Johannis Devoti Institutionum canonicarum libri 4. Tomus primus °quartus

발행: 1834년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

43-b G D M. ordinat. in λ .i . Sunt etiam alii modi, quibus serum competens ct proprium essicitur; quales praecipui sunt privilegium continentia causae, & consensus litigantium. Porro jurs Romano pupillis, viduis, & ceteris miserabilibus pers nis sori electio concessa est i). Similiter jure Decretalium monachi, regulares ain, ecclesiae multae, & multa item capitula canonicorum sedis Apostolicae privilegiis vel omnino, vel ex parte ab Episcoporum jurisdiction

subtracta sunt. Itaque horum causas aut a Sede Apostolica, aut ab eo Iudice, cui sunt addictis, cognoscuntur. Nec praetereunda peculiaria quorumdam privilegia, qualia sunt illa concessa certis corporibus, atque . collegiis, pluribusquo

gymnasiis & academiis, quibus, qui addicti sunt, hi proprium habent judicem, ad quem tantum vocantur 5 .

i) L I. unis. cod. Quanae Impe ais . a) Consule Fagnanum in o. Cum dilectiar 8 G Relig. Domi . n. 37, et iu c . Guyum n. I 8 de Aipileo. ubi etiam deseribitureelebris Sixti IU. Constitutio, quam Mare magnum appellant. Certum de Regularium exemptione late disserui I. a tis. Io 5 p. 564 ei an t. p. 565 et req. Sed praeter auctores eo loco indieatos, vide etiam Gagitardum Instit. Caetonis. I. 5 rit. Ia u. I9 et seq. tibi harum exemptionum multa habes antiqua monumenta, quae a Natali Λlexandro, inhellio, Masillonio, Riuratorio, aliisque viris doctis eoilecta sunt. Novissime de Regularium exemptione graviter solideque disseruit Emmanuel Ituriaga auctor epibtolae editae Assisii an. 3785. SuIP olent one in ' Hozolari, dolia giυ i, ditionν δεί

reovi, e su is causo matrimoniaci.

5) Late ae diligenter de hoe privilegio , quo Academi e fruuntur, disputat Scipio Gentilis de Iuris di I. I. I c. ιγ opp. t.5 p. a 76 ed. apri. I 4. . I8. Etiam continentia causae facit, ut judex, qui comis petens non esSet, competens e vadat, nimirum si quaestio princeps in cursu judicii incidentem quaestionem habeat, cujus illi cognitio directe commissa non erat. Tunc enim idem Iudex utramque controversiam noscit, ne res inter se

nexae & iugatae dividantur si). Hinc Decretales sero ecclesiastico addicunt causas de dote, deque alimenti S praestandis, quae matrimonialibus incidunt a).

52쪽

49. . i9. Denique litigantium consensu iurisdictio prosertur, sive, ut dici solet, prorogatur, & tunc alius judex, quam cujus notio est, litigantium voluntate proprius, &Competens evadit si . Licet enim jure Romano litigantibus in alienum judicem consentire, dummodo ipse jurisdictionem habeat sa); nam quae in privatis viris nulla est, jurisdictio prorogari non potest Sin. Clerici cum Episcopi

consensu, In alienum judicem ecclesiasticum recte consentiunt 4 , in laicum vero consentire nulla ratione pos

Oὶ L. r cod. de Iurisae Verum si prius quam adiretur alienus iudeX, mutata voluntas fuerit, procul dubio nemo compellitur huic conventioni stare, inquit Aphricanus Leg. i8 ff. d. Iurisae.

4 b Cap. 18 For. com ten. M Cap. ia ood. Hane Innocentit III constitutionem minus Vere, minusque recte, uti supra animadverti IX NM. 5, reprehendit Cuiacius, quem praeter Cironium, aliosque ibi laudatos, solide etiam, graviterque refellit Carolus Gagliardus Inu. canonici lib. Sili. io A. 5o sese , .. .

TITULUS V.

De libelli oblatione, deque in jus vocando.

I. Accusatorius, Vel ennventionalis.

3. Quomodo ius actoris libello exprimendum lς Quid libello eomprehendendum ls. Quibus modis plus petatur '

s. Poenae adversus plus petentes constitutae

v. Emendatio, de mutatio libelli. E. Quid in ius vocatio, & quemadmodum laetenda fy. citatio. io. Iudietum a citatione inehoandum. it. Ea vel realis, vel verbalis est. ia. Citatio verbalis vel simplex, vel peremptoria. r3. Quomodo citatio reo significandali . Cithtio in alieno territorio, ejusque in aetis relatio. Is ad 39. Quae in eitatione obse vanda lao. Effectus citationis.

g. I. Losteaquam consideravit actor, quis proprius &competens judex sit, in judicio postulationem deponit r , hoc est apud acta deponit libellum, quo actio continetur

5ὶ , brevis scriptura, qua haec actio, & actoris petitio claro & distincte proponitur, 'libesius appellatur έ . Huic respondet reus; & sic oritur litis contestatio, de qua postea erit dicendi locus. Reo post libelli oblationem dantur De ιi. Tom. III. 4

53쪽

5o viginti dierum induciae, ut deliberet, cedat ne, an resistat, pareat ne judici, an eum recuset 5). 1 Italoquitur Honorius Ieg. 5 eoae de Haeserψι. Mann., de

Iustinianus Leg. iast. coae eod.

censi eone illo depositus suerat, narrat Socrates Hist. I. 2 e. 4op. 154ed. Valesii Cantab θ. 72o, eum libello provocasse, praeterea Sylvanum Troadis Episcopum supplicantium libellos accepisse, eisque iudieem dedisse, seribit idem Socrates lib. 7 eap. 57 p. SM. Undo intelligimus, quod libelli ea iam aetate in ecclesiasticis iudieiis adhibebantur.

s. a. Libesus vel conusntionalis, vel accusatorius est. Conventionali utimur in civilibus negotiis, accusatorio in causis criminalibus, cum reum criminis apud judicem accusamus. Clarus, dc obscuritatis expers libellus uterquE esse debet, quodque petitur perspicue significandum est si). Non enim suboscuro libello respondere reus cogitur, &judex recte potest rejicer libellum, in quo non omnia dilucide, & explicate declarentur. r p. a de Libeli. MI M.

in . . ' i

- β. 3. Antiquo iure Romanorum certae, ac Solemnes erant Constitutae formulae, cum quibus actio institui debebat, &eas actor a Praetore impetrabat. Sed postea, sublatis ambagibus & subtilitatibus formularum si , placuit libello exprimere genus, Speciem, & nomen actionis, quae in judietum deduceretur et . Verum Decretales de exprimendo nomine actionis, qua quis usurus est, non admodum laborant; modores ipsa ita clare, apteque proponatur, ut ex ea jus petentis manifestum sit s5 . .

g. 4. Accusatorius libollus complecti debet nomen ac-cti a toris, rei accusati, & judicis, eoram quo accusatio

Diuiti eo by Coos le

54쪽

Insiluitur, praeterea tempus, locumque criminis. Conventionalis autem eontineas oportet nomen actoris, rei,

atques judicis, rem petitam, & petendi causam. Cum ahitur actione in rem, satis est exprimere causam actionis proximam, puta. dominium; cum lixercetur actio in porsonam, exprimi debet tum proxima, hoc est obligatio, tum remota; hoc est titulus, ex quo obligatio nata est ν). i) Gip. tili. AL; V. οἶ-Jon. Consule Donellum Ioe. eis. 5 ib

. 5. in offerendo libello praecipue curandum est, ne plus

petatur, quod fit quatuor modis, re, tempore, loco, & causa. Re plus petitur, si Ex. gr. petantur triginta, cum viginti d Eberentur, aut si is, cujus ex parte rps est, vel majorem partem suam essΗ contendat; tempore, si ante statutum

diem, vel ante tonditionem actio instituatur; loco, si quis quod sibi corto loco dari stipulatus Est, alio petat, nulla illius loci facta mentIone ; causa, si quis certam rem petat, cum debitor posset dars, quod mallet suo arbitratu si . Iure veteri plus petΗns actor causa cadebat a), sed jure novo civili aliae adstersus plus petentium importunitatem poenae sunt constitutae n).

2ὶ Paulus Recepi. semen. l. 1 rit. io t, apud SchuIt ingluni Iuris' tid. vet. Antedurrinian. p. 24 I ed. Lipkiae i757 β. 55 Inrt. eis. Hine illud Plauti in Mortemari a L . 5 seen. I veνr. t 25 p. 5m t. I edi LQdun. Batav. I 699 velim quidem hercle, Ni uno nummo plus potiar. Num autem id Lege XII tabularum, an potius edicto Praetoris factum suerit. non satis compertum est. Con suIL Rae vardum Vario . I. 5 e. i 4 p. 69 3. 2 eae Neapol. I 79. S) Zeno. Imperator adversus eum, qui ante tempus Petiit, emporis inducias duplicari, atque his finitis reum cogni non posin voluit ad suseipiendam litem, nisi prioris litis impensae solutae fuissent. Constitutio haec desidera tue, sed eius epitomen ex Basilicis eduxit Cujacius Obserpat. ia c. ai opp. t. 5 eo . Sis edit. it. Contra eos, qui re, aut loco, aut causa plus peterent, tripli Pinna in constituit Iustinianus cit. β. 53 Insili. de Milon.

g. 6. Iuro canonico qui re, aut causa plus p0lunt, in expensas condemnantur ; qui loco, in id, quod debitoris interost; doniquo qui tempore plus petierint, duplo

majores inducias reo tribuero dobsent, neque ipse cogitur judicium suscipere, nisi antea prioris litis expensae Sol vantur si . Nunc sere omnes eo jure utuntur, o. t reus

55쪽

52 ante tempus conventus tantum a judicii observatione IIberetur, dc actor quidem in litis Oxpensas condemnetur; sed ei tamen integrum sit reum in judicium vocare, cum primum obligationis diem venisse constat. In ceteris hujusmodi petitionibus reo licet offerre plus , petenti, quodss' debero censet; id vero si non accipiat actor, neque aliud revera judex deberi intelligit actor, uti temere liti

. 7. Emendatur interdum libellus, interdum etiam mutatur ; cum videlicet pridem instituta actione retenta, aliquid adjicitur, aut detrahitur, vel cum prima actione repudiata, nova instituitur. Ita qui pro decem, quae sibi ex causa mutui deberi dixit, ex eadem illa causa petit viginti, libellum emendat; mutat autem qui fundum, quem ex testamΘnto petierat, deinceps ex stipulatu petit. Utrum quo fiori potest stiam post litem contestatam si in; sed qui contestata lite actionem mutat , prioris judicii expensas solvers debet, & novum dare libellum, novasque ad deliberandum inducias reo. At vero libelli solemnitas in causis summariis non est necesSaria.

8. oblato ab actore libello, qui est quasi primus aditus judicii, reus in jus vocatur. Vocare autem in jus nihil est aliud, quam vocare aliquμm ad eum, qui jus dicturus est ea da re, de qua quaeritur i . Nullus olim rutus vocatlanis fuit; sed licebat privato privatum; cum qu jure agere vellet, per se, & sua auctoritato in ius vocare, de quidem ita, ut vocatus, nisi vadimonium promitteret , hoc est nisi satisdaret judicio sisti, etiam invitus in jus rapi posscte a . Sed postea mos hujusmodi sublatus est, sivis

quod absurdum videretur, rem tantum privati arbitrio permittera, sive quod melius aequius videretur hoc negotium transigere auctoritate ojus, qui juri dicendo praeest S) i P ivlus in let. i f. in jur vocam. ita rem explicat, ut sis ira

56쪽

- Ius vorare, luris expertuna; eausa meare. Recte prorsus. Noo ea nim quis vocatur in ius, nisi ut de suo iure experiatur apud eum. apud quem id sacete lus est ἔ idest apud eum jure iudieioque arae ea de re, quam in iudieium vocat. Id enim significant durisconsulti, cum dicunt de iure suo, aut de re aliqua experiri, ut Ieg. I st.

Ex quib. Our. majoν. . let. I ff. Ouanae G pee. AELI. annat siet, vellus experiri, ut in log. I ff. de Diverr. , et remp. prascript ., et in Ieria f. Quae in f auae epedit., hoc est rem tentare, di sui juris periculum sacere. a Consule Duarenum L i disp. ι'. I. Adversus eos, qui in ius venire recusarent. vim adhiberi, & invitos injecta manu, obtoratoque collo in ius rapi consuevisse certum est, idque late ostendunt Goueanus I Uaν. DEI. uti. Raevardus ad LL. I a Tabular. r. sol ed. t. Iori do morer . regul. Dν. opp. r. i p. 7 et I67 eae Neap. 1779, Cuiaeius observ. I. ro east. Io opp. t. 3 col. 24o et seq. ed. Tenet. ITIN,

Neap. I is aliique complures. . '

3) Ulpiani di Pauli aetata iam illum obtinuisse more. I. ut

nemo sine magistratus auctoritate in ius vocaretur, ostendit Do-nellus de Is . emA. I. a5 e. a β. 6 opp. t. 6 eol. 54 et req. MIt. Liaeae. Vide etiam Hiligerum in Notir aa eumdom Don Ilians

p. Nune ipsa 1 bolli oblatio in jus vocat Io dici potest;

sed quoniam libellus aptus non est ad inducondam litis

contestationem, ac tantum Continet actoris petitionem, non

item probationes, quibus eadem petitio nititur; hae sunt In act;s post oblatum libollum exhibendae probationes, quibus exhibitis reus in judicium vocatur, ut responderct P sJt, atque ἱta litIs contestatio in/ueatur. 1d vero fit poecitationem, quae iugicialis Est actus, per quem reus, actororogantes, judicis auctor;tate litis psragondae eausa in iudicium vocatur. proprie haec citatio in jus vocatio est, ct utraque saepe eonfunditur; quamquam citatio latius patBat,

quippo quae in qualibet judicii parte adhibetur, quoniam singuli judiciari; actus litigantibu, nunclantur; verum in

ius vocatio tantum pertinest ad primam citationΡm, undes judicium exorgitur si . Seg vetori juro Romano in ius vocatio, dc citatio dIs robant; quoniam illa privata auctoritate, haec veto mandato judicis per praeconem, & interdum etiam per edictum fiebat; nee tantum reus, verum etiam actor, patroni, & testes in judicium citabantur. si Conser Uinnium Commamaν. ad sest, I. 4 tit. I 6 3 num. s. v. io. OinnIa judicia a citatione inchoanda sunt, neque, ea omissa, ulla judicii vis & autoritas est si). Vetat φ

57쪽

pim n in civkis modo, sed etiam naturalis juris ratio, da mnari aliquem, qui auditus, ac defensus non sit. Hinc desectum citationis insanabilem pragmatici appellant, quoniam sanari non potesst judicium, quod sine citatione gestum

β. N. Est autem citatio vel realis, quae fit injuctis in reum publica auctoritate manibus, vel verbalis, quae procedit ab imperia judicis, cujus jussu , verbis vel literis quis in judicium vocatur. In civilibus judiciis verbali citatione plerumque utimur ; nam in iis citatio realis ante sententiam non emittitur, nisi reus sit fugitivus aut de iuga suspectus, nisi primum res cognita st explorata sit.

. Verbalis citatio alia simplex, alia peremptoria est. Simplex continet merum praeceptum, ut reus in . jumdicium veniat; sed ipse contumax non essicitur, nisi e dem citatio post tres terminos certis dierum intervallis praefinitos tertio repetatur si). Quae intervalla jure veteri decem dies singula continebant ψ, jure Novellarum ampliata sunt ad dies triginta S sed jure decretalium arbitrici judicis pro temporum, ac locorum ratione statuuntur f. Peremptoria citatio instar est omnium simul simplicium, atque Ita rem perimit, ut si reus praestituta die in judicium non venerit, contumax habeatur. Nam remptorium praecidit, dc abscindit .omnes adversarii tergiversationes, eoque comminatur judex, sese causam Comgniturum, etiam absento illo, qui citatus sese judici sistere 'recusat 5J. Edictum peremptorium jure civili emittitur post tres simplices citationes, interdum post duas , interdum etiam statim, quod vocatur unum pro omnibus; pondeique ab arbitrio judicis pro conditione causae, vel

personae, vel temporis, ordinem edictorum φ), ct compendium moderari .

i) Trium tantum edictorum mentio est in Leg. 55 ff. do RO

die. , di apud Paulum Recesti. sentem. I. 5 tit. 5 n. 7 , ac trium item denunciationum, aut literarum in let. 8 eod. Ouomor o quaniniuisae sentent. Quare mirum cit, Ulpianum in let. 7o 1. de Iu M.

58쪽

tradere post tertium demum edictum peremptorium emitti. Gerardus Noodtius Obrordiat. l. I e. 8, ita illum Ulpiani locum Iegendum putat: quibus propositis , oe re Iium tunc peremptorium impetret. Ego in ejus sententiam iacile descendo, neque de ea dimoveor illis ejusdem Ulpiani verbis, quibus dimotus est Antonius Sehultingius in multim recepi. semon. I. 5 tit. 5 not. 92 Iuritpν. ver. ante Iustinian. p. 45o eae L pria I 797. Sunt autem verba Ulpiani in leg. 7a y. de Iussic. omnino haec : Nonnumquam hoc ed

citim post tri numero edinis, quae praeces erisI, GIur, nonnunquam post ianiam Dei alterum s nonnunquam fraIim , qtiod appeta.it

unum pro omnibus. Hinc quidem ut planus etiam post tria edicta denique peremptorIum dari statuit, Sed loquitur non de ordinariadi usitata edi Norum methodo, quae tribus tantum edictis constat, ct quam respicit Iet. 7o ; verum agit de arbitrio judicis, quod extra ordinem est. Nam, ut ipse inquit Ulpianus, totum hoc negotium aestimare opo ret eum, qui jus dixit, o p .conditione eausae vel perronae, via temporis ita orinem ediatorum , o compendiummo pari. Hi ne iudici pro suo arbitrio licet tria dare edi antequam peremptorium emittat. Itaque Ulpianus in Leg. TO ONdinariam ct usitatam constituit edictorum methodum, in Leg. 7 a exceptionem ponit, ut iudex possit hanc methodum omittere , ac non tortio, sed quarto loco peremptorium dare.

edictis, aut de uno pro omnibus dato a jure civili sancita sunt , eadem videtur constituisse Innocent. III in c. 24 δε να potest. Mugat. Sed dc ante Innoc. III Ρarisiense Concilium apud Gratianum can. 6 cap. 24 quaest. 3. Romanam legem de tribus edictis ,

aut uno pro tribus approbavit.

6) Edicta haec interdum etiam contestationes, ab Aniano au tem in Pas. Recem. sentem. I. 5 iit. 5 7 apud Sehultingium Itirispr. vet. Antebustiniau. p. 45o eae Lipsiae i 27 , o in can. 6crip. 24 qu. 5. Auctoriime appellantur. Proprie a Latinis denunciationes dicuntur. sed corruptae Latinitatis scriptores AMLIo halet vocant. Multa eius rei exempla sunt apud Du-Cangium Glossar. moae et in . Latinit.

. i5. Citatio reo significanda, & demonstranda est, idque apparitoris, sive publici inuntii opera fieri 'solet. Significantur autem vel denunciatione, vel literis, Veledictis' i . Denunciationes per ossicia dc exequutores fiunt, literae ad reum mittuntur,. edicta publico loco assi guntur, unde recte legi possint set . Nuncius reo denunciare decretum citationis desbet vel in faciem, vest ad do-Haum 5 , dc praesenti quidem in faciem, absenti ad domum; si rei copia haberi possit, in faciem, si non possit ,

ad domum in qua reus habitat s ), di si plures domos ha-

59쪽

buerit, ubi frequentius commoratur, aut commorari debet. Quod si reus absit, neque resciri possit, in quo loco veris intur, edicto publico loco affixo Evocandus est, ut ita reus absens per propinquos, aut amicos, quibus edictum patet,

admoneatur 5 .

Tria haee discriminat Paulus Recepi. rontent. I. 5rit. 5 g. 7,

. t 4. Et quoniam in alieno territorio jus dicenti impune non paretur si adversus eum, qui in alieno territoriovErsatur, citatio expediri non potest, nisi ab ejus loci magistratu venia petita, atque impetrata sit. Facta vero citatione, nuncius id in acta reserre debet, & vero expressis omnibus, quae scire opus est, nimirum die, loco, modo sectae citationis, ceteris adjunctis, atque ejus relationi creditur propter fidem publicam, qua munituS est. i Leg. ult. f. de Iurisae omn. ludis. q. i5. Ut citatio rite & recte fiat, multa sunt observanda. Principio scilicet exprimendum est nomen actoris, quo instante citatio emittitur, quia tantum tin causis publicis judex ex ossici procedit i); itemque nomen rei, ne quis in ancipiti persona decipiatur. Deinde continere debet nomen judicis, cujus mandato citatio emittitur, tum quod jure novo sine mandato judicis nemo in jus vocari potest, tum quod citatus scire debet, num proprius & competens judex sit, ad quem vocatur. Ut quoniam delegatus judex alienam jurisdictionsm exercet, citationis decreto insere

dum est exemplum literprum, quibus ei Causa commissa est x : nam secus ejus jurisdictio reo comperta & explorata esse non potest. Si manifestum sit, judicem non esse competentem, reus ad eum ire non cogi lux; si id manifesto non constet, reus omnino cogitur sister se judici, cujus Est aestimar', num sua sit jurisdictio 5 .

60쪽

se constitutum videtur, sed tamen alienum non est a iuris Ronmani sententia DE. 5 tintc. μα de Mandat. Prisc. leg. 5 unic. co . a. λιν. firc. I. I .

3 Leg. s . Si quis in ius vocat. non ieris, leg. 5 st. do Iudis. g. i6. Exprimenda etiam est Causa, propter quam reus vocatur, ut is negotium meditetur suum, & paratus ad judicium veniat, posteaquam re: Cognita SeSe Contra actorem tueri constituit. Veteri jure Romano actar postulatam impetratamque a Praetorct actionem edebat reo, cum in judicἰum venerat, atque ita ipse vocationis causam noscebat si . Sed antiquo vocationis ritu sublato, sancitum est a Justiniano se , ut In ipsa vocatione libellus conventionalis reo tradatur; atque ita in unum judicialem actam in jus vocatio, re actionis editio coaluerunt. Decretales de exprimenda vocationis causa, remus simul offerendo libello non admodum laborant; sed jam sere ubiquΘ gentium moribus, usuque fori receptum est ut decreto ipso citationis causa 'significetur, vel simul reo libellus offeratur. il Pluribus sane modis id fieri potuisse seribit Ulpianus ia Iem

- . r . Praeterea designandus est judicii locus, ut reus Noscat, quo ipse venire, & se judici sistere praesentem debeat, & simul intelligat, num locus ille tutus sit. Prae 'sertim vero si delegatus sit judex, certum in citatoriis literis Indicar Iocum omnino necesse est; quoniam illi nullus est hujusmodi locus, ad quem reus certo Venire possit. Si ordinarius est judex, qui certo loco tribunal habet, nihil attinet hunc locum exprimere, nisi ipse Velit alio loco jus reddere, quam quo reddere consuevit si . Sed & tutus debet esse loeus, in quo judicium est agendum, & per quem necessario transitus faciendus est reo sa); adeo ut si manifestum sit, locum tutum non esse, nulla sit citatio ipso jure 3ὶ, si non ita sit manifestum, valeat quidem citatio, sed reus demonstrare debeat, eum sibi lo- Cum tutum non esse ,

SEARCH

MENU NAVIGATION