Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

9 De Inuentione

Hanc ideo rationem subiecimus, ut hoc causae genus ipsum de quo agimus,cognosceretur. Nam si eam supposuissemus qua fortasse usi sunt mon enim iuste,neque pie bel- tum gessistis: in relationem criminis dilaberemur de qua post loquemur.Vtruque autem causae genus in hanc causam incidere perspicuum est. In hanc argumetationes ex iisdem locis sumendae sunt atque in causam negotialem, de qua anter dictum est. L cos autem communes&ex causa ipsa siquid inerit indignationis aut conquestionis.&ex iuris utilitate de natura multos&graues sumere licebit. εἰ oportebit,si caula dignitas videbitur postulare. Nunc assumptiua partem iuridicialis consyderemus. Assumptiua igitur tunc dicitur,cum ipsum ex se factum probari non potest aliquo aute foris adiumsto argumeto defenditur. Eius partes sunt quatuor: paratio. Relatio criminis, Remotio criminis Cocessio. Comparatio est cum aliquod factu quod per se ipsum non sit probandii. ex eo cuius id causa fictu est. defenditur. Ea est huiusmodi: Quidam Imperator clim ab hostibus circiisderetur, neque effugere ullo modo posset, depactus

est cuni eis,ut arma&impedimenta relinqueret,milites educeret. Itaque iacit:armis ril impedimentis amissis,praeter spem milites conseruauit. Accusatur maiestatis. Incurrit huc definitio quid sit ladere maiestatem:sed nos hunc locum,de quo agimus,consDderemas. Intentio est, Non oportuit arma & impedimenta relinquere. Depulsio est. Oportuit Quaestio est,Oportueritne. Ratio est, Milites enim omnes periisent. Infirmatio est aut coniectiiralis, o periissent:aut altera conicicturalis, Non ideo secisti. Ex quibus sunt iudicationes,Periissentne:& Ideone secerit. aut hac coparativa,cuius nunc indigemus, At enim satius fuit amittere milites, qua marma & impedimenta hostibus concedere. Ex qua iudicatio nascitur, Cum omnes perituri milites essent, nisi ad hane pactionem venissent virum satius suerit amittere milites,in ad hanc coditionem ve- οι nire. Hoc causae genus ex his locis tractari conueniet. Oportebit adhibere interarum quoque constitutionum rationem atque praecepta ac maxime coniecturis sici edis in firmare illud.quod cum eo quod crimini dabitur, ii qui accusabuntur, comparabunt.

Id fiet,si aut id quod dicet defensores, turum suis niti id sactum esset, quoae sacto

iudicium est suturum fuisse negabitumauis alia ratione.& aliam ob causam, ac dicet se reus fecisse, demonstrabitur esse factum. Eiui rei confirmatio, & item contraria de

parte infi rmatio ex coniecturali costitutione sumetur.Sin autem certo nomine mal

ficii vocabitur in iudicium, sicut in hac causa sim maiestatis accersiturin definitione, de definitionis praeceptis uti oportebit. Atque haec quidem plerunque in hoc genere incidunt, ut coniectura,& definitione viedum sit. Sin aliud quoque aliquod genus incidet, in eius generis praecepta licebit huc pari ratione trafferre. Nam accusatori maxime est in hoc elaborandum .ut id ipsum factum, propter quod sibi reus concedi putat oportere, quamplurimis infirmet rationibus:quod facile est, si quamplurimis constitutionibus aggre latur id improbare. Ipsa aute coparatio separata a caeteris generibus controuersiarum sic ex sua vi c5syderabitur,si illud quod coparabitur,aut no honestum,aut non

utile,aut non necessarium suisse,aut non tantopere utile aut non tantopere honestu,

aut non tantopere necessarium suisse demostrabitur. Deinde oportet accusatorem illud quod ipse arguat, ab eo quod defensor coparat separare. Id autem faciet si demonstrabit non ita fieri solere, neque oportere, neque esse rationem quare hoc propter hoc fiat: ut propter salutem militu ea quae salutis causa comparata sunt hostibus tradatur. Postea comparare oportebit cum beneficio maleficium,& omnino id quod arguitur, idiscum eo quod secta ab defensore laudatur,aut ficiendum suisse demonstratur,contendere: de hoc extenuado maleficii magnitudinem simul adaugere. Id seri poterit, si demostrabitur honestius.utilius, magis necessariusvisse illud quod vitarit reus qua m illud quod secerit Honesti aute & villis,& necessarii vis & natura in deliberationis praceptis cognoscetur. Deinde oportebit ipsam illam comparativam iudicationem e ponere tanquam causam deliberativam, & de ea ex deliberationis praeceptis deinceps

122쪽

dicere. Sit enim haec iudicatio, quam ante exposuimus: Cum omnes perituri milites essent. nis ad hanc pactionem venissent: utrum satius fuerit perire milites, an ad hanc pactionem venire. Hoc ex locis deliberationis, quasi aliqua in consultationem res v niat, tractari oportebit. Defensor autem quibus in locis ab accusatore aliae constitutio-0, nes erunt inductae in iis ipse quoque ex iisdem constitutionibus defensionem compurabit: teros autem omnes locos qui ad ipsam coparationem pertinebunt ex contrario tractabit. Loci autem communes erunt accusatoris, in eum qui cum de ficto turpi

aliquo aut inutili, aut utroque sateatur: quaerat tame aliqua defensionem, &sam inutilitatem, aut turpitudinem cu indignatione proferre. Defensoris est, nullum factum inutile, neque turpe, neque item utile, neque honestu putari oportere, nisi quo animo, quo tempore, qua de causa factum sit, intelligatur. Qui locus ita comunis est, ut bene tractatus in hac causa, magno ad persuadendum momento suturus sit. Et alter locus. per quem magna cum amplificatione beneficii magnitudo ex utilitate aut honestate, aut facti necessitudine demonstratur. Et tertius per quem res expressa verbis, ante oculis tos eorum qui audiunt, ponitur: ut ipsi se quoque idem facturos suisse arbitretur si sibi illa res atque ea faciendi causa per idem tempus accidisset. Relatio criminis est,cum reus id quod arguitur consessus, alterius se inductu peccato iure secisse demonstrat. Ea est huiusmodi: Horatius occisis tribus Curiatibus de duobus anussis fratribus domu se

victor recepit. Is animaduertit sororem suam de fratrum morte non laboratem:sponsi autem nomen appellantem identidem Curiatis cum gemitu.& lametatione. indigne passu ς virginem occidit. accusatur. In tetio est. Iniuria sororem occidisti. Depulsio est. Iure occidi. Quaestio est Iure ne occiderit. Ratio est. Illa enim hostium mortem lugebat, fiatrum negligebat, me & Populum Rom. vicisse moleste serebat. Infirmatio est. Tamen a fiat re indemnatam necari non oportuit. Ex qua iudicatio fit: Cum Horatia fratrum mortem negligeret, hostium lugeret, de fratris de Populi Romani victoriano gauderet, oportueritne eam a fratre indemnatam necari. Hoc in genere causae. primum siquid ex caeteris dabitur constitutionibus sumi oportebit, sicut in comparatione praeceptum est. Postea siqua facultas erit, per aliquam constitutionem. illum , in quem crimen transiertur, defendere. Deinde leuius esse illud, quod in alterum peccatum reus transserat, quam quod ipse susceperit. Postea translationis partibus uti, de ostendere a quo, de per quos, de quomodo, εἰ quo tempore aut agi, aut iudicari, aut statui de ea re conuenerit:ac simul ostendere, non oportuisse ante supplicium, quam iudicium interponere. Tum leges quoque, & iudicia demonstranda sunt, per quae potuerit id peccatum, quod sponte sua reus punitus sit, moribus, & iudicio vindicari. Deinde negare debebit, audiri oportere id quod in eum criminis conseratur, de quo is ipse qui conserat, iudicium fieri noluerit: εe id quod iudicatum non sit, pro inse-ai cto haberi oportere. Postea impudentiam demonstrare eorum, qui eum nunc apud Iudices accusent, quem sine iudicibus ipsi condemnarim: & de eo iudicium siciant.

de quo iam ipsi supplicium sumpserint. Postea perturbationem iudicii suturam dicemus , de iudices longius, quam potestatem habeant, progressuros, si simul & de

reo, &de eo, quem reus arguat, iudicarint. Deinde hoc si constitutum sit, ut peccata homines peccatis, & iniurias iniuriis ulciscantur, quantum incommodorum cons

quatur. Ac si idem facere ipse qui nuc accusat,voluisset, ne hoc quidem ipso quicquam opus suisset iudicio. s vero caeteri quoque idem faciant. omnino iudiciu nullum suturum. Postea demostrabitur, ne si iudicio quidem illa damnata esset in quam id crimen ab reo conseratur. potuisse huc ipsum de illa supplicium sumere. Quare esse indignit, eum qui ne de damnata quidem poenas sumere potuisset, de ea supplicium sumpsisse. is, quae ne adducta quidem si in iudicium. Deinde postulabit, ut legem, qua lege secerit, proserat. Deinde quemadmodum in coparatione praecipiebamus ut illud quod coparabatur, extenuaretur ab accusatore quammaxime: sic in hoc genere oportebit illius

123쪽

De Inuentione

culpam in quem crimen trasseretur,cum huius maleficio, qui se iure fecisse dicat, co- parare. Postea demonstrandum est. non esse illud eiusmodi , ut ob id hoc fieri coueniaret. Extrema ell, ut in comparatione assumptio iudicationis, & de ea per amplificati nem ex deliberationis praeceptis dictio. Dcsensor autem, qua per alias constitutiones inducentur ex iis locis qui traditi sunt, infirmabit. Ipsam autem relationem comprobabit: primum augedo eius,in quem resert crimen, culpam & audaciam: & quamna xime per indignationem, si res seret, iuncta conquestione ante oculos ponedo. Postea a leuius demonstrado reum punitum, quam sit ille promeritus: εἰ suum suppliciu cum illius iniuria conserendo. Deinde oportebit eos locos, qui ita erunt ab accusatore tractati. vi refelli,& contrariam in partem conuerti possint: quo in genere sunt tres extremi, contrariis rationibus infirmare. Illa autem acerrima accusatorum criminatio, per

quam perturbationem fore omnium iudicioru demonstrant. si de indemnato supplicii sumendi potestas data sitaeuabitur. Primum si eiusmodi demo strabitur iniuria, ut non modo viro bono, verumetiam homini libero videatur non suisse tolerada. Deinde ita perspicua, ut ne ab ipso quidem qui fecisset, in dubium vocaretur. Deinde elusi

modi,vt in eam is maxime debuerit animaduertere, qui animaduerterit: ut non tam

rectum, non tam suerit honestum in iudicium illam rem peruenire, quam eo modo, atque ab eo vindicari, quo modo,& a quo sit vindicata. Postea sic rem fuisse aperta. ut iudicium de ea re fieri nihil attinuerit. Atque hic demonstrandum est rationibus, crebus similibus, permultas ita atroces & perspicuas res esse,ut de his non modo non necesse sit sed ne utile quidem quin mox iudicium sat, expectare. Locus comunis accusatoris in eum, qui cum id quod arguitur,nehare non possit, tamen aliquid sibi spei co- paret ex iudiciorum perturbatione. Atque hic utilitatis iudiciorum demonstratio. &de eo coquestio, qui supplicium dederit indemnatus: in eius autem qui sumpserit audaciam, Se crudelitatem, indignatio . Ab defensore in eius, quem ultus sit, audaciam conquestione: rem non ex nomine ipsius negotii, sed ex consilio eius qui secerit. Se

causa, Si tempore cosyderari oportere:quid mali futurum sit, aut ex iniuria, aut ex scelere alicuius, nisi tanta, de tam perspicua audacia ab eo, ad cuius simam, aut ad parentes, aut ad liberos pertinuerit: aut ad aliquam rem, quam charam esse omnibus aut necesse est,aut oportet esse fuerit vindicata. Remotio criminis est, cum eius intentio iacfacti, quod ab aduersario insertur, in alium, aut in aliud dimouetur. Id fit bipartito'

nam tum causa, tum res ipsa remouetur. Causae remotionis hoc nobis exemplo sit:

Rhodii quosdam legarunt Athenas. Legatis Quaestores sumptu, quem oportebat dari, non dederunt. Legati profecti non sunt. accusantur. Intentio est, Proficisci oportuit. Depulsio est, Non oportuit. Qiastio est, Oportueritne . Ratio est. Sumptus enim, qui

de publico dari solet. is ab Quaestore non est datus. Infirmatio est. Vos tamen id quod

publice vobis datum erat negotii, conficere oportebat. Iudicatio est, Clim iis qui legisti erant, sumptus qui debebatur de publico, non daretur, oportueritne eos conficere nihilominus legationem .Hoc in genere primum, sicu i in caeteris, siquid aut ex coniecturali, aut definitiva, aut ex alia constitutione sumi possit, videre oportebit. Deinde pleraque ex comparatione,& ex relatione criminis in hanc quoque causam conuenire irrpoterunt. Accusator autem illum, cuius culpa id factum reus dicet, primum defendet,

si poterit: sin minus poterit, negabit ad hoc iudicium illius, sed huius quem ipse accuset, culpam pertinere. Postea dicet suo quenque officio consulere oportere: nec si ille peccasset, hunc oportuisse peccare. Deinde ille si deliquerit, separatim illum .scut hue

accusari oportere,& non cum huius defenso ne coniungi illius accusationem. Desensor autem cum caetera, siqua ex aliis incident constitutionibus, pertracta fit, de ipsa remotione sic argum et abitur. Primum cuius acciderit culpa, demostrabit. Deinde cum

id aliena culpa accidisset, ostendet se aut non potuisse. aut non debuisse id sacere quod accusator dicat oportuisse. Quod non potuerit, ex utilitatis partibus, in quibus est ne-

124쪽

.u cessitudinis vis implicata demonstrabit.quod non debuerit. ex honestate con syderabitur. De viroque distinctius in deliberativo genere dicetur. Deinde omnia facta esse ab reo, quae in ipsus fuerint potestate: quod minus, quam couenerit, factum sir. culpa id alterius accidisse. Deinde in alterius culpa exponenda demonstrandum est, quantum voluntatis de studii suerit in ipsis r de id signis confirmandum huiusmodi. ex caetera diligentia,ex antefactis, aut dictis: atque hoc ipsi utile suilla sacere. inutile autem non facere,& cum caetera vita magis hoc fuisse consentaneum,quam quod propter alterius culpam non secerit. Sin autem non in hominem certum,sed in renialiquam causa dimouebitur , ut in hac eadem re, si Quaestor mortuus esset.& idcirco legatis pecunia data non esset i accusa tione alterius, de culpae depulsione dempta. caeteris similiter uti locis oportebit, & ex concessionis partibus, quae conuenient,assumere,de quibus post nobis dicendum erit. Loci autem communes iidem vitisque re qui superioribus assumptiuis incident. Hi tamen certissimi: Accusato

ris. facti indignatio: Defensoris, cum in alio culpa sit, aut in ipso non sit, supplicio reum assici non oportere. Ipsius autem rei fit remotio,cum id quod datur crimini. negat neque ad se, neque ad officium suum reus pertinuisec nec, siquyd in eo sit de lichinia sibi attribui oportere. Id genus causae est huiusmodi: In eo foe)ere, quod sa- etiam est quondam cum Samnitibus, quidam adolescens nobilis porcam sustinuit

iusti imperatoris. Foedere aute ab senatu improbato. & imperatore Samnitibus de dito quidam in senatu eum quoque dicit, qui porcam tenuerit, dedi oportere. Intentio est. Dedi oportet. Depullio est, Non oportet.Quaestio est, Oporteatne. Ratio est. Non enim naeu suit ossicium, nec mea potestas:cur in Se id aetatis no habere,& priuatus essem. de esset summacu aut horitate Si potestate imperator, qui videret ut sa--ο tis honestum sciatis feriretur. Infirmatio est, Attamen quoniam tu particeps factus es in turpissimo foedere summae religionis dedi tec5uenit. Iudicatio est, Cum is qui potestatis nihil habuerit, iussu imperatoris in foedere.& in tanta religione inter sue rit dededusine lit hostibus, necne. Hoc genus causae a superiore hoc differt. quod in illo concedit se reus oportuisse sacere id quod feri dicat accusator oportuisse,sed alicui rei.aut homini causam attribuit, quae voluntati suae suerit impedimento, sine c6cessionis partibus. nam earum quaeda maior vis est, quod paulo pHst intelligetur.

. In hoc autem non accusare alterum, nec culpa in altu transferre debet, sed demonstrare ea rem nec ad se nec ad potestatem, neq; ad ossicium seu pertinuisse au t pertinere. Atque in hoc genere hoc accidit novi,quod accusator quoque saepe ex remotione criminationem conscit. Vt siquis eum accuset qui cum praetor esset in expc- ,,i ditionem ad arma populum vocarit. cum c5sules adessent. Navi in superiore exemplo reus ab suo ossicio ae potestate factii dimouebat: sic in hoc ab eius ossicio ac potestate qui accusatur, ipse accusator factum remouendo, hac ipsa ratione confirmat accusationem. In hac ab utroque ex omnibus partibus honestatis, de omnibus utilitatis partibus.exemplis, s gnis, ratiocinado quid cuiusque officii, iuris, potestatis sit, quaeri oportebit: de fueritne ei, quo de agitur, id iuris, officii, potestatis attributum,

necne. Locos aute communes ex ipsa re,siquid indignationis ac conquestionis habebit,sumi oportebit. Cocessio est per quam no iactum ipsum improbatur ab reor sed ut ignoscatur id petitur. Cuius partessunt duae:purgatio, di deprecatio. Purgatio est, per quam eius qui accusatur, non factum ipsum, sed voluntas defenditur. Ea habet parteis treis: imprudentia castim, nece idinem. Imprudentia est, cum scisseis aliquid is qui arguitur. negat. Vt apud quosda lex erat nequis Dianae vitulit immolaret. Nautae quida, curna aduersa tempestate in alto iactarentur, voverunt, si eo por-' tu que conspiciebat potiti essent ei deo qui ibi esset,se vitulum immolaturos. Cassierat in eo portu sanu Diana eius, cui vitulit immolari no licebat. Imprudeles legis. cu exissent, vitulit immolaueriit. Accusantur. Intelio est, Vitulu immolastis et deo.

125쪽

De Inuentione

cui non licebat. De pulsio est in concessione posita. Ratio est. Nesciui non licere . Infirmatio est. Tamen quoniam secisti quod non licebat, ex lege supplicio dignus es. Iudicatio est, Cum id fecerit quod non oportuerit.& id non oportere nescierit. sine supplicio dignus. Casus autem inseretur in concessionem, cum demonstrabitur aliqua fortunae vis voluntati obstitisse, ut in hac: Clim Lacedaemoniis lex esset, ut hostias, nisi ad sacrificium quoddam redemptor praebuisset, capitale enset: hostias is qui redemerat, clim sacrificii dies instaret, in urbem ex agro coepit ingeret tum subita magnis cona motus tempestatibus fluuius Eurotas is, qui propter Lacedaemonem fluit, ita magnus & vehemens factus est, ut eo traduci victirnae nullo modo possent. Redemptor suae voluntatis ostendendae causa hostias constituit omnes in litore, ut qui trans flumen essent. videre possent. Cum omnes studio eius subitam fluminis magnitudinem scirent suisse impedimento. tamen quidam capitis accersierunt. Intentio est, Hostiae quas debuisti. ad sacrificium praesto non sue runt. De pullio est concessio. Ratio, Flumen enim subit 6 accrevit. N ea re traduci non potuerunt. Infirmatio est, Tamen quoniam quod lex iubet, iactum non est. supplicio dignus es. Iudicatio est. Cum in ea re redemptor contra legem aliquid socerit, qua in re studio eius subita stuminis obstiterit magnitudo supplicione dignus sit. Necessitudo autem infertur cum vi quadam reus id quod secerit, secisse defenditur. hoc modo: Lex est apud Rhodios ut siqua rostrata in portu nauis deprehensa sit. publicetur. Cum magna in alto tempestas esset, vis ventorii inuitis nautis Rhodiorum in portu navim coegit. Quaestor navim populi vocat. Navis dominus ne- sat publicari oportere. Intentio est. Rostrata nauis in portu deprehensa est. Depulsio est concessio. Ratio. Vi & necessario sumus in portum coacti. Infirmatio est, Nauim ex lege tamen populi esse oportet. Iudicatio est. Cum rostrata pauim in portu deprehensam lex publicarit, cumque haec nauis inuitis nautis vi tempestatis in portum coniecta sit, Oporteatne eam publicari. Horum trium generum idcirco viiii in locum contulimus exempla, quHd limilis in ea praeceptio argumentorum traditur.

Nam in his omnibus primum, siquid res ipsa dabit sicultatis coniecturam ab accu- satore induci oportebit, ut id quo1 voluntate factum negabitur,cosulto factit in suspicione aliqua demostretur.Deinde inducere definitionem necessitudinis. aut casus. aut imprudentiae: & exempla ad eam definitionem adiungere. in quibus imprudentia fuisse videatur, aut casus, aut necessitudo :&ab his id quod reus inserat.

separare, id est ostendere dissimile, quod leuius, sicilius, non ignorabile, non sortuitum non necessarium fuerit. Postea dentonstrare, potuisse euitari.& hac ratione

prouideri potuisse, si hoc, aut illud secisset, aut nisi fecisset, praecaueri: & definitionibus ostendere, non hanc imprudentiam .aut casum, aut necessitudinem, sed inertiam, negligentiam, satuitatem nominari oportere. Ac siqua necessitudo turpitudinem videbitur habere, oportebit per locorum communium implicationem redarguentem dena onstrare, quiduis perpeti, mori deniq; satius suisse, quam eiusmodi necessitudini obtemperare. Atque tum ex iis locis . de quibus in negotiali parte dictum est, iuris & aequitatis naturam oportebit quaerere. & quasi in absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab rebus omnibus separatim consederare. Atque hoc in loco, si sacultas erit, exemplis uti oportebit, quibus in simili excusatione non sit

ignotum : & contentione. magis illis ignoscendum suisse: &ex deliberationis partibus, turpe, aut inutile eisse concedi eam rem . quae ab aduersario commissa siti permagnum esse, & magno futurum detrimento, si ea res ab iis, qui potestatem habent iudicandi. neglecta sit. Defensor autem conuersis omnibus his partibus po-

terit uti. Maxime autem in voluntate desendenda commorabitur,&in ea re adau-

genda, quae voluntati suerit impedimento, εἰ se plus quam secerit. facere non po-

126쪽

-r tu ille: & in omnibus rebus voluntatem spectari oportere: & se conuinci non posse,quod non absit a culpa : & ex suo nomine communem hominum infirmitatem poste damnari. Deinde nihil indignius esse. quam eum qui culpa careat, supplicio non carere. Loci autem communes accusatoris unus in confessione,& alter.

quanta potestas peccandi relinquatur, si semel institutum sit, vi non de secto sed de

facti causa quaeratur, Defensoris autem, conquestio calamitatis eius, quae non culpa, sed vi maiore quadam acciderit: & de sortunae potestate, & hominum infirmitate,& uti suum animum, non cuentum con*derent. In quibus omnibus conquestionem suarum aerumnarum,&crudelitatis aduersariorum indignationem inesse oportebit. Ac neminem mirari conueniet, si aut in iis, aut in aliis exemplis scripti quoque controuersiam adiunctam videbit. Quo de genere pdst erit nobis separatim dicendum, propterea quod quaedam genera causarum simpliciter, & ex sua vi con*derantur: quaedam autem tibi aliud quoque aliquod controuersiae ge-,ιs nus assiimunt. Quare omnibus cognitis, non erit difficile in unam quanque cau- .sam transferre, quod ex eo quoque genere conueniet: ut in his exemplis concessionis inest omnibus scripti controuersia ea, quae exscripto & sententia nominatur. Sed quia de concellione loquebamur, in eam praecepta dedimus. alio autem loco de scripto.& sententia dicemus. nunc in alteram concessionis partem con*dhrationem intendemus. Deprecatio est, in qua non defensio facii, sed isnoscendi postulatio continetur. Hoc genus vix in iudicio probari potest: ideo quod concesso. peccato. dissicile est ab eo. qui peccatorii vindex esse debet, ut ignoscat, impetrare. Quare parte eius generis, cum causam non in eo constitueris, uti licebit. Vt si pro aliquo claro aut sortvviro .cuius in Rem p. multa sint beneficia, dixeris. possis, cum videaris non uti deprecatione, uti tamen ad hunc modum: Quod si Iudices hic pro is suis beneficiis. pro suo studio, quod in vos habuit semper, tali suo tempore multo rum suorum recte factorum causa uni delicto ut ignosceretis postularet: tamen dignum vestra mansuetudine, dignum virtute huius esset. Iudices a vobis hanc rein hoc postulante impetrari. Deinde augere beneficia licebit,& iudices per locu communem ad ignoscendi voluntatem aucere. are hoc genus, quanquam in iudiciis non versatur, nisi quadam ex parte. tamcn quia & pars ipsa inducenda nonnunquini est, de in Senatu, aut concilio saepe omni in genere tractanda: in id quo que praecepta ponemus. Nam in Senatu. de in concilio de Siphace giti delibera inest:& de in. Numitorio Pullo, apud L. Opimium, Se eius concilium diu ductum est: le magis in hoc quidem ignoscendi, quam cognoscendi postulatio va-λο luit. Nam semper animo bono se in populum Rom. suine non tam facile proba- bat, cum coniecturali constitutione uteretur, quam ut propter posterius beneficius ibi ignosceretur, cum deprecationis partes adiungeret. Oportebit igitur eum, qui sibi ut ignoscatur, postulabit, come inorare, siqlia sua poterit beneficia:& sa poterit. ostendere ea maiora esse, quam haec quae deliquerit, ut plus ab eo boni, quam mali prosectum esse videatur. Deinde maiorum suorum beneficia, liqua extabunt, proferre. Deinde ostendere, no odio .neq; crudelitate secisse quod fecerit, sed aut nultitia, aut impulsit alicuius, aut aliqua honesta aut probabili causa. Postea polliceri.& confirmare, se & hoc peccato doctunt, & beneficio eorum, qui sibi ignouerint, confirmatum, Omni tempore a tali ratione ablaturum. Deinde spem ostendere aliquo se in loco , magno iis qui sibi concesserint,vsui futurum. Postea si facultas erit, se au i consanguineum,aut iam i maioribuς in primis amicum esse demonstra- , bit.& amplitudinem suae voluntatis, & nobilitatem generis eorum . qui se salti uinvelint, de dignitatem ostendere, do caetera ea quae personis ad honestatem 5e amplitudincni sunt attributa, cum conquestione, sine arrogantia in se esse demonstra-

127쪽

ios De Inuentione

bit, ut honore potius aliquo, quam ullo supplicio dignus esse videatur. Deinde caeteros proserre, quibus maiora delicta concessa sunt. Ac multum proficiet, si se misericordem in potestate, & propensum ad ignoscendum fuisse ostendet. Atque ipsum illud peccatum erit extenuadum, ut quam minimum obsuisse videatur,&aut turpe aut inutile demonstrandum, tali de homine supplicium sumere. Deinde lo- .cis communibus misericordiam captare oportebit,ex iis praeceptis, quae in primo libro sunt exposita. Aduersarius autem malefacta augebit, nillil imprudenter, sed omnia ex crudelitate, & malitia facta dicet. Ipsum immisericordem. superbum sui sese: disi poterit. ostendet semper inimicum fuisse, & amicum fieri nullo modo posse. Si beneficia proseret, aut aliqua de causanista, non propter beneuolentiam demonstrabit, aut postea odium esse acre susceptum aut illa omnia maleficiis esse de .leta. aut leuiora beneficia. qua in maleficia, aut cum beneficiis honos habitus sit.

pro maleficio poenam sumi oportere. Deinde turpe esse, aut inutile, ignosci. Dein- de de quo ut potestas esset, saepe optarint, in eum potestate non uti, summam esse stultitiam :& cogitare oportere.quem animum in eum, vel quale odium habue-. ἀrint. Locus autem communis erit indignatio maleficii, & alter locus eorum misereri oportere, qui propter fortunam, non propter malitiam in naiseriis sint. Quoniam igitur in generali constitutione tandiu propter eius partium multitudinem commoramur, ne sorte varietate & dissimilitudine rerum deductuς alicuius animus, inquendam errore deseratur quid etiam nobis ex eo genere restet, εἰ quare re- inuestet, admonendum videtur. Iuridicialem causam esse dicebamus, in qua aequi & iniqui natura, praemii aut poenae ratio quaereretur. Eas causas, in quibus de aequo, &iniquo quaeritur, exposuimus: nunc restat, ut de praemio, & de poena explicemus. Sunt enim multae causae, quae ex praemii alicuius petitione constant. nam & apud iudices de praemio saepe accusatorum quaeritur : & a senatu, aut concilio aliquod praemium saepe petitur. Ac neminem conueniet arbitrari nos, cum aliquod exemplum ponamus, quod in senatu agatur, ab iudiciali genere exemplorum recedere.

Quicquid enim de homine probando. aut improbando dicitur, cum ad eam dictionem sententiarum quoque ratio accommodetur, id non, si per sententiae di- .ctionem agitur, deliberativum est : sed quia de homine st tuitur, iudiciale est ha

bendum. Omnino autem qui diligenter omnium causarum vim & naturam cog--.

nouerit, cum genere primo, tum etiam sorina eas intelliget dissidere. Caeteris autem partibus aptas inter se omnes. & aliam in aliam implicatam videbit. Nunc de praemiis coni deremus. L. Licinius Crassus consul, quosdam in citeriore Gallia. nullo illustri, neque certo duce, neque eo nomine, neque numero praeditos, ut digni essent, qui hostes Romani P. esse dicerentur: quod tamen excursionibus,& Ia- 'trociniis insessam prouinciam redderent, consectatus est,& confecit. Romam re- ' .diit. triumphum ab senatu postulat. Hic, ut &in deprecatione, nihil ad nos attinet. rationibus de infirmationibus rationum supponendis ad iudicationem peruenire: propterea quod nisi alia quoque incidet consti tutio aut pars constitutionis. simplexerit iudicatio. & in quaestione ipsa continebitur. In deprecatione, huiusmodi, O porteatne poena asci. In hac huiusmodi, Oporteatne praemium dari. Nunc ad praemii quaestionem appositos locos exponemus. Ratio igitur praemii quatuor

est in parteis distributa : in beneficia. in hominem , in praemii genus, in facultates . Beneficia ex sua vi, ex tempore , ex animo eius qui secerit, ex casu con*derantur. Ex sua vi quaerentur hoc modo: Magna an parua , facilia an dissicilia. singularia sint an vulgaria, vera an falsa quadam ex oratione honestentur'. Ex tempore autem, situm cum indigeremus, clim caeteri non possent, aut nollent

opitulati ai tum eum spes deseruisset, opitulatus sit. Exanimo, si non sui commodi

128쪽

Liber Il. IOI

causa, sed eo consito secit omnia, ut hoc conficere posset. Ex casu, si non sortiana, sed industria famini videbitur, aut si industriae sortuna obstiterit. In hominem au --έ tem. quibus rationibus vixerit,quid sumptus in eam rem aut laboris insumpserit de siquid aliquando tale fecerit, num alieni laboris . aut deorum bonitatis praemium s-bi postulet: num aliquando ipse talem ob causain aliquem praemio affici negaritoportere: aut num iam satis pro eo quod fecerit, honos habitus sit: aut num necesse luerit ei facere id quod secerit: aut num huiusmodi fit factum, ut nisi fecisset. supplicio dignus esset, non quia fecerit, praemio:aut mim ante tempus praemium petat,&spem incertam certo vendit et pretio: aut num quo supplicitim aliquod vitet, eo praemium postulet, uti de se praeiudicium iactum esse videatur. In praemii autem genere, quid,& quantum,& quamobrem postuletur,& quo,& quanto quaeque res prae nato disna sit. con syderabitur. Deinde apud maiores quibus hominibus, & quibus

de caulis talis honos sit habitus,quaeretur. Deinde ne is honos nimium pervagetur. Atque hic eius, qui contra aliquem praemium postulantem dicet, locus erit comulo, nis praemia virtutis & officii sancta & casta esse oportere : neque ea aut cum improbis communicari,aut in mediocribus hominibus peruulgari. Et alter minus homines virtutis cupidos fore, virtutis praemio peruulgato. Quae enim rara St ardua sint,

ea ex praemio pulchra S iucunda hominibus videri. Et tertius, si existat,qui apud maiores nostros ob egregia virtute tali honore dignati sunt, nonne de sua gloria, cum pati praemio tales homines affici videant deliberari putentε& eorum enumeratio,&cum eis quos contra dicat, comparatio. Eius autem qui praemisi petet. facti sui amplificatio & eorum qui praemio affecti sunt cum suis factis contentio. Deinde caeteros a virtutis studio repulsum iri, si ipse praemio non sit affectus. Facultates autem constiterantur, olim aliquod pecuniarium praemium postulatur, in quo utrum co-

ira pia ne sit agri, vectigalium, pecuniae, an penuria, con*deratur. Loci communes, si cultates augere, non minuere oportere, & impudentem esse,qui pro beneficio non gratiam,verum mercedem postulet:contra autem de pecunia ratiocinari sordidum

esse .cumde gratia reserenda deliberetur:&se non pretium pro facto .sed honore ita ut factitatumst. pro beneficio postulare. Ac de costitutionibus quidem satis dictum

.estmuncde iis controuersiis, quae inscripto versantur dicendum videtur. I N sc RIPTo versatur controuersia, cum exscriptionis ratione aliquid dubii nascitur. Id si ex ambiguo exscripto, & sententia, ex contrariis legibus, ex ratiocinatione, ex definitione. Ex ambiguo autem nascitur controuersia, clim quid

senserit scriptor obscurum est. quod scriptum duas pluresue res significat, ad hunc

modum:Paterfamilias. cum filium haeredem faceret, vasorum argenteorum cetumis, pondo uxori suae sic legauit : Haeres meus uxori meae vasorum argenteorum pondo centum quae volet dato. Post mortem eius vasa magnifica 3t praetiose caelata petita

filio mater: ille se quae ipse vellet debere dicit. Primum si fieri poterit, demonstrandum est non esse ambigue scriptum, propterea quod Omnes in consuetudine sermonis sic uti solent eo verbo uno, pluribusue in ea sententia, in qua is qui dicet, accipiendum esse demonstrabit. Deinde ex superiore,&ex inferiore scriptura d cendum id quod quaeratur fieri perspicuum .Quare si ipsa separatim ex se verba con syderen tur, omnia, aut pleraque ambigua visum iri. quae autem ex omni con*de rata scriptura perspicua sant, saec ambigua non oportere existimari. Deinde qua in sententia scriptor fuerit ex caeteris eius scriptis, ex factis, ex dictis,animo, atque vita eius sumi oportebit:& eam ipsam scripturam in qua inerit illud ambiguum de quo ι,α quaeritur, totam omnibus ex partibus pertentare, siquid aut ad id appositum sit. quod nos interpretemur, aut ei, quod a)uersarius intelligat, aduersetur. Nam facile , quid verisimile si eum voluisse, qui scripsit, ex omni scriptura. &ex persona scriptoris, atque iis rebus, quae personis attributae sunt, constderabitur. g.iii.

129쪽

ioa De Inuentione

Deinde erit demonstradum, squid ex ipsa re dabitur facultatis,id quod aduersarius

intelligat. multo minus commode fieri posse, quam id quod nos accipimus. quod illius rei neque administratio, neque exitus vllus extetmos quod dicamus. facile de commode transigi posse. ut in hac lege: nihil enim prohibet fictam legem exempli

loco ponere, quo facilius res intelligatur.ὶ Meretrix coronam auream ne habeto: si habuerit,publica esto. contra eum,qui meretricem publicari dicat ex lege oportere. posse dici. neque administrationem esse ullam publicae meretricis, neq; exitum le- iis

sis in meretrice publicanda:at in auro publicando,& administrationem. & exitum facilem esse, & incommodi nihil inesse. Ac diligenter illud quoque attendere oportebit num illo probato, quod aduersarius intelligat, utilior res, aut honestior. aut magis necessaria, a scriptore neglecta videatur. Id fiet, si id quod nos demonstrabimus, honestum. aut utile, aut necessarium demonstrabimus: Et si id quod ab aduersariis dicetur, minime eiusmodi dicemus esse. Deinde si in lege erit ex ambiguo controuersia, dare operam oportebit, Vt de eo quod aduersarius intelligar. alia in lege cautum esse doceatur. Permultum autem proficiet illud demonstrare. quemadmodum scripssset. si id quod aduersarius accipiat fieri aut intelligi voluis set : ut in hac causa, in qua de vasis argenteis quaeritur, possit mulier dicere. nihil attinuisse adscribi quae volet, si haeredis voluntati permitteret. Eo enim non adscripto. nihil inesse dubitationis, quin haeres, quae ipse vellet daret. Ametiae igitur suis se, cum haeredi vellet cauere, id ascribere. quo non adscripto nihilominus haeredicaueretur. Quare hoc genere magnopere talibus in causis uti oportebit: si h modo scripsisset, isto verbo usus non esset, non isto loco verbum istud collocasset. Nam ex his sententia scriptoris maxime perspicitur. Deinde quo tempore scriptum si, quaerendum est, ut, quod eum voluisse in eiusmodi tempore verisimile

sit, intelligatur. Post ex deliberationis partibus, quid utilius.& quid honestius. de illi ad scribendum. &his ad comprobandum sit, demonstrandum : & ex his siquid

amplificationis dabitur, communibus utrinque locis uti oportebit. Ex scripto &sententia eontrouersia conlistit, cum alter verbis ipsis quae scripta sunt. utitur: al- ter ad id quod scriptorem sensisse dicet. omnem adiungitdictionem. Scriptoris autem sententia ab eo qui sententia se defendet tum semper ad idem spectare.& idem velle demonstrabitur: tum aut ex facto, aut ex eventu aliquo ad tempus id quod ii, instituit, accomodabitur. Semper ad idem spectare,hoc modo: paterfamilias, cum liberorum nihil haberet uxorem autem haberet in testamento ita scripsit: Si mihi filius genitus suerit unus, pluresve is mihi haeres esto. Deinde quae a lent. Postea. Si filius ante moritur, quam in tutelam suam venerit, tu mihi dicebat secundus

haeres esto. Filius non est natus: ambigunt agnati cum eo qui est secundus haeres si filius anter. quam in tutelam veniat, mortuus sit. In hoc genere no potest hoc dici. ad tempus aut ad euentum aliquem sententiam scriptoris oportere accommodari: propterea quod ea sola demonstratur,qua fietus ille,qui contra scriptu dicet suam esse haereditatem defendit. Alterum autem genus est eorum qui sententiam inducunt, in quo non sita plex voluntas scriptoris ostenditur,quae in omne tempus.& in omne factum idem valeat: sed ex quodam facto,aut euentu ad tempus interpretan- is da dicitur. Ea partibus iuridicialis assiimptiuae maxime sustinetur. Nam tum inducitur comparatio, ut in eo qui ctim lex aperiri portas noctu vetaret aperuit quo dam in bello.&auxilia quaedam in oppidum recepit, ne ab hostibus opprimeretur. si foris essent. quod prope muros castra hostes haberent. Tum relatio criminis, ut in eo qui, cum comunis lex omniti homine occidere vetaret. tribunus militem sutiqui vim sibi inferre conabatur occidit. Tu remotio criminis, ut in eo qui cti lex qui

bus diebus in legatione proficisceretur. praestituerat quia sum it no dedit Quaestor. prosectus no est. Tu cocessio per purgatione.& per imprudelia,ut in vituli inam

130쪽

Liber II. IOS

latione: D per vim, ut in naui rostrata:&per casum, ut in Eurotae si uminis magnitudine. Quare aut ita sententia inducetur, ut unu quiddam voluisse scriptor demostretur: aut lic, ut in eiusmodi re & tepore hoc voluisse doceatur. Ergo is, qui scriptum defendit his locis plerunq; omnibus, maiore aut e parte semper poterit uti. Primum scriptoris collaudatione,& loco communi mihil eos qui iudicen t. nisi id quod scriptum sit spectare oportere:& hoc eo magis si legitimum scriptu proseretur. id est, aut lex ipsa aut ex lege aliquid. Postea,quod vehementissimum est, secti aut intentionis aduersariorum cum ipse scripto contentione,quid scriptum sit.quid iactum.

quid iuratus iudex : quem locum multis modis variare oportebit, tu ipsum secutri ad intrantem,quidnam cotradici possit: tum ad Iudicis officium reuertentem.&abeo quarentem,quid praeterea audire, aut expectare debeat: tum ipsum aduersarium. iis quali intentantis loco producendo,hoc est interrogando, utrum scriptu neget esse eo modo an ab se contra factit in else,aut contra contendi posse neget utrum negare ausus sit, se dicere desiturum. Si neutrum neget.& contra tamen dicat nihil esse quo hominem impudentiorem quisquam se visurum arbitretur: in hoc ita commorari conueniet, quasi nihil praeterea dicendum sit, &quasi contradici nihil possit saepe id quod scriptum est, recitando, saepe cum scripto factum aduersarii consti tendo atque interdum acriter ad iudicem ipsum reuertendo. Quo in loco iudiei emonstrandum est, quid iuratus si, quid sequi debeat: duabus de causis iudicem dubitare oportere, si aut scriptum sit obscure aut neget aliquid aduerstrius. cillia &scriptum lit aperte,& aduersarius omnia confiteatur: tum iudicem legi parere, non interpretari legem oportere. Hoc loco confirmato, tum diluere ea quae contradicitir poterant, oportebit. Contra autem dicetur,si aut prorsus aliud sensisse scriptor. &seripsisse aliud demonstrabitur, ut in illa de testamento, quam posuimus, controuerita:aut si causa affumptiua inseretur, quamobrem scripto non potuerit, aut non

oportuerit obtemperari. Si aliud sensisse scriptor aliud scripsisse dicetur is qui scripto utetur, hoc dicet non oportere de eius voluntate nos argumetari, qui ne id facere possemuς, iudicium nobis reliquerit suae voluntatis: multa incommoda consequi si instituatur. via scripto recedatur. Nam & eos qui aliquid scribant, non existimaturos id quod scripserint.ratum futurum: &eos qui iudicent, certum quid sequantur, nihil habituros si semel a scripto recedere consueuerint.Quod si voluntas

scriptoris coseruanda sit.se,non aduersariosa voluntate eius stare. Nam multo propius accedere ad scriptoris voluntatem eum, qui ex ipsius eam literis interpretetur.

.is quam illum qui sententiam scriptoris non ex ipsius scripto spectet quod ille suae vo luntatis quasi imaginem reliquerit, sed domesticis suspicionibus perscrutetur. Sin

causam afferet is, quia sententia stabit primum erit contradicendum, quam absurdum non negare contra legem secisse, sed quare secerit, causam aliquam inuenire. Deinde conuersa omnia esse ante solitos esse accusatores iudicibus persuadere affinem esse alicuius culpae eum qui accusaretur, causam roserre quae eum ad peccandu impulitat munc ipsum reii causam afferre quare deliquerit. Deinde hanc inducere partitione,cuius in singulas partes multae couenient argumentationes. Primum nulla in lege ullam causam co tra scriptum accipi conuenire. deinde si in caeteris legibus conueniat, hanc esse huiusmodi legem ut in ea non oporteat. Postremo si in hac quoq; lege oporteat hanc quidem causam accipi minime oportere. Prima pars his fere locis confirmabitur scriptori neque ingenium neque operam, neque Vllam

facultatem denisse, uo minus post aperte perscribere id quod cogitaret:nec suisse ei graue, nec dissicile eam causam excipere qua aduersarii proserant,si quicqua excipiendii putasset:cosueuisse eos qui leges scribant exceptionibus uti. Deinde oportet recitare leges cum exceptionibus scriptas,& maxime videre, siqua in ea ipsa lege. qua de agitur,sit exceptio aliquo in capite,aut apud eunde legis scriptore quo magis

SEARCH

MENU NAVIGATION