장음표시 사용
91쪽
contradicere paratum, plerianque se potius temere assensisse, quam illum sine causa confidere arbitratur. Sin auditoris studium defatigatio abalienavit a causa , te breuius, quam paratus sueris esse dicturum commodum est polliceri, non imitaturum aduersarium. Sin res dabit, non inutile Est ab aliqua re noua, aut ridicula incipere,aut ex tempore,quae nata sit. quod genus strepitum, acclamationem : aut iam parata, quae vel apologum , vel fabulam, vel aliquam contineat irrisionem : aut si rei dignitaς adimet iocandi facultatem aliquid triste, nouum, horribile statim non incommodum est iniicere. Nam ut cibi satietas εἰ fastidium , aut subamara aliqua , re releuatur, aut dulci mitigatur: sic animus defessus audiendo, aut admiratione integratur aut risu renouatur. Ac separatim quidem quae de principio,& insitu tione dicenda videbantur, haec fere sunt: nunc quiddam breuiter de communiter de utroque praecipiendum videtur. Exordium, sententiarum de grauitatis plurimum debet habere , de omnino omnia quae pertinent ad dignitatem in se continere: propterea quod id optimersici edum est, quod oratorem auditori maxime commendat. Splendoris, de festiuitatis, & concinnitudinis minimum, propterea quod ex his suspicio quaedam apparationis atque artificiosae diligentiae nascitur, quae maxime orationi fidem oratori adimit authoritatem. Vitia vero haec sunt certissima exordiorum,quae summopere vitare oportebit: vulgare,commune, commutabile, longum,separatum,translatum,contra praecepta . Vulgare est. quod in plures causas iapotest accommodari, ut conuenire videatur. Commune est. quod nihilo minus in hanc, quam in contrariam partem causae potest conuenire. Commutabile est. quod ab aduersario potest leuiter mutatum ex contraria parte dici. Longum est, quod pluribus verbis aut sentetiis ultra, quam satis est, producitur. Separatum est, quod non ex ipsa causa ductum est. nec scut aliquod membrum annexum orationi. Transsatum est,quod aliud conficit quam causae senus postulat: ut squis docilem faciat auditorem , cum beneuolentiam causa desyderat: aut si principio viatur,cum insinuationem res postulat. Contra praecepta est,quod nihil eorum em-ci t quorum causa de exordiis praecepta traduntur: hoc est, quod eum qui audit, neque beneuolum , neque attentum , neque docilem essicit: aut, quo prosecto nihil peius est, ut contra sit, facit. Ac de exordio quidem satis dictum est.
NARRATI o, est rerum gestarum, aut ut gestarum expositio. Narrationum tria o sunt genera. Vnum genus est in quo ipsa causa, de omnis ratio controuersiae continetur. Alterum, in quo digressio aliqua extra causam aut criminationis. aut simili tudinis, aut delectationis non alienae ab eo negotio, quo de agitur, aut amplificationis causa interponitur. Tertium genus est remotum a ciuilibus causis, quod delectationis causa non inutili cum exercitatione dicitur describitur. Eius partes sunt duae:quarum altera in negotiis altera in personis maxime versatur. Ea quae in negotiorum expositione posita est, tres habet parteis: fabulam, historiam, argumentum. Fabula est,in qua nec verae, nec verisimiles res continentur. cuiusmodi est: Angues ingentes alites iuncti iugo.
Historia. est gesta res ab aetatis nostrae memoria remota, quod genus, Appius indixit Carthaginensibus bellum. Argumentum, est ficta res, quae tamen neri po- tuit. huiusmodi apud Terentium: Nam is postquam excessit ex ephebis Sosia. Illa autem narratio,quae versatur in personis, eiusmodi est, ut in ea simul cum rebus ipsis personarum sermones εἰ animi perspici possint, hoc modo: Venit ad me saepe clamitans quid agis Mitio
Cur perdis adolescentem nobis cur amat
Cur potat cur tu his rebus sumptus suggerisε Vestitu nimio indulges nimium ineptus es.
92쪽
Nimium ipse durus est, praeter aequumque & bonum. Hoc in genere narrationis multa ineste debet festiuitas, consecta ex rerum varietate, animorum dissimilitudine grauitate, lenitate, spe, metu, suspicione .desyderio, dissimulatione, errore, misericordia, fortunae comutatione, insperato in comodo, subita laetitia, iucudo exitu rerum. Verum haec ex iis, quae postea de elocutione prae
.. cipientur, ornamen ta sumuntur. Nunc de narratione ea quae causae continet expositionem, dicendum videtur. Oportet igitur eam tres habere res: ut breuis, ut aperta, ut probabilis sit. Breuis erit, si unde necesse est, inde initium sumetur de non ab ultimo repetetur: de si cuius rei satis erit summam dixisse, eius partes n6 dicentur inani saepe satis est, quid factum sit dicere non vi enarres, quemadmodum sit factum & si non longius quam quod scitu opus est, in narrando procedetur: Se si nullam in rem aliam tras bitur: le si ita dicetur ut nonnunquam ex eo quod dictum sit, id, quod dictum non sit intelligatur: de si non modo id, quod obest, verum etiam id, quod nec obest. nec adiuuat. praeteribitur: Se si semel unumquodque dicetur: Se si non ab eo in quo proxime desitum erit, deinceps incipietur. Ac multos imitatio decipit breuitatis .vς cum se breues putent esse, longissimi sint:cum dent operam. vi res multas bre- , uiter dicant. non ut omnino paucas res dicant, & non plures quam necesse sit. nam plerisque breuiter dicere videtur, qui ita dicit. Accessi ad aedes, puerum euocaui, respondit quae sui dominum. domi negauit esse. Hic tametsi tot res breuius non potuit dicere: tamen quia satisfuit dixi illa. Domi negauit esse: fit rerum ultitudine longus. Quare hoc quoque in genere vitanda est breuitatis imitatio.&non minus rerum non necessariarum, quam verborum multitudine supersedendum est. Aperta autem narratio poterit esse . si ut quodque primum gestum erit, ita primu exponetur, εἴ rerum ac temporum ordo seruabitur, ut ita narrentur, ut gestae res erunt, aut
vi potuit se geri videbuntur. HIc con syderandia erit, nequid perturbate nequid contorte dicatur mequam in aliam rem transeatur, ne ab ultimo repetatur, ne ad extre mum prodeatur: nequid quod ad rem pertineat, praetereatur: de omnino quae praece o pta de breuitate sunt, hoc quoque in genere sunt conseruanda . nam saepe res parum est intellecta longitudine magis quam obscuritate narrationis. Ac verbis quoque dilucidis utendum est. quo de genere dicendum est in praeceptis elocutionis. Probabilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse ea. quae solent apparere in veritate: si personarum dignitates seruabuntur: si causae factorum extabunt: si sitisse sa cultates faciundi videbuntur: si tempus idoneum: si spatii satis: si locus opportunus ad eandem rem, qua de re narrabitur, suisse osten stetur: si res& ad eorum qui agent, naturam, Si ad vulgi rumorem, de ad eorum qui audiunt opinionem accommodabitur. ac veri quidem similis ex his rationibus esse poterit. Illud autem praeterea con syderare oportebit, ne aut cum obsit narratio, aut cum nihil prosit. tunc interponatur: aut non loco, aut non quemadmodum causa postulat, narretur. Obest tum, cum ipsus rei gestae expostio magnam excipit offensionem, quam a 4 4 guinentando, & causam agendo leniri oportebit. Quo J cum acciderit, membratim oportebit parte is rei gestae dispergere in causam : & ad unam quanque conse stim rationem accommo lare, ut vulneri praesto medicamentum sit. & odium statim defenso mitiget. Nihil prodest narratio tunc, cum ab adtiersariis re exposita, nostra nihil interest iterii, aut alio modo narrare : aut cum ab iis qui audiunt. ita tenetur negotium . ut nostra nihil intersi eos alio pacto docere. Quod cum acciderit. omnino narratione supersedendum est. Non loco dicitur, cum non in ea parte orationis collocatur, in qua res postulat: quo de genere agemus tu. cum de dispositione dicemus: nam hoc ad dispositionem pertinet. Non quemadmoducaura postulat, narratur, cum aut id quod aduersario prodest,dilucide de ornate exponitur: aut
., id quod se ipsum adiuuat, obscure dicitur de negligenter. Quare ut hoc vitiu vitetur,
93쪽
omnia torquenda sunt ad commodum suae cause,contraria,quae praeteriri poterunt, praetereundo:quae illius erunt, leuiter attingendo: a diligenter & enodate narrando. Ac de narratione quidem satis dictum videtur: deinceps ad partitionem trans
x xcit habita in causa partitio,illustre te perspicuam totam escit oratione. Eius partes duae sunt,quarii utraq; magnopere ad aperienda causam,&costituenda per tinet controuersia. Vna pars est, quae quid cu aduersariis coueniat, & quid in cotrouersia relinquatur, ostendit: ex qua certia quidda designatur auditori, in quo animudebeat habere occupatum. Altera est, in qua rerum earum, de quibus et imus dii iuri, breuiter expolitio ponitur distributa : ex qua conficitur, ut certas animo res teneat auditor, quibus dictis. intelligat fore peroratum. Nunc utroque genere partitionis quemadmodum coueniat uti, breuiter dicendum videtur. Quae partitio.quid conueniat,aut quid non conueniat, ostendit: haec debet illud quod conuenit. inclinare ad suae causae commodum, hoc modo: Interfectam matrem esset filio conuenit mihi cum aduersariis. Item contra. Intersectum esse a Clytemnestra Agamemnonem conuenit. nam hic uterque de id posuit quod coueniebat, & tamen suae causae commodo consuluit. Deinde quid controuersiae sit, ponendum est in iudicationis expositione,quae quemadmodum inueniretiir, ante dictum est. Quae autem partitio, rerum distributam continet expositionem, haec habere debet: breuitatem. absolutionem, paucitatem. Brevitas est.cum nisi necessarium nullum assumitur verbum. Haec in hoc genere iccirco utilis est, quod rebus ipsis, de partibus causae. non overbis neque extraneis ornamentis animus auditoris tenendus est. Absolutio est. per quam omnia,quae inciduntan causam, genera, de quibus dicendum est amplectimur partitione. In qua videndum est. ne aut aliquod genus utile relinquatur aut sero extra partitionem,id quod vitiosissimum ac turpissimum est, inseratur. Paucitas in partitione seruatur, si genera ipsa rerum ponuntur, neque permistecti parti bus implicantur. Na genus est, quod plures parteis amplectitur, ut animal. Pars est.
quae susest generi, ut equus.Sed saepe eade res alii genus alii pars est. Na homo animalis pars est, Thebani aut Troiani genus. Haec ideo diligentius inducitur praescriptio, ut aperte intellecta generali partitione,paucitas generum in partitione seruari possit. na qui ita partitur, Ostenda propter cupiditate, Si audacia, de auaritia aduersarioru omnia incomoda ad Rem p. peruenisse: is no intellexit in partitione exposito genere partcm se generis admiscuisse. na genus est omniti nimirum libidinum cupiditas : eius aute generis sine dubio pars est auaritia. Hoc igitur vitandia est. ne cuius genus posueris eius sicuti aliquam diuersam ac dissimilem partem ponas in e dem partitione. Quod siquod in genus plures incident partes id cum in prima partitione causae erit simpliciter expositum, distribuetur eo tempore commodissime. clim ad ipsum ventum erit explicandu in causae dictione post partitione. Atq; illud quoq; pertinet ad paucitatem,ne aut plura quam satis est, demostraturos nos dicamus. hoc modo:Ostedam aduersarios,quod arguimus, εἰ potuisse sacere. ει voluisse.&secisse. na secisse os edere satis est. Aut cium in causa partitio nullast.&quiddasimplex agatur tamen utamur distributione:Idque perraro potest accidere. Ac sunt alia quoque praecepta partitionum quae ad hunc Vsum Oratorium no tantopere per- ., tinent.quae versantur in philosophia,ex quibus haec ipsa transtulimus quae couenire videbantur, quorum nihil in cateris artisus inueniebamus. Atque his de partitione praeceptis in omni ductione meminisse oportebit,ut de prima quaeque pars,ut exposita est in partitione, sic ordine transigatur:de omnibus explicatis peroratum sit, hoc modo. vi nequid posterius praeter conclusionem inseratur. Partitur apud Terentium breuiter εἰ commode senex in Andria, quae cognoscere liberum velit - Eo pacto de gnati vitam, it consilium meum
94쪽
- Cognosces, de quid facere in hac re te velim. Itaque quemagmodum in partitione proposuit, ita narrat:primum gnati vitam r- Nam is postquam excessit ex ephebis Sosia, - Liberius vivendi suit potestas. Deinde sutim consilium : Et nunc id operam do. Post haec quid Sosiam velit sace- - re, id quod postremum posuit in partitione postremum dicit: Nunc tuum est officium. Quemadmodum igitur hic & ad primam quanque partem primum accessit, de omnibus absolutis finem dicendi secit, sic nobis placet di ad singulas parteis accedere,& omnibus absolutis perorare. Nunc de confirmatione, deinceps ita, ut ordo ipse postulat, praecipiendum videtur.
CONFIRM ATIo est, per quam argumentando nostrae causae fidem de authoritatem ,&firmamentum adiungit oratio. Huius partis certa sunt praecepta, quae in singula causarum genera diuiduntur. Veruntamen non incommodum videtur quandam sylvam, atque materiam uniuersam ante permistam, de confusam exponere omnium argumetationum: post autem tradere quemadmodum unumquod- 'si que genus causae hinc omnibus argumentandi rationibus tractis, cosrmare oporteat. Omnes res argumentando confirmantur aut ex eo quod personis, aut ex eo quod negotiis est attributum. Ac personis has res attributas putamus: nomen, naturam victum,sortunam habitum,affectionem, studia, costia, facta, casus. orationes.
Nomen est,quod unicuique personae datur,quo suo quaeque proprio,& certo vocabulo appellatur. Naturam ipsam definire disticile est: partes autem eius enumerare eas quarum indigemus ad hac praeceptionem, sacilius est. Hae autem partim diuino. partim mortali in genere vcrsantur. Mortalium autem, pars in hominu, pars in bestiarum genere enumeratur. Atque hominum genus de in sexu con*deratur, virile
an muliebre sit:&in natione, patria, cognatione, aetate. Natione, Graius an barbas rus. Patria, Atheniensis an Lacedaemonius. Cognatione,quibus maioribus, quibus singuineis. AEtate puer an adolescens, natu grandior an senex. Praeterea comoda& incommoda con*derantur ab natura data animo, aut corpori hoc modo: Vales an imbecillis,longus ala breuis,sormosus an dc rmis,velox an tardus sit, acutus an hebetior memor an obliuiosus.comis officiosus, patiens, prudens an contra: δἰ Omnino quae a natura data animo Se corpori con*derabuntur, in natura constiteranda sunt. Nam quae industria coparantur ad habitum pertinent,de quo posterius dicendum est. In victii cosyderare oporte t apud quos & quo more, de cuius arbitra tu sit educatus quos habuerit artium liberalium magistros:quos vivendi praeceptores,quibus amicis utatur quo in negotio, quaestu, artificio sit occupatus, quomodorem familiarem administret.quacosuetudine domestica sit. In fortuna quaeritur,n seruus sit an liber, pecuniosus an tenuis, priuatus an cu potestate:s cu potestate,iure an iniuria, talix clarus. an cotra. quales liberos habeat. Aut si de no vivo quaeretur, etiam quali morte sit affectus, erit con*derandum. Habitum autem hunc appellamus animi aut corporis constantem, de absolutam aliqua in re persectionem, ut virtutis aut artis perceptionem alicuius,aut quamuis scientiam. Et item corporis aliquam commoditatem non natura datam, sed studio de industria comparatam. Affectio,est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa commutatio: ut laetitia, cupiditas, metus molestia. morbus, debilitas: 8t alia quae genere in eodem reperiuntur. Studium autem est animi assidua Se vehemens ad aliquam rem applicata magna cu voluntate occupatio: ut philosophiae,poetriae, geometriae literarii. Con- silium est aliquid faciendi, aut non Acien i vere excogitata ratio. Facta aute,& ca-- sus. Si orationes tribus ex temporibus constderabuntur: quid fecerit, aut quid ipsi
acciderit. aut quid dixerit,aut quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat aut quid Keturus sit . quid ipsi casurum sit, qua sit usurus ratione . ac personis quidem haec
95쪽
videtur esse attributa. Negotiis aute quae sunt attributa, partim sunt cotinentia cum ipso negotio, partim in gestione negotii cosyderantur, partim adit icta negotio sunt, partim gestii negotium consequuntur. Continentia cu ipso negotio sunt ea. quae semper affixa esse videntur ad rem, neq; ab ea possunt separari. Ex his prima est bre- iii scoplexio totius negotii,quae summa continet sacti, hoc modo: Paretis occiso, patriae proditio. Deinde causa eius summae, per qua εἰ quamobrem,&cuius rei causa stii sit . quaeritur: deinde ante rem gesta quae iacta sunt. continenter usq; ad ipsum
negotium:deinde in ipso gerendo negotio quid actu sit:deinde quid postea iactum
sit. In gestione autem negotii, qui locus secundus erat, de iis quae negotiis attributa
sunt, quaeritur locus, tempus, modus occasio, facultas. Locus cosyderatur, in quo res
gesta sit ex opportunitate, quam videatur habuisse ad negotium administradunt. Ea aute opportunitas quaeri tur ex magnitudine, interuallo, longinquitate, propinquitate,solitudine celebritate, natura ipsius loci, & vicinitate totius regionis. Ex his etiam attributionibus, sacer an profanus, publicus anne priuatus, alienus an ipsius de quo agitur. locus sit, an suerit. Tempus autem est id quo nuc utimur nil ipsum quidem generaliter definire difficile est pars quaeda aeternitatis .cu alicuius annui menstrui, diurni nocturniue spatii certa significatione. In hoc &quae praeterierunt con-syderantur: & eorum ipsorii, quae propter vetustate obsole uertit, ut incredibilia videantur,&iam in sabularum numerii reponantur.& quae iandiu gesta,&a memoria nostra remota, tamen faciant fidem, vere tradita esse, quod eoru monimeta certa in
literis extent:& quae nuper gesta lin t quae scire pleriq: possint:& item quae instent in praesentia.&quae maxime fiat,&quae cosequantur. In quibus potest cosyderari quido us.& quid serius suturum sit. Et item c6muniter in tempore perspiciendo longinquitas eius est con syderanda. na saepe oportet commetiri cu tempore negotium.& videre potueritne aut magnitudo negotii, aut multitudo rerii in eo transigi tempore. Consyderatur aute tempus & anni,& me sis,& diei,& noctis, & vigiliae. & liore.& in aliqua parte alicuius horum. Occasio autem est pars temporis, habens in se alicuius rei idoneam faciendi, aut non faciendi opportunitate. Quare cu tempore hoc
differt. nam genere quidem utruque idem esse intelligitur: verum in tepore spatium quodam odo declaratur, quod in annis, aut in anno, aut in aliqua anni parte spectatur: In occasione ad spatium teporis faciendi quaedam opportunitas intelligitur adiuncta. Quare cum genere idem sit, fit aliud, quod quadam parte &specie, ut diximus, differat. Haec distribuitur in tria genera: publicum, commune, singulare. Publicum est quod ciuitas uniuersa aliqua de causa frequentata ut ludi. dies festus, bellum. Commune est, quod accidit omnibus eodem sere tempore: ut messis, vindemia calor, frigus. Singulare autem est, quod aliqua de causa priuatim solet alicui accideret ut nuptiae, sacrificium, lanus, conuiuium, somnus. Modus autem est, in quo quemadmodum,&quo animo iactu sit, quaeritur. Eius partes sunt prudentia & imprudentia. Prudentiae aut e ratio quaeritur ex iis quae clam, palam, vi persuasione secerit. Imprudentia autem in purgationem confertur: cuius partes sunt, inscientia, casus. necessitas: & in affectionem animi, hoc est molestiam , iracundiam, amorem :&caetera quae in simili genere versantur. Facultates sunt, aut quibus facilius fit. aut sine quibus aliquid confici non potest. Adiunctum autem negotio id intelligiti ir, quod maius, & quod minus.& quod simile erit ei negotio quo de agitur,&quod aque magnum, & quod contrarium, de quod disparatum, & genus, Si pars, decuentus. Maius& minus, εἰ aeque magnum, ex vi &ex numero de ex figura negotii.
sicut ex statura corporis con syderatur. Simile autem ex specie comparabili: aut ex conserenda, atque assimilanda natura iudicatur. Contrarium est, quod politum in genere diuerso, ab eodem, cui contrarium esse dicitur, plurimum distat: ut sti-gus calori, vitae mors. Disparatum autem est id, quod ab aliqua re per oppositio-
96쪽
nem negationis separatur, hoc modo: Sapere, de non sapere. Genus est, quod parte is aliquas amplectitur, ut cupiditas. Pars est, quae sus est generi, ut amor, aua-- rim. Euentus, est exitus alicuius negotii, in quo quaeri solet quid ex quaque re eu nerit, eueniat, euenturiimq; sit. Quare hoc in genere, ut commodius, quid euenturum sit ante animo colligi possit, quid quaque ex re soleat euenire, con syderandum est, hoc modo: Ex arrogantia odium, ex insolentia arrogantia. Quarta autem pars est ex iis, quas negotiis dicebamus esse attributas, consecutio. In hac hae res quaeruntur, quae gestu negotium consequuntur. Primum, quod factu est quo id nomine appellari coueniat. Deinde eius facti qui sunt principes dein uentores': qui de niq; authoritatis eius, de inuentionis c6probatores atq; aemuli. Deinde ecquae ea de re, aut eius rei sit lex, c6suetudo, actio, iudiciu . scientia artificiis. Deinde natura eius euenire vulgo' soleat, an insolen ter At raro. Postea homines id sua aut horitate com-ι, probare, an offendi in his consueuerint:&caetera quae iactu aliquod similiter conses sim aut ex in teruallo solent consequi. Deinde postremo attendendu est,nuni quae res ex iis rebus, quae sunt positae in partibus honestatis, aut utilitatis consequantur.
de riuibus in deliberativo genere causae distinctius erit dicendii. Ac negotiis quidem
serebres eae, quas c6 memorauimus,sunt attributae. Omnis au te argum etatio, quae ex iis locis, quos comemorauimus, sumetur, aut probabilis,au inecessaria debebit esse. Etenim, ut breuiter describamus, argumetatio videtur esse inuentu ex aliquo genere, rem aliqua aut probabiliter ostendes aut necessarie demonstrans. Necessarie demonstrantur ea, quae aliter ac dicuntur, nec fieri, nec probari possunt, hoc modo : Si peperit, cum viro concubuit. Hoc genus argumentandi,quod in necessaria demon- ι, s ratione versatur, maxime tractatur in dicendo, aut per complexionem, aut per enumerationem, aut per simplicem conclusionem. Complexio est, in qua virum concesseris, reprehenditur, ad hunc modum: si improbus est, cur uterist sin probus,
cur accusas i Enumeratio est. in qua pluribus rebus expositis, Se caeteris infirmatis. una reliqua necessarid c5firmatur, hoc pacto: Necesse est aut inimicitiarii causa ab hoc este occisum, aut metus, aut spei, aut alicuius amici gratia: aut si horum nihil ell, ab hoc no esse occisum. nam sine causa maleficiu susceptum esse no potest. Sed neq; inimicitiae suerunt. nec metus vllus, nec spes ex morte illius alicuius com odi. neq; ad amicum huius aliquem mors eius pertinebat. Relinquitur igitur, ut ab hoc non sit occisus. Simplex aut e conclusio ex necessaria consecutione conficitur, hoc modo: Si vos me istud eo tepore fecisse dicitis ego autem ipso tempore trans mare sui: relinquitur ut id quod dicitis. non modo non secerim, sed ne potuerim qui-ι, de sacere. Atq; hoc diligenter videre oportebit, ne quo pacto genus hoc reselli possit: vine confirmatio modii in se argumentationis solum has eat.& quanda similitudinem necessariae conclusionis: veru ipsa argum etatio ex necessaria ratione consistat. Probabile autem est id quod sere fieri solet: aut quod in opinione positum est: aut quod habet in se ad hoc quadam similitudine, siue id salsum est, siue verum. Vetu in eo genere, quod sere solet fieri, probabile huiusmodi est: Si mater est. diligit filii. Si auarus est, negligit iusiuradu. In eo auic, quod in opinione politii est, huiusmodi sunt probabilia: Impiis apud inferos poenas esse praeparatas. Eos, qui philosophiae dent opera, no arbitrari deos esse. Similitudo aute in contrariis,& paribus.& injis rebus quae sub eandem cadunt ratione, maxime spectatur. In contrariis hoc in
6 do: Na sir iis, qui imprudentes laeserunt, ignosci couenit iis qui necessariό prosueriit.
haberi gratia non oportet. Ex pari. sic: Nam ut locus in mari sine portu nauibus esse non potest tutus: si caninitis sine fide stabilis amicis non potest esse. In iis rebus quae sub eandem rationem cadunt, hoc modo probabile con*deratur : Nam si Rhodiis turpe non est portorium locare, nec Hermacreonti quidem turpe est conducere. Haec tum vera sunt, hoc pacto: Quoniam cicatrix est,suit vulnus . Tum verisimilia,
97쪽
hoc modo: Si multus erat in calceis puluis, ex itinere elim venire oportebat. Omne
autem lut certas quasdam in parte is distribu aluus probabile quod sumitur ad argumentatione na, aut signum est, aut credibile, aut tuaicatu, ani comparabile. Signum
est. quod sub sensum aliquem cadit,&quiddam significat, quod ex ipso profectum
videtur. quod aut ante suerit, aut in ipso negotio, aut pisst sit consecutum, & tamen Mindiget testimonii, de grauioris confirmationis: ut cruor, fuga, pallor, puluis . Si quae his sunt similia. Credibile est. quod sine ullo teste auditoris opinione firmatur, hoc modo: Nemo est qui non liberos suos incolumes de beatos esse cupiat. I udicatum,
est res agensione aut authoritate, aut iudicio alicuius, alit aliquorum comprobata.
Id tribus in generibus spectatur: religioso, communi, approbato. Religiosum est. quod iura ii legibus iudicarunt. Comune est, quod omnes vulgo: probarunt, de secuti suntihuiusmodi: Vt maioribus natu assurgatur, ut supplicum misereatur. Approbatum est. quod homines, cum dubium edet, quale haberi oporteret, sua constituerunt alit horitate. vel ut Gracchi patris factum, quem Populus Rom. ob id sactum quod insciente collega in censura nihil gessit, post censuram consulem iacit Comparabile autem est, quod in rebus diuersis similem aliquam rationem con- si
tinet. Eius partes sunt tres: imago, collatio, exemplum. Imago. est oratio demostras corporum au t naturarum similitudinem. Collatio, est oratio rem cum re ex similitudine conserens. Exemptu. est quod rem authoritate aut casu alicuius hominis. aut negotii confirmat aut infirmat. Horum excpla de descriptiones in praeceptis elocutionis cognoscentur. Ac fons quide confirmationis, ut tacultas tulit apertus est, nec minus dilucide, qui in rei natura serebat .demonstratus est. Qiti madmodii autem quaeque constitutio, de pars constitutionis. δἰ omnis controuersa. liue in ratione liue in scripto versetur, tractari debeat: Si quae in quasque argum etationes conueniant: singillatim in secundo libro de unoquoque genere dicemus. In praesentia iatantummodo numeros,& modos, εἰ parteis argumentandi consese di permiste dispersimus : pόst descripte de electe in genus quodque cauis, quid cuique conueniat. ex hac copia digeremus. Atque inueniri quidem omnis ex his locis argumentatio poterit: in uetam exornari. de certas in parteis distingui. de sua ilissimum est. 5t summe necessarium, de ab artis scriptoribus maxime neglectum. Quare de de ea praece ptione nobis de in hoc loco dicendum visum est, ut ad inuentionem argumenti ai solutio quoque argumentandi adiungeretur. Et magna cum cura de diligentia locus hic omnis con syderandus est, quod non rei solum magna utilitas est, sed praecipiendi quoque senuia a dissicultas.
OMNis igitur argum etatio, aut per inductione traciada est, aut per ratiocinationem. Inductio est oratio quae rebus no dubiis captat assensione eius qui cu instituta est: quibus assensionibus iacit, ut illi dubia quaedam res propter similitudine ea- orum rerum quibus assensit, probetur: velut apud Socraticum A Eschinem demonstrat Socrates cum Xenophontis uxore, εἰ cum ipse Xenophsite Aspasam locutam Dic mihi quaeso Xenophontis uxor. ii vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes: utrum illius an tuum malis 3 lilius, inquit. Quod si vestem, de caeterum ornatum muliebre pretii maioris habeat. quina tu habes: tuumne an illius malis 3 Illius vero, respodit. Age .s inquit,virum illa meliorem habeat, quina tu habes: vitis in ne tuum vitii. an illius malis Hic mulier erubuit. Aspasia aute cum ipso kenophonte sermone instituit. Quaeso, inquit, Xenophon, si vicinus tuus meliore equum habeat, quam
tuus est: tuumne equii malis an illius Illius, inquit. Quod si sun dii meliore habeat, quam tu habes: utrum tande fundu habere malis Illu, inquit, meliore scilicet. Qudd tas iv ore meliorem habeati quam tu habes, utrum illius malis 3 Atque hic Xenophon quoq; ipse tacuit. PHst Aspasia: Quoniam uterque vestru . inquit, id mihi solum non responait, quod ego solum audire volueram, egomet dicam quid uterque cogitet:
98쪽
Nam x tu mulier optimum virum mavis habere, & tu Xenophon uxorem habere lectissima maxime vis. Quare nisi hoc per seceritis, ut neque vir melior, neque is mina lectior in terris sit. profecti, id semper, quod optimum putabitis esse, multo maxime requiretis: Se tu, ut maritus sis quam optimae mulieris. Si haec quam optimo viro nupta sit. Hic. cilin rebus non dubiis esset alsensum factum est propter limilitudinem, ut etiam illud, quod dubium videbatur, siquis separatim quaereret, id pros, certo propter rationem rogadi concederetur. Hoc modo sermonis plurimum Socrates usus est, propterea quod nihil ipse afferre ad persuadendum volebat. sed ex eo. quod sibi ille dederat, qui cum disputabat, aliquid conficere malebat,quod ille ex eo. quod iam concessisset, necessarid approbare deberet.PHoc in genere praecipiendum nobis videtur. Primum, ut illud, quod inducemus per smilitudinem, ei usi modi sit .vi sit necesse concedi. Na ex quo postulabimus nobis illud. quod dubiumst concedi, dubium esse id ipsum quod inducimus non oportebit. Deinde illud, cuius confirmandi causa fiet inductio, videndu est, ut sinite iis rebus sit quas res quasi non dubias ante induxerimus. Nam ante aliquid nobis concessum esse nihil proderit. si ei dissimile erit id, cuius causa illud concedi primum voluerimus. Deinde non intelligat quo spectet illae primae inductiones, &ad quem sint exitum peruen-
να turae. Nam qui videt, si ei rei, quae primo rogetur, recte assenserit, illam quoque rem, quae sibi displiceat. esse necessario concedendam, plerianque aut non respondendo, aut male tespondedo longius procedere rogationem non sinit. Quare ratione rogationis imprudens ab eo quod concessit, ad id quod non vult concedere, deducen
dus est. Extremum autem aut taceatur oporter au i concedata ir,aut negetur. Si ne
gabitur aut ostedenda est similitudo earum rerum quae ante concessae sunt, au talia utendum inductione. Si concedetur, concludeda est argumentatio. Si tacebitur, aut elicienda est responsio: aut, quoniam taciturnitas imitatur consessionem, pro eo ac si concessiim sit, concludere oportebit argumentatione. Ita fit hoc genus argumentandi tripartitum. Prima pars constat ex similitudine una, pluribusue. Altera ex eo, quod concedi volumus, cuius causa similitudines adhibitae sunt. Tertia ex con-1, clusione, quae aut confirmat concessionem,aut quid ex ea conficiatur, ostendit. Sed quia non sitis Videbitur alicui dilucide demonstratum,nili quod ex ciuili causarum genere exemplum subiecerimus videtur huiusmodi quoque utendit exemplo monquo praeceptio differat aut aliter hoc in sermone .atq; in dicerdo sit utendit :sed ut eo rum volutati satisfaciat, qui quod aliquo in loco viderint alio in loco, nisi demon-- stratu est, nequeunt cosnoscere. Ergo in hac causa, quae apud Graecos est peruagata. Quod Epaminondas Thebanoria imperator, ei qui sibi ex lege praetor luccesserat. exercitu non tradidit: δe clim paucos ipse dies contra legem exercitu tenuisset, Lacedaemonios landitus vicit: poterit accusator argumentatione uti per inductionem,
cum seriptii legis c5tra sententia desendat ad hunc modii: Si Itidices id quod Epaminondas ait legis scriptore sensisse, adscribat ad legem,&addat exceptionem hac. dii extra quam squis Rei p. causa exercitu non tradiderit, patieminimo opinor. Qii odsi vosmetips, quod a vestra religione 3e sapientia remotissimum est, istius honoris causa hanc eande exceptione iniussu populi ad lege adscribi iubeatis. populus Thebanus patietur ne id feri profect6 ia 6 patietur. Quod ergo adscribi ad lege nefas est. id sequi quasi adscriptum sit, rectum vobis videatur Noui vestram intelligentiam, non potest ita videri. Iudices. Quo a si literis corrigi neque ab illo, neq; a vobis scriptoris voluntas potest, videte ne multo indignius sit id re de iudicio vestro mutari. quod ne verbo quidem commutari potest. Ac de inductione quidem satis in.praesentia dictum videtur. Nunc deinceps ratiocinationis vim Si naturam con syderemus. Ratiocinatio est oratio ex ipsa re probabile aliquid elicies. quod expositum. ν, εc per se cognitum, sua se vi de ratione confrmet. Hoc de genere qui diligentius
99쪽
consederandum putaueriint. cum idem usu dicendi sequerentur, paululum in praecipiendi ratione dissenserunt. Nam partim quinque eius parteis esse dixerit t. partim non plus quam in tres partes posse distribui putauerunt. Eorum cotrouersiam non
incommodum videtur cum utrorunque ratione exponere. Nam & breuis est.& noeiusmodi, ut alteri prorsus nihil dicere putentur:de locus hic nobis in dicendo minita me negligendus videtur. Qui putant in quinque distribui partes oportere, a lupi
primum conuenire exponere summam argumentationis ad hunc modum : Melius accurantur, quae consilio geruntur, quam quae sine consilio administrantur. Hanc primam partem numerant: eam deinceps rationibus variis.& quam copiosissimis verbis approbari putat oportere, hoc modo: DOmus ea,quae ratione regitur, omnibus instructior est rebus,& apparatior quam ea,quae temere,& nullo consilio administratur. Exercitus is.cui praepositus est sapies& callidus Imperator. omnibus pamtibus commodius regitur,quam is qui stultitia & temeritate alicuius administratur Eadem nauigii ratio est. Na nauis optime cursum conficit ea,quae scientis limo gubernatore utitur. Cum proposito lit hoc pacto approbata,&duae partes transierint ratiocinationis, tertia in parte aiunt, quod ostendere velis, id ex vi propositionis oportere assiimere, hoc pacto: Nihil autem omnium reru melius.quam omnis mundus administratur. Huius assumptionis quarto in loco alia porro inducunt approbationem, hoc modo: Nam&signorum ortus, εἰ obitus definitum quendam ordinem seruant, εἰ annuae commutationes, non modo quadam ex neces state semper eodem modo sunt:verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae.& diurnae, nocturnaeque vicissitudines, nulla in re unquam mutatae quicqua no- rscuerunt. Quae ligno sunt omnia, non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari. Quinto inducut loco complexionem eam. quae aut id inseri solum, quod ex omnibus portibus cogitur. hoc modo: Cosilio igitur mundus administratur: aut unum in locum cum coduxerit breuiter propositionem &assumptionem, id adiungit quod ex his conficiatur, ad hunc modum : Quod si melius geruntur ea, quae consilio, quam quae sine consilio administrantur mihil aute omnium rerii melius. quam omnis mundus administratur:consilio igitur mundus administratur. Quinquepartitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem. Qui aute tripartitam esse dicunt, ii non aliter putant tractari oportere argumentationem, sed partitionem horum reprehendunt. Negant enim neque a propositione, neque ab γε assumptione approbationes earum separari oportere : neque propositionem absolutam neque assumptione sibi persectam videri,quae approbatione confirmata non
sit.Quare quas illi duas parteis numerat, propositione& approbationem, sibi unam partem videri propolitionem: quae si approbata no sit, propositio non stargumentationis. Item quae ab illis assumptio,di assumptionis approbatio dicitur. eande sibial sumption m solam videri. Ita fit ut eadem ratione argumentatio tractata aliis tripartita,aliis quinquepartita videatur. Quare euenit, ut res non tam ad viam dicendi pertineat, quam ad rationem praeceptionis. Nobis autem commodior illa partitio
videtur esse, quae in quinq; parteis distributa est, qua omnes ab Aristotele&The phrasto prosecti. maxime secuti sunt. Na quemadmodum illud superius genus ar- is
gumentandi quod per inductionem sumitur, maxime Socrates & Socratici tractauerunt: sic hoc quod per ratiocinationem expolitur,summe est ab Aristotele atque Peripateticis,& Theophrasto frequentatum: deinde a rhetoribus iis, qui elegantissimi atque artificiosissimi putati sunt. Quare autem nobis illa magis partitio probetur dicendum videtur, ne temere secuti putemur:& breuiter dicedum, ne inhuiusmodi rebus diutius.quam ratio praecipiendi postulat, commoremur. Si quadam in argumetatione satis est uti propolitione, Si non oportet adiungere approbationem propositioni: quadam autem in argumentatione infirma est propositio, nisi
100쪽
adiuncta sit approbatio: separatum quiddam est a propositione approbatio. Quod enim adiungi, Si separari ab aliquo potest, id no potest ide esse . quod est id, ad quod
adiungitur.&a quo separatur. Est autem quaedam argumentatio, in qua propolitio non indiget approbatione :&quaedam, in qua nihil valet absque approbatione, vis ostendemus.Separata est igitur a propositione approbatio. Ostendemus autem id.
quod polliciti sumus. hoc modo: Quae propositio in se quiddam continet perspi
culina, eo quod constare inter omnes necesse est, hac velle approbare & firmare nihil attinet. Ea est huiusmodi: Si quo die ista caedes Romae facta est. ego Athenis eo
die sui interesse in caede non potui. Hoc quia perspicue verum est, nihil attinet approbari. Quare assumi statim oportet, hoc modo: Fui autem Athenis eo die. hoc si non constat, indiget approbationis: qua induista, complexio consequetur. Igitur in caede interesse non potui. Est igitur quaedam propositio, quae non indiget approbationemam esse quidem quandam quae indigeat, quid attinet ostendere quod cuiuis facile perspicuum est Quod si ita est,ex hoc,& ex eo quod proposueramus hoc cors ficitur separatum esse quiddam a propositione approbationem . si autem ita eis sal - sum est non esse plus quam tripartitam argumentationem. Simili modo liquet alteram quoque approbationem separatam csse ab assumptione. Na si quadam in argumentatione satis est uti assumptione, & non oportet adiungere approbationem assumptioni: quadam autem in argumentatione infirma est assumptio, nisi adiuncta sit approbatio: separatum quiddam est extra assiimptionem approbatio. Est auiam argumentatio quaedam, in qua assia mptio non indiget approbationis, quaedam autem, in qua nihil valet line approbatione, ut ostendemus. Separata est igitur ab assumptione approbatio. Ostendemus autem quod polliciti sumus, hoc modo: Quae perspicuam omnibus veritatem continet assiimptio, nihil indiget approbationis. ea est eiusmodi:Si oportet sapere, dare operam philosophiae conuenit. haec proposi-
ε, tio indiget approbationis. Non enim perspicua est, neque constat inter omnes, propterea quot multi nihil prodesse philosophiam, plerique etiam obesse arbitrantur.
Assumptio perspicua est haec: Oportet autem sapere. hoc aute quia ipsum ex se perspicitur.& verum esse intelligitur, nihil attinet approbari. Quare statim cocludenda est argumentatio. Igitur dare operam philosophiae conuenit. Est ergo assia mptio quaedam quae approbationis non indiget. nam quandam indigere.perspicuum est. Separata est igitur ab assumptione approbatio. Falsum ergo est, non esse plus quam tripartitam argumentatione. Atque ex his illud iam perspicuum est esse quandam argumentationem in qua neque propositio,neque assiimptio indigeat approbationis, huiusmodi ut certum quiddam, & breue exempli causa ponamus Si summope re sapientia petenda est : summopere stultitia vitanda est. Summo autem opere sapientia peteda est. summo igitur opere stultitia vitanda est. Hic& assia mptio.&proti positio perspicua est. Quare neutra quoque indiget approbatione. Ex his omnibus illud perspicula est, approbatione tum adiungi, tu no adiungi. Ex quo cognoscitur, neq; in propositione neque in assumptione cotineri approbatione: sed utranq: suo loco posita vim suam tanquam certam & propriam obtinere. Quod si ita est, commode partiti sunt illi, qui in quinque partes distribuerunt argumentatione. Quin
que sunt igitur partes eius argumentationis,quae per ratiocinatione tractatur. Propositio, per quam breuiter locus is exponi tur,ex quo vis omnis oportet emanet ratiocinationis. Approbatio per quam id. qiiod breuiter expositum est, rationibus assirmatu . probabilius & apertius fit. Assiimptio, per quam id quod ex propositione ad ostendedum pertinet assiimitur. Affumptionis approbatio,per qua id quod si assumptum est rationibus firmatur. Complexio, per quam id quod conficitur ex omni argumentatione, breuiter exponitur. Quae plurimas habet argumentatio parteis,ea constat ex his quinque partibus. Secunda est quadripartita. Tertia tripar