De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

2 DEFINITIONE S

tes cognoscit, eas quasi abstrahens ab ipsas rerum substantiis , &discernens alias ab aliis. Quare audiunt cognitiones abstractae, in quibus potissimae sunt cognitiones veri & falsi , boni & mali, ut brevius mens definiri possit facultas animi , per quam effcit sibi abstractas cognitiones veri & falli , boni & mali . Intellectus eam animi facultatem fgnificat, per quam cognoscit prima principia,

quae sunt cognitionum verarum species . Ratio tandem facultatem animi, per quam ex cognitionibus habitis per mentem novas per

discursum cognitiones acquirit. S. Augustinus illam se definivit, i Ratio es mentis notio , eo qua discuntur , di inguendi connectendi potem . Stet igitur posita definitio, quae clarior fieri nequit . Si quis enim quereretur, quod in illa fiat sermo de actu cognoscendi, qui idem tandem est ac idea, advertat, quod etsi cognitio & idea idem sint in re, nihilominus nomen cognitionis est magi, notum, quam nomen ideae; Illud enim commune est apud omnes etiam non philosophos: at idea est nomen proprium qu dammodo philosophis maxime ultimorum temporum , & quidem a) apud illos etiam maximo aqui ocum , ut ait Bumerius , &ex dicendis constabit. Cognitionis autem significatio , quam i timus sensus nos docet, clarior reddi nullis aliis vocibus potest,

ut idem Busserius observat 3) , & jam olim alii apud Tullium Philosophi fassi sunt ) , qui desiniri sebant non necesse esse , quid

esst cognitio. a. Analysis idear praesesert haec tria . I. Objectum internum cognitionis, respondens obiecto extrinseco facultati cognoscenti, quoties objectum hoc externum adsit. Id enim non est necessarium ad rationem ideae : Nam idea est opus potentiae cognoscitivae ; quare sicuti potentia activa artificis construit suum objectum , scilicet determinatum artificium , ita vis cognoscitiva non semper supponit, sed aliquando facit obiectum suam , ut observavit jam Cai tanus cs), & manifestum est in ideis de obiectis, quae non existunt

extra mentem, II. Actionem cognoscendi, quam tamen adver

i) S. Aug. de ordine lib. a.

q. Ad primam pag. 289. Diuitigod by Coos

22쪽

ET DIVISIONES ID EARUM. I

to non distingui ab objecto interno cognitionis, & ipsa cognitione, nisi per quemdam modum nostrum rem hanc concipiendi , III. Id, quod ex praedictis duobus quodammodo resultat, & quod proprie venit nomine ideae, quod pariter distinguitur solum per modum cogitandi nostrum ab actione cognoscendi, ut alibi distinctius agens i) de actione causae efficientis magis declaravi. Abrahamus de Chau mei et praedictis addit quartum sa) , cognitionem scilicet, quam cognoscens habet suae actionis cognoscitivae. Sed in hoc non habetur nota essentialiter pertinens ad ideam ἔ qui'pe ad cognoscendum , quod nos cognoscamus , opus est quadam reflexione, quae non semper ideas nostras comitatur , quod planum

est in ideis, quae sunt de objectis sensibilibus, & aliter sensationes

dicuntur, quas pueri saltem brutorum more efficiunt sine ulla talium idearum conscientia. Atque quoniam saepius hic Auctor repetit, eum qui quid cognoscat, nescium esse non posse suae cognitionis, sic ad hominem contra illum arguo. Iuxta ipsum 3) cς rum es animam semper cogitare de Deo , etsi modo tam abfracto , ut non animadmertat suam hanc cogitationem, nisi quando aliquid accidat, quod

ipsam retrahat a contemplatione rerum materialiam , a qua impeditur

illa animadversio : ergo possumus quid cognoscere , quin cogno

scamus nos cognoscere.

3. Illud enim vero addendum, quod utique esentiale est omni ideae, carentia scilicet expressi assensus . Talis autem dicitur actus , qui posita comparatione unius idear cum alia elicitur ab intellectu , in quo consistit jam illud , quod dicitur iudicium, alia operatio intellectus diversa ab idea . & quae non solum , ideas aliquas praesuin ponit, sed etiam unius cum alia comparationem, & quidem explicitam atque expressam , quando sermo est de judicio proprie dicto. Nam si bene observemus, homo, qui jam compos est rati nis , non iacit ideam, quin simul implicitam quandam habeat comparationem ejusdem ideae cum se ipsa, qualis exprimeretur Perpropositionem identicam, nec quiequam percipit per sensus , quin

simul judicium aliquod eirea illud habeat. In hoc sensu verum est, quod Walterus a Tschirnhausen dicit , Omnis conceptus, s A a ut

23쪽

ut alit vocanI, idea non es aliquid muti, instar pictura in tabula , fidnee4Drio aut rmationem aut negationem semper includis. Idem jam

olim SuareZ sic advertit Io, Licet couceptio per simplices actus dici sileat simplex apprehensio , tamen quatenus bac apprehensio es aliqua rei coguitio, es etiam aliquale judicium , quo implicite judicatur res id esse, quod de illa cognoscimus: O boc modo in simplici apprehensione rei includitue aliquo modo judietum . Antiquam hanc observationem ignoravit Condit laeus, qui dicit a), Malebronchius, credo , primus fuit , qui dixit judicium immisceri in noseris sensationibus, advertens Lockium errasse a) , dum expresse negavit ) ullum judicium conjungi cum ulla sensatione . Hoc interea animadverso concluditur , dicendum esse ideam hominis compotis rationis ex eludere 'explicitam comparationem cum se ipsa, & cum alia a se diversa, quae non sit ex iis, quae naturaliter conjungi cum eadem

solent, cujusmodi est idea certae distantiae, quae unitur cum idea objeeti ipsius distantis . Itaque exemplum solius ideae nobis exhibent, qui Homeri Virgiliique narrationes legunt, nullam ex his arbitrantes definite esse potius veram, quam falsam , nec statuentes hane esse historiam, illam esse fabulam. Hi simpliciter apprehendunt narrationes illas; alius autem , qui sic non se continet . jam transit ad ulteriorem operationem intellectus, quae non .st idea.

m aliquibus aliorum de trionibus idea. . Tabilita significatione huius nominis idea, quae commuis O nior est , dieam de aliis quibusdam , quae eidem no mini non ita raro attributae fuerunt. Ideam sunt qui accipiunt pro specie, seu imagine objecti sensibilis, quae in anima imprimatur, perquam in se positam, dum anima eam intuetar, dicebant haberi obiecti perceptionem . Ideam hoc modo sumptam dicebant esse

meram passionem animae, perceptionem vero esse animae acti

24쪽

ΕΤ DIVISIONES ID EARUM. s

nem , & dolebant esse , qui nollent distinguere ideas a percepti nibus , nec fateri ideas esse meras passiones. Hanc doctrinam recentissime propugnat Benedictus Statiler I), ui, inquit, vulgo Hram ct perceptionem , anima actiouem meant , profecto sentesiam praeeipitant. . . Idea sensualis, sic ille eam appellat, es mera expresfio objecti in anima simplici expressa, intuitus vero es quadam convorso

animae in ipsam imaginem externa elemensorum corporeorum actione ab

ipsa receptam. Non conveniunt autem in explicanda natura huiusmodi specierum. Celebris est multorum veterum opinio , qui sibi videbantur videre continuo profluere circumquaque ex objectisipirum imagunculas, & per sensuum vias accedere ad animam . Citatus autem Statiler eas statuit a) esse modificationes quasdam , quas saetum in substantia animae ultimae particulae corporeae sive nemorum sive cerebri. quibus adest particulari modo anima. Sed apage ideas hujusmodi seu species seu modificationes factas a corporibus in substantia animae, quae frustra finguntur , cum non explicent revera modum, quo anima percipiat objecta corporea extra se posita , ad quem unice finem excogitatae fuerunt. Interea tam veteres quam recentiores ad effugiendum aequivocum . ideae nomen sumptum pro specie passive recepta in anima vocantideam materialem cui respondet idea formalis, hoe est perceptio speciei . s. Praedicta ideae acceptio detegit originem hujus nominis a. Verbo graeco M, video , quod veteres Latini dicebant specio. Quando Io. Gonliebus Heliaeceius in sua ideae definitione dixisses solum s) , Ita es objecti cujusvis genuina imago, quam mens imm dura contemplatur , videri potuisset sumptum ab illo fuisse nomen ideae vel pro specie animae impressa , vel pro ea idea . quae aliteDdieitur directa ad distinctionem alterius ideae , quae habet pro suo objecto hanc ipsam ideam, & propterea dicitur reflexa . Sed quoniam post illa verba habet haec alia, vel es qualibet de re quavis c giratio , illud equidem amplius non dicam. Sed quis approbet huiusmodi definitionem, quae per diveriss modos procedit, quorum unus alium non explicat Z Quod de Eei necti definitioue dico

25쪽

ε DEFINITIONES convenit etiam Ioanni Lochio , qui apud Genuensem I primum quidem definit ideam ca) , quicquid objectum es intellectus dum e

gitat , quodque phanto a , notionem, speciem vocaute deinde vero, sed saltem diverso in libro 3), quicquid mens ipsa percipit, omnis perceptio , qua in mente es, dum cogitat. 6. Interea quoniam ex dictis q. a. ) non omnis nostra idea est de objectis extra nos existentibus, planum est acceptionem ideae pro imagine objecti seu specie sere de se limitatam ad objecta solum nobis externa & praeterea sensibilia a sed patroni hujus acceptionis invenerunt modum , quo illam, & inde nascentem disti ctionem ideae in materialem & formalem redderent universalem , nimirum docendo animam sibi essicere novas species, & per eas in se receptas evadere cognoscentem ea etiam 4 ut insertu dicam , quae extra mentem non sunt. Hine ideae materialis nomen tribuunt obiecto cuivis prout est in mente, formalis vero nomen ipsi ejasin dem perceptioni. Antonius Genuensis in sua Logica definiensideam , id quod sit menti praesens, dum percipit, aut cogitat, quodque semper rei a mente distincta imago quadam est, adprobat hanc Pliblosophiam , tamquam verisimiliorem s) . Ρrotuli significationes hujusmodi nominum idea materialis, & formalis, quae erant vulgo receptae, ut videre est apud Silvestrum Maurum I) , quas tamen Cartesius aliquo modo invertit , qui perceptionem vocavit ideam materialem, objectum vero prout cognitum appellavit ideam objectivam tabes, sic ille, aequivocatio in voce idea, fumi enimpotes vel materialiter pro operatione intellectus, vel objectiva

pro re per isam operationem repraesentata .

. Alii Philosophi, & quidem frequentes, sunt enim omnes qui sequuntur S. Thomam, iterum iterumque 3J de ideis disserentem , significabant hoc nomine eam cognitionem , jota quam artifex consulto operans opus suum dirigit. Hanc Maurus sic d

finit O a Idea es forma , ad cujus imitationem aliquid fit per se, ct

26쪽

ΕΤ DIVISIONES ID EARUM. 7

ex intentione ab agente determinantesibi Mem. Hoc modo Suareet dicit propositionem in se fallam , adhuc habere transcendentalem veritatem, quia I) habet consermitatem eum idea propositionis. Et S. Thomas inquit a , idea secundum completam rationem nominat firmam artis non Dium intellectu excogitatam, sed etiam per volunta tem ad opus ordinaeam : secundum vero imperfectam rationem es Dium excogitata in intellectu artificis. In hac ideae acceptione hi sequuti sunt Platonem, cui Tullius eam tribuit a Loquens enim de Pythia, qui in efformanda Iovis statua contemplabatur ejus speciem, quae

in mente sibi insidebat, dicit sa) has rerum Drmas appellar ideas ille non intelligendi serum , sed etiam dicendi gravissemus author is magia ser Plato. Addebat quidem Plato hujusmodi rerum sermas seu

ideas esse substantias quasdam, quae extra intellectum existerent, in quo Aristoteles apud Antonium Goudinum jure invenit sc υaviloquium ct poeticam metapseram, similem illi, qua Poetae fingunt Virtutem , furorem , aliosque actus animae nostrae tamquam res per se subsistentes, & causas aliquorum emetuum . Sed de Platonis opinione, quae multo amplior est , quam acceptio ideae de qua nune ago, dicam insta. Illud interea intelligitur, cur idea in hoe sensu aliter dicatur exemplaris, quae, ut citato loco GOudinus suadet, reduci potest ad genus causae tum sermalis, tum es.fieientis, tum finalis : formalis quidem, non jam per modum semmae intrinsecae, quatenus constituat opus, cujus est idea, sed petmodum Brmae extrinsecae, quatenus per illius imitationem opus intentum sortitur speciem suam e essicientis vero , quia per ideam artifex, qui est causaessiciens , acquirit potentiam completam ad faetendum illud opus. Bene S. Augustinus in hane rem s) , μ-mus. quam aedificat fructor, prius in arte erat , ct provenis quodammodo Φmur ex domo . Finalis tandem, quia idea, ut exterius exprimem da , est aliquis finis operationis artificis.

8. Alii ideam usurpant observante Bussierio 6 Ioco judicii illius

i) sua Metaph. disp. s. secta.

a) S. Thom. de Potentia qu. I.

art. s. ad M.

3ὶ Tuti. de Oratore perfecto

27쪽

8 DEFINITIONES illius imperceptibilis, qaod ex dictis cl. 3. comitari solet appre- 'hensionem rei.

Alii pro quovis iudicio expresse , seu opinione . In hoc se su idea importat explicitum assensum. Sic Armidus si) profitetur se nomen ideae accipere. Et quin de hoc moneant. in eadem significatione usurpatur ab illis, quos aliquando audimus ali. quos laudare vel accusare de falsa vel vera idea virtutis, felicitatis. aut alterius rei, & hortari, ut eam vel retineant vel respuant, ea Proponentes argumenta, quae credunt proposito convenire. De hac ideae acceptions minus communi meminit Abrahamus Chau-

s. Alii pro ea dispositione animae rationalis ad iudicandum uni riniter, statim atque perveniat ad usum rationis, de iis o jectis, quae non reducuntur ad principium intimae experientiae, quae dispositio aliter dicitur sensus communis, & multis exemplis ab eodem Bussierio 3 illustratur, qui ibidem putat eos, qui propugnarunt dari diversas ideas innatas, cuin unquam satis clare ali. qui saltem illorum definierint terminos, quibus rem hanc tractarunt, sertaste sensum hunc communem voluisse significare, non Vero cognitionem aliquam actualem, quae remota sit ab omni judicio .

Alii pro cognitione intuitiva , aut clara , & loquendo de nostris ideis pro cognitione habita immediate per sensus. Hoc enim declarant satis , dum negant haberi a nobis ideam Dei , Spiritus, Substantiae, & similiuni universalium . vel insensibilium, & simul fatentur multas de illis habere nos cognitiones. Quin i inmo ape te Malebranchius ) declarat ita se accipere nomen ideae, dum

negat nos habere ideam animae nostrae. . Io. Est tandem ideae acceptio Platoni propria. Ille idearum nomine intelligere visus estentia immaterialia tot numero, quot sunt diverta rerum naturalium species; Horum munus volebat este constituere per modum sermae singula corpora , ex quo factum est, ut creditus sit admisisse dari in re entia universalia , hoc est alia, quae essent aliquid unum simul & multiplex , unum quidem

28쪽

ΕΤ DIVISIONES ID EARUM. s

dem in se, multiplex vero , quia in singulis cujus y speciei individuis repetebantur quodammodo , contra id, quod vera Philoso. phia tenet, quod entia universalia non sint unum nisi per intellectum cogitantem , & abstrahentem a rebus singularibus attributa, quae multis illarum sunt communia. I Rerum formas, inquit Tullius , appellas ideas Plato, easque gigni ηgat, ct ait semper esse , ac ratione, ct intelligentia contineri, hoc est ut ait S. Thomas ab Ana materia subsistere , qui ulteriorem in hac re hujus philosophi doctrinam sic prosequitur , ex harum idearum participatione dicebas etiam materiam corporum formari ad hoc , quod individua naturaliter consumerentur in propriis generibus ae peciebus, ct intellectui noster de illii scien iam haberet. Plato haec putabat se rite concludere sic arguens apud ipsum S. Thomam , 3J Forma cogniti debet esse in cognoscente eo modo, quo est in cognito : Sed serma cogniti est in intellectu cognoscente universaliter immaterialiter immobiliter : emgo sic etiam est in cognito . Cuius argumenti major supponens semmas , quae sunt in rebus singularibus,debere in mente cognoscente esse realiter easdem, nec sumcere, quod in mente sint alio modo, qui dicitur per repraesentationem, negatur, & nulla jam apparet conclusio. Hoc Platonis commentum imitatus est Malebranchius, sed de hoe inserius dicam. II. Tam multae acceptiones huius nominis idea faciunt ut ma- nisestum sit , quam necessarium fuerit illud definire. Malebranchius , qui ejusdem definitionem non posuit, & ipso fatente 4

modo ideam usurpavit pro quavis cognitione , modo pro cognitione clara , modo pro ente quodam extra nos , quod ipse confin-Xit , in quo mens nostra perspiceret objecta materialia , merito ab

Arnaldo s) acriter reprehensus fuit,utpote de negligentia indigna philosopho, cujus effectus est rem, de qua agitur , qua parte clMra erat, obscurare, & qua parte indigebat declaratione, in peniti res tenebras coniicere, quemadmodum ejusdem scripta plane demonstrant. Quod autem ipse idem amovere a se voluerit hanc noli tam

29쪽

ici VARIA ID. E Etam negligentipe ea causa, quod sollicite adhibere nomina in e dem constantersensu sit i) dissetis, immo sepe Missum missum,& caussa pessimi libri , hoe enim vero est Eserre excusationem Pejorem errore , ut jure ipsi exprobat idem Arnaldus ab .

De variis ideae quas S Ommis.

ia. T Dea iuxta definitionem jam 4. I. stabilitam multis diversis

L nominibus appellatur . Dicitur enim prima mentis operalio , simplex apprehensio , cognitio , notio , concePtus, Perceptio, conscientia, apperceptio, verbum mentis, intellectio, & aliis m dis . Haec nomina, quoniam diversa sunt, aliquam revera habent

etiam diversitatem significationis : & quidem ea in aliquibus est diaversitas, ut melius dici possint nomina appellativa totidem specierum hujus generis Idea , quam ejusdem Synonima . In singulis declarandis praestat aliquamdiu immorari.

ARTICULUS I. De prima mentis operatione , simplici approben Bam , cognitione, o notione .

a 3. T Dea opportune prima mentis operatio dicitur, quia nulla I alia esse potest sine ipsa , etsi ipsa possit esse sine aliis, quae in mentis operationibus distinguuntur. Eadem est etiam infimi omdinis operatio , quia longe plus est judicare, & discurrere a Iudieare enim dicitur de iis idearum comparationibus, quibus praebemus assensuin, non ex aliis assensionibus deductum , sed quasi expressum a mente per simplicem rerum speciem illi propositam, quod nobis in iis contingit, quae dicuntur immediate evidentia e Divino autem intellectui nulla alia convenit operatio , nisi hujusmodi judiesum . Discurrere vero est transire ab uno assensu , in quo consistit judicium , ad alias assensiones longius quodammodo ab intellectu remotas. Ad quod genus exceptis assertionibus, quae

dicuntur prima principia, caeterae omnes reducuntur .

30쪽

qUASI SYNON IMA. - . III 4. Simplex apprehensio significat expressionem objecti fiactam in mente ad similitudinem eius, quod in re vel est , vel fingitur esse. Ex dictis enim q. a.) non semper est in re objectum , cujus habemus apprehensionem; I) Conceptio, inquit Suarea, per plices actus dici solet simplex apprehensio, quatenus potentia cog feres format in se similitudbnem rei, o quodammodo illam ad se trabit,

ct ut disinguatur a proprio judicio , quod a nobis datur, cum rem unam eum alia componimus, vel eas dividimus a Nam quatenus illames a

prehensio est aliqua rei cognitio, es etiam aliquatijudicium .is. Cognitio significat actum 'potentiae cognoscentis, cujusmodi est mens. Quare cognitio est nomen genericum, quod complectitur tum ideas tum judicia, seu assensiones, ut jam observavit Cardinalis Pallavicinus sa). Ab hae acceptione communi di- 'scedit primo Lockius, qui limitat illam ad significandum id, quod communius appellatur Iudicium 3 et cognitio , inquit, Bibit aliudes , quam perceptio congruentia, vel repugnantia , qua reperitur inter duas ideas. Discedit secundo Chaumetrius , qui cum caeteroquin i veniat ) , quod reprehendat in illa Lochii, aliam ipse dedit multo sortasse magis reprehensibilem, quia inter alias imperfectiones habet etiam illam obscuritatis s) . Cognitio appellatur apprehemfio relationis , quam unum habet ad aliud. visensus vero eis it iure , quod intrinsecus concedatur rmandam esse hanc relationem. 16. Notio tandem significat cognitionem quae universaliter procedit, cuiusmodi est illa corporis, gemmae, bruti, & simialium . Per alios significat cognitionem adaequatam alicujus objecti. Quare importat quoddam quasi complexum idearum - Est Bertol-dus Hauser , qui notionis nomine vult venire actum mentis, quo sibi objectum repraesentat S , quem vult praecedere illum , quorem apprehendit. Sed horum actuum distinctio est vel gratuita . vel potius imbibens falsitatem ; nam idem actus mentis, qui est objecti repraesentatio,est ejusdem simplex apprehenso; Neque enim

cha. l.

SEARCH

MENU NAVIGATION