercipiat, tenetur quoque si ea pars intercepta sit notabilis , restituere de fructibus , ad eius partis proportionem. X V. Sit igitur omnibus persuasum , quos Canonialium Horarum. aliarumve precum obligatio adstringit , indispensabilem sibi incumbero attentionis animi necessitatem ; eamque si non sit actualis, saltem efflagitari virtualem. Actualis est qua orans reipsa Ac actu de Deci aut rebus saniactis cogitat.Virtualis est quae a praecedente actuali dependet, etiamsi mens pronuntiantis in diversa distrahatur invite , aut inadvertenter. Enim vera cum praecesserit actualis voluntaria,tamdiu durat virrualiter inter involun-

708쪽

ε8α iuris Canonici Theoria,

rarias distractiones & inanes cogitationes, donec actio voluntatis achil revocetur ad diversa. Nec enim , ut sapienter S. Basilius scribit lib. de orando Deum, ullum inest peccatum , ubi ex naturae fragilitate mens invite di-

vagatur. Ea denique docet S. Thomas 1.2. quaest. 8 .art. 23. Observa tam πad primam illam actualem attentionem , ex qua vim suam omnem mutuatur virtualis, sussicere directiim voluntatis actum, abdicatis etiam tot actibus reflexis, quibus nonnulli scrupulosi semetipsos anxie , & plerumque cum magna Valetudinis & corporis & animi pernicie , ac temporis jactura excruciant. Sic citharoedus ut voluntarie citharam pullet , aut fidibus canat , nulta opus habet animi reflexione , solaque directa , & momentanea intentione quantum vult citharizat. Eoque sensu profitetur Apostolus I ..

Cor. 14. Orabo ffiritu scilicet oris respiratione ac pronunciatione ) orabocr mente scilicet erecta in Deum mente :) Mam s=iritu , fulana ct mente. Et D. Augustanus in Regula, cap. 3. ait: Masmis ct hymnis e m eratis

Deum, hoc versetur in corde quod profert. in ore.

XVI. Quaeritur , utrum liberetur ab isti restituendi obligatione ille qui post hanc suam Horarum Canonialium ore issionem aliis diebus illam supplet 3 Assirmant Joannes Major , Paludanus , Ledesma , Suarea, Mora festus, Filii ucius. Vcium quia officii obligatio sui s diebus alligatur, praeferri debet contraria sententia Petri Navartali Aragonii; Henrique et, Bonaucinae , & quod mirum sit , Dianae laxiorum opinionum studiosi. XVII. Pristerea disputatiir , hii ossicii gilotidie reeitandi obligario incumbat Beneficiario sacris non ordinato , si ejus Beneficium tenue sit 8evictui in sufficiens 3 Quidam affirmant his adducti , quia Beneficium datur

proptet ossicium , cap. ult. de rescriptis in s. Et quia cἡm non augeantu obligationes officii ex multitudine, ita neque minuendae Videntur ex paucitate proventuum. Alii censent diminui officii recitandi obligationem pro rata exilitatis proventuum. Cam enim si conveniens, inim qui altari deservit de altari vivere , i. Cor. v. rationi congruum est , ut qui quotidie altari deservit, quotidie similiter de altari vivat; fle iniquum videtur fi pro improportionato stipendio δc mercede grandius servitium ac ministeriunt exigatur. Diversa quoque habetur in Iure ratio Benefieiorum insuffcien tium . ab illis quibus eommode possit Clericiis sustentari, cap. Ctas tenea mur , de praebend. Nee tamen renue Beneficium destituitur officio, sed ipsius tenuitati habet proportionatum. Oppositio autem quod non aurugeantur ossicia est augmento Praebendaruhi , vel e 2 amplitudine proventuum , non habet rationabilem causam , qualis est in ratione tenuitatis; si enim centum nummorum redditus suffciat ad commodam per linnum suis stentationem , ex adversariorum mente sequeretur obligandos illos esseram multos, quibus tria millia nummorum annuorum de Beneficiis aut

D qnitatibus Ecclesiasticis suppetunt, ad rriginta singuli, dic Offci, recitanga, dc eos qui glus habent, etiam ad ducentadc trecenta Ossaia. Laru

709쪽

S' Praxis. Lib. VI. 6 8;

Tror videtur liber ultima sententia. Cum verδ hu jusmodi occa so occurre-cit , si iisque Episcopi sui judicio permittendus est.

X U III. Restituere tenetur Sacerdos Missarum stipendia quibus non satisfecit, aut quarum celebrationem nimium distulit, aded ut verisimiliter Don profuerit secundum specialem intentionem ejus qui stipem dedit i ut si ad obtinendum aliquem successiim petita Missa fuerit eo usque dilata ut occasio praeteri rit ante celebrationem ; sic enim frustrata per Sacerdoti culpam intentione petentis , non potest retineri stipendium oblatum quin violetur commutativa justitia. Onus similiter restituendi Sacerdoti incum

bit, qui post acceptum pro Missa justum & rationabile stipendium pro uniti,

cantu n intentioue , illam celebravit pro pluribus : sic enim violata fuit commutativa justitia, & infracta mutua pactio. Quanuis enim unius MisI ev.ilor sit infinitus secundum rem quam continet, qui est Christus ejusque merita, est tamen finitus & limitatus secundum quod est actio ab homine procedens , 8c secunddm applicationem. Christi namque merita , quativis infinita, non applicantur adaequale secundum sui infinitatem , sed finito modo, quem Deus determinavit secundum opus Operacum. At ver5 quoad opus operantis , quod etiam contribuit ad Missae valorem , & dependet ex majori, aut minori devotione, aut merito Sacerdotis, certum est esse fini- tum. Non est igitur admittenda Cajetani opinio quodlibeto r. quaest. 18..di super tertiam parrem, quaest. 9. arr. s. quod Mita oblatio ita prosit sinsulis ac si pro uno tantum offerretur. Sed opposita tenenda est communis

ententia.

X I X. Scien/um , communiter distingui triplicem Missae valorem. Primus dicitur generalis , quem intendit Ecclesia universis Fidelibus a paplicari vivis & defunctis: hic itaque respicit universum Ecclesiae corpus. Secundus valor dicitur medius, illos contingens pro quibus specialiter intendit sacerdos celebrare. Tertius dicitur particularis, spectans ipsum si-crificantem. 8einde illos qui Mistae administrant, atque eos demum omnes qui Missae devote intersunt. Fuit Ver5 quorundam error damnatus primum ab Uobatio Papa Vlli. deinde ab Alexandro VII. die 24. Septembris i 66s. posse Sacerdotem accipere duplicem eleemosynam pro unica Missa , applicando uni valorem illum particularem qui ad se sacerdotem pertineror, alteri verb medium illum valorem qui communicatur illis pro quibus in specie Sacerdos Missam vult applicari. Veruntamen si Sacerdos duplex stipendium hac mente acceperit, tenebitur illi restituere cuiYtiam partem Sacerdos voluit applicare t tum quia id prohibitum & damnatum fuit a se prema Sede t tum quia ille Sacerdoti pertinens valor non potest ex communiori , & saniori sententia alteri applicari, quemadmodum etiam applicari alicui particulari non potest valor generalis spectans universim Eces e-sam reflectus enim Missae ex opere operato est beneficium personale, quod non potest in alterum transferri et tum etiam quia Sacerdos ipse .non est

710쪽

684 Juris Canonici Theoria,

certus de sua gratia , quo casu non posset ullatenus transferre beneficium Missae . quod iam fui siet in seipso extinctum , & cujus esset prorsus incapax e tum quia ignoratur , an specialis valor pertinens ad Sacerdotem sta qualis medio valori qui debetur tradenti Misue stipendium , quod cum sit

certum, non potest rependi fluctu ac valore incerto.

CAPUT XV.

Anibus ex causis oriatur restituendi obligatio ; sis acceptis ob turpem causam e s de impediente alterius bonum.

I. Τ autem restitutionum materiam ab ipsis sontibus ac principiis repetamus , sciendum in primis quid sit restitutio. Ista se definiri potest : Resitutio es actas lusitia commutativa p oeuique redditur quod indebite amiserat. Dixi, actus iustiti.e commutativa, quia non obligatur homo ad restitutionem ex desectu chari ratis, ut si eleemosynam pauperi non erogaverit , neque ex desectu contra legalem justitiam , ut si merces prohibitas vendiderit justo pretio di, neque contra distributivam, ut si in aliquo officio distribuendo minus dignum digianiori praetulerit, dummodo id non fiat in alienum detrimentum : sed requiritur ad restitutionem obligatio ex debito commutativae justitiae orta. Dixi autem in definitione , quo cuique redditur quod indebite amiserat; non autem , ut quidam definiunt, quod ab eo ablatum fueras , ut comprehendam etiam restitutionem rei sine injuria acceptae, ut si casu rem alienam, quam alius amiserat, alicubi a me inventam domino restituam ; auts haeres rem olim apud defunctum depositam , vel commodatam domino

restituat.

II. Restituendi obligatio ex quatuor eausis exoriri potest. Primum ex re aliena non injuste accepta, ut in duobus exemplis pauid ante relatis. Secundo ex re aliena injuste accepta, vel laesa, ut in furto & quovis damno injuste illato. Terti hex conventione mutua , ut fit in obligationibus quas pariunt emptio venditio , locatio conductio, emphyleusis , societas, mutuum , & alii contractus. Quartam his adiungo causam , quam The logi & Summistae hactenus omiserunt, sed Iuris periti non omiserunt restautem ea obligatio quae dicitur in Jure quasi ex contractu , ut contingit in eo cujus absentis gratia aliquis sine ullo mandato negotia utiliter gerens

aliquid pretio aestimabile de tuo impendit, cujus ei debetur restitutio: &s militer

SEARCH

MENU NAVIGATION