Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Ad Herennium

maximas cuidam amico ad nuptias accommodasse. Nuntiat interea puer argentum repeti pertimuerat enim, qui commodarat) Apage te, inquit, aedes commodaui. Ω- miliam dedi: argentum quoq; vult tTametsi hospites habeo, tamen utatur licet nos iam iis delectabimur. Quid ego. quae deinde efficiat narrem Eiusmodi est hominis natura . ut quae singulis diebus efficiat gloria atq; ostentatione, ea vix annuo sermone enarrare possim. Huiusmodi notationes, quae describunt quid consentaneu sit Muniuscuiusq; naturae vehementer habent magnam delectationem. Totam enim naturam cui ulpiam ponunt ante oculos, aut gloriosi, ut nos exerti causa coeperamus: aut inuidi aut timidi, aut auari, ambitiosa, amatoris, luxuriosi, suris, quadruplatoris: denique cuiusuis studiu protrahi potest in messiit tali notatione. Sermocinatio est, cum alicui personae sermo attribuitur, Si is exponitur cu ratione dignitatis, hoc pacto : Clim militibus urbs redundaret, de omnes timore oppressi domi continerentur venit iste cum sago gladio succinctus tenens iaculum: quinque adolescelesti mine simili ornatu subsequun tur. irrumpit in aedes subito: deinde magna voce, Vbi est iste beatus, inquit. aedium dominus quin mihi praesto fit quid tacetis Hic alii omnes stupidi timore obmutuerunt. Uxor illius in se licissimi cu maximo fletu ad istius pedes abiecit sese: Parce, inquit. εἰ per ea, quae tibi dulcissima sunt in vita mise- , , , rere nostri, noli extinguere extinctos. Fer mansuete sortunam : nos quoque fuimus beati: nosce te esse homine. At ille, Quin illum mihi datistac vos auribus meis op- plorare desinitis. no abibit. Illi nuntiatur interea venisse istum, εt clamore maximo mortem minari: quod simul ut audiuit, Heus, inquit, Gorgia pedisse qua puerorum. absconde pueros de sende, fac ut incolumes ad adolescentiam perducas. Vix haec dixerat cum ecce iste praesto, Sedes, inquit audax non vox mea tibi vitam ademit exple meas inimicitias de iracundiam Latura tuo sanguine. Illecti magno spiritu, Me tuebam, inquit, ne plane victus essem: nunc video in iudicio mecum contendere novis . ubi superari turpissimum est, superare pulcherrimum : interficere me vis: occidar equidem, sed victus non peribo. At ille, In extremo vitae tempore etiam sententiose loqueris: neque ei quem vides dominari, vis supplicare Tu mulier, Immo qui- isdem iste rogat de stipplicat .sed tu quaeso commoueare. Et tu per deos, inquit, hunc amplexare, dominus est: vicit hic te, vince tu nunc animum. Cur non desinis, inquit, uxor loqui. quae me digna non sunt e tace, δἰ quae curanda sunt. cura. tu cessas mihi vitam. tibi omnem bene vivendi spem mea morte eripere Iste mulierem repulit ab se lamentantem. illi nescio quia incipienti dicere, quod dignum videlicet

illius virtute esset, gladium in latere defixit. Puto in hoc exemplo datos esse unicuique sermones ag dignitatem accommodatos: id quod oportet in hoc genere obseruare. Sunt item sermocinationes cosequentes hoc genus: Nam quid putamus illos dicturos. si hoc iudicaueritis m6nne hac omnes uten tur oratione 3 Deinde subiicere sermonem. Conformatio est, cum aliqua quae non adest persona, confingi- ω tur quali adsit: aut cla res inuta, aut informis fit eloquens, εἰ sermata de ei oratio attribuitur ad dignitatem accommodata. aut actio quaedam. hoc pacto: Qiiod ii nunc haec urbs inuictissima vocem emittat, non hoc pacto loquatur Ego illa plurimi trophaeis ornata. triumphis ditata certissim is, clarissimis locupletata victoriis, nune vestris seditionibus, o cives vexor: quam dolis malitiosa Carthago, viribus probata Numantia disciplinis erudita Corinthus labefactare non potuit, eam patiemini nunc ab homunculis deterrimis proteri atque conculcari Item, ὀd si nunc Lu-

eius ille Brutus reuiuiscat, de hic ante pedes vestros adiit, non hac utetur oratione Ego reges eieci: vos tyranos introducitis. ego libertatem, quae non erat, peperi: vos

parta seruareno vultis .ego capitis mei periculo patria liberaui: vos liberi sine periculo esse non curatis. Haec consormatio, licet in plures res mutas atque inanimatas i,

transferatur, proficit tame plurimu in amplificationis partibus, de commiseratione.

82쪽

Liber IIII.

Significatio est, quae plus in suspicione relinquit, quam postu est in oratione:ea fit

per exuperatione, ambiguum, consequentia abscisionem, similitudinem. Per exu perationem, cum plus ductum est, quam patitur veritas, augendae suspicionis causa, sic: Hic de tanto patrimonio ta cito testa, qua sibi petat ignem, non reliquit. Per ambiguum, clim verbum potest in duas pluresue sentetias accipi, sed accipitur in eam partem, quam vult is, qui dixit : ut de eo si dicas, qui multas haereditates adierit: Prospice tu, qui plurimum cernis. Ambigua quemadmodum vitanda sunt,quae obscuram reddunt orationem: ita haec consequenda quae conficiunt huiusmodi significationem. Ea reperietur facile, si nouerimus.&animaduerterimus verboru ancipites,is aut multiplices potestates. Per consequentia significatio fit, cium res quae sequuntur aliqua rem, dicuntur, ex quibus tota res relinquitur in suspicione: ut si salsamentarii filio dicas: Quiesce tu. cuius pater cubito se emugere solebat. Per abscisonem. si cum incipimus aliquid dicere, praecidimus: &ex eo, quod ia diximus, satis relinquitur suspicionis, sic: Qui ista forma.&atate nuper alienae domui: nolo plura dicere. Per similitudinem .ctim aliqua re simili allata, nihil amplius dicimus, sed ex ea significamus quid sentiamus, hoc modo: Noli Saturnine nimium populi frequentias retus e Te, stultitia nosce, inulti enim iacent Gracchi. Haec exornatio plurimum se-stiuitatis habet, interdiu & dignitatis. Sinit enim quidda tacito oratore ipsum audi rorem suspicari. Breuitas, est res ipsis tantummodo verbis nece stariis expedita, hoc inodo: Lemnum praeteriens cepit: inde Tharsi praesidium reliquit: po si urbem in Bi-ia, thynia sustulit: inde pulsus in Hellespontu statim potitur Abydo. Item, Modo consul, quondam tribunus deinde primus erat ciuitatis: tum proficiscitur in Asiam :deinde exul & hostis est dictus: post imperator: postremo cosul factus est. Habet paucis comprehensa breuitas multarum reru expeditione. Quare adhibenda saepe est.

cum aut res non egent longae orationis, au t tempus non sinit comorari. Demon

stratio est, cu ita res verbis exprimitur. vi geri negotiit,& res ante oculos esse videatur. Id feri poterit, si quae ante, ει post,& in ipsa re facta erut comprehendemus : aut a rebus consequentibus, aut a circunstantibus non recedemus, hoc modo: Quta simulatque Gracchus prospexit fluctuare populum, verentem ne ipse authoritate Senatus commotus a sententia desisteret: iubet aduocari concione. Iste interea scelere,.. & mal:s cogitationibus redundans, evolat ex teplo Iouis. εἰ sudans, oculis ardentibus, erecto capillo, contorta toga .cu pluribus aliis ire celerius coepit. Illi praeco sa ciebat audientiam: hic subselliu quoddam calce premens dextra pedem defringit.& alios hoc idem iubet sacere. Cum Gracchus deos inciperet precariaeurtim isti impetum faciun t & ex aliis aliisque partibus commeant omnes, atque C populo unus,

Fuge, inquit Tiberi fuge: no vides respice inquam. Deinde vaga multitudo subito timore perterrita, sugere capit. At iste spumas reiiciens ex ore, anhelans ex infimo pectore crudelitate, contorquet brachium: de dubitanti Graccho quid esset, neq; tamen locis, in quo constiterat relinqueti. percutit tepus. Ille nulla vocem edes insita virtute concidit tacitus. Iste viri sortissimi miseria o sanguine aspersus, quasi facinus praeclariis inum iacis. r. circunspectans,& hilariter sceleratam gratulatibus manum porrigens in templum Iouis contulit sese. Haec exornatio in amplificanda Sico miseranda re plurimum prodest,& in huiusmodi narrationibus: statuit enim totam rem,& prope ponit ante oculos. Omnes rationes honestandae elocutionis studiose collegimus: in quibus Herenni si te diligeter exercueris. 8t grauitate. 8e dignitatem di suavitatem habere in dicendo poteris, ut oratorie plane loquaris: ne nuda atque inornata inuentio vulgari sermone efferatur. Nunc identide nosmetipsi nobis instemus. res enim communis agitur, vi frequenter Cassidue cosequamur artis ratione studio de exercitatione: quod alii cum molestia tribus de caulis maxime sa-

ciui: aut si cu quibus libe ter exerceatur,no habent: aut si sibi diffidunt:aut si nesciuid. iiii.

83쪽

quam viam sequi debeant:quae a nobis absint omnes discultates. Nam Si simul li- , benter exercemur propter amicitiam, cuius initium cognatio secit: caetera philosophiae ratio confirmauit. Et nobis non dissidimus propterea quod & aliquantulum processimus, de alia meliora sunt,quae multo intentius petimus in vita. ut etia si noperuenerimus in dicendo, quo volumus,parua pars vitae perfectissimae dcsyderetur. Et viam,quam sequamur, habemus: propterea quod in his libris nihil praeteritu est rhetoricae praeceptionis. Demonstratum est enim,quo modo res in omnibus genis. ribus causarum inueniri oporteat.dictu est,quo pacto eas disponere conueniat. traditum est,qua ratione esset pronuntiadum. praeceptum est qua via meminisse possemus.demonstratum est,quibus modis persecta elocutio compararetur. Quae ii sequamur, acute de cito reperiemus, distincte de ordinate disponemus, grauiter & v nuste pronuntiabimus, firme εἰ perpetuo meminerimus, ornate de suauiter eloque mur. Ergo in arte rhetorica nihil est amplius. Haec omnia adipiscemur, si rationes i. praeceptionis diligentia consequemur de exercitatione.

M. Tullii Ciceronis de Inuentionc

RHETORICA LIBER I.

Ah Ze multum hoc mecum cogitaui, bonine an mali plus at- tulerit hominibus. & ciuitatibus copia dicendi ac summum eloquentiae studium.. Nam cum Si nostrae Reipublicae detrimenta

con*dero, di maximarum ciuitatum veteres animo calamitates colligo: ilo minimam video per disertissimos homines inuectam esse partem incommodorum. Cum autem res ab nostra memoria propter vetustatem remotas ex literarum monimentis repetere instituo : multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates. sanctissimas amicitias intelligo, cum animi ratione, tum etiam facilius eloquentia comparatas. Acme quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimi im senten- tiam ducit, ut existimem sapientiam sine eloquentia parum progὸsse ciuitatibus: eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerunque, prodesse nunquam. Quare siquis omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis Et ossicii, consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis libi, perniciosus patriae ciuis alitur. qui vero ita se armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, sed pro his pugnare possit: is mihi vir St suis,de publicis rationibus utilissimus.

atq; amicissimus ciuis fore videtur. Ac si volumus huius rei quae vocatur eloquentia, siue artis, liue studii, liue exercitationis cuiusdam, sue facultatis i natura pro- 3 sectae con*derare principium : reperiemus id ex honestissimis causas natum, atque optimis rationibus prosectum. Nam fuit quoddam tempus.ctim in agris homines passim bestiarum more vagabantur: εἰ sibi victu serino vitam propagabant: nec ratione animi quicquam sed pleraque viribus corporis administrabant. Nondum ai-uina religionis, no humani ossicii ratio colebatur memo legitimas viderat nuptias: non certos quisquam inspexerat liberos: non ius aequabile quid utilitatis haberet. acceperat. Ita propter errorem atque inscitiam, caeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus. Quo tempore quidam magnus videlicet vir, de sapiens cognouit, quae materia esset de quata ad maximas res opportunitas animis inesset hominum. siquis eampos et elicere, de praecipiendo meliorem reddere. Qu i dispersos homines in agris le .

84쪽

in tectis sylvestribus abditos ratione quadam compulit unum in locum, &conere-gaint: & eos in unam quanque rem inducens utilem atq; honestam : primo propter insolentiam reclamantes deuade propter rationem atque orationem studiosius audientes, ex feris &ammam bus mites reddidit de mansuetos. Ac mihi quidem videtur hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito conuerteret,&ad diuersas vitae rationes traduceret Age ver ὀ vrbibus constitutis, ut filem colere,&iustiti retinere discerent.&aliis parere sua voluntate consuescerent: ac non modo: labores excipi edos communis commodi causa.sed etiam vitam amittendam existimarent: qui tandem feri potuit. nisi homines ea quae ratione inuenissent, eloquentia persuadere potuissent ρ Prosectὼ nemo nisi graui ac suaui commotus oratione, cum viribus plurimum posset. ad ius voluisset 1 sin e vi descendere: ut inter quos posset excelleret cum his se pateretur aequari, & sua

voluntate a iucundillima consuetudine recederet, qua praesertim iam naturae vim

obtineret propter vetustate. Ac prim6 quidem sic&nata&progressa longius eloquentia videtur: & item postea maximis in rebus pacis & belli cum summis hominum utilitatibus esse versata. Postquam vero: commoditas quaedam, praua virtutis imitatrix, line ratione officii dicendi copiam consecuta est, tum ingenio freta malitia peruertere urbes, Si vitas hominum labefactare assii euit. Atque huiuς quoque exordium mali, quoniam principium boni dirimus. explicemus. Verisimillimum

nulli videtur quodam tempore, neque in publicis rebus infantes de insipientes homines solitos esse versari mec vero ad pritiatas causas magnos ac disertos homines accedere: sed cum a summis viris maximae res administrarentur arbitror alios suisse . non incallidos homines,qui ad paruas controuersias priuatorum accederent. Quibus in controuersis cum sepe a mendacio contra verum homines stare consuererent, dicendi assiduitas alti it audaciam: ut necessarid superiores illi propter iniurias ciuium resistere audacibus, & opitulari suis quisque necessariis cogeretur. Itaqueoim in dicedo ispe par, nonnunquam etiam superior visis effetis. qui omisso studio sapientiae nihil sibi praeter loquentiam comparasset: fiebat ut& multitudinis&suo iudicio dignus, qui Rem p. gereret, videretur. Hinc nimirum no iniuria, citra

ad gubernacula Reip. temerari latritie audaces homines accesserant, maxima ac miserrinaa naufragia fiebant. Quibus rebus tantum odii atque inuidiae suscepit eloquentia, ut homines ingeniosissimi quasi ex aliqua turbida tempestate in portum sic ex seditiosa di tumultuosa vita se in studium aliquod traderent quietum. Quare, mihi videntur postea caetera studia recta atque honesta per otium concelebrata. ab optimis enituisse: hoc ver6 a plerisque eorum desertum obsolevisse eo tepore quo multo vehementius erat retinendum, de studiosius adaugendum. Nam quo indignius rem honestissimam & rectissimam violabat stultorum & improborum temeritas & audacia sim mo cum Reip.detrimento: eo studiosius&illis resistendum fuit.& Reip. consultatam. Quod nostrum illum non sugit Catone, neque Laelium, neque eorum i vivere dicam)discipulum Asricanum, neque Gracchos Africani nepotes : quibus in hominibus erat summa virtus, &summa virtute amplificata authoritas: & quae his rebus ornamento & Reip. praesidio esset,eloquetia . Quare meo quidem animo nihilominus eloquentiae studendum est. etsi ea quidam & priuatim& publice peruerse abutuntur: sed eo quidem vehementius, ne mali magno cia des trimento bonorum,& communi omnium pernicie a lurimum possint : cum praesertim hoc unum sit, quod ad omnes res, & pri iratas & publicas maxime pertineat hoc tuta hoc honesta, hoc illustris. hoc eodem vita iucunda fiat. Nam hinc ad Rep. plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum praesto est sapientia. hinc ad ipsos qui eam adepti sunt laus honor dignitas confluit: h incam icis quoque eorum certissimum ac tutissimum praelidium comparatur. Ac mihi quidem viden-

85쪽

tur homines, cilin multis rebus humiliores, & infirmiores sint. hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt. Quare praeclaru mihi quiddam videtur adeptus is, qui quare homines bestiis praesten t, ea in re hominibus ipsis antecellat. Hoc si

sorte non natura modo, neque exercitatione conficitur,verum etiam artificio quodam comparatur,non alienum est videre quae dicant ii, qui quaedam eius rei praece- , pta nobis reliquerunt. Sed ante quem de praeceptis oratoriis dicamus, videtur dicendum de genere ipsius artis,de officio .de fine. de materia de partibus. Nam his rebus cognitis, facilius & expeditius uniuscuiusque animus ipsam ratione ac viam artis consyderare poterita

CIVILis quaedam ratio est quae multis &magnis ex rebus costat. Eius quaedam magna & ampla pars est artificiosa eloquentia quam rhetorica vocant. Nam ne- . que cum his sentimus qui ciuilem scientiam eloquentia non putant indigerς,& ab iis, qui eam putant omnem rhetoris vi de artificio contineri, magnopere dissentimus.Quare nac oratoriam facultatem in eo genere ponemus. ut eam ciuilis scientiae partem esse dicamus. Officium autem eius facultatis videtur esse, dicere apposite ad persuasionem: Finis, persuadere dictione. Inter officium autem & finem hoc interest :qiiod in officio. quid seri: in fine, quid officio conueniat, con*deratur. vi medici oscium dicimus esse, curare ad sanandum apposite: finem, sanare curati ne. Item oratoris quid officium . & quid finem ese dicamus, intelligimus. cum id quod sacere debet, officium esse dicemus: illud, cuius causa facere debet, finem appellabimus. Materiam artis eam dicimus, in qua omnis ars, & ea facultas qux conficitur ex arte. versatur: ut si medicinae materiam dicamus morbos ac vulnera, quod in his omnis medicina versetur item quibus in rebus versatur ars & facultas oratoria eas res materiam artis rhetoricae nominamus. Has autem res alii plures, alii pauciores existimauerunt. Nam Gorgias Leontinus an liquissimus sere rhetor, omnibus de rebus oratorem optime posse dicere existimauit: hic infinitam & immensam huic artificio materiam subiicere videtur. Aristoteles autem , qui huic arti plurima in adiumenta atque ornamenta subministrauit,tribus in generibus rerum versari rhetoris officium putauit: demonstrativo, deliberativo iudiciali. Demonstrativum est. quod tribuitur in alicuius certae personae laudem, aut vituperationem. Deliberativum est, quod politum in disceptatione & consultatione ciuili , habet in se sententiae dictionem. Iudiciale est, quod postum in iudicio . habet in se accusationem, &desensionem : aut petitionem, & recusationem. Et quemadmodum nostra quidem fert opinio . Oratoris ars, & sacultas in hac materia tripartita versari existimanda est. Nam Hermagoras quidem nec quid dicat attendere , nec quid polliceatur intelligere videtur: qui oratoris materiam in causam & in quaestionem diuidat: Causam esse dicit. rem quae habeat in se con trouersam in dicendo positam

cum personarum certarum interpositione: quam nos quoque oratori dicimus ese is attributam . nam tres ei parteis quas ante diximus,supponimus: iudicialem, deliberativam,demonstrativam. Quaestionem autem eam appellat,quae habeat in se controuersam in dicendo positam sine certarum personarum interpositione ad hunc modum: ut Quid sit bonum in vita praeter honestatem, Vertiae sint sensus, Quae sit mundi forma Quae si solis magnitudo .Quas quaestiones procul ab oratoris officio remotas facile omnes intelligere existimamus. Nam quibus in rebus summa ingenia philosophorum plurimo cum labore consumpta intelligimus, eas sicut aliquas . paruas res oratori attribuere, magna amentia videtur. Quo a s magnam in his He magoras habuist sicultatem , studio 3: disciplina comparatam . videretur fretus sua scietia salsim quiddam constituisse de oratoris officio: & non quid ars. sed quid ipse posset.exposuisse. nunc vero ea vis est in homine, ut ei multo rhetoricam citius is itiquis ademerit, quam philosophiam concesserit. Neque eddico quia eius ars quam

86쪽

Liber I.

edidit mihi mendos illine scripta videatur: nam satis in ea videtur ex antiquis artibus ingeniose de diligenter electas res collocaste, de nonnihil ipse quoque noui protulisse)verum oratori minimum est de arte loqui quod hic secit: multo maximum ex arte dicere,quod eum minime potuisse omnes videmus. Quare materia quidem nobis rhetoricae videtur artis ea.qua Aristoteli visam esse diximus. Partes autem hae sunt, quas plerique dixerunt:Inuentio, Dispositio, Elocutio, Memoria,PrO-

nuntiatio. Inuetio est excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quae causam

probabilem reddant. Dispositio, est rerum inuen tarum in ordinem distributio.

Elocutio, est idoneorum verborum, εἰ sententiarum ad inuetionem accommodatio. Memoria est firma animi rerum, ac verborum ad inuentionem perceptio. i. Pronuntiatio, est ex rerum, de verborum dignitate vocis,&corporis moderatio.

Nunc his rebus breuiter constitutis,eas rationes, quibus ostendere possimus genus.& officium, Si finem huius artis,aliud in tempus differemus. Nam de multorum verborum indigent de non tantopere ad artis descriptionem, de praecepta tradenda pertinent. Eum autem, qui artem rhetoricam scribat, de duabus reliquis rebus, de materia artis,ac partibus scribere oportere existimamus. Ac mihi quide videtur co- iunctim agendum de materia ac partibus Quare inuentio, quae princeps est Omnium partium, potissimum in omni causarum genere, qualis debeat esse, con*deretur. OMNI s res quae habet in se positam indictione aut disceptatione aliquam controuersam aut facti,aut nominis,aut generis. aut actionis continet quae- s stionem. Eam igitur quaestionem, ex qua causa nascitur costitutionem appellamus. Constitutio est primataflictio causarum ex de pullione intentionis prosecta, hoc modo, Fecisti, non seci: aut iure iaci. Cum iacti controuersia est, quoniam coniecturis causa firmatur, constitutio coniecturalis appellatur. Cum autem nominis, quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio definitiva nominatur. Culmvero qualis res sit quaeritur, quia de de vi di de genere negotii controuersia est, constitutio generalis vocatur. At clim causa ex eo pendet, quod non aut is agere videtur quem oportet,aut non cum eo, quicum Oportet,aut non apud quos, quo tempore,qua lege,quo crimine, qua poma oportet, transsaliua dicitur constitutio: quia actio translationis. 8t commutationis indigere videtur. Atque harum aliquam in omne causae genus incidere necesse est. nam in quam rem non inciderit, in ea nihila esse poterit controuersae. Quare cana nec causam quidem conuenit putari. Ac facti quidem controuersa in omnia tempora potest distribui. Nam quid factum stipotest quaeri hoc modo:Occidetitiae Aiacem Vlisses. Et quid fiat hoc modo: Bonone animo sint erga pop. Rom. Fregellani. Et quid suturum si hoc modo: Si Carthaginem reliquerimus incolumem, num quid si incommodi ad Remp. peruenturum. Nominis est controuersia cum de iacto conuenit de quaeritur id quod factum est quo nomine appelletur.Quo in genere necesse est ideo nominis esse controuersam non quod de re ipsa non conueniat, non quod de facto non constet,sed

quod id, quod iactum sit, aliud alii videatur esse, de idcirco alius alio nomine id appellet. Quare in huiusmodi generibus definienda res erit verbis. 3t breuiter describenda: ut siquis sacru ex priuato surripuerit,utrii fur an sacrilegus sit iudicandus. na.ν id cum qilaetitur, necesse erit definire utrunq; , quid sit fur,quid sacrilegus di sua descriptione ostendere, alio nomine illam rem, de qua agitur,appellari oportere, a que aduersarii dicunt. Generis est controuersia, im de quid factum si conuenit, Et quo id factum nomine appellari oporteat constat: de tamen quantum, de cuius modi, de omnino quale sit quaeritur. hoc modo: Iustum an iniustum: utile, an inutile. Si omnia, in quibus quale sit id quod factum est,quaeritur,sne ulla nominis controuersa. Huic generi Hermagoras parteis quatuor supposuit : deliberativam, de monstrativam iuridicialem,negotialem. Quod eius,ut nos putamus, non medio-

87쪽

6o De Inuentione

cre peccatum reprehendendum videtur: verum breui, ne si aut taciti praeterierimus, sine causa non secuti eum putemur: aut si diutius in hoc constiterimus, in ram atque impedimentum reliquis praeceptis intulisse videamur. Si deliberatio, & iademonstratio genera sunt causarum mon possunt recte partes alicuius generis causae putari. Eadem enim res alii genus esse, alii pars potest: eidem genus esse. & pars non potest. Deliberatio autem , & demonstratio genera sunt caularum . Nam aut nullum causae genus est, aut iudiciale solum aut & iudiciale.&demonstrativum. &deliberativum. Nullum dicere causae esse genus, cum causas esse multas dicat. & in eas praecepta det amentia est. Vnum autem iudiciale solum esse qui potest, cum deliberatio.& demonstratio neque ipsae similes inter se sint de ab iudiciali genere plurimum dissideant.&suum quaeque finem habeat, quo referri debeat Relinquitur ergo, ut omnino tria genera sint causarii. Deliberatio igitur, &demostratio non pos. sunt recte parte is alicuiuς generis causae putari. Male igitur eas generalis constitutionis parte is esse dixit. QuHd si generis causae partes non possunt recte putari, mul- i, to minus recter partis causae partes putabuntur. Pars autem causae costitutio est omnis. Non enim causa ad constitutionem, sed costitutio ad causam accommodatur:

sed demonstratio. & deliberatio generis causae partes no possunt recte putari, quod ipsa sunt genera. Multo igitur minus recte partis eius, quod hic dicit, partes putabuntur. Deinde, si constitia tio & ipsa, & pars eius quaelibet, intentionis depulsio est. quae in tetionis depulsio no est, ea nec costitutio, nec pars costitu tionis est. At si quae intentionis depulso non est, ea nec constitutio, nec pars constitutionis es idem onstratio.& deliberatio, neque constitutio, nec pars costitutionis est. Si igitur constitutio & ipsa,& pars eius quaelibet intentionis Jepulsio est:deliberatio,&demonstratio, neque constitutio, neque pars constitutionis est. placet autem ipsi constitutionem intentionis esse depulsionem. placeat igitur oportet demonstratione &deli- berationem necesse constitutione, nec partem costitutionis. Atque hoc eodem in- comodo urgebitur, siue constitutione prima causae accusatoris confirmationem dixerit, siue de senseris primam deprecationem. Nam eum eadem omnia incommoda sequentur. Deinde coniectiiralis causa no potest simul ex eadem parte eodem in genere & coiecturalis esse, Si delinitiva. Rursus nec definitiua causa potest simul ex eadem parte eodem in genere &definitiva esse.&tran stativa. Et omnino nulla costitutio, nec pars costitutionis potest simul & suam habere, & alterius in se vim co-tinere, ideo quod unaquaeque ex se, & ex sua natura simpliciter con*deratur. Altera assi impia, numerus constitutionum duplicatur, non vis constitutionis augetur. At deliberativa causa simul ex eadem parte eodem in genere & coniecturalem, de is generalem,&definitivam,& translativam solet habere costitutionem.& unam aliquando &plures nonnunquan : ergo ipsa nec constitutio est, nec pars constitutionis. Idem in demonstratione solet usu venire. Genera igitur, ut ante diximus, haec causarum putanda sunt, non partes alicuius constitutionis. Hac ergo constitutio, quam generalem nominamus, parteis nobis videtur duas habere : iuridicialem, de negotiale. Iuridicialis est, in qua aequi.& recti natura, aut praemii, aut poenae ratio

quaeritur. Negotialis est. in qua quid iuris ex ciuili more, & aequitate sit, con*deratur: cui diligentiae praeesse apud nos iurisconsulti existimantur. Ac iuridicialis quidem ipsa in duas distribuitur parteis: absolutam,&assumptiuam. Absoluta est. quae ipsa in se continet iuris&iniuriae quaestionem. Assumptiua est, qua ipsa ex se nihil firmi dat ad recusationem: foris autem aliquid de sensionis assumit. Eius par- istes sunt quatuor:concessio, remotio criminis, relatio criminis, comparatio. Concessio est, ctim reus non id, quod factum est, defendit, sed ut ignoscatur postulat.

Haec in duas parte is diuiditur: purgationem,&deprecatione. Purgatio est, cum factu conceditur, culpa remouetur. Haec parte is habet tres: imprudentiam, casum, ne-

88쪽

cessitatem. Deprecatio est,ctim & peccasse,&consulto peccasse reus se constetur.&tamen, ut ignoscatur, postulat: quod genus perraro potest accidere. Remotio criminis est,cum id crimen quod insertur, ab se,&a sua culpa vi.&potestate in alium reus remouere conatur. Id dupliciter fieri poterit, si aut causa. aut factum in alium transferetur. Causa trasseretur,cum aliena dicitur vi Si potestate iactum. Factum au-

, tem,ctim alius aut debuisse, aut potuisse sacere dicitur. Relatio criminis est. quod ideo iure factum dicitur,quod alius ante iniuria lacessierit. Comparatio est, cum aliud aliquod factum rectum, aut utile contenditur, quod ut fieret. illud quod arguitur. dicitur esse commissiam. In quarta constitutione, quam transsaliuam nominamus eius constitutionis est cotrouersia, cum aut quem,aut quicum, aut quomodo, aut apud quos aut quo iure, aut quo tempore agere oporteat, quaeritur, aut omnino aliquid de commutatione aut infirmatione actionis agitur. Huius constitutionis Hermagoras inuentor esse existimatur: non quia no usi snt ea veteres ora tores saepe multi: sed quia non animaduerterint artis scriptores eam superiores, nec retulerint in numerum costitutionum. Post autem ab hoc inuentam multi reprehenderunt quos non tam imprudentia selli putamus res enim perspicua estὶ quam. inuidia atque obtrectatione quadam impediri. Et constitutiones quidem.& earum

parteis exposuimus: exempla autem cuiusque generis tunc commodius exposituri videmur, cum in unumquodq; eorum argumentorum copiam dabimus. Nam argumentadi ratio dilucidior erit.cum & ad genus, & ad exemplum causae statim poterit accommodari. Constitutione causae reperta, statim placet cosyderare, utrum causa si simplex, an coniuncta: &li coniuncta erit, utrum lit ex pluribus quaestionibus iuncta. an ex aliqua comparatione. Simplex est, quae absolutam in se continet unam quaestionem hoc modo: Corinthiis bellum indicamus,an non. Coniuncta ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaerun tur, hoc modo : Utrum Carthago diruatur an Carthaginensibus reddatur,an eo colonia deducatur. Ex comparatione,

in qua percontentionern utrum potius,aut quid potissim tim sit, quaeritur, ad hunei, modum:Vtrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittatur.qui sociis sit auxilio an teneatur in Italia,ut quam maximae cotra Annibalem copiae sint. Deinde con syderandia est an in ratione,an in scripto sit cotrouersia: nam scripti cotrouersa est ea quae ex scriptionis genere nascitur. Eius aute genera quae sunt separata i constitutionibus quinq; sunt. Na tum verba ipsa videtur cu sententia scriptoris dissidere:tu inter se duae leges aut plures discrepare: tum id quod scriptu est duas aut plures res significare videtur: tum ex eo, quod scriptu est,aliud quoque quod non scriptum est,inueniri: tum vis verbi quasi in definitiva constitutione in quo posita sit. quaeri.

Quare primum genus de scripto de sententia, secundum ex contrariis legibus. temtium ambiguum, quartum ratiocinatiuum, quintum definitivii nominamus. Ratio est autem cum omnis quaestio non inscriptione, sed in aliqua argumentatione consstit. Ac tu con syderato generae causae, di cognita constitutione, cum simplexne, an coniuncta sit, intellexeris,&scripti,an rationis habeat controuersam videris: deinceps erit videndum quae quaestio quae ratio quae iudicatio, quod firmamentum causae sit:quae omnia a constitutione proficiscatur oportet. Quaestio est ea. quae ex conflictione causarum gignitur controuersa, hoc modo: Non iure fecisti.iure feci. Causarum autem haec est conflictio, in qua constitutio constat. Ex ea igitur nascitur cotrouersa quam quaestione dicimus,hoc modo: Iurene secerit. Ratio est ea. quae continet causam:quae ii sublata si, nihil in causa controuersiae relinquetur, hoc

modo ut docendi causa in facili &peruulgato exemplo consstamus) Orestes inae-cusetur matricidii. nisi hoc dicat, Iure seci:illa enim patrem meum occiderat: non habet defensionem qua sublata, omnis quoque controuersia sublata sit. Ergo eius ιν causae ratio est,quod illa Agamemnonem occiderit. Iudicatio est,quae ex infirma-

89쪽

62 De Inuentione

tione, Se confirmatione rationis nascitur controuersa. Nam sit ea nobis exposta ratio, quam paulo an te exposuimus. Illa enim meii ,inquit, patrem occiderat. At non, inquit aduersarius, abs te filio matrem necari oportuit. Potuit enim sine tuo scelere

illius factum puniri. Ex hac deductione rationis illa summa nascitur controuersia, quam iudicatione appellamus. Ea est huiusmodi: Rectumne suerit ab Oreste matrem occidi chim illa Orestis patrem occidisset. Firmamentum, est firmissima argum etatio de senseris.& aptissima ad iudicationem. ut si velit Orestes dicere, eiusmodi animum matris suae fuisse in patrem suum,in se ipsum ac sorores,in regnum. in fama generis, Et similiae, ut ab ea poenas liberi sui potissimum petere debuerint. Et in caeteris quidem constitutionibus ad hunc modum iudicationes reperiuntur:

in coniecturali autem constitutione quia ratio non est factum enim non concedi- is

tur non potest ex deductione rationis nasci iudicatio. Quare necesse est eandem esse quaestionem di iudicationem:vt factum est, iactum non est,sacti inanest. Quot

autem in causa constitutiones, aut earum partes erui, totidem necesse erit quaestio nes, rationes. iudicationes, firmamenta reperiri. Hii omnibus in causa repertis. tum

denique singulae partes totius causae con*deranda sunt. Nam non ut quodque dicendum primum, ita primum animaduertendum videtur: ideo quod illa, quae prima dicuntur,si vehementer velis congruere, & cohaerere cum causa, ex eis ducaso

portet quae post dicenda sunt. Quare cu in iudicatio de ea,quae ad iudicatione oportet inueniri arsumenta, diligenter erunt artificio reperta, cura & cogitatione pertractata, tunc denique ordinandae sunt caeterae partes orationis. Hae partes sex esse omnino nobis videntur: Exordium, Narratio. Partitio Confirmatio, Reprehensio, is Concluso. Nunc quoniam exordium princeps omnium esse debet, nos quoque primum in ratione exordiendi praecepta dabimus. E X O R D I V M, est Oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem: quod eueniet, si eum beneuolum, attentum, docilem secerit. Quare qui bene exordiri causam volet,eum necesse est genus suae cauis diligenter ante cognoscere Genera causarum sunt quinque Honestii, admirabile, humile anceps, obscurum. Honestum causae genus est cui statim sine oratione nostra auditoris fauet animus. Admirabile est a quo alienatus est animus eorum qui audituri sunt. Humile,quod negligitur ab auditore,& non magnopere attenJendum videtur. An

ceps , in quo aut iudicatio dubia est: aut causa Sc honestatis de turpitudinis parti- 1οceps, ut id beneuolentiam pariat, εἰ offensionem. Obscurum, in quo aut tardi auditores sunt aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa implicita est. Quare cum tam diuersa sint genera causarum , exordiri quoque dispari ratione in unoquoque genere necesse est. Igitur exordium in duas parteis diuiditur: in principium, & insinuationem. Principium, est oratio perspicue εἰ protinus perficiens auditorem beneuolum,aut docilem, aut attentum. Insinuatio, est oratio quadam dissimulatione de circuitione obscure subiens auditoris animii. In admirabili genere causae, si non omnino infesti auditores erunt, principio beneuolentiam comparare licebit : sin erunt vehementer abalienati, confugere necesse erit ad insinuationem. Nam ab iratis, si perspicue pax di beneuolentia petitur, non modo ea non inuenitur,sed augetur atque inflammatur odium. In humili autem genere causae. ι contemptionis tollendae causa, necesse erit attentum efficere auditorem. Anceps

genus causae. s dubiam iudicationem habebit. ab ipsa iudicatione exordie lum est sit autem partem turpitudinis. & partem honestatis habebit, beneuoletiam captare oportebit, ut in genus honestum causa transsata videatur. Cum autem erit hone-

sitim causae genus,vel praeteriri principium poterit: de si comodum fuerit aut a narratione incipiemus.aut a lege aut ab aliqua firmissima ratione nostrae dictionis:vel .

si uti principio placebit, benetiolentiae partibus utendum est, ut id quod est,augeo

90쪽

Liber I. 69

tur. In obscuro causae genere per principium dociles auditores efficere oportebit. Nunc quoniam quas res exordio c6ficere oporteat dictu est, reliquum est ut osten , datur quibus quaeque res rationibus confici possit. Beneuolentia quatuor ex locis comparatur: Ab nostra, ab aduersariorum, ab iudicum persona. ab ipsa re. Ab nostra, si de nostris factis & officiis sine arrogantia dicemus: si crimina illata. & aliquas minus honestas suspiciones iniectas diluemus: siquae incommoda acciderint.

aut quae instent difficultates, proseremus: si prece de obsecratione humili ac supplici

utemur. Ab aduersariorum autem, si eos aut in odium, aut in inuidiam, aut in contemptionem adducemus. In odium adducentur, siquid eorum spurce, superbe. crudeliter. malitiose factum proseretur. In inuidiam, si vis eorum, potentia. diuitiae, cognatio, pecuniae proserentur, atqi eorum usus arrogans & intolerabilis: ut his rebus magis videantur. quam causae suae com fidere. In contemptionem adducentur, si eorum inertia negligetia, ignauia, desidiosum studium, de luxuriosum otium ιι proseretur. Ab auditorum persona beneuolentia captabitur, si res ab his sortiter. sapienter. mansuete gestae proserentur, ut nequa assen latio nimia significetur : Se si de his, quam ' nesta existimatio, quan laque eorum iudicii.& authoritatis expectatio sit. ostendetur. Ab ipsis rebus. si nostra causam laudando extollemus. aduersariorum causam per contemptionem deprimemus. Attentos autem iaciemus. si demostrabimus ea quae dicturi erimus, magna, noua, incredibilia esse, Si aut ad omnes, aut ad eos qui audi ut aut ad aliquos illustres homines, au t ad deos immortales, aut ad summam Rei p. pertinere. & si pollicebimur nos breui nostram causam demonstraturos, atque exponemus iudicationem, aut iudicationes, si plures erunt. Dociles auditores iaciemus, si aperte,& breuiter summam causae exponemus, hoc est, in quo consistat controuersia. Nam de clim docilem velis sacere, limul attentum sectas, oportet. nam is maxime docilis est, qui attentissime est paratus audire. Nunc insinuationes quemadmodum tractari conueniat, deinceps dicendum videtur. Insinuatione igitur utendum es , cum admirabile genus causae est hoc est . ut ante diximus. cum animus auditoris insessus est. Id autem tribus ex causis fit maxime: si aut

inest in ipsa causa quaedam turpitudo: aut si ab iis, qui ante dixerunt, iam quiddam

auditori persuasum videtur: aut eo tempore locus dicendi datur, cum iam illi. quos audire oportet defessi sunt audiendo. Nam ex hac quoque re non minus, quam ex priniis duabus, in oratorem nonnunquam animus auditoris offenditur. Si causae turpitudo contrahet offensione aut pro homine, in quo Oisenditur, alni hominem.

qui diligitur, interponi oportet: aut pro re, in qua offenditur, aliam rem, quae pro batur: aut pro re hominem, aut pro homine rem, ut ab eo quod odit, ad id quod diu ligit auditoris animus traducatur: &dissimulare id te de sensurum. quod existimeris defensurus. Deinde cum iam mitior factus erit auditor, ingredi pedetetim inde sensionem,&dicere ea quae indignantur aduersarii. tibi quoque indigna videri. Deinde cum lenieris eum qui audiet. demonstrare nihil eorum ad te pertinere, Ze negare te quicquam de aduersariis esse dicitarum, neque hoc, neque illud: ut neque aperte lae as eos, qui diliguntur: εe tamen id obscure faciens, quoad possis alienes ab eis auditorum voluntatem Se aliquorum iudicium ii mili de re, aut authoritate pro

serre imitatione dignam. Deinde aut eandem, aut consimilem, aut maiorem aut

minorem agi rem in praesentia demonstrare. Sin oratio aduersariorum fidem videbitur auditoribus fecisse. idque ei, qui intelligit. quibus rebus fides fiat, sicile erit cognitu oportet aut de eo, quod aduersarii sibi firmissim iam putarint, de maxime ii, ,s qui audierint, probarim primum te dicturum polliceri: aut ab aduersarii dicto ex omdiri.& ab eo potissim sim quod ille nuperrime dixerit: aut dubitatione uti. quid primum dicas, aut cui potissimum loco respondeas cum admiratione. Nam auditor, cum eum, quem aduersarii perturbatum putant oratione, videt animo firmissimo

SEARCH

MENU NAVIGATION