De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Ia VARIA ID EAE

varietas ista nominum , quae sunt metaphorica, infert duos actus mentis essentialiter diversos: sed apprehensio relate ad mentem c gnoscentem appellatur actus, qui dicitur repraesentatio relate ad objectum cognitum. ARTICULUS II. De Conceptu , Perceptione, ct Conscientia . I . Onceptus significat cognitionem non dependentem immediate a sensibus: Neque enim dicimus concipere nos, sed percipere colores sapores vel alia objecta sensibilia , dum actu sensibus proponuntur. Perceptio significat id , quod est in anima per relationem ad vires suas activas cognoscendi, & appetendi . Dicitur enim perceptio tam de cognitionibus, praesertim de illis, quae immediate a sensibus nascuntur , quam de voluptate aut dolore , & alia quavis appetitus assectione. Quare perceptio disrt a conceptu tamquam genus a specie; quandoquidem quod dicitur concipi, diei etiam potest percipi, non tamen ut nuper advertimus, quoties objectum

sensibile dicitur percipi, dici etiam potest concipi . Rursus perceptio disti ab idea, primo quia idea significat dumtaxat id, quod est

in mente cum relatione ad ipsius mentis objectum , cum perceptio extendatur etiam ad id, quod est in cognoscentis appetitur secundo quia perceptio aperte ac praecime significat actionem vel passionem animae circa objectum propositum , at idea potius significat id, quod ex actione mentis resaltat, ut jam diximus β. a.) . 18. Meminisse hie iuvat de alia distinctione pereeptionis ab

idea , qua alii non uno tamen omnes modo utuntur, quae non est

distinctio , sicuti ea modo die a secundum nostrum modum concipiendi vel loquendi , sed ante omnem cogitationem . Imprimis sunt ex dictis O. 4. qui ideam volunt esse speciem , quam passive anima recipit, perceptionem vero esse actionem animae circa ideam in se reteptam , hoc est animadversionem ad illam . II. Est Cor- esnoisius , qui ideam vult idem significare ae objectum a Nam dicor ιθ id de quo anima cogitat, appellatur objecitum vel idea . Hinc

32쪽

cum quaevis perceptio sit affectio animae, Iure idea acoepta pro O

tecto distinguitur a perceptione. Sed hujusmodi acceptio est singularis, & explosa a communi usu in contrariam . Fortasse dum eo modo loquutus est, voluit dicere objectum non utcunque, sed

vel illud, quod consistit in specie recepta in anima juxta modo dicta , vel objectam prout apprehensum est, & quod dici potest obiectum internum , sicuti alii accuratius loquentes dicunt. III. Est Malebranchius, qui nomine ideae intelligit ens quoddam distinctum

a nostra mente, quod est repraesentativum objecti extra animam

existentis , in quo anima tamquam in speculo sibi ita proximo , ut ipsi etiam uniatur, suum quasi obtutum defigens percipit illud o jectum . Hunc ille sensum inculcat, ubi hanc idear definitionem his verbis declarat 1J , Per hoc vocabulum id a nihil aliud bis intellia go , quam id, quod es objectum immrdiarum mentis, aut quid 's proximum , dum aliquid percipia. Hanc distinctionem inserius ostendam non posse ullo modo admitti, & nullas esse hujusmodi ideas sumptas pro entibus repraesentativis distinctis realiter a nostris perceptionibus . Illud solum hic adverto Malebranchium in principio huius sui operis , cum ideam universim sumptam simili modo definiisset per id as, inquit, illud omne intelligo , quod mens immediate percipit, monet statim ideas, quae , quod menti nossa internum es, repraesentant, quales sunt sensiationes nosrae , dolor , volup as, ni hiI aliud esse prater quemdam exisendi modum ipsius mentis: ergo dantur per ipsum ideae etiam repraesentantes objecta, quae non sunt extra mentem . Male igitur utrasque, quae toto genere differunt,

eum aliae juxta hanc suam metaphysicam sint quid subsistens extra mentem,aliae vero quid a mente inseparabile , utpote ipsitus modificationes , confundit sub eadem definitione . Sed in suo libro priamo posuit eam definitionem, quam invenit in Cartesio, negligens illius examen a Cartesius enim dixit Ego passim ubique

inendo, me nomen idea sumere pro omni eo , quod immiatate a mente per

eipitur : in libro autem tertio' eam iterum sibi proponens, & ejus sensum inquirens credidit illum esse, qui significaret ideas esse quaedam entia extra nos posita , & proinde distingui a nostris perce

33쪽

ptionibus, videns credo, quod si eo modo verba Cartesii non ex plicarentur, vel carerent sensu, vel in illum Cordemoti abirent , vel in sententiam de speciebus in anima receptis q. . is. Dum interea sensum distinctionis inter ideas & pereepti nes perscrutamur in iis, quos tamquam ipsius authores, Philos phi jam passim ita contemnunt, ut inter corruptores principiorum Psychologne connumerent, ostendimus sontem, ex quo hanc ipsi suam doctrinam , & ideae definitionem hauserunt , Cartesium scilicet, cujus verba aperte deseripserunt. Eumdem credo sequutus est etiam Jo. Clericus ,-quando in principio suae Logicae dem nivit ideam si , quicquid es objectum immediarum mentis n re, seu quod mori immediate obversatur , qua pariter definitione per similia verba usus est in Pneumatologia sa),quin prosecto noverit, quid diceret;Nam in Pneumatologia quidem paulo post profitetur sen scire, quid sit idea, & opinionem Malebranchii reserens illam

non approbat, cum caeteroquin , vel in ejus sententia , vel in illa eorum , qui ideam dicebant esse speciein in anima receptam , se sum aliquem, qui minus indignus sit homine loquente , possint ea verba habere. Alterutra enim illarum opinionum non intellecta jam occurrit tertia Cordemoisi,ut scilicet ex vi ejus definitionis, conclusionem istam ridiculam Idea listarum deducamus, corpora

ipsa esse totidem ideas; Nam haec sunt vel possunt esse objectum

mentis.

ao. Satis de distinctione perceptionis ab idea . Restat audire Lei itianos, & Stoicos, qui aliter nomen perceptionis accipiunt, ac statuimus aecipiendum . Lethnitiani apud Trevolitanos 3) eo nomine significant actionem mentis, perquam illa facit sibi cognitionem intuitivam, seu imaginem objecti prout est in se . Stoici eodem nomine utebantur ad significandam cognitionem veritatis necessariae . Tullio enim authore ) , percipiendi vis ita de μαr o Boicis, ut negςnt quicquam posse percipi, nisi tale verum , q*βώfalsum esse non m D. IIos imitatur S. Augustinus, qui nomine per ceptionis intelligit cognitionem certam; Dicit enim cs , i d p

34쪽

eipitur quod sientia comprehenditur ... ct nihil percipi potes , nisi quod a falseo AFerratur. a1. Conscientia significat eognitionem de iis, quae in anima fiunt, sive sint cognitiones, sive aliae eri Mem affectiones . Posse haberi cognitionem de aliquo obieeto , quin habeatur cognitio de

hac ipsa cognitione , quae habetur , suadetur, quia negari non potest esse duas diversas cognitiones. quarum objectum est diversam. Ita cognitio, cujus objectum est homo, non est cognitio , cujus obiectum est haec ipsa cognitior Sed ex data una cognitione non ostenditur debere dari. etiam alteram : ergo . Praeterea qui legit Budii causa,acquirit talem rerum,quas legit cognitionem , ut deinde possit etiam intra se has cognitiones repetet e,quod indicat simul etiam acquirere cognitionem do his cognitionibus , adeoque habere cum perceptione rerum coniunctam etiam conscientiam: At

de syllabis, & verbis singulis acquirit quidem cognitionem, qui'pe sine hac non potuisset cognitionem rerum aequirere; sed talem, ut deinde non postit nisi ad summum confuse de illorum sorma numero ordine & aliis proprietatibus reminisci, quod indicat non acquisivisse simul cognitidnem de cognitione terminante ad syllabas, & verba . Dathanius definiens conscientiam ferme eodem modo ac nos , nihilominus vult I perceptionem ,. ct constentiam unam eamdemquo esse anima operatiouem. Quare ubicumque est perceptis dicit necessario esse conscientiam , credens se satis luperque

refellere, qui nobiscum sentiant sic arguendo, a Conscientia nihil

aliud es, quam cognitio illorum, que in anima fant. Si itaque annina aliquid precepit, non. potes non habere advertentiam illius quod peracepto, alias utiquσ perciperet sine perceptione : In qua argumentatione consequentia est nulla; Percipit enim objectum aliquod , siquid percipit, sed hoc obiectum potest esse quidvis aliud praeter suam-met perceptionem : nec advertentia ad percipiendum obiectum utique neeessaria confundenda est eum alia advertentia , qua opus esset

ad conscientiam, cum possit prima dari sine secunda ex dictis supra o. r. contra Cordemossium, qui idem jam fuerat opinatus. o Dal. Psychol. q. 8. pavi 6. et Id. Ibid. q. .

35쪽

De apperceptione, verbo mentis, intellectione, o attentione .aa. Α Pperceptio est nomen exeusum ultimis hisce temporibus. o. quod quisque sumit in proprio sibi sensu . Io. de Tur-ee i) illud dicit significare perceptionem cum conscientia conjunctam. Genuensis a) idem esse ac reflexionem, & uterque citat Dibnitium . Benedictus Statiler accipit pro 3) intuitu in res repra- sentatas per idaeam scilicet materialem q. . , quam ipse requirit ad cognitionem objectorum sensibilium. Abrahamus de Chau mei κdicit uno in loco apperceptionem esse relationem actualem mentis ad objecta interna, hoc est ut ego interpretor, animadversionem mentis ad rem , prout cognoscitur, alibi vero s) eam sumit pro idea objecti sensibilis, facta ab anima occasione impressionis alicujus fietae in sensibus. Verbum mentis est nomen celebre apud Metaphysicos paullo antiquiores , quod in re idem est, ac idea. Illud tamen declarat quamdam ideae proprietatem , scilicet eam esse id , ut ait Lessius, 6) quo mens sibi interius rem exprimit, ct velut eloquitur;

sicut enim verbum externum dicitur vox aliqua , qua exterius alteri repraesentamus rem aliquam : ita verbum internum est illud , quo mens

Abi rem propositam exprimit, is repraesentat. me autem facit somnialiter per ipsam rei cognitionem. a 3. Intellectio idem prorsus significat ae verbum mentis . Nam quemadmodum observante Alexandro Ales s ) , Intellectu, dicitur ab intus loquendo, ita intellectio idem est ac interna loquutio , hoc est verbum mentis. Fuerunt quidem aliqui , qui opin ii sunt intellectionem proprie significare actionem mentis, qua

sibi

36쪽

sibi suum verbum efformat , in quo sensu Leibnitiani ex nuper cf. ao. dictis sumunt nomen perceptionis. Ita Suareet dicit, &docet, quod I) verbum mentis is rei a non disinguitur ab actu intelligendi , quatenus es aliquid factum ab intellectu, seu qualitas in facto esse : intellectio vero quatenus es actio inferi distinguitur moduliter a verbo , sicut disingui solet actio vel dependaentia a M ino . R tulit etiam Lelsius, & confutavit loco nuper citato hanc distincti Nem modalem excogitatam ab aliquibus inter intellectionem , seu actionem mentis, & ejusdem verbum , quam revera gratuitam,

& falsam esse alibi ca) ostendi.

a 4. Attentio est cognitio obiecti facta ab anima cum quodam suo ut ita dicam conatu ex expresso desiderio acquirendi sibi hane cognitionem - Ex quo fit, ut facile in posterum de iis recordemur, quae non utcunque, sed attente cognovimus. Platelli definitio dicit a) , Aiuniis es advertentio ad id, quod I. In quo vocabulo habetur species quaedam conatus. Minus bene Benedictus Statiler ει ,& ante illum Cordemoisius attentionem definiunt s) cognitionem objecti , quod aliquandiu anima eousiderat; Iuxta enim hanc explicationem dici non posset,attentionem adhibitam esse in eo, quod aliquamdiu non fuisset contemplatum . Quod esse contra communem sensum fatebitur quicunque noverit, quid sit attente legere,aut audire . Idem Statiler iure ibidem reiicit definitionem Wolfii γ , quae dicit attentionem esse facultatem reddendi unam ideam prae aliis clariorem; nam observat ipsam mel claritatem ideae persaepe attentionis caussam, seu occasionem esse,& non viceversa attentionem esse causam claritatis. Malebranchius vero habens credo ante oculos suam illam opinionem, quae falsa inferius demonstrabitur, quod omnia videamus in Deo, sic habet ), Attentio mentis vibiIaliud est prater ipsus couυersionem ad Deum solum magi rum nostrum aquasi vero , qui defixus haereat in turpibus cogitationibus, & per-. versis machinamentis, Divina contempletur.

i sua. Metaph. disp. 8. se . .

) Mai. de In qu. verit. m priniat. q. Corpus iuxta .

37쪽

ag DIUISIO ID EARUM

as. Circa attentionem notandum est, eam adjuvare solum, non tamen efficere vim imaginandi, hoc est vim , qua objecta sensibilia semel percepta iterum cum libet quasi praesentia cognoscimus . Quod suadetur tum ex jumentis, quae etsi attentionem, prout hanc definivimus, non impendant iis, quae sensibus usurpant, nihilominus ita vi imaginandi pollent, ut procul etiam a caulis abducta, per easdem vias sine errore easdem repetant : tum ex permultis hominibus, quibus frequenter contingit aberrare , etiamsi ex intentione redeundi attente viam observaverint. Res igitur circa vim imaginandi se habet, sicut circa facultates intellectus & memoriar, quas studium quidem potest acuere , non tamen efficere, & quodammodo creare .

De Disi Aue ideartim fecundum

suam naturam. I Deae nostrae dividuntur pluribus modis , prout considerantur

ipsarum vel natura, vel origo, vel objecta , vel proprietates accidentales. Ordinatim de singulis hisce membris aliquid jam dico. ARTICULUS I. De eommuni divisione inarum secundum ipsarum naturam. a6. π Deae secundum ipsarum naturam dividuntur in phantasti-I eas, & intellectivas. Phantasticae dicuntur, quae repraesentant res corporeas , vel etiam incorporeas sub imagine corporea. Quare etiam phantasmata audiant, quod est nomen graecum idem significans ac spectra, passim usitatum praesertim a veteribus, non tamen in uno semper sensu; Nam ut advertit Cardinalis Ptolemaeus i) modo usurpatum est pro ipsa experientia animae cogno

scentis quid sensibile: modo pro speciebus,ut ipsi aiebant, prodeuntibus ab objectis sensibilibus,a quibus produci volebant praedictam e Sperientiam animae : modo pro ipso objecto , a quo species illae

38쪽

processerant. Ideae phantasticae quarum objectum sit res corporea , dividuntur in sensitivas, imaginativas, & abstractivas. Sensitivae, quae de nobis loquendo , & de omni animali cognoscente communius dicuntur sensationes, sunt quae objectum praesens repraesentant, quasi ab ipso excitatae . Imaginativae , quae etiam dicuntur imaginationes, sunt quae objectum , prout olim nobis praesens fuit, res riesentant. Antonius Genuensis diserimen inter sensationes & imagina- 'tiones repetit 1 a diuturnitate & vivacitate majori in sensatione , quam in imaginatione. Sed non video sensationi propriam esse hane diuturnitatem majorem . Quid autem intelligi debeat nomine Vlvacitatis, quoniam ipse non explicat , ignotum milii est. Equidem dicam sensatioilem in eo differre ab imaginatione, quod sensatio conjuncta est cum evidentia de praesentia objecti, secus vero imaginatio. Hanc evidentiam pertinere quasi ad formam sei sationis censuit etiam S. Augustinus dicens, a Videtur mihi annma cum se te in corpore, non ab illo aliquid pati, sed in ellus po1 nibus attentius agere , ct has actiones, et faciles propter convenieneiam , dociles propter inconυruientiam. non eam latera, ct hoc I rum es , quod semire diutur . Quis hic appellavi ideas imaginativas,aIii dicunt phantasticas . Sic Plutarchus intervenire dicit a phantasticum, quando excogitatur animi imaginatio, nulla re imagiuaud

oblata

a . Ideae abstractivae sunt, quae de de objectis certo quidem existentibus, sed non prmsemibas a nobis eiserinantur ex similitudine, quam novimus habere cum aliis ejusdem speciei. Exemplum esto in verbis Augustini , qui dicebat, ) Antiochiam cogito .ncognitam; sed non sicut Carthaginem cognitam : illam quippe vise nem cogitatio mea Ingit, hanc recolu Idem S. Doetor so phantasmata per oculor auima impacta vocavit eas in hac specie ideas, ad quarum formationem concurrunt ideae similes per oculos quodammodo haustae . Ideas abstractivas Petrus Sylvanus Regis 6) aPC a Peli S. Audi Episc. ad Conse

39쪽

uo DIUISIO ID EARUM

pellavit ideas implicitas, quasi implicatas inter ideas rerum prorsus extranearum illis, quae sunt harum idearum objecta . Ideae intelle,stivae sunt, quae repraesentant objecta absque im gine corporea. Tales sunt ideae de substantiis spiritualibus, de n meris , de omnibus denique, quae communiter invisibilia dicuntur, quia etsi ut ait S. Augustinus IJ intellectu concipiuntur, ac perhoe ct ipsa modo quodammi congruo videmur, is cum videutvr, musto. certiora sunt, quam ea, qua corporis sensus attingit: tamen dicuntur invisibilia , quia oculis istis mortalibus viderι omnino non possust.28. Distinctionem inter ideas, quas phantasticas appellavi,& intellectivas, putavit S. Augustinus ita evidentem esse, ut nemo illam non agnosceret . Quis enim, inquit, non intelligit se crescere, vel pati continuo mutationem quamcunque in suo corpore, quae tamen dum fit, sensibus non percipitur, a) Non negas , sic ille Euodium alloquens, nonnihil pati corpus, cum crescimus, vel δε- nescimus : neque id nos ullo sensu sentire manifestum est: nee id tame, animam later. Non igitur eam latet quiddam , quod patitur corpus, nec tamen sensus iste appellari potes . . . . Neque in eo fallimur, ut opinor a Nam proelisius est, ut me falli dicam quod vidro, quam quod intelligo.

Qui igitur hanc distitustionem negant, mali philosophi sunt. in

quibus primas tenent Materialistae , qui omnes hominis cognitio- nes ad genus sensationum conantur revocare , ut ipsius animam concludant non differre ab illa brutorum , & proinde cum haec in aliorum sententia consistat in materia, sibi persuadeant, si fieri possit, etiam ipsorum animam nihil aliud esse nisi materiam .as. . In horum numero Chau meixius numerat aliquos ex Gallis Eneyclopaedistis, producens ex multis articulis eorum verba, quibus hanc distinctionem juxta ipsum repudiant. Itaque in articulo Apprehensio, dici observat 3) disserestiam essentialem, quam aliquisatuere volant inter imaginationem θ puram iuret entiam esse meram imaginationem, tribuens illis, quod sic loquantur., quia per ipsos nihil est pura intellectio, prout a sanis philosophis distinguitur a sensatione & imaginatione. Quando in hoc sensu ea dicant, merito contra illos invehitur. Ceterum eadem concepta verba habet i) S. Ais. Episc. ad Consenti. 3 Chau. Preiug. lib. 2. seca I.

40쪽

yECUNDUM NATURAM. a Ibet etiam Bufferius 1) , apud quem innoxia sunt; Nam ibi nomine imaginationis , & purae intelligentiae significat potentias quasdam, quas aliqui volebant esse inter se realiter distinctas . Idem refert Encyclopaedistis in aliis locis iterum iterumque statuere omnes hominis cognitiones esse sensationes, easque esse motus mere passivos animae, nec aliter dici posse. nisi ab iis, qui loquantur ab dremi a falsis notionibus ex Logica Sebola a bausis. Cum his consentit Helvetias, erius librum De Spiritu, de quo

alibi ) dixi, idem Chaumeix ad examen revocam Q planum.

facit illum consertum esse erroribus in omni linea, & quod eo sequens erat eosdem tueri deliramentis non rationibus , flationibus non authoritatibus, mendaciis vel si lis, non historiis. Atque cum fatuitatem plurium argumentorum , quibus Helv tius' contendit omnes nostras cognitiones reduci ad sensationes,

idem Chaumeix s) ostenderit, non omittam illud, quod eidem exprobrat Antoninus Valserebi μ) , & sie habet. Qui inspieiat

tres tabulas, in quarum altera sit rex iuste reum damnans, in ab tera rex clementer reo parcens, in tertia rex jubens occidi quinquaginta reos, ille statim concipit ideas iustitiae, & clementiae , & ideam praelationis justitiae supra clementiam : sed hae ideae sunt sensationes: ergo. Quod argumentum prosecto nullam est, quidire omissa majori, negatur minor.

3o. Cum negari non possit distinctio & diversitas inter ideas intellectivas, sensitivas, & imaginativas, ne est quidem repugna dum in admittenda distinctione inter facultatem purae intelligentiae, & facultatem sentiendi, & facultatem imasinandi, quae alio nomine dicta est phantasia, dummodo haee distinctio statuatur esse solum per nostrum modum cogitandi, non vero realis, nec

toto etiam genere diversa fiat in nobis facultas intelligendi ab illa imaginandi & sentiendi, quatenus hae sint quid corporeum, illa vero quid spirituale ; Hoc enim non solum gratuito, sed plus

SEARCH

MENU NAVIGATION