장음표시 사용
51쪽
3a D I UISIO ID EARUM' quam docet in multis hominum non eae explicitam , sed obrutam ab ideis natis ex objeetis externis, quas ipsi nequeunt separare ita, ut extet quodammodo , & emergat, quia nequeunt intra se confugere ad illam inquirendam observandam & excitandam. Reserenda fuit haec etiam explicatio , sed ulterius non attendenda , quippe supponit imprimi in anima ideas in posteriori signo ad iulius creationem, in eo scilicet, in quo intelligitur ejusdem uniocum corpore , quae est gratuita suppositio , quae dat ulterius locum
ad inquirendum , an soluta unione corporis cum anima secum retineat illas ideas , an non . Praeterea quoties per sensus vel imm
diate vel mediate debeant hae ideae fieri conspicuae menti, & re- ipsa fiant, toties cessat potissima ratio , propter quam illae ad
6. Ideae tandem , quas dico neutras, eae sunt, quae neque innatae sunt, neque factae per sensus aut immediate aut mediate .
Quartum hoc idearum genus datur in puris spiritibus, ut Angelis, idemque in hominibus admittunt aliqui apud Bussierium i) . Sed excluditur statim a nobis hoc idearum genus, quia gratis omnino stabilitur. Ut enim posset aliqua ratione affirmari, opus esset dari hominem vivum, in quo nulli essent sensus, aut sensationes , ut videremus an aliquas ideas produceret . Quem hactenus nulli contigit videre , & fortasse involvit contradicti nem a Nam homo vivus est saltem homo, in quo sanguis & h mores moventur, ex quo motu aliis deficientibus haberi poterunt sensationes aliquae, & ex his aliae idear per reflexionem .
De dies lane idearum secundum objecta .
q. T Deae sedundum objecta dividuntur in ideas substantiae, m I di, dc substantiae modificatae. In ideis praesertim modi habetur genus illud idearum, quae dicuntur abstractae, scilicet per intellectum cogitantem , a consortio, quod necessario habent cum suo subjecto vel substantia. In ideis autem substantiae modiscatae, ut in hac homo sapiens, habetur exemplum quoddam
52쪽
plurium idearum , quae in unam quodammodo coalescunt. Hinc ex oppositione, quam habet simplex cum composito nata est celebris divisio idearum in simplices & compositas, de quibus tamquam de quibusdam subalternis generibus fiunt aliae divisiones deinceps proponendae, quae sub proposito idearum genere omnes continentur. ARTICULUS I.
De id is simplicibus, ct compositis. 3. T Dea simplex definiri potest ea per mentem repraesentatio L obiecti ita tendens , ut quae illi sint in re etiam accidenis
talia , non repraesentet tamquam accidentalia. Ita qui dieat domus urbs gygas pygmaeus, praesesert ideas simplices, quia nulla ex omnibus partibus, quae constant haec objecta, ab eo concipitur tamquam ipsis aecidentalis. Consonat huic definitioni illa conceptus simplicis , qui idem tandem est ac idea simplex , quem veteres , ut patebit ex Suareet 13 , explicabant per conceptum rei unica voce declaratum. Eidem consonant, qui ideam simplicem dicunt eam, quae declaratur per definitionem rei, quam repraesentat; Definitio enim rei solam ipsius essentiam proponit. Ita qui vestem concipit tamquam id, quod operit corpus , quae est ejus definitio, habet ideam simplicem vestis, quae praescindit ab ejus serma, colore, figura, ornamentis, lonsitudine, amplitudine . Nec quid diversum sonat aliorum definitio apud Iaseliniakium a) , idea simplex
est illa, quae repraesentat substantiam sine modo , vel modum sine subjecto, ut idea hominis, idea sapientiae. s. Idea composita dicitur repraesentatio per mentem objecti una cum aliquibus sibi adiunctis seu accidentibus. Ita qui dicat homo magnus vel parvus proponit ideas compositas. Atque hic cum Busserio 3 animadverti debet ideam, quae secundum unum respectum est simplex, secundum alium esse compositam , & viceversa . Quod non habet ullam admirationis causam , quandoquidem iuxta definitiones datas simplicitas vel compositio idear pendet ab ipsa tendentia nostrae cogitationis. Ita etsi dicendo gigat
53쪽
tem, & hominem magnum idem dicatur , cum tamen gigas exprimat magnitudinem tamquam illi homini essentialem , significat ideam simplicem e contra vero homo magnus cum exprimat magnitudinem homini accidentalem, significat ideam compositatu . Quare sola sortasse idea entis generice talis est ita simplex , ut nequeat esse composita .
so. De distinctione idearum in simplices & compositas passim
meminerunt recentiores, quin tamen conveniant in unam noti nem , & eam aliqui ipsorum proponant, quae minus convenit eum usu eorum nominum jam recepto de aliis rebus loquendo.
Aliquas, quae milii occurrunt, de his definitionibus juvat subjucere . Per jaquei otium idea simplex est i , qua nihil affirmat neque negat, iisa vero composita , qua secum babet unionem aut separati nem aliarum idearum , ut in hac propositione ,sol es major terra . Rejicitur , quia ideam compositam tollit a genere ideae . & rejicit in illud iudicii sive propolitionis, si ve confundit ideam cum judicio. si. Lockius a) simplicem dicit ideam destitutam omni comis positione , quae proinde producit in anima conceptum uni rinmem , & qui nequit distingui in plures ideas . Brevius Ioannes Clericus eas vocat simplices , 3 in quibus plura ne mente quidem
distinguere possumus. Simili modo illam definiunt Hei neccius ) . Genuensis s)I Iaseth linΩhius σ), Io. Baptista Scarella , &Buisonius 8 .Rejicitur I. cuin Bussi rio s) , quia si hoe , quod est ideam
simplicem non esse compositam significat carere realiter partibus id commune est etiam ideis compositis; Nam utraeque cum sint actus spirituales nullam partium multiplicitatem admittunt: sin autemsgnificat non posse distingui in plures ideas, jam ut idem Basserius etiam alibi Io observat, nulla alia est idea simplex nisi idea
entis , i γ Jan. Existen. de Dieu tom. 3. Letire a Beativah pag. 466. Haec est etiam in historia sapientum ann.ITO OMaii. a) Loc. Essai de ly Anteiad. l. a. cha. a. q. I. ; Cler. Logic. pag. I. cap. 2
54쪽
entis, quod antho res hujus definitionis expresse nolunt. II. Quia eum juxta ipsos ideae, quae clarae per omnes sunt, sint etiam sit misplices , invenimus in multas ideas dissolvi, quae sine controversia clarae sunt. Ita si unam ex istis sumamus , ut ideam timoris, invenimus ex pluribus ideis componi; Nam cum timor sit aversio mali quod imminet, idea timoris componitur ex idea mali, ex idea aversionis, affectionis cujusdam particularis, & ex idea perieuli imminentis incidendi in hoc malum. Sed consideremus exempla, quae ab ipsis afferuntur . Genuensis quidem dicit ad
ideas simplices referri omnes sensationes colorum sonorum odorum sep rum voluptatis doloris extensionis motus. Heineccius minus liberaliter se gerens dicit simplices esse fera omne; perceptiones colorum od rum . At tantum abest in hujusmodi ideis ullam apparere sim L ' citatem, prout ab illis explicatur, ut Leibnitius eas in numeraverit inter maxime compositas, I) Cum, inquit, colores aut
odores percipimur, habemur gurarum ct motuum perceptionem tam multiplicium θ exiguorum, ut mens nosra singulis dysiam consid υχῶ in boe prasenii satu non friciat, ct proinde non animata nat percopitonem suam ex figurarum ct motxum minutissimorum perceptionibus compositam esse. sa. Sylvanus Regis definit ideam simplicem illam, cuius o lectum non habet nisi uniformitatem a) , ut substantia cogitans, extensio . In hoc sensu alii etiam accipiunt hoc nomen, ut Amnaldus, ubi dicit ab Deum nobis tradere ideas simplices extensionis , lineae rectae, primorum numerorum , motus , temporis.
Placeret haec definitio prae ceteris, quia magis respondet vocabulo simplicitatis, quod ubi sermo est de rebus creatis, solet excludere non jam omnem omnino compositionem seu divisibilitatem, sed eam dumtaxat, quae sit in plura inter se diversa . Atque hoc modo idea extensionis est simplex a Nam etsi quaevis extensio sit divisibilis in partes numero etiam infinitas, adeoque etiam idea cujusvis extensionis componatur quodammodo ex totidem aliis ictis, nihilominus quoniam sicuti extensio in eadem significatione tribuitur toti & singulis partibus, ita idea extensionis totius, prout idea
55쪽
extensionis est, non est quid diversum ab idea extensionis, quae convenit parti . Atque id crediderim voluisse significare Lochium,& alios nuper citatos, qui non dedisset locum fatiue impugnationi , si dum dixit ideam simplicem esse illam, quae nequit distii gui in plures ideas, addidisset, inter se diversas. At quoniam in
nominum definitionibus standum est communiori acceptioni, ideo eam retineam , quam supra jam statui, utpote quae suffragium habet non solum recentiorum , sed etiam antiquorum . Qua posita jam haec rejicienda est, quippe quamvis ea Pertineat ad ideas multorum objeetorum tum corporalium , cujusmodi sunt omnia sensibiliter homogenea : tum spiritualium, ut virtutum ,& vitiorum, & omnium abstraetorum, de quibus meminit crutato loco Arnaldus, tamen multas excludit, quae communius i ter ideas simplices numerantur, ut idea arboris & hominis, quarum Objecta certe non habent uniformitatem . ARTICu Lus II.
De ideis particularibus θ universalibus : realibus ct rationalibus rabsolutis θ relativis: prima θ secundae intentionis.
sa. T Deae tam simplices quam eompositae dividuntur in singula-x res seu particulares, & communes seu universales. Idea particularis dicitur ea per mentem repraesentatio alicujus objecti, quae nequit esse repraesentatio alterius objecti. Idea universalis dicitur ea per mentem repraesentatio obiecti unius, quae potest esse repraesentatio alterius. Ad ideas universales pertinent tamquam i
iidem species ideae generis speciei differentiae proprii & accidentis, quorum nominum notiones , ubi de Universalibus agitur , pro
Ideae tam particulares quam universales dividuntur in reales, atque eae sunt, quarum objectum existit realiter , ut idea floris : in rationales, quarum objectum , quod aliqui vocant ens rationis , non existit quidem realiter, sed potest existere, ut idea alterius Lunae : in fictilias , quarum objectum non constat an existat, an saltem possit existere, ut ideae quarumdam bestiaram, quas soli quidam viatores viderunt & descripserunt, & ideae tot entitatum , quas physici peripatetici in singulis corporibus crediderunt commorari, quas appellarunt potentias, exigentias, appetitus, Diuiligod by Coral
56쪽
titus, qualitates, & generaliter Armas: Et tandem in chimaer,cas , quarum objectum est absolute impossibile, seu involvens comtradictionem , ut idea Chimaerae .s . Has omnes rursus dividuntur in absolutas , atque hae sunt, quae unum dumtaxat objectum repraesentant, ut si dicam homo, doctrina, chimaera: & in relativas, quae etiam dicuntur assisciatae, quae dum unum objectum proponunt, aliud etiam indicant I Nam cum omnis relatio tria necessario includat, scilicet subseetum relationis, sive id, quod ad aliud refertur : & terminum relationis, sive id ad quod subjectum refertur: & sundamentum relationis, sive rationem seu qualitatem , propter quam subjectum refertur ad terminum , ideae relativae haec omnia pariter indicant. Distingui hae solent in illas , quae primaris significant objectum, quod non est cognitio aliqua , ut idea Patris, atque hae dicuntur ideae proprie relativae: & illas, quae primario significant cognitionem aliquam, ut idea cogniti aut visi, quae communiter vocantur denominationes extrinsecae, scilicet objectis ipsis, quae non cessant esse quicquid sunt, sive dentur, sive non dentur hujusm di denominationes.s s. In ideis proprie relativis duae rursus sunt species: Prima est earum, quae indicant terminum, ad quem referuntur, qui nunquam mutat ipsarum idearum , ut ita dicam , substantiam . Tales sunt, quae habent fundamentum relat ionis non dependens a cognoscente, cujusmodi est ratio existendi per creationem in hae idea relativa , creatura , aut ratio docendi in idea relativa magi-fri. Propter quam causam , quod semel concipi potuit sub ratione ereaturae aut magistri, semper ita concipi potest . Secunda species est earum , quae referuntur ad terminum , qui utpote de- Pendens ab arbitrio cognoscentis, prout quis unum vel alterum determinet, mutat omnino ideae ipsius substantiam . Tales sunt
ideae magnitudinis & parvitatis : facilitatis & difficultatis: selicitatis & miseriae: abundantiae & inopiae: similitudinis & dissimilitudinis et aequalitatis & inaequalitatis. Nam mutatis terminis relationis est magnum , facile, dives, quod per comparationem cum alio termino dicebatur parvum , dissicile, miserum. Ita qui per Alpes transit, jam de montibus suae regionis, quos magnos appellabat,
assirmat esse parvos: Ita infelicem se praedicat, qui laborat pedi-
57쪽
bus, sed superveniente alia aegritudine graviori selicem se dicit tunc fuisse , cum aliam aegritudinem non habebat, quam pedum,& se de aliis. Tales etiam sunt ideae excellentis, mediocris, inmmi, quae de nulla re haberi possunt, nisi comparetur cum aliis, sicuti patet tum ex ipsis nominibus , quae ut loquar cum Pallavi ino hoc ipsum docente ci) nulli rei conveniunt, si per se sola D
ctetur , neque cum aliis conferatur: tum ex eo quod in patria vervecum audiamus excellentem diei artificem, qui alibi, ubi artes magis excultae sunt, ne inter vulgares quidem numeraretur . Quare,
ut observat Busserius ca) , quando aliqui Philosophi dicunt omnes
habere ideam excellentiae, si intelligant eamdem esse in omnibus hanc ideam, quemadmodum eaedem in omnibus sunt ideae abs lutae ut solis aut floris, falluntur , quia idea excellentiae est relativa , & modo nascitur, modo evanescit pro vario termino, quem quis sibi proponit, dum de re una quaerit an excellens sit. s6. Plus tamen nimio extendunt aliqui provinciam idearum relativarum: inter quos est Thomas Neectamus, qui nullum aliud
idearum genus in nobis admittit nisi per relationem , & putat s mel quod posset a nobis haberi idea absoluta alicujus rei scilicet sine
ulla cum alia re comparatione , exclamaturos prae admiratione, haec enim vero est cognitio rei, & caeterae omnes huic comparatae
sunt confusio & ignorantia . Exemplum ponit a) in idea coloris viridis, de quo aliam negat esse in nobis, nisi eam , quae nascitur per comparationem cum aliis coloribus, ut cum rubro & violaceo , quatenus inquit viridis dicitur color , qui assicit oculum vehement ius violaceo, & minus vehementer rubro, & hoc magis,
illo vero minus restangibilis est. Atque ita huic suae opinioni adhaeret , ut inferius dicat nunquam haberi posse ideam distisectam viridis ab illo , qui per hypothesim aptus esset ad solum viridem colorem percipiendum , & proinde ineapacem instituendi ipsius comparationem cum aliis coloribus. Bussierius s) jam olim idem censuit de ideis aliquorum colorum, reprehendens Lockium, quod inter exempla idearum absolutarum attulerit. ideas albi &nigri,
58쪽
nigri, quas ipse collocat inter ideas relativas variabiles , quia accidit , ut aliquid i quod prius dicebamus album occurrente deinde alio candidiore pronunciemus nigrum, vel quod credebatur nigrum, inter alba ad occursum nigrioris rejiciamus. Sed hi m
di loquendi suadent solum dari magis vel minus in quibusdam qualitatibus , & vulgo etiam adhiberi hyperbolas & alios tropos:
non vero suadent ideas hujusimodi rerum ne esse quidem intra genus coloris, quod primo enunciatum fuit, aut illas expectare quodammodo ad sui existentiam comparationem eum aliis obiectis.s7. Tandem omnes iterum dividuntur in ideas , seu ut ab aliis dicitur in conceptus primae , & conceptas secundae intenti nis . Conceptus primae intentionis dicuntur illi, qui repraesentant id, quod convenit rei prout est in se, ut conceptus animalis, conceptus entis. Conceptus secundae intentionis dicuntur illi , qui
repraesentant id , quod convenit rei non prout est in se, sed prout objective est in intellectu , ut conceptus generis, speciei , subjecti, praedicati & similium a Nam nihil est in re , quod habeat esse genus aut species nullo intellectu cogitante. eum habeat solum, ut possit concipi ab intellectu ut genus aut species.
De divisione secundum ipsarum perfectionesst Oppositas imperfectiones.
s8. UO magis persectae vel imperfectae sunt ideae , quas de unaquaque re habet homo, eo melius vel pejus de ea ratiocinari compertum est . Rustici ipsi id confirmant, qui in iis, quae pertinent ad agriculturam, quorum persectas habent ideas, audiuntur ita opportune philosophari, ut jure Irrideant politicos vel philosophos , quos audiant de ii silem colloquentes, sicuti rursus politicus ridet de rustico , qui vultu ad serietatem composito audeat sententiam suam de populi regimine,& reipublicae administratione pronunciare , de quibus vix alias habet ideas , quam nominum quoramdam Abstractorum .. Porro ideae nostrae quinque dotes praecipua dignas observatione habere ingant, quarum una major est alia hoc ordine . Pritata manium
59쪽
minima est esse claram : secunda esse distinctam, tertia esse completam et quarta esse adaequatam : quinta eaque maxima esse comprehensivam. His autem dotibus opponuntur totidem impers ctiones , quarum inverso ordine omnium maxima est esse obscuram : altera esse consuiam : tertia esse incompletam et quarta esse inadaequatam: quinta non esse comprehensivam. Quae nomina praestat definire, quia authores conveniunt quidem in frequenti e rum usu , non vero in una eorumdem acceptione , quae videbatur derivanda a sensu, in quo hujusinodi nomina usurpantur, dum dicuntur de imaginibus, quandoquidem ideae sunt, & dicuntur obseetorum imagines.
De iisa elara ct distineta , obscura confusa .ss. T Deam claram appello , quae obiectam immediate Ita reprae I. sentat, ut illud cum aliis non possi mus confundere, quin tamen noverimus in medium proferre ullas ipsius proprietates . Tales sunt ideae voluptatis, doloris, desiderii, intelligentiae, volutionis, lucis, frigoris, duritiei. Nunquam enim fiet, ut cujuΩquam mens confundat lucem cum frigore, voluptatem cum d lore, & sie de reliquis: Ideam vero obscuram dico, quae o jectam repraesentat vel mediate, vel non ita immediate, ut illud cum aliis non possimus confundere . Harum exempla habentur in illis,qui sub luce maligna iter agentes confundunt homines cum plantis, seris. Similes ideae clarae & confusae definitiones dant alii,
Idalebranchius ideam claram definivit, ideam per quam h betur quasi comprehensio objecti, & in qua, qui eam cons lit, videt quasi simplici obtutu quicquid res includit, & qui quid excludit, sive omnes objecti proprietates, & modificati nes , quarum capax est . Iure autem haec ab Arnaldo s) reprehendi
60쪽
ΕΤ IMPERFECTIONIBUS IDEARUM. . 4 I
henditur, quia ea posita dici amplius nequit habere nos ideam claram de luce , frigore, aliisque multis, quemadmodum dici solet; Quis enim gratulari sibi potest haec se comprehendere, e rumque proprietates omnes, & modificationes intelligere & quidem simplici obtutu . Abutitur igitur Malebranchius ideae clarae nomine tribuens illi alienam a communi sensu acceptionem. 6o, Cum claritate ideae conjungi potest alia proprietas scilicet esse vividam, vel quae huic opponitur esse debilem. Atque idea vivida ea dicitur, per quam mens objectum sibi repraesentat singulari modo, sive hic consistat in majori advertentia, quam eT suo arbitrio adhibet eirca objectum, sive in vehementiori determinatione , quam patitur ab externa aliqua impressione, sive in
ea repraesentatione, quae secum conjunctam habet commotionem appetitus vel sensitivi, vel rationalis. Tales solent esse, quae no bis afferunt vel admirationem , vel voluptatem, vel dolorem . Istae diuturnae etiam sunt, & facilis reeordationis. Ex contrariis r
tionibus intelligi potest, quid veniat nomine ideae debilis. Tales
sunt maxime ideae rerum, quae nos non tangunt, quae perbrevis
durationis esse solent. & facilis oblivionis . . 61. Ideam distinctam appello ideam, quae objectum ita repraesentat , ut ipsius proprietates aliquas , quae illi soli conveniunt, exhibeat. Similis est definitio aliorum , quos nuper citavi Pro
idea clara . Ideam vero confusam appello ideam , quae objectum ita repraesentat, ut illius proprietates aliquas, quae illi soli conveniant , non exhibeat. Exemplum ideae confusae est idea corporis dicens esse substantiam extensam . Cartesiani hanc praedicant esse
ideam claram & distinctam corporis; sed alii clare & distincte
Ostendunt, opus habere non mediocri declaratione , ne sub se comprehendat etiam spiritum. Hae sunt per me hujusmodi nominum definitiones , quas alii
ut vidimus expresse sequuntur, & nsus communis, prout ex R, latis exemplis constat, videtur approbare . Utrum autem hae perfectiones vel imperfectiones sint iisdem ideis intrinsecae , aut e X-trinsecae, est quaestio quaedam, cuius sollicitudinem equidem tintam relinquo Bumerio cr). Utinam interea quotquot his nominibus usi sunt, declarassent similiter, in quo eadem sensu accipe-
