Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

8 De Inuentione

studio 8t praeceptione occupata:vnum quoddam est conflatum genus a posterioribus, qui ab utrisque ea quae commode dici videbatur,in suas artes contulerunt: quos ipsos simul atque illos superiores nos nobis omnes quoad iacultas tulit,proposuimus,& ex nostro quoque nonnihil in commune contulimus. Quod si ea quae in his libris exponuntur. tantopere eligenda suerul,quanto studio electa sunt:proiectd neque nos, neque alios industria nostrae poenitebit.Sin autem temere aliquid alicuius praeteriisse,aut non satis eleganter secuti videbimur zdocti ab aliquo facile de libenter sententiam c mutabimus. non enim parum cognosse, sed in parum cognito stulte de diu perseuerasse turpe est:propterea quod alterum communi hominum infirmitati, alterum singulari uniuscuiusque vitio est attributum. Quare nos quidem sine ulla affirmatione simul quaerentes dubitanter, unumquodque dicemus: ne dum paruulum hoc consequimur, ut satis commode haec perscripsisse videamur, illud amittamus,quod maximum est, ut necui rei temere atque arroganter assenserimus. Verum hoc quidem nos Et in hoc tempore,& in omni vita studiose,quoad iacultas seret, cosequemur. Nunc autem ne longius oratio progressa videatur de reliquis,quae praecipienda videntur esse, dicemus.Igitur primus liber exposito genere huius artis de officio,& fine,& materia lepartibus, genera controuersiarum,de inuetiones εἰ constitutiones,& iudicationes comtinebat. Deinde partes orationis, & in eas omnes, omnia praecepta. Quare cum in eo

caeteris de rebus distinctius dictu sit, disperse aute de confirmatione εἰ de reprehensione: nunc certos confirmadi di reprehendendi in singula causaru genera locos tradendos arbitramur. Et quia quo pacto tractari conueniret argumentationes, in libro primo non indiligenter eaepositum est hic tantum ipsa inueta unamquanque in rem c. ponentur simpliciter sine ulla exornatione: ut ex hoc inuenta ipsa: ex superiore autem expolitio inuentorum petatur.Quare haec quae nunc praecipientur,ad confirmationis, de reprehensionis partes referre oportebit. OMNis εἰ demonstrativa de deliberativa Si iudicialis causa necesse est in aliquo eorum quae ante exposta sunt costitutionis genere uno, pluribusue versetur.Hoc qua quam ita est, tamen cum communiter quaedam de omnibus praecipi possint, separatim quoque aliae sunt cuiusque generis,& diuersa preceptiones. Aliud enim laus aliud vituperatio. aliud sententiae dictio, aliud accusatio aut recusatio conficere debet. In iudiciis quid aequum sit quaeritur: in demonstrationibus, quid honestum: in delibe- ix, rationibus, ut nos arbitramur, quid honestum sit, de quid utile. Nam caeteri utilitatis modo finem in suadendo, di in dissuadendo exponi oportere arbitrati sunt. Quorum

igitur generum fines di exitus diuersi sunt: eorum praecepta eadem esse non polIunt. Neque nunc hoc dicimus non easdem incidere constitutiones: veruntamen oratio quaedam ex ipso fine, Si genere causae nascitur, quae pertineat ad vim alicuius demonstrationem, aut ad sententiae dictionem. Quare nunc in exponendis controuersis in iudiciali genere causarum 5e praeceptoruin versabimur. Ex quo pleraque in ca tera quoque causarum genera simili implicita controuersa nulla cu difficultate transferentur: post autem separatim de reliquis dicemus. Nunc a coniecturali constitutione proficiscemur, cuius exemplum si hoc expositum : In itinere quidam proficiscem intem ad mercatum quendam, de secum aliquantum nurnorum serentem est comit tus: cum hoc ut sere fit, in via sermonem contulit: quo factum est, ut illud iter familiarius sacere vellent. Quare, cum in quandam tabernam diuertissent, simul com re de in eodem loco somnum capere voluerunt. enati discubuerunt ibidem: caupo autem nam ita dicitur post inuentum, cum in alio maleficio deprehensus esset; cum illum alterum , videlicet qui numos haberet, animaduertisset, noctu postquam illos arctius. ut si iam ex lassitii dine dormiresensi accessit:& alterius eorum,qui sine numis erat, gladium prope appositum e vagina eduxit, εἰ illum alterum occidit:num

abstulit, gladium cruentum in vaginam recondidit, ipse sese in lectum suum recepit.

112쪽

Liber II. 8s

Ille autem, cuius gladio occisio erat sacta, multo ante lucem surrexit, comitem illum suum inclamauit semel.&saepius. Illum formio impeditu non respondere existi inauitaipse gladium,& caetera quae secum attulerat,sustulit isolus prosectus est. Caupo non multo post clamat hominem esse occisum,& cum quibusdam diuersoribus illum qui antὸ exierat consequitur: in itinere hominem comprehendit: gladium eius er vagina educit: reperit cruetum:homo in urbem ab illis deducitur,ac reus sit. In hac intentio est criminis occidisti. Depulsio, No occidi. Ex quibus constitutio est. Quaestio ea dem in coniectiarali, quae iudicatio, occideritiae. Nunc exponemus locos, quorum pars aliqua in omnem coniecturalem incidit controuetitam. Hoc autem & in horum

locorum expositione, de in caeterorum oportebit attendere, non omnes in omnem causam conuenire. Vt enim omne nomen ex aliquibus, non ex omnibus literis scribitum sic omnem in causam non omnis argumentorum copia, sed eorum necessa-is3 ria pars aliqua conueniet. Omnis igitur,ex causa,ex persona ex facto ipso coniectiara capienda est. Causa distribuitur in impulsionem, di in ratiocinationem. Impulsio est, quae sine cogitatione per quandam affectionem animi facere aliquid hortatur: ut amor,iracundia,aegritudo vinolentia,de omnino omnia, in quibus animus ita videtur assectus suisse ut rem perspicere cum consilio & cura no potuerit:& id quod iacit, impetu quodam animi potius, quam cogitatione secerit. Ratiocinatio autem,est diligens, de con*derata faciendi aliquid,aut non faciendi excogitatio. Ea dicitur tum intersuisse, cum aliquid iaciendum, aut non faciendum, certa de causa vitasse, aut secutus esse animus videtur:ut si amicitiae quid causa factiam dicetur, si inimici ulciscendi, si metus si gloriae,si pecuniae, si denique svi Omnia generatim amplectamurὶ alicuius m retinendi, augendi, adipiscendiue commodi: aut contra reiiciendi, diminuendi, d uitandiue incommodi causa. Nam horum in genus alterutrum illa quoque incident, in quibus aut incommodum aliquod maioris vitandi incommodi causa , aut maioris adipiscendi commodi suscipitur: aut commodum aliquod maioris adipiscendi commodi, aut maioris vitandi incommodi praeteritur. Hic locus sicut aliquod sundamen tum est huius constitutionis: nam nihil sacium esse cuiquam probatur, nisi aliquid quare factum sit, ostenditur. Ergo accusator, cum aliquid impulsione factum esse dicet,illum impetum de quandam commotionem animi, affectionemque verbis de sententiis amplificare debebit, de ostendere. quanta vis amoris sit, quanta animi perturbatio ex iracundia fiat, aut ex aliqua causa earum qua impulsum aliquem id seci: se dicet. Hic & exemplorum conan moratione, qui simili impulsu aliquid cominiserint, , si de similitudinem collatione, & ipsius animi affectionis explicatione curandum est, ut

non mirum videatur, siquod ad sacinus tali perturbatione commotus animus acccsserit. Cum autem non impulsione, verum ratiocinatione aliquem commisisse quid

dicet. quid commodi sit secutus, aut quid incommodi fugerit, demonstrabit, de id augebit, quammaxime poterit: ut quoad eius fieri possit, idonea quam maxime causa

ad peccandum hortata videatur. Si gloriae causa quantam gloriam consecuturam existimarit. Item si dominationis, si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum , εἰ omnino

quicquid erit, quod causae fuisse dicet, id summe augere debebit. Et hoc eum magnopere con*derare oportebit, non quid in veritate modo, verum etiam vehementiuS

quid in opinione eius, quem arguet, fuerit. Nihil enim refert non fuisse, aut non es se aliquid commodi, aut incoinmodi, si ostendi potest ei visum esse qui arguatur. ,μ Nam opinio dupliciter sallit homines, cum aut res aliusmodi est ac putatur, aut nonis euentus est quem arbitrati sunt. Res aliusmodi est tum, clim aut id, quod bonum

est, malum putant: aut contra, quod malum est, bonum: aut quod nec malum est, nec bonum, malum aut bonum : aut quod malum, aut bonum est, nec malum , nec

bonum. Hoc intellecto siquis negabit ullam pecuniam esse fratris, aut amici vita, aut denique ossicio suo antiquiorem, aut suaviorem, non erit hoc accusatori negandum. fili.

113쪽

De Inuentione

Nam in eum culpa εἰ summum odium transseretur, qui id, quod tam vere, & pie dicetur, negabit. Verum illud dicendum erit, illi non esse ita visum, quod sumi oportet ex iis quae ad personam pertinent, de quo post dicendum est. Euentus autem tum sallit clim aliter accidit, atque ii qui arguuntur, arbitrati esse dicuntur: ut siquis dicaturalium occidisse. ac voluerit, quod aut similitudine, aut suspicione, aut demonstratio

ne salsa deceptus sit: aut eum necasse, cuius testamento non sat haeres, quod eius et ue stamento se haeredem arbitratus sit. non enim ex eventu cogitationem speclari opor

tere , sed qua cogitatione.& spe ad maleficium pro secius lit, con syderare: & quo animo quid quisque siciat, non quo casu utatur, ad rem pertinere. In hoc autem loco caput illud erit accusatori, si demonstrare poterit alii nemini causam sui illa faciendi.

Secundarium, si tantam, aut tam idoneam nemini. Sin suisse aliis quoque causa s.ciendi videbitur. aut potestas aliis desuisse demonstranda est. aut facultas, aut voluntas . Potestas, si aut nescisse, aut non affuisse, aut conficere aliquid non potuisse discetur . Facultas, si ratio, auditores, adiumenta, δἰ caetera quae ad rem pertinebunt, de suilla alicui demonstrabuntur. Voluntas, si animus a talibus iactis vacuus, de integer esse dicetur. Postrem d. quas ad defensionem rationes reo dabimus, iis accusator ad iues alios ex culpa eximendos abutetur. Verum id breui faciendum est, de in virum multa sunt conducenda: ut ne alterius defendendi causa hunc accusare, sed huius accusandi causa defendere alterum videatur. atque accusatori quidem haec sere sunt in causa facienda, di con syderanda. Desensor autem ex contrario : primum impulsionem aut nullam suisse dicet: aut si suisse concedet, extenuabit, de paruulam quandam sui si se demonstrabit, aut non ex ea solere huiusmodi secta nasci Jocebit. Quo erit in loco de in onstrandum, quae vis do natura eius sit affectionis, qua impulsus aliquid reus commisisse dicetur: in quo & exempla, Ze similitudines erunt proserendae, de ipsa diseligenter natura eius affectionis quamleuiisinae quietissimam ad partem explicanda: ut de res ipsa a facto crudeli εἰ turbulento, ad quoddam mitius εἰ tranquillius traducatur: εἰ oratio tamen ad animum eius qui audiet, di ad animi quendam intimum iis sensum accommodetur. Ratiocin*tionis autem suspiciones infirmabit. si aut commodum nullum fuisse, aut paruum, aut aliis magis suisse. aut nihilo sibi magis quam aliis, aut incommodum sibi maius quam commodum dicet: ut nequaquam sucrit illius commodi, quod expetitum dicatur, magnitudo, aut cum eo incommodo quod acciderit, aut cum illo periculo quod subeatur, comparanda : qui omnes loci similiter incommodi quoque vitarione tractabuntur. Sin accusator dixerit eum id esse secutum , quod ei visum sit commodum : aut id fugisse, quod putarit esse incommodum , quanquam in salsa suerit opinione: dei nonstrandum erit defensori, neminem tanta esse stultitiae, qui tali in re possit veritatem ignorare.Quod si id concedatur, illud non concessum iri, nec dubitasse quidem hunc quid eius iuris esset, sed id quod salsum suerit sine ulla dubitatione pro salso, quod verum, pro vero probasse. Quod si Modubitauerit summae fuisse amen tia,dubia spe impulsum certum in periculum se committere. Quemadmodum autem accusator, cum ab aliis culpam dimouebit, defensoris locis utetur: sic iis locis, qui accusatori dati sunt, utetur reus, cum in alios ab se crimen volet transferre. Ex persona autem coniectura capietur, si eae res, quae personis attributae sunt, diligenter con syderabuntur: quas omnes in primo libro exposuimus. nam & de nomine nonnunquam aliquid suspicionis nascitur. Nomen autem clim dicimus, cognomen quoque de agnomen intelligatur oportet. De hominis enim certo de proprio vocabulo agitur: ut si dicamus iccirco aliquem Calidum vocari, quoutemerario , de repentino consilio sit: aut si ea de re hominibus Graecis imperitis verba dedisse, quod Clodius, aut Caecilius , aut Mutius vocarentur . Et de natura licet is aliquantulum ducere suspicionis. omnia enim haec, vir an mulier, huius an illius ciuitatis sit, quibus sit maioribus, quibus consanguineis, qua atate, quo animo,

114쪽

Liber II. 8

quo corpore, quae naturae sunt attributa, ad aliquam coniecturam siciendam pertinebunt. Et ex victu multae trahuntur suspiciones, cum quemadmodum . & apud quos, te a quibus educatus, & eruditus sit quaeritur, & quibuscum vivat, qua ratione vitae, quo more domestico vivat . Et ex fortuna saepe argumentatio nascitur, cum

seruus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis an ignobilis, salix an inscelix , priuatus an cum potestate sit, aut fuerit, aut futurus sit, con*deratur: aut denique aliquid eorum quaeritur , quae fortunae esse attributa intelliguntur. Habitus autem, quoniam in aliqua persecta de constanti animi aut corporis absolutione consistit, quo in genere est virtus, scientia. de quae contraria sunt: res ipsa causa posita doce--i bit, ecquid hic quoque locus suspicionis ostendat. Nam affectionis quidem ratio perspicuam solet prae se gerere coniecturam, ut amor, iracundia, moleaia: propter ea qudd de ipsorum vis intelligitur,&quae res harum aliquam rem consequantur, faciles cognitu sunt. Studium autem, quoniam est alsidua, de vehemens ad aliquam

rem applicata masna cum voluntate occupatio, facile ex eo ducetur argumentatio,.

quam res ipsa desyderabit in causa. Item ex consilio sumetur aliquid suspicionis. nam consilium, est aliquid faciendi, non faciendiue excogitata ratio. Item facta. εἰ casus , εἰ orationes, quae sunt Omnia ut in confirmationis praeceptis dictum est; in tria tempora distributa: facile erit videre, ecquid afferant ad coniecturam confirmandam suspicionis . Ac personis quidem res eae sunt attributae, ex quibus omnibus unum in locum coactis, accusatoris erit improbatione hominis uti. Nam causa sacti parum firmitudinis habet, nisi animus eius. qui insimulatur , in eam suspii , cionem adducatur, ut a tali culpa non videatur abhorruisse. Ut enim animum licuius improbare nihil attinet, cum causa, quare peccauerit, non intercesserit i sic causam peccati intercedere leue est, si animus nulli minus honestae rationi affinis ostenditur. Quare vitam eius, quem arguit, ex antefactis accusator improbare debebit ,& ostendere, siquo in pati ante peccato conuictus st. Si id non poterit, squam in similem ante suspicionem venerit: ac maxime si fieri poterit, simili aliquo in

genere eiusmodi causa aliqua commotum peccasse, aut in aeque magna re , aut in maiore, aut in minore: ut siquis pecunia dicat inductum secisse, possit demonstrare aliqua in re eius aliquod factum auarum. Item in omni causa naturam, aut Uictum , aut studium , aut fortunam , aut aliquid eorum, quae personis attributa sunt.1 ad eam causam, qua commotum peccasse dicet, adiungere: atque ex dispari quoquc genere culparum, si ex pari sumendi facultas non erit, improbare animum aduersarii oportebit: ut si auaritia inductum arguas secisse, de auarum eum, quem accurses, demonstrare non possis aliis affinem esse vitiis doceas. Se ex ea re non esse mirandum, qui in illa re turpis, aut cupidus, aut petulans fuerit, hac quoque in re eum deliquisse. Quantum enim de honestate Se aut horitate eius, qui arguitur, detractum est, tantum de facultate totius est defensonis diminutum . Si nulli affinis poterit vitio reus ante admisso demonstrari: locus inducetur ille, per quem hortandi Iudices erunt, ut veterem famam hominis nihil ad rem putent pertinere. nam eum ante caelata , nunc manifesto teneri. Quare non oportere hanc rem ex superiori vita spectari, sed superiorem vitam ex hac re improbari, & aut potestatem ante peccan

ivi di non suis , aut causam . Aut si haec dici non poterunt, dicendum erit illud extremum non esse mirum, si nunc primum deliquerit. Nam necesse est eum qui velit peccare, aliquando primum delinquere. Sin vita anteacta ignorabitur, hoc loco praeterito, de cur praetereatur demonstrato, argumentis accusationem statim confirmare oportebit. Defensor autem primum, si poterit, debebit vitam eius, qui insimulabitur,quam honestissimam demonstrare. Id saciet, si ostendet aliqua eius nota, de communia officia, quod genus in parentes , cognatos, amicos, affines, necessarios: etiam quae magis rara, de eximia sunt, si ab eo, cum magno aliquo labore, aut periculo,

115쪽

88 De Inuentione

aut utraque re,cum necesse non esset,officii causa aut in Rempub. aut in parentes aut

in aliquos eorum qui modo expositi sunt, facta esse dicet. Deinde se nihil deliquisse.

nulla cupiditate impeditum ab officio recessisse. uod eo confirmatius erit si cum potestas impune aliquid faciendi minus honeste suisse dicetur, voluntas ei saciendi demonstrabitur absuisse. Hoc autem ipsum genus erit eo firmius,si eo ipso in genere, με quo arguetur, integer antea fuisse demonstrabitur: visi cum auaritiae causa secisse a guatur, minime omni in vita pecuniae cupidus fuisse doceatur. Hic illa magna cum grauitate inducetur indignatio, iuncta conquestioni, per quam miserum facinus esse.& indignum demonstrabitur , ut cum animus omni invita fuerit a vitiis remotissimus, eam causam putare, quae homines audaces in fraudem rapere soleat, castissimum quoque hominem ad peccandum potuisse impellere: aut iniquum esse,& optimo cuique perniciossimum, non vitam honeste actam tali in tempore quamplurimum prodesse. sed subita ex criminatione, quae confingi saciter possit, non ex anteacta vita. quae neque ad tempus fingi. neque ullo modo immutari possit, facere iudiciu. Sin autem in anteacta vita aliquae turpitudines erunt, aut salsor venisse in eam existimationem dicentur aut ex aliquorum inuidia,aut obtrectatione, aut salsa opinione:aut imprudentiae, necessitudini, aut persuasioni,adolescentiae aut alicui non malitiosae animi affectioni attribuentur aut dissimili in genere vitiorum,ut animus non omnino intoger,sed i tali culpa remotus esse videatur. Ac si nullo modo vitae turpitudo, aut infamia leniri poterit oratione, negare oportebit de vita eius,& moribus quaeri,sed de eo crimine quo de arguatur:quare ante fictis omissis, illud quod instet agi oportere. Exsacto autem ipso suspiciones ducetur, si totius administratio negotii ex omnibus partibus pertentabitur. atque hae suspiciones partim ex negotio separatim, partim communiter ex personis atque ex negotio priaciscentur. Ex negotio duci poterunt, si eas res,quae negotiis attributae sunt diligenter cons erabimus. Ex iis igitur in hanc constitutionem conuenire videntur genera eorum omnia, partes generum plenique. Videre igitur primum oportebit quae fini continentia cum ipso negotio: hoc est,quae ab , ore separari non possunt.Quo in loco satis erit diligeter con*derare, quid si ante rem

factum. ex quo spes perficiendi nata, & faciendi sicultas quaesta videatur: quid in ipsa re gerenda,quid postea consecutum sit. Deinde ipsius est negotii gestio pertractanda.

Nam hoc genus earum rerum, quae negotio attributae sunt, secundo in loco nobis est expostum. Hoc ergo in genere spectabitur, locus tempus, occaso, facultas: quorum uniuscuiusque vis diligenter in confirmationis praeceptis explicata est. Quare, ne aut hac non admonuisse aut ne eadem iterum dixisse videamur: breuiter demostrabimus, quid quaque in parte con*derari oporteat. In loco igitur opportunitas, in tempore longinquitas, in occasione commoditas ad ficiendum idonea, in facultate copia &potestas earum rerum propter quas aliquid facilius fit, aut sine quibus omnino confici non potest con*derada est. Deinde videndum est quid adiunctum si negotio. hoc iis est, quid maius, quid minus, quid aeque magnum si, quid si te: quibus coniectura

quadam ducitur,s quemadmodum res maiores, minores,aeque magnae,similesque agi soleant diligenter con*derabitur. Quo in genere euentus quoque videndus erit,' hoc est quid ex unaquaque re soleat euenire, magnopere con*ὸerandum est: vi metus, laetitia, titubatio. Quarta autem pars erat ex iis,quas negotiis dicebamus esse attributas,consecutio. In ea quaeruntur ea quae gestum negotium confestim aut ex interuallo consequuntur. In qua videbimus ecquae consuetudo st, ecquae lex, ecquae actio, ecquod eius rei artificium sit aut usus aut exercitatio hominum,aut approbatio, aut οὐ senso ex quibus nonnunquam elicitur aliquid suspicionis. Sunt autem aliquae suspiciones, quae communiter & ex negotiorum,& ex personam attributionibus sumu-tur. Nam & ex fortuna,& ex natura de ex victu, studio, actis, casu, orationibus, confilio,& ex habitu animi,aut corporis pleraque pertinent ad easdem res,quae rem credibi-

116쪽

Liber II. D

iem aut incredibilem sacere possiant.& cum facti suspicione iungutur. Maxime enim quaeri oportet in hac constitutione, primum potueritne aliquid fieri.deinde ecquid ab alio potuerit. Deinde facultas, de qua ante diximus. Deinde utrum id facinus sit quod poenitere suerit necesse: item quod spem caeland pon habet. Deinde necessitudo, in qua num necesse fuerit id aut fieri, aut ita fieri quaeritur. Quorum pars ad consilium

pertinet quod personis attributum est, ut in ea causa,quam exposuimus. Ante remetit quod in itinere se tam familia iter applicauerit: quod sermonis causam quaesiuerit:quόdsimul diuerterit:dehinc coenarit. In re, nox,somnus. Post rem,quod solus exierit quo d illum tam familiarem comitem ta aequo animo reliquerit, quod cruen- , tum gladium habuerit. Horum pars ad consitum pertinet. quaeritur enim virum videatur diligenter ratio faciendi esse habita,& excogitata, an ita temere, ut non verisimilest quenquam tam temere ad maleficium accessisse. In quo quaeritur num quoa

Ilo modo commodius potuerit fieri, vel a sortuna administrari. Nam saepe s pecuniae,s adiumenta,s adiutores desint facultas suisse faciendi non videtur, hoe modo: Si diligenter attendamus, apta inter se esse intelligimus haec quae negotiis, & illa quae personis sunt attributa. Hic neque facile est, neque necessarium distinguere, ut insuperioribus partibus, quo pacto quidque accusatorem , & quomodo defensorem tractare oporteat. Non necessarium,propterea quod causa posta,quid in quanque conueniar. res ipsa docebit eos qui non omnia hJc se inuenturos putabunt: sed ad ea,quae praecepta lunt,comparationis modo quandam in comune mediocrem intelligentiam conserent. Non facile autem, quod& infinitum est tot de rebus utranque in partem sin-ὐ gillatim de unaquaque explicare, & alias aliter haec in utranque partem causae solent conuenire. Quare cons erare haec quae exposuimus oportebit. Facilius autem ad in-nentionem animus incedet,si gesti negotii & suam, & aduersarii narrationem saepe &diligenter pertractabit,&quid qu que pars suspicionis habebit eliciens con syderabit. Quare quo consilio, qua spe perficiendi quidque factu st:cur hoc modo potius quam

illo:cur ab hoc potius quam ab illo:cur nullo adiutore,aut cur hoc: r nemo sit con scius:aut cur sit:aut cur hic st:cur hoc ante factum sit: cur hoc ante factum nost:cur

hoc in ipso negotio : cur hoc post negotium: aut quid factum de industria: aut quid rem ipsam consecutum sit: constet ne oratio aut cum re, aut ipsa secum: hoc huiusne rei sit signum an illius, an huius& illius.& utrius potius:quid factum si quod non o-

is portuerit, aut non factum quod oportuerit. Cum animus hac intentione omnes totius negotii partes con*derabit. tum illi ips in medium conseruati loci procedent de

quibus ante dictum est:& cum ex singulis tum ex coniunctis argumenta certa nascentur.Quorum argumentoru pars probabili,pars necessario in genere versabitur. Ac-eedunt autem ad coniecturam saepe quaestiones, testimonia, rumores, quae contra omnia uterque simili via praeceptorum torquere ad suae causae commodum debebit. Nam& ex quaestione suspiciones, & ex testimonio, & ex rumore aliquo pari ratione, ut ex causa,& ex persona & ex facto duci oportebit. Quare nobis & ii videtur errare, qui hoc genus suspicionum artificii non putant indigere,& ii, qui aliter hoc de genere, ac de omni coniectura praecipiendum putant. Omnis enim iisdem ex locis coniectura sumenda est. Nam & eius, qui in quaestione aliquid dixerit, & eius qui in testimonio, &, se ipsus rumoris causa , & veritas ex iisdem attributionibus reperietur. Omni autem in causa pars argumentorum est adiuncta ei cause sollim quae dicitur, & ab ipsa ita ducta. ut ab ea separatim in omnes eiusdem generis causas transserti non satis comode posest. Pars autem est peruagatior.& aut in omnes eiusdem generis, aut in plerasque caum sis accommodata. Haec ergo argumenta, quae transserri in multas causas possunt, lo

cos communes nominamus. Nam locus communis aut certae rei quandam continet

amplificationem : ut siquis hoc velit ostendere, eum qui parentem necarit, maximo

supplicio esse dignumquo loco nisi perorata,& probata causa, non est utendum. Aur

117쪽

De Inuentione

dubiae, quae ex contrario quoque habeat probabiles rationes argumentandi: ut suspi cionibus credi oportere,& contra suspicionibus credi non oportere. Ac pars locorum communium, aut per indignationem, aut per conquestionem inducitur, de quibuς ante dictum est: pars per aliquam probabilem utraque ex parte rationem. Distingui, intur autem oratio, atque illustratur maxime raro inducendis locis communibus, & aliquo loco, iam certioribus illis auditoribus .& argumentis confirmatis . Nam & tum conceditur commune quiddam dicere, cum diligenter aliquis proprius causae locus

tractatus est: & auditoris animus aut renouatur ad ea, quae restant, aut omnibus iam dictis exuscitatur.Omnia enim ornamenta elocutionis, in quibus &suauitatis, & grauitatis plurimum consistit, & omnia, quae in inuentione verborum, & sententiarum . aliquid habent dignitatis in communes locos conseruntur. Quare, non ut causarum. sic Oratorum quoque multorum communes loci sunt nam nisi ab iis,qui multa exe citatione magnam sibi & verborum,& sententiarum copiam comparauerint, tractari non poterunt ornate,& grauiter,quemadmodum natura ipsoru desyderat. Atque hoc sit nobis dichium communiter de omni genere locorum communium.Nunc expon mus in coniecturalem constitutionem qui loci communes incidere soleant. Suspici nibus credi oportere,& non oportere. Rumoribus credi oportere,& non oportere.T sibus credi oportere.& non oportere.Quaestionibus credi oportere, & non oportere. Vitam ante actam spectari oportere,& non oportere. Eiusdem esse,qui in illa re pecca-xit.& hoc quoque admisse:& non esse eiusdem. Maxime spectari causam oportere, &non oportere. Atque hi quidem, & siqui eiusmodi ex proprio argumento communes

loci nascentur in contrarias parteis diducetur. Certus autem locus est accusatoris, per quem auget sacti atrocitatem:& alter per quem negat maloru misereri oportere. Defensoris, per quem calumnia accusatorum cum indignatione ostenditur,& per quem cum coquestione misericordia captatur. Hi,&caeteri omnes loci comunes ex iisdem praceptis sumiitur quibus caeterae argumetationes:sed illae tenuius, & acutius, & sub- iistilius tractantur:hi autem grauius,& ornatius,& cum verbis, tum etiam sententiis excellentibu . In illis enim finis est. vi id quod dicitur, verum esse videatur in his tametsi hoc quoque videri oportet, tamen sinis est amplitudo. Nunc ad aliam constitutio

nem transeamus.

cvM est nominis controuersia quia vis vocabuli definienda verbis est costitutiod sinitiva dicitur. Eius generis exemplo nobis posita sit haec causa: C. Flaminius, is qui consul Remp. male gessit bello Punico secundo cum tribunus plebis esset, inuitos natu & omnino cotra voluntatem omnium optimatum per seditionem ad populum legem Agrariam serebat .Hunc pater suus conciliu plebis habentem de templo deduxit: accersitur maiestatis. Intentio est. Maiestatem minuisti, quod tribunum plebis de templo deduxisti.'Depulsio est Non minui maiestatem. Quaest io est. Maiestatemne is minuerit. Ratio, In filium enim quam habeba potestatem ea usus sum. Rationis infirmatio. At enim qui patria potestate hoc est priuata quadam, tribunitiam potestatem. hoc est populi potestate infirmat, minuit is maiestate. Iudicatio est, Minuatne is maiestatem,qui in tribunitiam potestatem patria potestate utatur. Ad hanc iudicationem

argumentationes omnes afferri oportebit. Ac nequis sorte arbitretur nos non intelligere aliam quoque incidere constitutionem in hanc causam:ea nos partem solam somimus, in qua praecepta nobis dada sunt. Omnibus autem partibus hoc in libro explicatis.quiuis omni in causa si diligeter attendet,omnes videbit costitutiones,& earum parteis,& controuersias, siquae sorte in eas incident: nam de omnibus perscribemus. Primus ergo accusatoris locus est eius nominis, ius de vi quaeritur breuis& aperta,& ex hominum opinione definitio hoc modo: Maiestatem minuere, est de dignitate, in aut amplitudine aut potestate populi aut eorum quibus populus potestatem dedit liquid derogare.Hoc sic breuiter expositum, pluribus verbis est & rationibus cofirman-

118쪽

dum de ita esse ut descripseris ostendendum. Postea ad id quod definieris. factum eluqqui accusabitur, adiungere oportebit :& ex eo quod ostenderis esse, verbi causa, D cere, aduersarium maiestatem minuisse: & liunc locum totum communi loco confirmare , per quem ipsius iacti atrocitas, aut indignitas, aut omnino culpa cum indignatione augeatur. Post erit infirmanda aduersariorum descriptio. Ea autem infirmabitur , si salsa demonstrabitur. Hoc ex opinione hominum sumetur: cum quemadmodum , de quibus in rebus homines in consuetudine scribendi, aut sermocinan-,ι. di eo verbo uti soleant, con*derabitur. Item infirmabitur, si turpis, aut inutilis eo se ostendetur eius descriptionis approbatio : & si, quae incommoda consecutura fiat, eo concesso ostendetur. Id autem ex honestatis & utilitatis partibus sumetur, de quibus in deliberationis praeceptis exponemus. Et si cum definitione nostra adueclariorum definitionem conseremus: Si nostram veram , honestam, utilem csse demonstrabimus, illorum contra. Quaeremus autem res, aut maiori, aut minori, aut pari

in negotio simile , ex quibus affirmetur nostra descriptio. Iam si res plures erunt le- finiendae : ut si quaeratur, sur sit, an sacrilegus, qui vasa ex priuato sacra surripuerit. erit utendum pluribus definitionibus. Deinde simili ratione causa tractanda. Locus

autem communis in eius malitiam, qui non modo rerum, verumetiam verborum

potestatem sibi arrogare conetur, ut de faciat, quod velit: Si id quod secerit, quo ve-ui lit nomine appellet. Deinde defensoris primus locus est, item nominis breuis & aper ta εἰ ex opinione hominum descriptio, hoc modo : Maiestatem minuere, est aliquid de Rep.ctim potestatem non habeas,administ rare. Deinde huius confirmatio est, si miselibus, de exemplis, & rationibus. Postea sui facti ab illa definitione separatio. Deinde locus communis per quem facti utilitas, aut honesias adaugetur. Deinde sequitur aduersariorum definitionis reprehensio : quae iisdem ex locis omnibus, quos accusatori

praescripsimus, conficitur: de caetera post eadem praeter communem locum inducentur. Locus autem communis erit defensoris is, per quem indignabitur: accusitorem sui periculi causa non res solum conuertere, verumetiam verba commutare conari.

Nam illi quidem communes loci, qui aut calumniae accusatorum demonstri dae,aut misericordiae captandae, aut sacti indignandi, aut a misericordia deterrendi causa sumuntur ex periculi magnitudine, non ex causae genere ducuntur. Quare non in om'nem causam. sed in omne causae genus incidunt. Eorum mentionem in coniecturali constitutione secimus. Inductione autem eoru in cum causa postulabit,utemur. c v M autem actio translationis aut commutationis indigere videtur: quod non autis agit,quem oporteat aut cum eo quicum oportet,aut apud quos qua lege,qua pCena. quo crimine,quo tcpore oportet:costitutio transsaliua appellatur. uius nobis ex plapermulta opus sunt, ii singula transsationu genera quaeramus: sed quia ratio praecepto rum sinulis est exemplorum multitudine supersededum est. Atque in nostra quidem

consuetudine multis de causis fit,ut rarius incidant translationes. Nam & praetoris exceptionibus multae excluduntur actiones:& ita ius ciuile habemus constitu tu ut causa μι cadat is qui non quemadmodum oportet,egerit. Quare in iure plerunque versantur.

Ibi enim& exceptiones postulantur,& quodammodo agendi potestas datur Si omnis conceptio priuatorum iudiciorum constituitur. In ipsis autem iudiciis rarius incidui:& tamen si quado incidunt.eiusmodi sunt,ut per se minus habeant firmitudinis.co firmentur aute assumpta alia aliqua costitutione.Vt in quodam iudicio. cum venefici cuiusdam nonae esset delatum, & quia parricidii causa subscripta esset, extra ordinem esset acceptum,cum in accusatione alia quaedam crimina testibus & argumetis confr-maretur parricidii autem solum metio facta esset,defensor in hoc ipso multum oportet ut diu consistat,cum de nece parentis nihil demonstratu sit, indignu facinus esse ea poena afficere eu,qua parricidae iniciuntur. Id autem si damnaretur, fieri necesse elicta u. quoniam ct id causa subscriptum, de ex ea re nomen extra ordinem sit acceptum,

119쪽

92 De Inuentione

ri igitur poena si assici reum non oporteat, damnari quoque non oportere, quoniam ea poena damnationem necessario consequatur. Hic defensor poena: co mutationem extras latiuo genere inducendo, tota infirmabit accusationem. Verunta me caeteris quot criminibus defendendis coniecturali constitutione translatione confirmabit. Exemplum autem translationis in causa nobis positusit huiusmodi: Cum ad vim faciendam quidam armati venissent armati cotra praestό suerui, & cuida equiti Romano quidam ex armatis resisteti gladio manu praecidit. Agit is, cui manus praecisa est, iniuriarum postulat is,cuicum agitur, a praetore exceptionem: extra quam in reum capitis praeiudicium fat. Hic is qui agit, iudicium purum postulat: Ille quicum agitur, exceptionem 'addi ait oportere. Quaestio est, Excipiendum sit, an non. Ratio, Non enim oportet in recuperatorio iudicio eius maleficii, de quo inter sicarios quaeritur,praeiudiciu fieri. Infirmatio rationis,Eiusmodi sunt iniuriae ut de his indignum sit non primo quoque t pore iudicari. Iudicatio, Atrocitas iniuriarum satisne causae sit,quare dum de ea iudicetur de aliquo maiore maleficio de quo iudiciu coparatum si, praeiudicetur. atq; exemplum quidem hoc est. In omni autem causa ab utroque quaeri oportebit, a quo, & per quos,& quomodo,& quo tepore aut agi,aut iudicari,aut quid statui de ea re coveniat.

Id ex partibus iuris de quibus post dicendum est,sumi oportebit:& ratiocinari quid in s milibus rebus fieri soleat:& videre virum malitia quid aliud agatur, aliud simuletur, an stultitia .an necessitudine quod alio modo agi no possit: an occasione agendi sestiudicium aut actio costituta:an recte sine ulla re eiusmodi res agatur. Locus autem co- munis contra eum,qui translationem inducet,lagere iudicium ac poenam,quia causae dissidat. A transsatione autem omnium fore perturbationem,si non ita res agatur,driniudicium veniat quo pacto oporteat: hoc est, si aut in eo agatur,quicum non oporteat, aut alia poena,sio crimine,alio tempore:atque hanc rationem ad perturbationem iudiciorum omniti pertinere.Tres igitur eae constitutiones, quae partes non habent, ad hunc modia traestabutur. Nunc generalem constitutione,& partes eius syderemus.cvM & sacto,&facti nomine concessio neque ulla actionis illata controuersia, vis &natura εἰ genus negotii ipsus quaeritur costitutionem generalem appellamus. Huius

primas esse parteis duas nobis videri diximus negotialem, de iuridicialem. Negotialis est,quae in ipso negotio iuris ciuilis habet implicitam controuersia. Ea est huiusmodi: in Quidam pupillum haeredem iacit, Pupillus autem ante mortuus est,quam in suam tutelam veniret.De haereditate ea quae pupillo venit inter eos, qui patris pupilli haeredes secundi sunt,de inter agnatos pupilli controuersia empossessio haeredum secundorum est. Intentio est agnatorum, Nostra pecunia est,de qua is, cuius agnati sumus, testatus non est. Depulsio est Immo nostra qui haeredes secundi testamento patris sumus. Quaestio est Virorum sit. Ratio est Pater enim sibi εἰ filio testamentum scripsit, dum is pupillus esset. Quare,quae filii fuerunt, testameto patris nostra fiant necesse est. Infirmatio est rationis, Immo pater sibi scripsit, de secundum haeredem non filio, sed sisebi iussit esse. Quare praeter quam quod ipsius suit in testamento, vilius vestrum esse non potest. Iudicatio Possitne quisquam de filii pupilli re testari, an haeredes secundi , in ipsus patrissamilias, non filii quoque eius pupilli haeredes snt. Atque hoc non alienum est, quod ad multa pertineat, ne aut nusquam, aut usquequaque dicatur, hic ab monere . Sunt causae, quae plures habent rationes in simplici constitutione : quod fit. cum id quod factum est aut quod defenditur,pluribus de causis rectum,aut probabile videri potest, ut in hac ipsa causa. Supponatur enim ab haeredibus haec ratio. Vnius enim pecuniae plures dissimilibus de causis haeredes esse non possunt: nec unquam so .ctum est,ut eiusde pecuniae alius testamento. alius lege haeres esset. Infirmatio autem haec erit Non est una pecunia. propterea quod altera iam erat pupilli aduentitia:cuius haeres non illo tempore in testamento quisqua scriptus erat liquid pupillo accidisset: dc de altera patris etiam nunc mortui voluntas plurimum valebat, quae iam mortuo

120쪽

pupillo suis haeredibus concedebat. Iudicatio est Unane pecunia Berit.aut s Eac erueus infirmatione, Posse plures esse unius haeredes pecuniae, dissimilibus de causs. de eo ipso iudicatio nascitur. Possintne eiusdem pecuniae plures didsimilibus generibus esse

haeredes. Ergo una in constitutione intellectum est, quomodo & rationes,& rationum infirmationes, εἰ praeterea iudicationes plures fiat. Nunc huius generis praecepta videa mus.Vtristiam etia omnibus,si plures ambigent, ius ex quibus rebus constet. est con syderadum. Initium ergo eius ab natura ductu videtur. Quaedam aute ex utilitatis ratione.aut perspicua nobis,aut obscura in consuetudinem venisse:pὀst aute approbata. Quaedam aut aiasuetudine aut vero utilia visa legibus esse firmata.Ac naturae quidem ius est,quod nobis no opinio,sed quaedam innata vis asserat ,ut religionem pietatem.

gratiam,vindicationem obseruatiam, veritatem. Religionem eam quae in metu 3t c remonia deorum si appellant. Pietatem,quae erga patriam,aut parctes, aut alios san guine coniunctos officium conseruare moneat.Gratiam, quae in memoria de remune ratione officiorum εἰ honorum, de amicitiarum obseruatiam teneat. Vindicationem.

per quam vim,de contumelia defendendo, aut ulciscedo propulsamus a nobis, de a n stris,qui nobis esse estari debent:& per quam peccata punimus.Obseruantia, pcr quam

aetate, aut sapientia, aut honore, aut aliqua dignitate antecedentes reueremur de colimus.Veritatem per quam damus operam, nequid aliter quam confirmauerimus, fati

aut factum aut futurum sit. Ac natum quidem iura minus ipsa quaeruntur ad hac comtrouersiam:quod neque in hoc ciuili iure versantur. Se a vulgari intelligetia remotiora sunt:ia smilitudinem vero aliqua, aut ad rem amplificandam saepe sunt inserenda. in Consuetudinis autem ius esse putatur id , quod voluntate omnium sine lege vetustas comprobarit. In ea autem iura sunt quaedam ipsa iam certa propter vetustate. Quo in

genere de alia sunt multa:& eorum multo maxima pari,quae praetores edicere consue

uerunt.Quaedam autem genera iuris iam certa coniuetudine facta sunt: quod genus, pactum, P r,iudicatum. Pactum est quod inter aliquos conuenit, quod iam ita iustum putatur,ut iuri prastare dicatur. Par, quod inter omnes aequabile est. Iudicatum, de quo iam ante sententia alicuius aut aliquorum constituta est.Iam iura legitima ex logibus cognosci oportebit. His ergo ex partibus iuris quicquid aut ex ipsa re, aut ex simili, aut ex maiore,aut ex minore nasci videbitur,quenque attendere,atq; elicere pertentando unamquanq: partem iuris oportebit Locorum autem comunium,quoniam ut ante dictu est duo sunt genera:quoru alterum dubiae rei alteru certae continet am-

iri plificationem,quid ipsa causa det,de quid augeri per comunem locu possit,&oporteat. con*derabitur. Nacerti, qui in omnes incidat loci, praescribi no possunt. in plerisque sertasse ab authoritate iurisconsultorii, ti contra aut horitatem dici oportebit. Attendendum est autem de in hac,& in omnibus, num quos locos comunes,praeter eos quos exposuimus ipsa res ostendat. Nunc tu, idiciale genus, de parteis eius con*deremus. iv RIDI cIALIs est, in qua aequi de iniqui natura de praemii aut poenae ratio quaeritur.Huius partes sunt duae, quarum alteram absoluta, alteram assumptiuam nomina

mus. Absoluta est,quae ipsa in se,non ut negotialis implicite Si abscodite, sed patentius de expeditius recti & non recti quaestione tinet. Ea est huiusmodi:Cum Thebani Lacedamonios bello superauissent.& serer mos esset Graiis cum inter se bellum gessis Q, sent ut ii qui vicissent, trophau aliquod in finibus statueret,victoriae modo in praesentia declarandae causa non ut in perpetuu belli memoria maneret,aeneu statuerunt tro phaeu. Accusantur apud Amphictyonas, id est apud comune Graeciae conciliu . Intentio est, o oportuit.Depulsio est.Oportuit.Quaestio est Oportueritne. Ratio est Ea enim ex bello gloriam virtute peperimus,ut eius aeterna insignia posteris nostris relinquere vellemus. Infirmatio est, Attamen aeternum inimicitiarumonitamentqGraios de Graiis statuere non oportet. Iudicatio st, Cum summae virtutis celebrandae causa Graii de Graiis aeternum inimicitiarum monimentum statuerint, rectene, an contra secerint.

SEARCH

MENU NAVIGATION