Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

to De Inuentione

probetur eum sui se excepturum, siquid excipiendum putaret. εἰ ostendere. causam accipere . nihil aliud esse, nisi legem tollere: ideo quod clim semel causa con syderetur, nihil attineat ea in ex lege cosyderare:quippe quae in lege scripta non sit. Quod si sit institutum, omnibus causam dari.&potestate peccandi, clim intellexerint vos

ex ingenio eius, qui contra legem secerit, non ex lege, in quam iurati sitis, rem iudicare. Deinde de ipsis iudicibus iudicandi, Si caeteris ciuibus vivendi rationes pertur-

batum iri. si semel a legibus recelsum sit. Nam & Iudices neque quid sequantur habituros, si ab eo quod scriptum sit. recedant: neque quo pacto aliis improbare ponsint. quo d contra legem iudicarint: de caeteros ciues, quid agant ignoraturos, si ex suo quisque consilio,& ex ea ratione, quae in mente aut in libidinem veneri t. non excommuni praescripto ciuitatis unam quanquerem administrabit. Postea quaerere iudicibus ipsis, quare in alienis detineatur negotiis: cur Reipublicae munere impediantur. cium saepius suis rebus & commodis seruire possint: cur in certa verba iurent: cur certo tempore conueniant, certo discedant. Nihil quisquam afferat caula. quo minus frequenter operam Reipub. det. nisi quae causa in lege excepta sit: in se legibus obstrictos in tantis molestiis esse aequum censeant: aduersarios nostros leges negligere concedant. Deinde item quaerere ab iudicibus. si eius rei causam pro- iii

pter quam se reus co tralegem secisse dicat. exceptionem ipse in lege adscribat. passurine sint. Postea hoc quod faciat. indignius.& impudentius esse quam si adscribat. Age porro, quid si ipsi velint Iudices aescribere passurusne sit populus 3 atq; hoc esse indignius quam rem verbo, δἰ literis mutare non possint, ea in re ipsa, de ita jicio maxime commutare. Deinde indignum esse. de lege aliquid derogari, aut legem abrogari, aut aliqua ex parte commutari: chim populo cognoscendi, δt probandi aut improbandi potestas nulla fiat. hoc ipsis iudicibus inuidiosissimum suturum. Non hune locum esse . neque hoc tempus legunt corrigendarum, apud populum hoc,&per populum agi coirenire. Quod si nunc id agant, velle se scire qui lator sit . qui sintaecepturi: se actiones videre, de dissuadere velle. Quod si haec cum summe inutilia. tum multo turpiissima sint, legem cuilismodi sit in praesentia conseruari a iudicibus. post si displiceat. a populo corrigi conuenire. Deinde si scriptum non extaret, magnopere quaereremus meque isti, ne si extra periculii quidem esset crederemus. Nuccum scriptii sit, ametiam esse eius qui peccarit potius, quam legis ipsius verba cognoscere . His de huiusmodi rationibus osteditur, causam extra scriptum accipi non

oportere. Secunda pars est, in qua est ostendendum. si in caeteris legibus oporteat. in hac non oportere. Hoc demonstrabitur, si lex aut ad res maximas, utilissimas. honestissimas. religiosissimas videbitur pertinere: aut inutile aut turpe, aut nefas esse tali

in re non diligentissime legi obtemperare: aut ita lex diligenter perscripta demonstrabitur, ita cautum unaquaque de re, εἰ ita quod oportuerit exceptum, ut minime

conueniat quicquam in tam diligenti scriptura praeteritum arbitrari. Tertius locus est ei qui pro scripto dicet, maxime necessarius, per quem ostedat oportet, si eo veniat causam contra scriptum accipi, eam tamen minime oportere, quae ab aduersariis afferatur: qui locus idcirco est huic necessarius, quod semper is,qui contra scribrium dicit.xquitatis aliquid afferat oportet. Nam summa impudentia est, eum qui contra quod scriptum iit, aliquid probare velit, non aequitatis praesidio id sacere conari. Siquid igitur ex hac ipla quippiam accusator deroget, omnibus partibus iustius. Se probabilius accusare videatur. Nam superior oratio hoc omnis iaciebat. vii iudice . etiam si nollent, necesse esset: haec autem etia si necesse non esset. vi vellent contra iudicare. Id autem fiet, si quibus ex locis culpa demonstrabitur . non esse in

eo, qui comparatione, aut remotione,aut relatione criminis, aut concestionis partibus se defendit:de quibus ante ut potuimus diligenter perscripsimus. Si de his locis,quae res postulabit, ad causam aduersariorum improbandam transseremus: aut

132쪽

tu si causae Se rationes asserentur, quare, & quo consilio ita sit in lege aut in testamento scriptum. ut sententia quos & voluntate scriptoris, non ipsa solum scripturae causa confirmatum esse videatur : aut aliis quoque constitutionibus factum coarguetur. Contra scriptum autem qui dicet, primum eum inducet locum, per quem aequitas causae demonstretur. aut ostendet quo animo, quo consilio, qua de causa secerit: Sequan cunque causam assumet, assumptionis partibus se defendet de quibus ante dictum est. Atq; hoc in loco ciliri diutius commoratus. sui facti rationem,& aequita

tem causae exornauerit: tum ex his locis sere contra aduersarios dicet, oportere causas accipi demonstrabit nullam esse legem, quae aliquam rem inutilem aut iniquam feri velit: omnia supplicia quae a legibus proficiscan tur, culpae ac mali tiae vindicandae causa constituta esse: scriptore ipsum, si existat, factum hoc probaturum :& idemisi ipsim si ei talis res accidisset. facturum fuisse : vi ea re legis scriptorem certo ex ordine iudices certa aetate praeditos constituisse. ut essent, non qui scriptum suum recitarent, quod quiuis puer sacere posset, sed qui cogitationem assequi possciat. I voluntatem interpretari. Deinde illum scriptorem, si scripta sua stultis hominibus, ae barbaris iudicibus comitteret, omnia summa diligentia perscripturum suis semunc vero quod intelligeret quales viri iudicaturi essent. idcirco eum quae perspicua videret . non adscripsisse: neque enim vos scripti sui recitatores, sed voluntatis interpretes sore putauit. Postea quaerere ab aduersariis. Quid si hoc secissem quid si hoe accidisset eoru aliquid, in quibus aut causa si lionestissima. aut necessitudo certissima. thimiae accusaretis Atqui hoc lex nusquam excepit. No ergo omnia scriptis, sed tiι quaedam quae perspicua sunt, tacitis exceptionibus caueri. Deinde nullam rem neque legibus neque scriptura vlla: deniq; ne in sermone quidem quotidiano, atque imperiis domesticis recte posse ad in inistrari, si unusquisque velit verba spectare. Senon ad voluntatem eius qui verba habuerit, accedere. Deinde ex utilitatis de hon statis partibus ostendere, quam inutile .aut quam turpe sit id quod aduersarii dicant feri oportuisse aut oportere: Si id quod fecerimus, aut postulemus, quam utile, aut quam honestum sit. Deinde leges nobis charas esse, non propter literas, quae tenues&obscurae notae sint voluntatis: sed propter earu rerum, quibus descriptum est, utilitatem. At eorum qui scripserint, sapientiam & diligentiam. Postea quid sit lex describere, ut ea videatur in sententiis, non in verbis consistere: de iudex is videatur le-hi obtemperare, qui sentetiam eius non qui scripturam sequatur. Deinde quam inis, dignum si eodem assci supplicio eum qui propter aliquod scelus de audaciam contra legem secerit,&eum, qui honesta aut necessaria de causa non ab sententia, sed ab literis legis recesserit: atq; his & huiusmodi rationibus de accipi causam, & in hae lege accipi,& eam causam quam ipse asserat, oportere accipi demostrabit. Et quemadmodum ei dicebamus, qui ascripto diceret, hoc fore utilissimum, siquid de aequitate ea quae cum aduersario staret, derogasset: sc huic qui cotra scriptum dicet. plurimum proderit ex ipsa scriptura aliquid ad suam causam conuertere, aut ambigue aliquid scriptum ostendere. Deinde ex illo ambiguo eam parte, quae sibi prosit defendere: aut verbi definitionem inducere,&illius verbi vitia, quo urgeri videatur, ad suae causa commodum traducere:aut exscripto, non scriptum aliquod inducere peris, ratiocinationem, de qua post dicemus. Quacunq; autem in re quamuis leuiter probabili scripto ipso se defenderit. etiam csi aequitate causa abundabit, necessariό multum proficiet ideo quod si id quo nititur aduersariorum causa, subduxerit omnem

illam eius vim & acrimoniam lenierit ac diluerit. Loci autem communes certis ex assumptionis partibus in utranque partem conuenient. Praeterea eius qui a scripto dicet, leges ex se, noex eius qui contra commiserit,utilitate spectari oportere, de legibus antiquius haberi nihil oportere. Contra scriptum, leges in consilio scriptoris.& utilitate communi, non in verbis consistere: Qua in indignum sit aequitatem lite-

133쪽

16 6 De Inuentione

ris urgeri,quae voluntate eius qui scripserit. defendatur. Ex contrariis autem legibus cotrouersia nascitur cum inter se duae videntur leges, aut plures discrepare. hoc inodo: Lex est, Qui tyranum occiderit, Olympionicarum praemium capito, de quam volet sibi rem a magistratu deposcito.& magistratus ei concedito. Et altera lex,Tyranno occiso, quinque eius proximos cognatione magistratus necato. Alexa druin,

qui apud Phaereos in Thessalia tyrannidem occuparat, uxor sua, cui Thebe nomen fuit noctu cum simul cubaret, occidit. Haec filium suum quem ex tyranno habebat. sbi praemii loco deposcit. Sunt qui ex lege puerum occidi dicant oportere. Res in

iudicio est. In hoc genere utranque in partem iidem loci, atque eadem praecepta co- uenient, ideo quod uterque suam legem confirmare, cotrariam infirmare debebit. Primum igitur leges oportet contendere,cosyderando utra lex ad maiores, hoc est ad utiliores .ad honestiores. ac magis necessarias res pertineat. Ex quo conficitur, os leges duae, aut si plures, aut quotquot erunt, conseruari non possint, quia discrepant inter se: ea maxime conseruanda putetur, quae ad maximas res pertinere videatur. Deinde utra lex posterius lata sit. nam postrema quaeque grauissima est. Deinde is, utra lex iubeat aliquid. v tra permittat. nam id quod imperatur, necessarium: illud quod permittitur, voluntarium est. Deinde in utra lege, si non obtemperatum sit.

poena afficiatur. aut in utra maior poena statuatur. Nam maxime conseruanda est ea, quae diligentissima & sancta est. Deinde utra lex iubeat, utra vetet. nam saepe ea quae vetat quasi exceptione quadam corrigere videtur illam quae iubet. Deinde utra lex de genere omni,vtra de parte quadam, utra communiter in plures, utra in aliquam certam rem scripta videatur. nam quae in partem aliquam, εἰ quae in certa quandam

rem scripta est. promptius ad causam accedere videtur, εe ad iudicium magis pertinere. Deinde ex lege. virum statim fieri necesse si, utrum habeat aliquam moram, de sustentationem . nam id quod statim faciendum siti persci prius oportet: deinde peram dare ut sua lex ipso scripto videatur niti. Contraria aute,aut per ambiguum, iuxaut per ratiocinationem, aut per definitionem induci, quo sanctius it firmius id vi- 'deatur esse, quod apertius descriptum sit. Deinde suae legis ad scriptum ipsam senten tiam quoque aliungere: contrariam legem item ad aliam sententiam traducere, ut si fieri poterit. ne discrepare quidem videatur inter se. Postremo facere. si causidabit facultatem, ut nostra ratione utraque lex conseruari videatur, At aduersario rum ratione altera sit necessarior negligenda. Locos autem communes.& quos ipsa causa det, videre oportebit, de ex utilitatis 3e honestatis amplissimis partibus sumere, demonstrantem per amplificationem, ad utram potius legem accedere oporteat. Ex ratiocinatione nascitur controuersa, cum ex eo quod uspiam est, ad id quod nusquam scriptum est, peruenitur, hoc pacto: Lex est, Si furiosus est, agnatoru gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Et Lex, Paterfamilias uti super fami- ,, ilia pecuniaque sua legauerit, ita ius esto. Et Lex, Si paterfamilias intestato moritur, similia, pecuniaque eius agnatorum gentiliumque esto. Quidam iudicatus est parentem occidisse, ei statim, quod effugiendi potestas non suit, lignea soleae in pedes inductae sunt. Os au tem obuolutum est solliculo, de praeligatum: deinde est in camcerem deductus, ut ibi esset talisper dum culeus, in quem coniectus in profluentem deserretur, comparetur. Interea quidam eius similiares in carcerem tabulas asserui.

de testes adducunt. Haeredes quos ipse iubet scriblit: tabulae obs gnatur. De illo post supplicium sumitur. Inter eos qui haeredes in tabulis scripti sunt, de inter agnatos de haereditate controuersia est. Hic certa lex quae testamenti saciendi iis qui in eo locosia i adimat potestatem nulla profertur. Ex caeteris legibus, Si quae hunc ipsum sitim viplicio huiusmodi afficiunt. de quae ad testamenti faciendi potestatem pertinent, per

ratiocinationem veniendum est ad eiusmodi rationem, ut quaeratur, sabuer inete

stamenti iaciendi potestatem. Locos autem in hoc genere argumentandi hos, de

134쪽

Liber II. IOZ

huiusmodi quos lata esse arbitramur. Primum eius scripti quod proferas, laudationem & confirmatione.Deinde eius rei qua de quaeratur, cum eo de quo constat.

collationem eiusmodi, ut id de quo quaeritur, rei de qua constet, simile esse videatur. Postea admirationem perconchatione,qui fieri possit, ut qui hoc aequum esse co- cedat, illud neget, quod aut aequius, aut eodem sit in genere. Deinde idcirco de hac re nihil esse scriptum: quod cum de illa esset scriptum de hac re is qui scribebat, neminem dubitaturum arbitratus sit. Postea multis in legibus multa esse praeterita. quae idcirco praeterita nemo arbitretur, quod ex caeteris. de quibus scriptum sit, in- u. telligi possint. Deinde aequitas rei demonstranda est,ut in iuridiciali absoluta. Contra autem qui dicet, similitudinem infirmare debebit: quod faciet. si demonstrabit

illud quod conseratur, ab eo cui coseratur,diuersum esse genere, natura, vi, magni-rud me, tempore.loco, persona. opinione: siquo in numero illud quod perii militudinem affertur, de quo in loco illud cuius causa affertur, haberi conueniat, ostendetur. Deinde quid res cum rediiserat,demonstrabitur, ut non idem videatur de utraque existimari oportere. Ac si ipse quoque poterit ratiocinationibus uti, iisdem ratiocinationibus, de quibus ante dictum est,utetur: si non poterit, negabit oportere

quicquam. nisi quod scriptum sit con*derare: periclitari omnia iura. si similitudines accipiantur : nihil esse pene. quod non alteri simile esse videatur: multis dissimilibus rebus in unamquanquerem tantum singulas esse leges : omnia posse inter seus vel similia. vel dissimilia demonstrari. Loci communes a ratiocinatione, oportere coniectura ex eo quod scriptum sit. ad id quod non sit scriptum, peruenire: & neminem posse omnes res per scripturam complecti, sed eui a commodissime scribere, qui curet, ut quaedam ex quibusdam intelligantur. Conara ratiocinationem, huiusmodi coniectiaram diuinationem esse. & stulti scriptoris esse non pota omnibuς de rebus cauere,quibus velit.:Definitio est.cium in scripto verbum aliquod est situm,cuius de vi quaeritur hoc modo : Lex, Qui in aduersa tempestate navim reliquerint, omnia amittunto e eorum nauis & onera sunto, qui in naui remanserint. Duo quidam cum iam in alto nauigarent, Si eorum alterius nauis alterius onus enset, naufragum quendam natantem, de manus ad se tendentem animaduerterunt:

misericordia commoti . nauim ad eum applicuerunt, hominem ad se sustulerunt. us Postea aliquanto ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepit, usqtie adeo,ut dominus nauis cum idem gubernator esset, in scapham confugeret,&inde ianiculo qui a puppi religatus scapham annexam trahebat, navim quoad posset, moderaretur: ille autem cuius merces erant in gladium in naui ibidem incumberet. Finc ille naufragus ad gubernaculum accessit, & naui quoad potuit,est opitulatus. Sedatis autem fluctibus.& tempestate iam commutata, nauis in portum prouehitur. Ille autem qui in gladiu incubuerat, leuiter saucius, facile est ei vulnere recreatus. Na-Dim cum onere horum trium suam quisque esse dicit.Hic omnes scripto ad causam

accedunt, & ex nominis vi nascitur controuersia. Nam & relinquere nauem, Ze remanere in naui, denique nauis ipsa quid sit, definitionibus quaeritur. iisdein autem

ex locis omnibus. quisus definitiva constitutio tractabitur. Nunc expositis iis argu- ουν mentationibus, quae in iudiciale causarum genus accommodantur deinceps in deliberativum genus te demonstrativum argumentandi locos & praecepta dabimus. non quo non in aliqua constitutione omnis semper causa versetur sed quia proprii tantum harum causarum quidam loci sunt, non a constitutione separati,sed ad fines horum generum accommodati. Nam placet in iudiciali genere fine esse aequitatem, hoc est partem quandam honestatis. In deliberativo autem Aristoteli placet utilitatem: nobis& honestatem εο utilitatem. In demostrativo autem honestatem. Quare in quoque genere causae quaedam argumentationes communiter ac similiter tractabun tur:quaedam separatius ad finem,quo referri omnem rationem opor-

135쪽

1o8 De Inuentione

ret, adiungentur. Atque uniuscuiusque constitutionis exemplam supponere non grauaremur, nisi illud videremus, quemadmodum res obscurae dicendo fierent a- . pertiores, sic res apertas obscuriores feri oratione . Nunc ad deliberationis praecepta pergamus.

RER v xi expetendarum tria genera sunt. Par aute numerus vitandarum ex con

traria parte. Nam est quiddam quod sua vi nos alliciat ad sese, non emolumento captans aliquo, sed trahes sua dignitate: quod genus, virtus. scietia, veritas est. Aliud autem non propter suam vim & naturam , sed propter fructum atque utilitatem: quod genus, pecunia est. Est porro quiddam exhoru partibus iunctum. quod Se suavi. st dignitate nos inductos aucti, & prae se gerit quadam utilitatem, quo magis expetatur: ut amicitia bona existimatio. Atque ex his horum contraria facile tacentibus nobis intelligetur. Sed ut expeditius ratio tradatur, ea quae posuimus, breui nominabuntur. Nam in primo quidem genere quae sunt honesta appellabuntur. Quae autem in secundo. utilia. Haec autem tertia. quia partem honestatis 5e utilitatis con- intinent, Si quia maior est vis honestatis iunctae res omnino ex duplici genere intelli gentur: sea in meliorem partem vocabuli conferantur.&honesta nominentur. Ex his illud conscitur, ut appetendarum rerum partes sint, honestas diutilitas, vitandarum. turpitudo & inutilitas. His igitur duabus rebus duae res grandes sunt attributae. neces litudo de affectio: quarum altera ex vi altera ex re de personis con syderatur. De utraque post apertius perscribemus. Nuc honestatis rationes primum explicemus. Quod autem totum, aut aliqua ex parte propter se petitur. Lonestum nominabimus. Quare cum eius duae partes sint, quarum altera simplex, altera iuncta sit. simplicem prius con*deremus. Est igitur in eo genere omnes res una vi atque uno no mine amplexa virtus. Nam virtus, est animi habitus natum modo rationi consenta- I ri s. Quamobrem omnibus eius partibus cognitis, tota vis erit simplicis honest iis con syderanda. Habet igitur parte is quatuor prudelia m. iustitiam. sortitudinem

temperantiam. Prudentia, est rerum bonarum,& malarum. Stutrarunque scietia. Partes eius, memoria, intelligentia, proindentia. Memoria est, perquam animus

repetit illa quae suerunt. Intelligetia est, per quam ea perspicit quae sunt. Prouidentia est. per quam futuru aliquid videtur, ante quam iactum sit. Iustitia. est ha- 'bitus animi, communi utilitate conseruata suam cuique tribuens dignitatem. Eius initium est ab natura prosectum. Deinde quaedam in cosuetudinem ex utilitatis r tione venerui: postea res & ab natura prosectas, Si ab consuetudine probatas. legum

metus & religio sanxit. Natura ius est, quod non opinio genuit. sed quaedam innata vis inseruit: ut religionem, pietatem. gratiam, vindicationem, obseruatiam,veritatem. Relisio est. quae superioris cuiusdam naturae quam diuinam vocantὶ curami ceremoniamque affert. Pietas, per quam sanguine coni unctis, patriaeqire benevolis officium & diligens tribuitur cultus. Gratia, in qua amicitiarum & officiorum alterius memoria.& alterius remunerandi voluntas continetur. Vindica

tio est per quam vis&iniuria. & omnino omne quod oblaturum est. desendendo aut ulciscendo propulsatur. Obseruantia est, perquam homines aliqua dignitate

antecedentes cultu quodam & honore dignantur. Veritas est, per quam immutata ea quae sunt, au t an te suerunt, aut fu tura sunt, di cutur. Consuetudine ius est, quod aut leuiter a natura tractum aluit. 6t maius secit usus, ut religione: aut siquid eorum quae ante diximus, ab natura prosectum, maius factum propter consuetudinem videmus, aut quod in morem vetustas vulgi approbatione perduxit: quod genus pactum par. iudicatum. Pactum est. quod inter aliquos conuenit. Par. quod inter omnes aequabile est. Iudicatum, de quo alicuius, aut aliquorum iam sententiis costitutum est. Lege ius est, quod in eo scripto. quod populo expositum est. vi obseruet, continetur. Fortitudo, est con*derata periculorum susceptio, de laboru pet--

136쪽

pessio. Eius partes, magnificentia, fidentia, patientia perseuerantia. Magnificentia, est rerum magnarum de excelsarum, cum animi ampla quadam.& splendida propositione agitatio, atque administratio. Fidentia est, per qua magnis & honestis in rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe collocauit. Patientia. est honestatis, aut utilitatis causa, rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio. Perseuerantia. est in ratione bene considerata, stabilis & perpetua per--, manso. Temperantia, est rationis in libidinem, atque in alios non rectos impetus, animi firma & moderata dominatio. Eius partes sunt, continentia, clementia, mo destia. Continentia est, per quam cupiditas consilii gubernatione regitur. Cle mentia, per quam animi temere in odium alicuius inuectionis cocitati comitate retinetur. Modestia, per quam pudor honestus claram & stabilem comparat au thoritatem. Atque haec omnia propter se solum, ut nihil adiungatur emolumenti, petenda sunt. Quod ut demonstretur, neque ad hoc nostrum institutum pertinet. & breuitate praecipiendi remotum est. Propter se autem vitanda sunt, non ea modo, quae his contraria sunt, ut sortitudini ignauia, & iustitiae iniustitia : verum etiam illa quae propinqua videntur, & finitima esse, absunt autem longissime: quod genus, s dentiae contrarium est diffidentia. de ea re vitium est. Audacia non contrarium, sedi Oppositum est, ac propinquum,& tarnen vitium est. Sic unicuiq; virtuti finitimum virium reperietur, aut certo iam nomine appellatum : ut audacia. quae fident impertinacia, quae perseuerantiae finitima est: superstitio, quae religioni propinqua est, aut sne ullo certo nomine. Quae omnia item uti contraria rerum bonarum in rebus vitandis reponemus. Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex parte propter se petitur, satis dictum est: nunc de eo. in quo utilitasqu*que adiungitur, quod tamen honestum vocamus dicedum videtur. Sunt igitur multa, quae nos cum dignitate, tum fructu quoque suo ducunt ad se:quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia. Gloria. est frequens de aliquo salara cum laude. Dignitas, alicuius

honesta de cultu.&honore,& verecundia digna aut horitas. Amplitudo, potentiae. aut maiestatis, aut aliquarum copiarum magna abundantia. Amicitia, voluntas erga aliquem rerum bonarum, illius ipsius causa, quem diligit cum eius pari volun--s tate. Hic, quia de ciuilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam ad iugimus, ut eorum quoque causa petenda videatur : ne sorte qui nos de omni amicitia dicere existimant, reprehendere incipiant: quanquam sunt, qui propter utilitatem inodo petendam putant amicitiam: sunt qui propter se solum: sunt qui pro ter se& utilitatem : quorum quid verissime constituatur , alius locus erit con syderandus. Nunc hoc sic ad usum oratorum relinquatur utraque propter rem amicitiam esse expetendam. Amicitiarum autem ratio, quoniam partim sunt religionibus iunctae, partim non sunt: Si quia partim veteres sunt, partim nouae, partim ab illorum, partim ab nostro beneficio prosectae, partim utiliores partim minus utiles: ex causarii digui taribus, ex temporum Opportunitatibus, ex officiis, ex religionibus, ex vetustatibus in habebitur. Vtilitas autem aut in corpore posita est, aut in extraneis rebus: quarumtamen rerum multo maxima pars ad corporis commodum reuertitur: ut in Repub. quaedam sunt qtia ut sic dicam ad corpus pertinent ciuitatis, ut agri, portus, pecunia, classes. nautae, milites socii: quibus rebus incolumitatem ac libertatem retinent ciuitates. Alia vero quae iam quiddam magis amplum δe minus necessarium conficiunt, ut urbis egregia exornatio, atque amplitudo, ut quaeda excellens pecuniae magnitudo, amicitiarum ac societatum multitudo : quibus rebus non illud sollini co-ficitur, ut saluae de incolumes, verum etiam ut amplae atque potentes fiat ciuitates. Quare utilitatis duae partes videntur esse, incolumitas, δἰ potentia. Incolumitas, est salutis tuta atque integra conseruatio. Potentia est ad si a conseruanda,& alterius

137쪽

i lo De Inuentione

obtinenda. idonearum rerum sicultas. Atqin iis omnibus, quae ante dicta sint, quid. i rdifficulter fieri & quid iacile fieri possit. oportet con syderare. Facilὸ fieri id dicimus, quod sine magno aut sine ullo labore, sumptu, molestia, quam breuissimo tepore confici potest. Dissicile autem fieri, quod quanquam laboris, sumptus. molestiae, longinquitatis indiget atque aut omnes,aut plurimas, aut maximas causas habet difficultatis: tamen his susceptis difficultatibus, compleri, atque ad exitum perduci potest. Quoniam ergo de honestate, &de utilitate diximus, nunc restat ut de iis rebus, quas his attributas esse dicebamus, necessitudine 5t affectione perscrib mus. Puto igitur esse hanc ne celsitudinem, cui nulla vi resisti potest, quae neque inii tari, neque leniri potest. Atque ut apertius hoc sit, exemplis licet vim rei. qualis & quanta sit, cognoscamus. Vri posse flamma ligneam materiam necesse est.

Corpus mortale aliquo tepore interire nece sie est: atq; ita nece ite, ut vis ea postulat quam modo describebamus. necessitudinis: cui nulla vi res sti potest . quae neque . smutari, neque leniri potest. Huiusmodi necessitudines cum in dicendi rationes in cident, recte necessitudines appellabutur. Sin aliquae res incident difficiles. in illa superiori, Possitne feci, quaestione cons erabimus. Atque etiam hoc mihi videor videre. esse quasdam cum adiunctione necessitudines, quasdam simplices &absolutas. Nam aliter dicere solemus. Necesse est Cassi linenses se dedere Annibali: aliter aute. Necesse est Cassilinum venire in Annibalis potestatem. Illic in superiore ad luctio est haec. Nisi malint sanae perire: li enim id malunt. no est necesse. Hoc in serius non item, propterea quod siue velint Cassi linenses se dedere. sue famem perpeti, atque ita perire. necesse est Cassilinum venire in Annibalis potestatem. Quid igitii perficere potest haec necessitudinis distributio Prope dicam plurimit, cum is locus necessitudinis videbitur incurrere. Na cum sinplex erit necessitudo, nihil erit quod

multa dicamus. cum eam nulla ratione lenire possimus. Cum autem ita necesse erit.

ut aliquid effugere aut adipisci velimus, tum adiumstio illa quid habeat utilitatis atque honestatis, erit con*derandium. Nam si velis attendere, ita tamen ut id quaeras quod conueniat ad usum ciuitatis reperias nullam esse rem quam facere necesse sit, nisi propter aliquam causam quam adiunctionem nominamus. Praeter haec autem inuenias esse multas res necessitudinis, ad quas similis adiunctio non accedit. Quod genus, ut homines mortales necesse est interire. sine adluistione: ut cibo utantur non necesse est, nisi cum illa exceptione . extra quam . si nolint sanae perire. Ergo, ut dixi. illud quod adiungitur, semper cuiusmodi sit. erit con syderadum. Nam omni tempore id pertinebit, ut aut ad honestatem hoc modo exponenda necessitudo sit. Ne cesse est hoc faciamus. si honeste volumus vivere: aut ad incis lumitatem, hoc modo: Necesse est. si incolumes volumus esse: aut ad com moditatem. hoc modo: Necesse est si sine incommodo volumus vivere. Ac summa quidem necessitudo videtur esse honestatis, huic proxima incolumitatis, tertia ac leuissima commoditatis. quae cum his nunquam poterit duabus contendere. Hasce autem inter se saepe necesse est comparari, ut quanquam praestet honestas incolumitati, tamen viri potissimum consulendum sit, deliberetur. Cuius rei certum quiddam praescriptum videtur in perpetuum dari posse. Nam qua in re fieri poterit, ut cum incolumitati consuluerimus, quod si in praesentia de honestate delibatum, virtute aliquando& industria recuperetur incolumitatis ratio videbitur habenda: cum autem id non poterit, honestatis. Ita in huiusmodi quoque re, cum incolumitati videbimur consulere, vere poterimus dicere, nos honestatis rationem habere, quoniam sine incolumitate eam nullo tempore possumus adipisci. Qua in re vel concedere alteri, vel ad iii ponditionem alteri is descendere, de in praesentia quiescere, atque aliud tempus expecti re oportebit. In commoditatis vero ratione modo illud attendatur, dignane

138쪽

Liber II. III

causi videatur ea, quae ad utilitatem pertinebit. quare aut de magnificentia, aut dehonestate quidda derogetur. Atq; in hoc loco mihi caput illud videtur esse,ut quaeramus quid iit illud ,quod si adipisci aut effugere velimus aliqua res nobis sit nece saria: hoc est quae sit adiunctio ut proinde, uti quaeque res erit laboremus Si graui Dsimam quanq; causam vehementissime necessariam iudicemus. Affectio est quaedam ex tempore, aut ex negotiorum euentu,autaministratione aut studio hominum commutatio rerum,ut non tales, quales ante habitae sint.aut pleriique haberi

soleant, habendae videantur esse: ut ad hostes trans re turpe videtur esse .at non illo animo quo Vlyises transiit: de pecuniam in mare deiicere inutile, at non eo consilio, o quo Aristippus secit. Sunt igitur res quaedam ex tempore de ex consilio, non ex sua natura consyderandae, quibus in omnibus quid tempora petant, aut quid personis dignum sit. consyderandum est:& non quid .sed quo quidque animo, quicum, quo tempore, quandiu fat, attendendum est. His ex partibus ad sententiam dicendam, locos sumi oportere arbitramur. Laudes autem, Si vituperationes ex iis locis sumetur qui loci personis sunt attributi: de quibus ante dictu est. Sin distributius tractare quis volet, partiatur in animum,& corpus, de extraneas res licebit. Animi est, virtus, cuius de partibus pauid ante dictum est. Corporis valetudo dignitas vires,

velocitas. Extraneae honos pecunia,assinitas, genus,amici, patria,potentia di caetera

quae simili esse in genere intelligentur. Atque in his id quod in omnia valet, valere s oportebit. contraria quoque, liquae. S ualia snt, intelligentur. Videre autem in laudando de in vituperando oportebit, non tam quae in corpore, aut in extrariis re bus habuerit is de quo agetur, quam quo pacto his rebus usus sit. Na sortianam quidem ει laudare stultitia.& vituperare superbia est. Animi autem de laus honesta. de vituperatio vehemens est. Nunc quonia omne in caula genus argumentandi ratio tradita est de inuetione prima ac maxima parte rhetoricae satis dictum videtur. Quare quoniam & una pars ad exitum hunc ab superiore libro perducta est, de hieliber non parum continet literarum,quae restant in reliquis dicemus.

M. Tullii Cicero nis ad Quintum

FRATREM DIALOGI DE ORATORE.

O c i et A N T i mihi sepenumero, & memoria vetera repetenti.

perbeati suisse Quinte frater, illi videri solent, qui in optima Republica,cium de honoribus, Si rerum gestam gloria florerent eum vitae cursum tenere potuerur, ut vel in negotio sine periculo. vel in otio cum dignitate esse possent. Ac suit tempus illud chim mihi quoque initium requiescendi atque animum ad utriusque no-t udiarcseredi fore, iustum, de prope ab omnibus concessium esse a bitrarer, si infinitus rerum serensium labor, di ambitionis occupatio, decursu ho- . norum, etiam aetatis flexu constitisset. Quam spem cogitationum. 6t consiliorum meorum, chim graues communium temporum, tum varii nostri casus sesellerunt. Nam qui locus quietis εe tranquillitatis plenissimus sere videbatur, in eo maxime molestiarum,&turbulentissimae tempestates extiterunt. Neque verὰ nobis cupien- . tibus, atque exoptatibus fructiis otii datus est ad eas artes quibus a pueris dediti suimus, celebrandas, inter nosque recolendas. Na prima aetate incidimus in ipsam perturbationem disciplinae veteris,&a consulatu deuenimus in mediu rerum omnium certamen atque discrimen,& hoc tempus omne post consulatum obiecimus iis fluctibus qui per nos a comuni peste depulsi, in nolinetipsos redundarunt. Sed tamen

139쪽

De Oratore

in his vel asperitatibus rerum, vel angustiis temporis, obseqtiar studiis nostris: de , quantum mihi vel fraus inimicorum, vel causae amicorum, vel Respublica tribuet

otii. adscribendum potissim dira conseram . Tibi vero frater neque hortanti deero, neque roganti. Nam neque aut horitate quisqua apud me plus valere te potest, neque voluntate. Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non sane satis e plicata recordatio sed ut arbitror, apta ad id quod requiris, ut cognoscas quae viri omnium eloquentissimi clariis inique senserint de omni ratione dicendi. Vis enim. vi mihi saepe dixisti, quoniam quae pueris, aut adolescentulis nobis ex commentariolis nostris inchoata atque rudia exciderunt, vix hac aetate digna.& hoc usu quem

ex caulis quas dixi mus, tot tantisque consecuti sumus, aliquid iisdem de rebus politius a nobis persectiusque proserri: solesque nonnunquam hac de re a me in disputationibus nostris dissentire, quo d ego eruditissimorum hominum artibus eloquetiam contineri statuam: tu autem illam ab elegantia doctrinae segregadam putes, o in quodam ingenii atque exercitationis genere ponendam. Ac mihi quidem saepe numero in summos homines ac summis ingeniis praeditos intuenti, quaerodum es se visum est, 'quid esset cur plures in omnibus artibus, quam indicendo admirabiles

extitissent mam quociique te animo de cogitatione conuerteris, permultos Se excellentes in quocunque genere videbis . non mediocrium artium. sed propὸ maximarum. Quis enim est qui, si clarorum hominum scientiam rerum gestarum velutilitate, vel magnitudine metiri velit. non anteponat oratori imperatorem Quis autem dubitet , quin belli duces ex hac una ciuitate praestantissimos pene innumerabiles, in dicendo autem excellentes vix paucos proferre possi inus e Iam vero consilio ac sapientia qui regere ac gubernare Rem p. possent, multi nostra, plures patrum memoria, atque etiam maiorum extiterunt, cum boni perdiu nulli, vix autem sin- igulis aetatibus singuli tolerabiles oratores inuenirentur. Ac nequis sorte cum aliis studiis, quae recoditis in artibus. atque in quadam varietate literarum verientur,magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris laude, aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet : conuertat animum ad ea ipsa artium genera, ct

cunspiciatque qui in iis floruerunt, quamque multi sint: facillime quanta oratorum sit, semperque suerit paucitas, iudicabit. Neque enim te fugit omnium laudatarii martium procreatricem quandam, di quasi parentem eam, quam spira δαν Graeci vocant, ab omnibuς doctissimis iudicari: in qua difficile est enumerare . quot viri, quata scientia, quantaque tu suis studiis varietate, εἰ copia suerint, qui non una aliqua in re separatim elaborassent, sed omnia quaecunque possent, vel scientiae pervestigatione. vel disserendi ratione comprehenderunt. Quis ignorat, ii, qui mathematici cvocantur, quanta in obscuritate rerum. Si quam recondita in arte, de multiplici subtilique vertentur quo tamen in genere ita inulti, persecti que homines extiterunt, ut nemo sere studuisse ei scientiae vehementius videatur, quin, quod voluerit, consecutus sit. Quis musicus, quis huic studio literarum.quod profitentur ii qui grammatici vocantur, penitus se dedidit, quin omnem illarum artium pene infinitam

vim de materiam, scientia de cognitione comprehenderit Vere mihi hoc videor esse dicturus. ex omnibus iis . qui in harum artium liberalissimis studiis sint. doctrini seque versati, minimam copiam poetarum egregiorum extitisse : atque in hoc ipso numero , in quo perraro exoritur aliquis excellens, si diligenter de ex nostrorum.

de Graecorum copia comparare voles, multo tamen pauciores oratores, quam poetae boni reperientur. Quod hoc etiam mirabilius debet videri, quia caeterarum ar-rtiti in studia fere reconditis atque abditis e sontibus hauriuntur: dicendi autem omnis ratio in medio posita, communi quodam in usu , atque in hominum more δ: sermone versatur: ut in caeteris id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitor una intelligentia sensisque disiunctum: in dicendo autem vitium vel maximum

140쪽

sit, a vulgari genere orationis, atque i consuetudine communis sensus abhorrere. Ac ne illud quidem vere dici potest, aut plures Geteris artibvsinseruire, aut maiore delectatione, aut spe uberiore. aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoueri : atque. ut omittam Graeciam, quae semper eloquentiae princeps esse voluit, atque illas omnium doctrinarum in uentrices Athenas, in quibus summa dicendi vis, de inuenta est. de perfecta: in hac ipsa ciuitate profecto: nulla unquam vehementius. quina eloquentia studia viguerunt. Nam posteaquam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmauit, nemo serer laudis cupidus adolescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putauit. Ac primo quidem to-a tius rationis ignari,qui neque exercitationis ullam viam, neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur, tantum, uantum ingenio & cogitatione poterant, conse quebantur. Post autem auditis oratoribus Graecis, cognitisque eorum literis, adhibitisque doctoribus. incredibili quodam nostri homines dicendi studio flagraue

runt. Excitabat eos magnitudo de varietas, inultitudoque in omni genere causarum. ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio assecutus esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret. Erant autem huic studio maxima, quae nunc quoque sunt proposita praemia, vel ad gratiam, vel ad opes. vel ad dignitatem : ingenia verὀ ut multis rebus possvinus iudicare in nostrorum hominum multum caeteris hominibus omnium gentium praestiterunt. Qui, bus de causis, quis non iure miretur ex omni memoria aetatum, temporum, ciuitatum, tam exiguum oratorum numerum inueniri Sed nimirum maius est hoc quiddam, quam homines opinantur, & pluribus ex artibus, studiisque collectum. Quis enim aliud in maxima discentium multitudine, summa magistrorum copia, praestantissimis hominum ingeniis. infinita causarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis esse causae putet, nisi rei quandam incredibilem magnitudinem ac difficultatem Est enim de scientia comprehcndenda rerum plurimarum. sint qua verborum volubilitas inanis atque irridenda est: & ipsa oratio consormanda . non solii in electione .sed etiam constructione verborum : εἰ omnes animorum motus,quos hominum peneri rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis vis ratidque dicendi in eorum qui audiunt metibus aut sedandis, aut excitan- ο dis expromenda est. Accedat eodem oportet lepos quidam, sacetiaeque.&eruditio libero digna, celeritasque, de breuitas. respondendi, 6e lacessendi, subtili venustate atque urbanitate coniuncta. Tenenda praeterea est omnis antiquitas, exemploriamque vis: neque legum, aut ii iris ciuilis scientia negligenda est. Nam quid ego de actione ipsa plura dicam quae motu corporis, quae gestu, quae vultu, qux vocis consormatione. ac varietate moderanda est, quae sola per seipsa quanta sit, histrionum leuis ars.& scena declarat: in qua cum omnes in oris, & vocis, de motus moderatione elaborent, quis ipnorat quam pauci sint, suerintque, quos animo aequo spectare possimus Quid dicam de thesauro rerum omnium memoria e quae nisi custos inuentis .cogitatisque rebus,& verbis adhibeatur, intelligimus omnia, etiam si praeclarissima suerint, in oratore peritura. Quamobrem mirari desinamus, quae xi causa sit eloquentium paucitatis, cum ex illis rebus uniuersis, eloquentia conster, quibus in singulis elaborare permagnum est: hortemurque potius liberos nostros, caeterosque,quorum gloria nobis 5e dignitas chara est, ut animo rei magnitudinem complectantur: neque iis aut praeceptis, aut magistris aut exercitationibus. qu ibus utuntur omnes,sed aliis quibusdam se id quod expetunt consequi posse confidant. Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator nisi erit

omnium rerum magnarum, atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum

cognitione efflorescat, Si redundet oportet oratio, quae nisi subest res ab oratore percepta de cognita, inanem quandam habet elocutionem,& pene puerilem.

SEARCH

MENU NAVIGATION