장음표시 사용
101쪽
tita. Dein bipartita , quod in controuersia est. De unaquaque parte potest alicui
videri posse argumentationem consistere. Eorum igitur, quae conlistant, exempla ponemus. Horum quae dubia sunt, rationes afferemus. Quinquepartita argumentatio est huiusmodi:Omnes leges. Iudices .ad commodum Rei p. referri oportet, &eas ex utilitate communi, non ex scriptione, quae in literis est, interpretari. Ea enim
virtute εἰ sapientia maiores nostri fuerunt, ut in legibus scribendis nihil tibi alvid. quam salutem atque utilitatem Rei p. proponerent. Neque enim ipsi quod obesset. scribere volebant:& si scripsissent, clim est et intellectum, repudiatum iri legem intelligebant. Nemo enim leges legum causa siluas esse vult, sed Reipublicae: quod ex ,, legibuς omnes Respub.optime putant administrari. Quamobrem igitur leges seruari oportet .ad eam causam scripta omnia interpretari conuenit: hoc est.quoniam Reipub. seruimus, ex Reipublicae commodo atque utilitate leges interpretemur. Nam vi ex medicina nihil oportet putare proficisci, nisi quod ad corporis utilitaten, spectet. quoniam eius causa est instituta: sica legibus nihil conuenit arbitrari. nisi quod Reipublicae conducat, proficisci:quoniam ejus causa Vint comparatae. Er- eo in hoc quoque iudicio delinite literas legis perscrutari, & legem, ut aequum est. ex utilitate Reipublicae con syderate quod hic secit. Quid enim magis utile rhebanis fuit, quam Lacedaemonios opprimi Quid magis Epaminondam Thebanorum imperatorem quam victoriae Thebanorum consulere decuit Quid hunc tanta Thebanorum gloria , tam claro atque exornato trophaeo charius , atque antiquius habere conuenit Scripto videlicet legis omisso, scriptoris lent etiam cons yderare de- bebat. Atque hoc quidem satis cons*derandum est. nullam esse legem, nili Reipublicae causa scriptam . Summam igitur amentiam esse existimabat, quod scriptum esset Reipublicae salutis causa. id no ex Reipublicae salute interpretari. Quod si leges omnes ad utilitatem Reipublicae referri conuenit: hic autem saluti Reipublicae profuit: prosec 3 no potest eodem facto, & communibus fortunis consuluisse, de legibus non obtemperasse . Quatuor autem partibus constat argumentatio, cum aut proponimus, aut a sumimus sine approbatione. Id facere oportet, cum aut propositio ex se intelli itur, aut assumptio perspicua est, & nullius approbationis indiget. Propositionis approbatione praeterita, quatuor ex partibus artumentatio tractatur, ad hunc modum: Iudices, qui ex lege iurati iudicatis, legibus ob teperare debetis. Obtemperare autem legibus non potestis, nisi id quod scri- siptum est in lege.sequamini. Quod enim certius legis scriptor testimonium voluntatis suae relinquere potuit, quam quod ipse magna cum cura atque diligentia scripsit Quod si literae non extarent, magnopere eas requirerem us, ut ex his scriptoris voluntas cognosceretur: nec tamen Epaminonda petmitteremus, nisi extra
ludicium quidem esset, ut is nobis sententiam legis interpretaretur, nedum nunc istud patiamur. cum praesto lex sit. non ex eo quod apertissime scriptum est, sed ex eo quod suae causae conuenit,scriptoris voluntatem interpretari. Quod si vos. Iudices, legibus obtemperare debetis.& id facere non potestis, nisi quod scriptum est in lege sequamini:quid causae est quin istum cotra legem secisse iudicetis Assumptio- unis autem approbatione praeterita,quadripartita sicliet argumentatio Qui saepenumero nos per fidem sesellerunt eorum orationi fidem habere no debemus. Siquid enim perfidia illorii detrimenti acceperimus, nemo erit prater nosmetipsos quem iure accusare possimus. Ac primum quidem decipi incommodum est. iterum stultum, tertio turpe. Carthaginenses autem persaepe iam nos sesellerunt. Summa igitur ametia est in eorum fide spem habere, quoru perfidia toties deceptus sis. Vtraque approbatione praeterita. tripartita fit hoc pacto : Aut metuamus Carthaginenses oportet si incolumes eos reliquerimus:aut eorum urbem diruamus:ac metuere quidem non oportet. Restat igitur,ut urbem diruamus. Sunt autem qui putat non
102쪽
nunquam posse conclusione oportere supersederi, cum id perspicitum sit . quod
conficiatur ex ratiocinatione. Quod si fiat, bipartitam quoque fieri argumentationem, hoc modo:Si peperit,uirgo non est: peperit autem .hlciatis esse dicunt propo. nere, & assumere, quoniam perspicuum sit quod coiiciatur. complexionis. rem non 's1 indigere. Nobis autem videtur Se omnis ratiocinatio concludenda esse, & illud vitium . quod illis displicet, magnopere vitandum est: ne quod perspicuum sit, id in
complexionem inseramus. Hoc autem seri poterit, si complexionum genera intelligantur. Nam aut ita complectemur, ut in unum conducamus propositionem. Stassilii aptionem hoc modo: Quod si leges omnes ad utilitate Reipub.referri conuenit:hi cautem saluti Reipub. profuit: prosect6 no potest eodem facto,& saluti communi consiluisse.&legibus non obtepera e. Aut ita, Ut ex contrario sententia conficiatur. hoc modo:Summa igitur amentia est,in eo iam fide spem habese quorum perfidia toties deceptus ss. Aut ita, ut id solum,quod conficitur inseratur, ad huc modum:Vrbem igitur diruamus. Aut ut id quod eam rem quae conficitur sequam tur necesse est, id est huiusmodi: Si peperit. cum viro concubitit: peperit aute. Conficitur hoc Concubuit igitur cum viro. Hoc si nolis inferre,& inferas id, quod sequitur:Fecit ipitur iacestum:&concluseris argumentatione,&perspicuam feceris co-plexionem. Quare in longis argumentationibus, ' conductionibus,aut ex contrario complecti oportet: In breuibus id solum,quod conficitur, exponere: in iis in quibus exitus perspicuus est,cosecta tione uti. Si qui autem ex una quoquς parte putabunt constare argumentationem, poterunt dicere saepe satis esse hoc modo argumentationem sic e :Quoniam peperit, cum viro concubuit. nam hoc nullius neque approbationis,neque assumptionis, vel eius approbationis, neque coinplexionis indigere:sed nobis ambiguitate nominis videntur errare. Nam SP argum etatio no'mine uno res duas significat, ideo quod & inuentum aliquam in rem probabile, aut necessarium, argumeratio vocatur Seius inuenti artificiosa expolitio. Quando igis, tur proserent aliquid huiusmodi: auoniam peperit cum viro concubuit: in uetum proferent, non expolitionem. Nos autem de expolitionis partibus loquimur. Nihil igitur ad hanc rem ratio illa pertinebit atque hac distinctione alia quoque, quae videbuntur officere huic partitioni propulsabimus, liqui aut assumptione aliquando tolli posse putent aut propositionem: quae siquid habet probabibile, aut necessarium,quoquo modo commoueat auditorem necesse est. Quod si selum spectaretur id quod effetinuentit,ac nihil quo pacto tractaretur id quod esset excogitatum.
reserret: nequaqua tantum inter summos oratores Se mediocres interesse existimaretur.Variare autem orationem magnopere oportebit. na omnibus in rebius similitudo est satietatiς mater. id fieri poterit, si non similiter semper ingrediamur in ar-M, gumentatione. Nam primu omnium generibus ipss distinguere covenit oratio- . ne in diocest tum inductione uti, tum ratiocinatione. Deinde in ipsa argumentatione non semper a propositione incipere,nec semper quinque partibus abuti, nerque eadem ratione expolire partitiones sed tum ab assumptione incipere licet tum ab approbatione alterutra,tum utraque, tum hoc. tum illo genere coplexionis uti. Id ut perspiciamus aut scribamus aut in quolibet excplo de iis,quae propos ta sunt, hoc idem exerceamus ut quam facile sit factu. Ac de partibus quidem argumen lationis satis nobis dictum videtur. Illud autem volumus in telligi nos probe tenere, aliis quoque rationibus tractari argumentationes in philosophia multis &obscuris. de quibus certum est artificium constitutum. Vertim illa nobis abhorrere ab
usu oratorio videntur. Quae pertinere autem ad dicendum putamus,ea nos com- ,, modius quam caeteros attedisse, non affirmamus, sed perquisitius Si diligetius conscripsiste pollicemur. Nunc ut instituimus, proficisci ordine ad reliqua pergemus.
RIPR HENsio est, per quam argumentando aduersariorum confirmatio di-
103쪽
luitur,aut infirmatur, aut alleviatur.Haec sonte inuentionis eodem utetur quo utitur confirmatio: propterea quod quibus ex locis aliqua res conrniari potest. iisdem potest ex locis infirmari. Nihil enim consedetandum est in his omnibus inuentio-rtibus. nisi id quod persenis aut negotiis attributum est. Quare inuentioneni, de a
gumentationum expolitionem sumptam ex illis quae antei praecepta sunt, hac quoque in partem orationis transferri oportebit. Veruntamen ut quaedam praeceptio detur huius quoque partis, exponemus modos reprehensonis: quos qui obseruablint facilius ea, quae contra dicentur,diluere aut infirmare poterunt. Omnis argumentatio repreheditur, si aut ex iis quae sumpta sunt, non coceditur aliquod unum. pluraue taut his cocessis complexio confici ex his negatur: aut si genus ipsum argumentationis vitiosum ostenditur:aut si contra firmam argumentatione, si aeque firma aut firmior ponitur. Ex iis,quae sumuntur, aliquid non coceditur: cium aut
id.quod credibile dicunt negatur esse eiusmodi aut quod comparabile putant. disesimile ostenditur, aut iudicatum aliam in partem traducitur,aut omnino iudicium improbatur:au t quod signum esse aduersarii dixerunt, id eiusmodi negatur esse.aut si complexio, aut una, aut ex utraque parte reprehenditur, aut s enumeratio salsa
ostenditur aut si simplex conclusio salsi aliquid continere demonstratur. Na omne quod sui nitur ad argumentan una, siue pro probabili, sue pro necessario, necesse est sumatur ex his locis. ut ante ostendimus. Quod pro credibili sumptum erit, id infirmabitur. si aut perspicue salsena erit, hoc modo: Nemo est, qui non pecuniam, quam sapientiam malit. Aut enc contrario quoque credibile aliquid habebit. hoe modo:Quis est qui non ossicii cupidior st,quam pecuniae Aut ς it omnino incredibile: ut siquis,quem constet esse auarum, dicat alicuius mediocris ossicii causa, semaximam pecuniam neglexisse. Aut si , quod in quibusdam rebus. aut hominibus accidit. id omnibus dicatur usu euenire, hoc pacto: Qui pauperes sunt, iis antiquior ossicio pecunia est. Qui locus desertus est, in eo caedena fac ana esse oportet. In loco celebri homo occidi qui potuit aut si id quod raro fit fieri omnino negatur: ut Curius pro Fuluio: Nemo potest uno aspectu, neque prateriens in amorem incidere.uQuod autem pro ligno sumetur. id ex iisdem locis quibus confirmatur. infirmabitur. Nam in signo primum verum esse ostendi oportet. Deinde eius esse rei signum proprium,qua de re agitur: ut cruorem caedis. Deinde sactum esse, quod non oportuerit:aut non factum quod oportuerit. Postremo scisse eum .de qua quaeritur . eius rei legem.&consuetudinem. Nam eae res sunt signo attributae. quas diligentius aperiemus, cum separatim de ipsa coniecturali constitutione dicemus. Ergo horum vnumqtiodque in reprehentione.aut non esse signo aut parum magno esse, aut a se
potius quam ab aduersariis stare, aut omnino falso dici. aut in aliam quoque suspicionem duci poste dem sistrabitur. Cum autem pro comparabili aliquid inducetur. quoniam id per smilitudinem maxime tractatur, in reprehendendo conueniet. si- .mile id negare esse,quod consertur ei quicum coseretur. Id fieri poterit, si demonstrabitur diuersum esse genere natura, vi, magnitudine. tempore, loco, persona.opinione: ac si quo in numero illud, quod per similitudinem afferetur, & quo in locohsc genus, cuius causa afferetur .haberi conueniat, ostedetur. Deinde quid res eum re differat, demonstrabimus. ex quo docebimus aliud de eo quod comparabitur, &de eo quicum comparabitur existimari oportere. Huius sicultatis maxime indigemus, cum ea ipsa argumentatio, quae per inductionem tractatur, erit reprehendenda. Si iudicatum aliquod inseretur quoniam id ex his locis maxime firmatur, laude eorum, qui iudicarunt similitudine eius rei,qua de agitur .ad eam rem, qua de iudicatum est, commemorando non modo non e se reprehensum iudicium. sed ab
omnibus reprobatu :&demonstrando dissicilius, & maius suisse id iudicatum.quod afferatur, quam id quod instet. Ex contrariis locis, si res aut vera aut verissimilis per
104쪽
mittet, infirmari oportebit. atque erit obseruandum diligenter. ne nihil ad id quod agatur, pertineat id quod iudicatumst:&videndum est. ae ea res proseratur in quasi offensum, ut de iplo qui iudicarit, iudicium fieri videatur. Oportet aute animaduertere, ne cum aliter multa sint iudicata, solitarium aliquod .aut rarum iudicatum asseratur. Nam his rebus au thoritas iudicati maxime potest infirmari. Atque ea quidem argumenta, quae quas probabilia sumuntur, ad hunc nodum tentari oportebit. Quae vero sicuti necessaria inducentur,eas forte imitabutur modo necessariam
argumentationem .neque erunt eiusmod, sic reprehendentur. Primum complexio. ruae virum concesseris, debet tollere, si vera est, nunquam reprehendetur: sin salsa, uob is modis,aut conuersione aut alterius partis infirmatione. Conuersione, hoc modo:
Nam si veretur quid eum accuses, qui est probus Sin in uerecundum animi ingenium possidet. Quid eum accuses,qui id parui auditu existimet
D Hic sive vereri dixeris, siue non vereri . concludendum hoc puta t,ut neges esse accusandum .Quod conuersione, sic reprehendetur: Immd ver6 accusandus est. Nam si vereriir,accuses. non enim parui auditu existimabit. Sin in uerecundum animi ingenium pollidet, tamen accuses. no enim probus est. Alterius autem partis infirmatione hoc modo reprehenditur: Verum s veretur, accusatione tua correctiis, aberrato recedet. Enumeratio vitiosa intelligitur, si aut praeteritum quiddam dicemus, quod velimus concedere:aut infirmum aliquid annumeratum,quod aut contri dici possit aut causa non sit quare non honeste possimus concedere. Praeteritur quid dam in ciusmodi enumerationibus:Quoniam habes istum equu aut emeris Cportet, aut i meditate possideas aut munere acceperis,aut domi tibi natus sit aut lilio- ,ε rum nihil est, surripueris necesse est. Sed neque emisti, neque haereditate venit, neq; domi natus est, neque donatus est : necesse est ergo surripueris. Hoc commode reprehendetur, si dici possit ex hostibus equus esse captus, cuius praedae sectio non venierit:quo illato infirmatur enumeratio, quonia id si inductum,quod praeteritumst in enumeratione. Altero autem modo reprehendetur,s aut contra aliquid dicetur: hoc est si exempli causa. ut in eodem versemur, poterit ostendi haereditate venisse: alit si extremum illud non erit turpe concedere. ut siquis cum dixerint aduersarii Aut insidias sacere voluisti, aut amico morem gessisti,aut cupiditate elatus es: amico se morem gessisse sateatur.Simplex aute concluso reprehenditur. si id quod sequitur, non videatur necessarid cum eo quod antecessit, cohaerere. Nam hoc quidem.Si spiritum ducit vivit:Si dies est.lucet:eiusmodi est,ut cum priore necessario is posterius cohaerere videatur. Hoc autem, Si mater est, diligit:Si aliquando peccauit,
nunquam corrigetur: sic conueniet reprehendi, ut demonstretur non necessario cum priore posterius cohaerere. hoc genus&caetera necessaria,& omnino omnis aris gumentatio, & eius reprehenso maiorem quandam vim continet, & latius patet,
quam hic exponitur:sed eius artificii cognitio huiusmodi est. vi non ad huius artis partem aliquam adiungi possit:sed ipsa separatim longi teporis. 8e magnae atque a duae cognitionis indigeat. Quare illa nobis alio tempore atq; ad aliud institutum,
si facultas erit, explicabuntur. Nunc his praeceptionibus rhetorum ad usum orato riu contentos nos esse oportebit.Cum igitur ex iis quae sumuntur, aliquid no conceditur sic infirmabitur. Clim autem his concelsis,complexio ex his non conficitur.' haec erunt cosyderanda, num aliud conficiatur, aliud dicatur hoc modo:Sictim alia iis qui dicat se prosechium esse ad exercitum, contraque eum quis velit hac argumentatione uti,Si venisses ad exercitum, a tribunis militaribus visus esses: non es autem
visus ab his mon es igitur prosectus ad exercitum. hic cum concesseris propositionem,& assumptionem complexio est infirmanda. Aliud enim quam cogebatur, il-
105쪽
latum est. Ac nunc quidem quo Rcilius res cognosceretur, perspicuo & grandi vitio praeditum posuimus exemplum : sed saepe obscurius positum vitium pro vero probatur,cum aut parum memineris quod concesseris au t ambisuum aliquod pro certo concesseris. Ambiguum si concesseris ex ea parte quam ipse intellexeris, eam partem si aduersarius ad aliam partem per complexionem velit accommodare, demonstrare oportebit, non ex eo quod ipse concesseris, sed ex eo quod ille sumpserit. confici complexionem ad hunc modum: Si pecuniae indigetis. pecuniam non
habetis: Si pecuniam no habetis, pauperes estis Indigetis autem pecuniae: mercatu- i .rae enim niti ita esset, operam non daretis, Pauperes igitur estis. Hoc sic reprehendi
tur: Clim dicebas. Si indigetis pecuniae pecuniam non habetis: hoc intelligebam si propter inopiam in egestate estis pecuniam no habetis,& idcirco c5cedebam. cum autem hoc sumebas, indigetis autem pecuniae: illud accipieba. Vultis autem pecuniae plus habere . ex quibus concessionibus non coficitur hoc , Pauperes igitur estis: conficeretur autem .s tibi primo quoque hoc concessissem,qui pecuniam maiorem vellet habere, eum pecuniam non habere. Saepe autem oblitam putant quid cocenseris. At idcirco id quod non conficitur quasi coficiatur, in coclusione infertur. hoc modo: Si ad illum haereditas veniebat, verisimile est ab illo esse necatum. Deinde hoc approbant plurimis verbis:post assumunt. Ad illum autem haereditas veniebat. deinde insertur. Ille igitur occidit: idq; ex iis quae sumpserant, non conficitur. Qua- ibi re obseruare diligenter oportet & quid sumatur, & quid ex his conficiatur. Ipsum autem genus argumetationis vitiosum his de causs ostendetur:s aut in ipso vitium erit: aut si non ad id quod instituitur,accommodabitur. Atque in ipso vitium erit:
si omnino totum salsum erit, si commune, si vulgare,si leue, si remotu, si mala de nitio, si controuersum,si perspicuum, si non concessum .li turpe,si offensum, si contrarium, si inconstans si aduersum. Falsum est, in quo perspicue medacium est. hoc modo: Non potest esse sapiens, qui pecuniam negligit: Socrates autem pecuniam negligebat: non igitur sapiens erat. Commune est, quod nihilo magis ab aduersariis quam a nobis facit, hoc modo: Idcirco, Iudices, quia veram causam habebam, breui peroraui.Vulgare est,quod in aliam quoque rem non probabile, si nunc concessum sit, transferri possit hoc modo:Si vera causam no haberet. vobis se, Iudices. non comisset. Leve est, quod aut post lepus dicitur hoc modo: Si in mente venisset, non comitisset .aut perspicue rem turpe leui tegere vult defensione, hoc modo:
- Cum te expetebant omnes. florentissimo - In regno reliqui: nunc desertum ab omnibus, - Summo periclo sola vi restituam,paro.
Remotum est, quod ultra quam satis est, petitur, hoc modo: Quod si non P. Scipio Corneliam filiam Tiberio Graccho collocasset, atque ex ea duos Gracchos prori creast, tantae seditiones natae non essent. Quare hoc incommodum Scipioni adoscribendum videtur. Huiusmodi est illa quoque conquestio: - Utinam ne in nemore Pelio securibus - Caesae cecidissent abiegnae ad terram trabes. Longius enim repetita est quam res postulabat. Mala definitio est,ctam aut communia describit. hoc modo:Seditiosus est is qui malus,atque inutilis est ciuis. nam hoc non magis seditiosi, quam ambitiosi, quam calumniatoris , quam alicuius improbi hominis vim describit. Aut salsum quiddam dicit,hoc pacto: Sapietia, est pecuniae acquirendae intelligentia. Aut aliquid non graue, nec magnum cotinens. sic:
Stultitia est immensae gloriae cupiditas. Est haec quidem stultitia, sed ex parte quadam non ex omni genere definita. Controuersum est, in quo ad dubium demon strandum dubia causa affertur,hoc modo: Eho tu,dit,quibus est potestas motus superum, atque inserum,
106쪽
Pacem inter sese conciliant, conserunt concordiam. Perspicuum est de quo non est controdersia. ut liquis cum Orestem accuset, planum faciat ab eo matrem esse occisam. Non cocessum est,cum id quod augetur in controuersia est. ut siquis, cum Vlyssem accuset, in hoc maxime commoretur, Indi
ins gnu esse ab homine ignauissimo virum sortissimum Aiace necatii.Turpe est. quod aut eo loco, in quo dicitur:aut eo homine. qui dicat:aut eo tepore, quo dicitur:auttis,qui audiu t:aut ea re,de qua agitur, indignum propter inhonestam rem videtur. Offensum est quod eorum qui audiunt. volutatem laedit.ut siquis apud equites Romanos cupidos iudicandi Caepionis legem iudiciaria laudet. Contrarium est quod contra ea dicitur, quae ii qui audiunt, secerunt. ut siquis apud Alexandrum Macedonem contra aliquem urbis expugnatorem diceret, nihil esse crudelius, quam urbes diruere,cum ipse Alexander Thebas diruisset. Inconstans est, quod ab eode de eadem re diuerse dicitur. ut siquis,cum dixerit, qui virtutem habeat, eum nullius rei ad bene vivendit indigere, neget postea sine bona valetudine posse bene vivere. aut se amico adesse propter beneuolentiam : sperare enim aliquid comodi ad se peruen-- turum. Aduersum est,quod ipsi causae aliqua ex parte ossicit. ut siquis hostili vim.& copias, & scilicitatem augeanctim ad pugnam milites hortetur. Si no ad id .quod instituitur. accommodabitur aliqua pars argumentationis, horii aliquo in vitio reperietur.Si plura pollicitus, pauciora dem6strabit:aut si,cum totum debebit ostendere,de parte aliqua loquatur, hoc modo: Mulierum genus auarum est ma Eriphyle auro viri vitam vedidit. Aut si non id quod accusabitur,defendet: ut liquis cum ambitus accusabitur inanii se sorte esse defendet:vt Amphion apud Euripide. Item apud Pacuuiu qui vituperata musica, sapientia laudat. Aut si res x hominis vitio vituperabitur: ut siquis domina ex alicuius docti vitiis reprehendat. Aut siquis cu alique volet laudare de scelicitate eius, no de virtute dicat. Aut siquis rem cu re ita coib, parabit, ut alteram se non pu tet laudare, nisi altera vituperarit:aut si alteram ita laudet, ut alterius non faciat mentione. ut siquis .cum aliqui deliberent, bellia geratur. an non:pace laudet omnino,non illud bellu inutile esse demonstret. Aut si cum decerta re quaeretur de comuni instituetur oratio. Aut si ratio alicuius rei reddetur salsa, hoc modo: Pecunia bonum est, propterea quod ea maxime vita beatam efficiat. Aut si infirma, ut Plautus: - Nae amicum castigare ob meritam noxiam. ',. Immane est sicinus: versim in aetate utile, - Et conducibilemam ego amicum hodie meum - Concastigabo pro commerita noxia. Aut eadem, hoc modo : Maximum malum est auaritia: multos enim magnis incommodis afficit pecuniae cupiditas. Aut parum idonea,hoc modo Maximum boris num est amictitat plurimae enim delectationes sunt in amicitia.Quartus modus erat reprehensionis,per quem contra nimam argumen lationem, aequer firma aut firmior ponebatur. Hoc genus in deliberationibus maxime versatur,cu aliquid. quod contra dicatur,aequum esse concedimus. Sed id quod nos defendimus, necessarium esse demostramus au t cum id quod illi defendant,utile esse sateamur:quod nos dicamus demonstremus esse honestum. Ac de reprehensione haec quidem existima-itimus esse dicenda. deinceps nunc de conclusione ponemus. Hermagoras digres sionem deinde, tum postremam conclusionem ponit. In hac autem digressione ille
putat oportere quandam inserri orationem a causa, atque a iudicatione ipsa remotam :quae au t sui laudem au t aduersarii vituperationem contineat,aut in aliam causam deducat: ex qua conficiat aliquid confirmationis aut reprehensionis non argu
mentando, sed augendo per quandam amplificationem. Hanc siquis partem pii tarit is esse orationis, sequatur Hermagoram licebit. Nam & augendi,& laudandi. At vitu-
107쪽
perandi praecepta a nobis partim data sunt, partim suo loco dabuntur. Nobis autem non placet hanc partem in numerum reponi, quod de causa digredi, nisi per locum communem .aisplicet: quo de genere posterius est dicedum. Laudes autem.& vituperationes non separatim placet tractari, sed in ipsis argumentationibus esse implicitas. Nunc de conclusione dicemus.co Nc Lusio, est exitus & determinatio totius orationis. Haec habet parteis tres:enumerationem indignationem, conquestionem. Enumeratio est, per quam
reς disperse & diffuse dictae.vnum in locum cosuntur,& reminiscendi causa, virum sub aspectium subiiciuntur. Haec si semper eodem modo tractabitur . perspicue ab omnibus artificio quodam tractari intelligetur: sin varie fiet, de hanc suspicionem.& satietatem vitare poterit. Quare tum oportebit ita sacere, ut plerique faciunt ii, propter facilitatem .singillatim unamquanque rem attingere, & ita omnes transire breuiter argumentationes: tum autem, id quod difficilius est. dicere quas parteis exposueris in partitione, de quibus te pollicitus sis dicturum . de reducere in memoriam , quibus rationibus unamquanque partem confirmaris: tum ab iis qui audiunt . quaerere quid sit quod sibi velle debeant demonstrari, hoc modo : Docuimus hoc, illud planum iacimus: ita simul de in memoriam redibit auditor, & putabit nihil esse praeterea quod deseat de*derare . Atque in his generibus tutante
dictum est tum tuas argumentationes transire separatim, tum id quod artificiosius est, cum tuis contrarias coniungere: εἰ cum tuam argumentationem dixeris, tum contra eam quod afferebatur, quemadmodum dilueris, ostendere. Ita per breuem comparationem auditoris memoria de de confirmatione, δἰ de reprehen- sione redintegrabithr. Atque haec aliis actionis quoque modis variare oportebit. Nam tum ex tua persona enumerare possis, ut quid, de quo loco quidque dixeris.
admoneas: tum vero personam, aut rem aliquam inducere, δἰ enumerationem ei
totam attribuere . Personam, hoc modo ; Nam si lepis scriptor existat, &quaerata vobis,quid dubitetis quid possitis dicere, cum vobis hoc.&hoc sit demonstratum. Atque hic item ut in nostra persona licebit, alias singillatim transire omnes argumentationes:alias ad partitiones singula genera reserre: alias ab auditore, quid de-syderet quaerere : alias haec facere per comparationem suarum, de contrariarum argumentationum. Res autem inducetur, si alicui rei huiusmodi legi .loco.vrbi.montinento attribuetur oratio per enumerationem. hoc modo : Quid si leges loqui possent, nonne haec apud vos quererentur e Quid nam amplius desyderatis Iudices. cum vobis hoc. 8e hoc planum factiam sit In noc quoque genere omnibus eisdem modis uti licebit. Commune autem praeceptum hoc datur ad enumerationem. Vt ex unaquaque argumentatione, quoniam tota iterum dici non potest, id eligatur quod erit grauissimum: Si unumquodque quam breuissime transeatur, ut memoria non oratio renouata videatur. Indignatio, est oratio, per quam conficitur ut in aliquem hominem magnum odium , aut in rem grauis offensio concitetur.
In hoc genere illud primum intelligi volumus, posse omnibus ex locis iis, quos in
confirmandis praeceptis posuimus, tractari indignationem. Nam ex iis rebus, quae personis atque negotiis attributae sunt, quae uis amplificationes de indignationes nasci possunt : sed tamen ea, quae separatim de indignatione praecipi possunt, con-syderemus. Primus locus sumitur ab auth Oritate, cum commemoramus, quan- ristae curae res ea suerit aut diis immortalibus, aut eis quorum authoritas grauissima
debeat esse. qui locus sumetur ex sortibus, ex oraculis, vatibus, ostentis, prodigiis. responsis, similibus rebus. Item ex maioribus nostris. regibus, ciuitatibus, gentibus. hominibus sapientissimis, senatu, populo, legum scriptoribus. secundus locus est, per quem illa res , ad quos pertineat, cum amplificatione per indignationem ostenditiir,an ad omnes, an ad maiorem partem, quod atrocissimum est: an ad su-
108쪽
periores, quales sunt ii, quorum ex authoritate indignatio sumitur, quod indignissimum est: an ad pares animo, fortuna . corpore, quod iniquissi num est: aut ad inferiores, quod superbissimum est. Tertius locus est. per quem quaerimus, quidnam
sit euenturum si idem caeteri faciant:& simul ostendimus Luic si concessum sit, muturi tos aemulos eiusdem audaciae suturos: ex quo quid mali sit euenturum demonstrabimus. Quartus locus est, per quem demonstramus multos alacres expectare quid statuatur, ut ex eo quod uni concessum sit, sibi quoque tali de re quid liceat, intelligere possint. Quintus locus est, per quem ostendimus caeteras res perperam constitutas, intellecta veritate commutatas corrigi posse : hanc esse rem , quae si sit semel iudicata, neque alio commutari iudicio, neque ulla potestate corrigi possit. Sextus
locus est, per quem consulto, & de industria factum esse demonstratur: & illud adiungitur voluntario maleficio veniam dari non oporterer imprudentiae concedi no nunquam conuenire. Septimus locus est, per quem indignamur quod tetrum,crudele, nesarium, tyrannicum saetiam esse dicamus, per vim, per manum opulentam:
quae res ab legibus ab aequabili iure remotissima sit. Octauus locus est.per quem de is monstramus non vulgare, neque factitatum esse, ne ab audacissimis quidem hominibus id maleficium de quo agitur: atque id a seris quoque hominibus.& a barbaris gentibus . Se immanibus bestiis remotum esse.Haec erunt, quae in parentes, liberos, coniuges, consanguineos, supplices crudeliter facta dicentur: de deinceps siqua proserantur in maiores natu, in hospites, in vicinos, in amicos , in eos quibuscum vitam egeris, in eos apud quos educatus sis, in eos a quibus eruditus sis, in mortuos, in miseros de misericordia dignos, in homines claros, nobiles. εe honore usos: in eos qui neque laedere alium , nec se defendere potuerunt, ut in pueros, senes, mulieres: quibus omnibus acriter excitata indignatio qummum in eum , qui violarit horum aliquid , odium commouere poterit. Nonus locus est, per quem cum aliis quae constant esse peccata, hoc quo de quaestio est, comparatur,& ita per contentionem,quanto atrocius& indignius sit illu), de quo agitur, ostenditur. Decimus locus est, per quem omnia quae in negotio geren)o acta sunt, quaeque post negotium consecuta sunt, cum uniuscuiusque indignatione. & criminatione colligimus : de rem verbis, quammaxime ante oculos eius apud quem dicitur, ponimus: ut id quod indignum est, perinde illi videatur indignum, ac si ipse interfuerit, ac praesens viderit. Unde' cimus locus est, per quem ostendimus ab eo factum , a quo minime oportuerit: dea quo , si alius faceret, prohiberi conueniret. Duodecimus locus est, per quem indignamur. quod nobis hoc primis acciderit, nec alicui unquam usu euenerit. Tertius lecimus locus est, si cum iniuria contumelia iuncta demonstratur: per quem locum in superbiam εἰ arrogantiam odium concitatur. Quartusdecimus locus est per quem petimus ab iis qui audiunt, ut ad suas res nostras iniurias reserant: si ad pueros
ij pertinebit, de liberis suis cogitent: si ad mulieres, de uxoribus: si ad senes, de patribus aut parentibus. Quintusdecimus locus est, per quem dicimus inimicis quoquc&hostibus, ea quae nobis acciderint, indigna videri solere . de indignatio quidem hissere de locis grauissime sumetur. Conquestionis autem huiusmosti de rebus parteis
petere oportebit. Conquestio, est oratio, auditorum misericordiam captans. In hac primum animum auditoris mitem. de misericordem conficere oportet, quo facilius conquestione commoueri possit. 1d locis communibus efficere oportebit. per quos fortunae vis in omnes, & hominum infirmitas ostenditur: qua oratione habita grauiter &sententiose, maxime demittitur animus hominum, Si ad misericordiam comparatur, cum in alieno malo suam infirmitatem con*derabit Deinde primus locus
est misericordiae per quem quibus in bonis fuerint.& nunc qi bus in malis sint, oste-ii ditur. Secundus, qui in tempora tribuitur, per quem, quibus in malis fuerint, desint, & suturi snt, demonstratur. Tertius, per quem unumquodque deploratur in
109쪽
commodum:ut in morte filii pueritiae delectatio, amor, spes solatium educatio: de s- qua simili in genere quolibet de incommodo per conquestionem dici poterunt. Quartus per quem res turpes,& humiles. & illiberales proserentur. 8e indignae aetate,genere,sortuna, pristino honore, beneficiis, quas passi perpessurive sint. Quintus est , per quem omnia ante oculos singillatim incommoda ponentur, ut videatur is, qui audit, videre, & re quoque ipsa quasi adsit, non verbis solum ad misericordiam ducatur. Sextus, per quem praeter spem in miseriis demonstratur esse. εἰ cum alis quid expectaret, non modo id non adeptum esse, sed in summas miserias incidisse. Septimus per quem ad ipsos qui audiunt, similem casum conuertimus:& petimus, ut de suis liberis aut paretibus aut aliquo, qui illis charus debeat esse, nos cum videat, iis recordentur. octauus, per quem aliquid dicitur esse factum, quod non oportuerit.
aut non factum quod oportuerit,hoc modo:Non affui, non vidi, non postremam eius vocem audiui, non extremum eius spiritum excepi. Item. Inimicorum in manibus
mortuus est : hostili in terra turpiter iacuit insepultus: a seris diu vexatus,communi
quoque honore in morte caruit. Nonus, per quem oratio ad mutas,& expertes animi res refertur: ut si ad equum, domum, vestem, sermonem alicuius accommodes. quibus animus eorum qui audiunt,& aliquem dilexerunt, vehementer commouetur.
Decimus . per quem inopia, infirmitas, solitudo demonstratur. Vndecimus, per quem aut liberorum, aut parentum, aut sui corporis sepeliendi, aut alicuius eiusmodi rei commendatio fit. Duodecimus, per quem disiunctio deploratur ab aliquo, cum diducaris ab eo, quicum libentissime vixeris, ut a parente, filio, fratre, similia- is, ri. Tertiusdecimus,per quem cum indignatione conquerimur, quod ab iis i quibus
minime conueniat, male tractemur, propinquis, amicis, quibus benefecerimus,quos adiutores sere putauerimus: aut a quibus indignum est, ut seruis, libertis, clientibus, supplicibus. Quartusdecimus, qui per obsecrationem sumitur, in quo orantur modo illi qui audiunt, humili & supplici oratione, ut misereantur. Quintusdecsemus, per quem non nostras sed eorum qui chari nobis debent esse fortunas conquerinos demonstramus. Sextusdecimus est, per quem animum nostrum in alios mis ricordem esse ostendimus: & tamen amplum, & excelsum, & patientem incommodorum esse, & suturum, siquid acciderit, demonstramus. Nam sepe virtus 6e magnificentia , in qua grauitas εἰ authoritas est, plus proficit ad misericordiam comouen- uidam, quam humilitas & obsecratio.Commotis autem animis, diutius in conquesti ne morari non oportebit. Quemadmodum enim dixit rhetor Apollonius, lachryma
nihil citius arescit. Sed quoniam de satis videmur de omnibus partibus orationis dixisse, it huius voluminis magnitudo longius processit, quae sequuntur deinceps, in socundo libro dicemus.
N. T. CICERONIS DE INVENTIONE RHETORICA LIB. II.
CROτONIATAE quondam , cum florerent omnibus copiis, & in Italia cilin inprimis beati numerarentur, templum Iunonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis locupletare voluerunt. Itaque Eracleotem Zeuxim , qui tunc longe caeteris excellere pictoribus existimabatur, magno pretio conductum adhibuerunt. Is de caeteras tabulas complures pinxit, quarum nonnulla pars usque ad no- mstram memoriam propter sani religionem remansit: & ut excellentem muliebris se
mae pulchritudinem muta in sese imago contineret, Helenae se pingere simulachrum velle dixit. Quod Crotoniatae. qui eum muliebri in corpore pingendo plurimum aliis praestare saepe accepissent, libenter audierunt. Putauerunt enim eum, squo in genere plurimum posset, in eo magnopere elaborasset, egregium sibi opus illo in sano
relicturum. Neque tum eos illa opinio sesellit.nam Zeuxis illico quaesiuit ab his quas
110쪽
nam virgines formosas haberent. Illi autem sat in hominem deduxerunt in palaestram, atque ei pueros ostenderunt multos, magna praeditos dignitate. Et enun quo-ns dam tempore Crotoniata multum omnibus corporum viribus, de dignitatibus ante- steterunt, atque honestissimas ex gymnico certamine victorias domum cum maximma laude retulerunt.ὶ Cum puerorum igitur formas ,& corpora magno hic opere miraretur, Horum, inquiunt illi, sorores sunt apud nos virgines. quare qua sint il-.lae dignitate, potes ex sis suspicari. Praebete igitur mihi quaeso, inquit, ex istis virginibus sermosissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum vobis, ut mutum in simulachrum ex animali exemplo veritas transferatur. Tunc Crotoniatae publico de consilio virgines unum in locum conduxerunt, de pictori quas vellet, eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque delegit, quarum nomina multi poetae memoriae tradiderunt, quod eius essent iudicio probatae, qui verissimum pulchritudinis habere iudicium defuisset. Neque enim putauit omnia, quae quaereret ad venustatem,
uno in corpore se reperire posse: ideo quod nihil simplici in genere om0i ex parte
ira pestinum natura expolivit. Itaque tanquam caeteris non sat habitura quod largiatur , si uni cuncta concesserit, aliud alii commodi aliquo adiuncto incommodo muneratur. Quod quoniam nobis quoque voluntatis accidit, ut artem dicendi perscriberemus : non unum aliquod proposuimus exemplum, cuius omnes p rtes, quo 'cunque essent in genere, exprimendae nobis necessariὼ viderentur: sed omnibus v- num in locum coactis scriptoribus, quod quisque commodissime praecipere videbatur, excerpsimus: δἰ ex variis ingeniis excellentissima quaeque libauimus. ex iis enim, qui nomine de memoria digni sunt, nec nihil optime, nec omnia praclaris lime quinquam dicere nobis videbatur ..Quapropter stultitia nobis visa est, aut a bene inuentis alicuius recedere, siquo in vitio eius offenderemur: aut ad vitia quoque eius accedere , cuius aliquo bono praecepto duceremur. Quod si in caeteris quoque studiis a multis eligere homines commodissimum quodque. quam sese uni alicui certo vellent addicere: minus in arrogantiam offenderent: non tantopere in vitiis perseuerarent: aliquanto ex inscientia leuius laborarent. Ac si par in nobis huius artis , atque in illo picturae scientiastisset, fortasse magis hoc suo in genere opus nolstrum, quam ille in sua pictura nobilis eniteret ex maiore enim copia nobis, quam illi, fuit exemplorum eligendi potestas. Ille una ex urbe, &ex eo numero virginum , quae tum erant, eligere potuit: nobis omnium quicunque suerunt, ab ultimo principio huius p ceptionis, usque ad hoc tempus expositis copiis, quodcunque placeret. elimgendi potestas suit. Ac veteres quidem scriptores artis usque ab principe illo, atque
inuentore Tysia repetitos unum in locum cond. xit Aristoteles, & nominatim cuiusque praecepta magna conquisita cura perspicue conscripsit, atque enodata diligenter
exposuit : ac tantum inuentoribus ipsas suauitate, & breuitate dicendi praestitit, vino nemo illorum praecepta ex ipsorum libris cognoscat: sed omnes, qui quod illi praecipiant, velint intelligere, ad hunc quasi ad quendam multo commodiorem explicatorem reuertantur. Atque hic quidem ipse δe sese ipsum nobis, & eos qui ante se suerant, in medio posuit: ut caeteros , 5e seipsum per se cognosceremus. Ab hoc autem qui profecti sunt,quanquam in maximis philosophiae partibus operae plurimum consumpserunt, sicut& ipse, cuius instituta sequebantur, secerat: tamen permulta n bis praecepta dicendi reliquerunt. Atque alii quoque alio ex fonte praeceptores dicendi emanauerunt :qui item permultum ad dicendum siquid ars proficit opiti dati sunt.
nam suit tempore eodem, quo Aristoteles, magnus de nobilis rhetor Isocrates: cuius ipsius quam constet esse artem, non inuenimus. Discipulorum autem, atque corum
qui protinus ab hac sunt disciplina profecti, multa de arte praecepta reperimus. Ex his, , duabus diuersis sicuti similiis, quarum altera cum versaretur in philosophia, nonnullam rhetoricae quoque artis sibi curam assumebat: altera vero omnis in dicendi erat fit.