Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

De Oratore

& quae non optima aliquo modo acui tamen. & corrigi posse) sed sunt quidam aut

ita lingua hae litantes, aut ita voce absoni, aut ita vultu motuque corporis vasti atque agrestes. t etiam si ingeniis atque arte valeant,tamen in Oratorum numerum veni re non pol sint. sunt autem quidam ita in iisdem rebus habiles, ita naturae mune Gbus ornati, ut non nati sed ab aliquo deo facti esse videantur. Magnum quoddam est onus atque munus.suscipere atque profiteri. se elle omnibus siletibus unum, maximis de rebus, magno in conuentu hominum audiendum. adest enim sere nemo.

qui non acutius atque acrius vitia indicente . quam recta videat: ita quicquid est in quo offenditur, id etiam illa qua laudanda sunt. obruit. Neque haec in eam sententiam disputo, ut homines adolescentes, siquid naturale sorte non habeant. omnino ira dicendi studio deterream. Quis enim non videat C. Caelio aequali meo magno honori fuisse homini nouo illam ipsam,qualicunque assequi potuerit, in dicendo mediocritatem quis vestrum aequalem meum in Varium vastum hominem atque sce- dum non intelligit illa ipsa facultate, quaiacunque habuit, magnam ei se in ciuitate gratiam consecutum e Sed quia de oratore quaerimus, fingendus est nobis oratio P 'r' nostra detractis omnibus vitiis orator atque omni laude cumulandus. Neque enim si multitudo litium . si varietas causarum. si haec turba& barbaria sorensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus. idcirco nos hoc quod quaerimus, omittemus. Itaque in

iis artibus. in quibus i 5 utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera quaedam oblectatio quam diligeter,&quam prope fastidiose iudicamus Nullae enim lites, neque is

controuersiae sunt,quae cogant homines, sicut in foro non bonos oratores. item iri theatro actores malos perpeti. Es igitur oratori diligenter prouidendi i m. no uti illis satisfaciat, quibus necet se est: sed ut iis admirabilis esse videatur, quibus libere liceat iudicare. Ac si quaeritis plane quid sentiam.enuntiabo apud homines semili rissimos .quod adhuc semper tacui, & tacendum putatii. Mihi etiam qui optime dicunt, quique id sicillime atque ornatissime sacere possunt, tamen nisi timide ad di

cendum accedunt,& in exordienda oratione perturbatur, pene impudentes videntur.tametsi id accidere n6 potest.Vt enim quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem, variόsque euentus orationis, hominumque expectationem perti- mescit. Qui vero nihil potest dignum re dignum nomine oratoris, dignum hominum auribus cssicere atque edere is mihi etiam si commouetur in dicendo, tamen impudens videtur: non enim pudendo sed non saciendo id quod non decet, impu- . dentiae nomen effugere ebemus. Quem vero non pudet id quod in plerisque vi- deo hunc ego non reprehensione solum, sed etiam poena dignum puto. Equidem de in vobis animaduertere soleo. de in me ipso saepissime experior, ut exalbescam in

principiis dicendi,& tota mente atque omnibus artubus c5 tremiscam. Adolescentulus vero sic initio accusationis exanimatus sum .ut hoc summu beneficium Quinto Maximo debuerim,quod continuo concilium dimiserit, simulac me fractum ac debilitatum metu viderit. Hic omne fassensi significare inter se, de colloqui coepe- runt: suit enim mirificus quidam in Crasib pudor qui tamen non modo non ob set eius orationi,sed etiam probitatis commedatione prodesset. Tum Antonius, Saepe, ut dicis, inquit,animaduerti Crasse.& te & caeteros summos oratores,quanqualibi par mea sentetia nemo unquam suit in dicendi exordio permoveri. Cuius qui- cidem rei cum causam quaererem,quidnam esset, curvi in quoque oratore plurimum esset, ita maxime is pertimesceret: has causas inueniebam duas. Vnam,quod intelligerent ii quos usus ac natura docuisset, nonnunquam summis oratoribus non satis ex sententia euentum dicendi procedere: ita non iniuria quotiescunque dicerent. id

quod aliqua lo pollet accidere, ne tum illud ipsum accideret timere. Altera est haec. de qua queri saepe soleo: caete ratum homines artium spectati & probati. siqua do aliquid minus bene secerunt qu1m solent,au t noluisse,aut valetudine impediti no po-

152쪽

Liber I.

tuisse consequi id quod scirent, putantur. Noluit, inquiunt hodie agere Roscius. au tcrii dior fuit. Oratoris peccatum, siquod est ani maduersum .sti illitiae peccatu mvide- ει tur. stultitia aute excusationem no habet: quia nemo videtur, aut quia crudus suerit. aut quod ita maluerit. stultus suisse, quo etiam grauius iudicium in dicendo subimus. quoties enim dicimus, toties de nobis iudicatur :& qui semel in gestu peccauit. non continuo existimatur nescire gestum: cuius autem in dicendo aliquid reprehensii m est,aut aeterna in eo, au t certe diuturna valet opinio tarditatis. Illud vero . quod a te dictum est, esse permulta, quae orator, nisi a natura haberet,no multum a magistro adluitaretur, valde tibi assentior inqtie eo vel maxime probaui summum . illum doctorem Alabandensem Apolloniti: qui cum mercede doceret, tamen non' patiebatur eos quos iudicabat non posse oratores euadere, operam apud sese perdere. limittebatque:& ad quan cunq; artem putabat esse aptum, ad eam impellere atq; hortari solebat. Satis est enim caeteris artificiis percipiendis tantummodo simile in

, esse hominis.& id quod tradatur, vel etiam inculcetur. si quis sorte sit tardior, poste' percipere animo de memoria custodire. non quaeritur mobilitas lin guae, non celeritas verborum, non denique ea quae nobis no possumus fingere, facies, vultus sonus. In oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philosophorum, verba prope poetarum, memoria iurisconsultorum, vox tragoedorum, gestus pene summorum actorum est requirendus.Quamobrem nihil in hominu genere rarius persecto oratore inueniri potest. quae enim singularum rerum artifices. singula si mediocriter adepti sunt. probantur: ea nisi omnia summa sunt in oratore, probari non possiant.

. Tum Crassiis, Atqui vide, inquit, in artificio & opera quam tenui & leui quanto plus adhibeatur diligentiae, quam in hac re, quam constat esse maximam. Saepe enim soleo audire Roscium qui ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem quidem pro-ε4 baret, potuisse neminem mon qud non essent quidam probabiles, sed quia si aliquid modo esset vitii, id serre ipse no posset. Nihil est enim tam insigne, nec tam ad Jiuturnitatem memoriae stabile, quam id in quo aliquid offenderis. Itaque, ut ad hanc. similitudinem huius histrionis oratoriam laudem dirigamus. videtisne quam nihil ab eo, nisi persecte, nihil nis cum summa venustate fiat. nihil nisi ita vi deceat.& uti omnes moueat atque delectet Itaque hoc iandiu est consecutus, ut in quo quisque

artificio excelleret is in suo genere Roscius diceretur. Hanc ego absolutionem, per

sectionemque in oratore de syderans, aqua ipse longe absum, facio impudenter: mi hi enim volo ignosci, caeteris ipse non ignotio. Nam qui non potest, qui vitiose sa-cit, quem denique non decet, hunc ut Apollonius iubebat ad id quod facere possit. detrudendum puto. Num tu igitur, inquit Sulpitius, me aut hunc Cottam ius ciui te aut rem militare iubes disceremaquis ad ista summa, atque in omni genere persecta potest perueniretTum ille. Ego vero, inquit, quod in vobis egregiam qua jam ac praeclaram indolem ad dicendum esse cognoui, idcirco haec exposui omniat nec magis ad eos deterrendos qui non possent quam ad vos qui possetis, exacuendos ac

commodaui orationem meam.&quanquam in utroque vestrum summum esse ingenium studiumque perspexi, tamen haec quae sunt in specie polita, de quibus plura

sortasse dixi, quam solet Graeci dicere, in te Sulpiti diuina sunt. Ego enim nemine in Vonec motu corporis, neque ipso habitu atque forma aptiorem, nec voce pleniorem,

aut suaviorem mihi videor audisse: quae quibus a natura minora data sunt tamen illud assequi possunt, ut iis quae habeant, modice & scienter utantur,& ut ne dedeceat. Id enim est maxime vitandum, & de hoc uno minime est iacile praecipere, non mi-

ιι hi modo, qui scut unus pateria milias his de rebus loquor. sed etiam ipsi illi Roscio,

quem saepe audio dicere, caput esse artis decere: quod tame unum id esset. quod tradi arte non possit. Sed si placet. sermone alio trans eramus.& nostro more aliquando non rhetorico loquamur. Minime vero, inquit Cotta: nunc enim te iam exore-

153쪽

126 De Oratore

mus necesse est, quoniam retines nos in hoc studio, nec ad aliam dimittis artem, ut nobis explices quicquid est istud quod tu in dicendo potes: neque enim sumus ni ,

mis auidi ista tua mediocri eloquentia contenti sumus, idque ex te quaerimus ut ne plus nos assequamur, quam quantulum tu in dicendo assecutus es quonia quae a natura expetenda su nt, ea dicis non nimis deesse nobis, quid praeterea esse assum Edutii putest Tum Crassus arridens, Quid censes, inquit, Cotta, nisi studium de ardorem quendam amoris E sine quo, cum in vita nihil quicquam egregium , tum certe hoc quod tu expctis, nemo unquam assequetur. Neque vero: vos ad eam rem video esse cohortados, quos cum mihi quoque sitis molesti nimis etiam flagrare intelligo cupiditate. Sed profecto studia nihil prosunt perueniendi aliquo, nisi illud quod eo. 0

quo in tedas. ferat deducatque cognoris. Quare, quonia mihi leti ius quoddam onus imponitis, neque ex me de oratoris arte, sed de hac mea. quantulacunque est. facultate quaeritis: exponam vobis non quandam aut perrecoditam aut valde difficilem. aut magnificam aut graue rationem consuetudinis meae qua quondam solitus suinvii clim mihi in isto studio versari adolescenti licebat. Tu Sulpitius. O diem Cotta nobis inquit optatum: quod enim neque precibus unquam, nec insui tando, nec

speculando assequi potui. ut quid Crassus ageret, meditandi aut dicendi causa, non modo videre mihi. sed ex eius scriptore & lectore Diphilo suspicari liceret, id spero

nos esse adeptos omniaque iam ex ipso quae diu cupimus, cognituros. Tum Cras sus, Atqui arbitror Sulpiti, clim audieris non tam te haec admiraturum quae dixero.

quam existimaturum, tum cum ea audire cupiebas, causam cur cuperes non suisse.

Nihil enim dicam reconditum, nihil expectatione vestra dignum. nihil aut inaudi- is tum vobis aut cuiquam nouu. Nam principio illud quod est homine ingenuo liberaliterque educato dignum non negabo me ista omnium communia & contrita fi praecepta didicisse. Primum oratoris Oiscium esse, dicere ad persuadendum accommodate: deinde esse omnem orationem. aut de infinitae rei quaestione, sine delignatione personarum.& temporum, aut de re certis in personis ac temporibus locata. In utraque autem re, quicquid in controuersiam vestat, in eo quaeri solere, aut facti inane sit:aut si est Litum, quale sit, aut etiam quo nomine vocetur:aut quod nonnulli addunt, rectene factum esse videatur . Existere autem controuersias etiam exscripti interpretatione, in quo aut ambigue quid sit scriptum aut cotrarie, aut ita ut a sententia scriptum di itideat: his autem omnibus partibus lubiecta quaedam elle ar- gumen ta propria. Sed causarum quae sint a communi quaestione seiunctae, partim in iudiciis versari, partim in deliberationibus: esse etiam genus tertium, quod in laudandis, aut vituperandis hominibus ponere turicertόsque esse locos, quibus in iudiciis uteremur, in quibus aequitas quaeritur. alios in deliberationibus, qui omnes adv-tilitatem dirigerentur eorum . quibus consilium daremus: alios item in laudationibus, in quibus ad personarum dignitatem omnia referrentur. Cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in quinq; partes distributa, ut deberet reperire primum quid diceret. deinde inuenta non solium ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensare atque disponere, tum ea denique vestire atque ornare oratione, post memoria sepire, ad extremum agere cum dignitate & venustate: etia illa cognoram& acceperam, ante quarta de re diceremus, initio conciliados eorum esse animos qui audirent:deinde rem demonstrandam, postea controuersiam constituendam: tum id quod nos in tenderemus confirmandum. post,quae contra dicerentur, refellenda: extrema autem oratione ea quae pro nobis essent amplificanda & augenda. quaeque essent pro aduersariis, infirmanda atque frangenda. Audieram etiam quae de orationis ipsius ornamentis traderetur, in qua praecipitur primum, ut pure &latine loqua-mu r: deinde ut plane & dilucide, tum ut ornate , post ad rerum dignitatem apte. &quasi decore, singularumque rerum erupta ognoram. Quin etiam qua maxime

154쪽

propria essent naturae, tamen in his ipsis arte adhiberi videram. nam de actione & de memoria quaeda breuia, sed magna exercitatione praecepta gustara. In his enim sere rebus omnis istorii artificii doctrina versatur, qua ego si nihil dicam adiuuare. mentiar. habet enim quaeda quasi ad commonendii oratorem, quo quidq: reserat, deri quo intuens, ab eo quodcunq; sibi proposuerit, minus aberret. Verum ego hac vitri intelligo esse in praceptis omnibus, non ut ea secuti oratores, eloquentiae laude sint

adepti: sed quae sua sponte homines eloquctes facerent, ea quosda obseritasse, atq; id

egisse: sic esse non eloquentia ex artificio, sed artificium ex eloquentia natur quod tamen, ut ante dixi, no elicio. est enim etia si minus necessariu ad benedicendii. ta

me ad cognoscendii non illiberale. Ea exercitatio quaeda suscipieda vobis est, quanquam vos quidem iampridem estis in cursu. sed iis qui ingredi ut ut ad studium.quique ea quae agenda sunt in foro. tanquam in acie, possunt etiam nunc exercitatione

quasi ludicra praediscere ac meditari. Hanc ipsam, inquit Sulpitius, nosse volumus. attamen ista quae abs te breuiter de arte decursa sunt, audire cupimus, quanqua sunt nobis quoque no inaudita. Vcrum illa mox, nunc de ipsa exercitatione quid sentias,i quaerimus. Equide probo ista, Crassus inquit, quae vos facere soletis: vi causa aliqua polita consimili causarum earum quae in forum deseruntur, dicatis quam maxime ad veritatem accommodate:sed plerique in hoc vocem modo, neque eam scienter,& vires exercent suas.&linguae celeritatem incitant verbortimque frequentia delectantur. in quo sallit eos quod audierunt, Dicendo homines ut dicant efficere solere Vere enim etiam illud )icitur. Perverse dicere, homines peruerse dicendo facilli

me consequi. Quamobrem in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subita saepe dicere. tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum paratius atque accuratius dicere. Caput autem est, quod vivere dica minime facimus est enim magni laboris quem plerique fugimus) quam plurimum scribere. Stylus optimus.& prae-n stantissimus dicedi effector ac magister: neque iniuria. Nam si subitam& fortuitam orationem commentatio & cogitatio facile vincit, hanc ipsam profecto assidua. ac diliges scriptura superabit: omnes enim siue artis sunt loci, siue ingenii cuiusda atq;

prudentiae, qui modo insunt in ea re de qua scribimus, inquirentibus nobis, omnique acie ingenii conleplantibus, ostendunt se de occurrui: omnMue sententiae ver baque omnia, quae sunt cuiusque generis maxime illustria, seb acumen styli subeant& succedant necesse est: tum ipsa collocatio, conformatiHque verborum perficitur in scribendo. non poetico sed quoda oratorio numero,& modo. Haec sunt quae clamores & admirationes in bonis oratoribus esticiunt, neque ea quisqua. nisi diu multumque scriptitarit, etiam si vehemetissime se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur:& quia scribendi consuetudine ad dicendum venit. hanc assert iaculta- tem. vi etiam subito: si dicat, tamen illa quae dicantur similia scriptorum esse videantur:atque etiam siquando indicendo scriptum attulerit aliquid, cum ab eo discesserit reliqua sinitis oratio consequetur. Vt concitato nauigio cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa nauis motum &cursum statim in termisso impetu pulsuque remorum: sic in oratione perpetua clim scripta defici ut, parem amen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine, & vi cocitata. In quotidianis aute concertationibus equidem mihi adolescentulus proponere solebam illam exercitationem maxime, qua C. Carbonem nostrum illum inimicum solitum esse uti sciebam. vi aut aer sibus propositis quam maxime grauibus, aut oratione aliqua lecta ad eum 'sinem quem memoria possem comprehendere, eam rem ipsam quam legissem, verbis aliis quam maxime possem lectis pronuntiarem. Sed pdstanimaduerti hoc esse in 7s hoc vitii, quod ea verba quae maxime cuiusque rei propria, quἡque essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, si ad eius versus me exercerem : aut Gracchus, si eius oratione mihi sorte proposuissem: ita si iisdem verbis uterer, nihil pro-

155쪽

i 28 De Oratore

desse: si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis uti consuescerem . Postea mihi placuit eoque sum usus adolescens, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem:quibus lectis hoc assequebar, ut cum ea quae legerem Graece, Latine redderem, non sol uni optimis verbis uterer . di tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae noua nostris essent, dummodo essent idonea. lam vocis.& spi- ritus. Si totius corporis εἰ ipsius linguae motus, 3t exercitationes, non tam artis indigent, quam laboris: quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos imitemur, quorum limites velimus esse. Intuendi nobis sunt no solum oratores. sed etiam a- ,cctores, ne mala consuetudine ad aliquam deformitatem prauitatemque veniamus. Exercenda est etiam memoria ediscendis ad verbum quam plurimis de nostris scriptis,& alienis. Atque in ea exercitatione non sane mihi displicet adhibere, si consu ris etiam istam locorii simulachrorumque rationem, quae in arte traditur. Educenda deinde dictio est ex hac domestica exercitatione Se umbratili medium in agmen. in puluerem, in clamore, in castra, atq; in aciem serensem: subet indus usus omni u.& periclitandae vires ingenii.& illa comentatio inclusa in veritatis lucem proserenda est. Legendi etiam poetae .cognoscenda li istoria. omnium bonarum artium scriptores ac doctores de legendi, de peruoluta di de exercitationis causa laudandi, interpretandi. corrigendi vituperandi refellendi: disputa lunaque de omni re in contrarias partes: Se quicquid erit in quaque, quod probabile videri possit, eligediim atque

dicendum. Perdiscendum ius ciuile .cognoscenda leges, percipi eda omnis antiqui- x tas .senatoria consuetudo, disciplina reipub. iura sociorum, foedera pactiones. causa imperii cognoscenda est: libandus est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam lepos, quo tanquam sale perspergatur omnis oratio. Effudi vobis omnia quae sentieba, quae fortasse si quencunque patrem familias arripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percolantibus respondisset. Haec cum Crassus dixisset .s lentium est consecutum. Sed quanquam satis iis qui aderant. ad id quod erat propositum .dictum videbatur, tamen sentiebant celerius esse multo quam ipsi vellent, ab eo peroratum. Tum Scaevola. Quid est Cotta, inquit,quod tacetis nihilne vobis in mei tem venit quod praeterea a Crasso requiratist Id mehercule, inquit, ipsum attendo:

tantus enim concursus verborum suit. εἰ sic euolauit oratio. ut eius vim atque incitationem aspexerim, vestigia, iἡgressumque vix viderim: & tanquam in aliquam locupletem ac resertam domum venerim, non explicata veste, neque proposito ar- 1siento, neque tabulis de lignis propalam collocatis, sed his omnibus multis magnicisque rebus constructis ac recoditis: sic modo in oratione Crassi diuitias, ac ornamenta eius ingenii per quaedam inuolucra atque integumenta perspexi: sed ea cum

contemplari cuperem, vix aspiciendi potestas nit: ita neque hoc possum dicere. me omnino ignorare quid possideat. neque plane nosse ac vidisse. Quin tu igitur sacis idem. inquit Scaevola. quod saceres, si in aliquam domu plenam ornamentorum .vel in villam venisses si ea seposita, ut dicis, essent. tu qui valde spectandi cupidus esses. non dubitares rogare dominum. ut proferri iuberet. praesertim si esset familiaris: similiter nunc petes a Crasso, ut illam copiam ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi per transennam praetereun tes strictim aspeximus, in lucem proserat, ac suo quidque loco collocet. Ego vero, inquit Cotta, a te peto Scaeuo- nia me enim de hunc Sulpitium. impedit pudor ab homine omnium grauissimo qui' genus huiusmodi disputationis semper cotem erit, haec quae isti forsita puerorum

clementa videatur, exquirere. Sed tu hoc nobis da Scaevola di perfice. ut Crassiis haee quae coarctauit, de peranguste reser si in oratione sua , dilatet nobis atque explicet. Ego mehercule inquit Mutius. antea vestra magis hoc causa volebam, quam mea. Neque enim tantopere hanc a Crata disputationem de syderabana quantopere eius in causis oratione delector: nuc vero Crasse mea quoq; etia causa rogo, ut quoniam

156쪽

tantum habemus otii, quantum iandiu nobis non contigit, ne grauere exaedificare id opus, quod instituisti. Formam enim totius negotii opinione maiorem melioremque video, quam vehementer probo. Enimuero, inquit Crassus, mirari satis non queo e- t. tiam te haec Scaevola des erare quae tieque ego teneo, uti ii qui docet: neque sunt eius generis,ut si optime tenerem, digna essent ista sapientia, ac tuis auribus. An tu, in . quit ille, si de istis communibus & peruagatis vix huic aetati audiendum putas, etiamne illa negligere possumus. quae tu oratori cognosceda esse dixisti ede naturis hominum. de moribus de rationibus iis, quibus hominum mentes & incitarentur de reprimerentur, de historia, de antiquitate. te administratione reipub. deniq; de nostro ipso iure cibulli: hanc enim ego omnem scientiam, & copiam rerum in tua prudentia sciebam inesse, in oratoris veta instrumento tam lautam supelle em nunquam videram. Potes igitur, inquit Crassus ut alia omittam, quae sunt immensa.& ut ad ipsum tuum ius ciuile veniam oratores putare eos quos multas horas expectauit, cum in campu pro-ε. perarent ,& ridens εἰ stomachans Scaevola, cum Hypseus maxima voce plurimis verbis a M. Crasso Praetore contenderet ut ei quem defendebat. causa cadcre liceret: Cn. autem Octauius homo consularis non minus longa oratione recusaret, ne aduersa rius causa caderet, ac ne is pro quo ipse diceret, turpi tutelae iudicio atque omni molesta, slui titia aduersarii liberaretur. Ego vero istos, inquit memini enim mihi narrare Mutium non modo oratoris nomine, sed ne foro quidem dignos putarem. Atqui non desilit illis patronis, inquit Crassus eloquentia, neque dicendi ratio aut copia, sed iuris ciuilis prudentia: quod alter plus lege agendo petebat, quam quantum lex in x ii tabulis permiserat: quod cum impetrasset, causa caderet: alter iniquum putabat, plus secum agi, quam quod esset in actione. neque intelligebat. si ita esset actum, litem ad-ri uersarium perditurum. Quid his paucis diebus, nonne nobis in tribunali Q . Pompeii Pratoris urbani, familiaris nostri sedentibus homo ex numero disertorum postulabat, ut illi, unde peteretur vetus atque usitata exceptio daretur, cuius pecuniae ales suisset quod petitoris causa comparatum esse non intelligebat : ut si ille inficiator probasset

iudici ante petitam ese pecuniam, quam esset coepta deberi, petitor rursus cum pete ret, ne exceptione excluderetur quod ea res in iudicium antea non venisset. Quid ergo hoc fieri turpius aut dici potest quam eum qui hanc personam susceperit, ut amicorum controuersias, causasque tueatur. laborantibus succurrat, aegris medeatur, afflictos excitet, hunc in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus. alii irridendus esse videatur Equidem propinquum nostrum P. Crassium illum diuitem, cum multis aliis in rebus elegantem hominem de ornatum, praecipuἡ in hoc seredum ti εἰ laudandum puto quod clim P.Scaeuolae frater effet solitus est ei per pe dicere, reque illum in iure ciuili satis illi arti sacere posse, nisi dictai copiam assumpsisset, quod

quidem hic qui mecum consul suit, filius eius est consecutusὶ neque se antὰ causas amicorum tractare atque agere coepisse, quam ius ciuile didicisset. Quid vero ille M. Cato inόnne di eloquentia tanta fuit, quantam illa tempora, atque illa aetas in hac ciuitate serre maximam potuit. 8t iuris ciuilis omnium petitissimus Verecundius hac de re iandii dum loquor. quod adest vir in dicendo summus, quem ego unum oratorem maxime admiror: sed tamen idem hoc semper ius ciuile contempsat. Verum quoniam sententiae atque opinionis meae voluistis esse participes, nihil occultabo, & quoad potero, vobis exponam quid de quaque re sentiam . Antonii incredibilis quaedam &prope singularis. &diuina vis ingenii, videtur etiam , si hac scientia iuris nudata sit. s. posse facile caeteris armis prudentiae causas tueri atque defendere. quamobrem hic nobis sit exceptus caeteros vero non dubitabo primu inertiae condemnari sententia mea, post etiam impudentiae. Nam volitare in foro, haerere in iure, ac Praetorum trabi in alibu&, iudicia priuata magnarum rerum obire . in quibus saepe non de facto, sed de aequitate ac iure certetur: iactare se in causis centumuiralibus, in quibus usucapionum,

157쪽

De Oratore

tutelarum, tilitatum,agnationum alluvionum, circumluvionum, nexorum, mancipiorum parietum,luminum, stillicidiorum, testametorum ruptorum aut ratorum,

caeterarumque rerum innumerabilium iura versentur,ctim omnino quid suum, quid alienum quare denique ciuis an peregrinus seruus an liber quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae. Illa vero deridenda arrogantia est, in minoribus nauigiis rudem esse se confiteri quinqueremes autem. aut etiam maiores gubernare didicisse.Tu mihi hcum in circulo decipulari aduersarii stipulatiuncula.& cu obsignes tabulas clientis tui. quibus id sit scriptum quo ille capiatur:ego tibi ullam causam maiorem committendam putemi Citius hercule is qui duorum scalmorum nauiculam in portu euerterit,in Euxino ponto Argonautam nauem gubernarit.Quid si ne paruae quidem causae sunt. sed saepe maximae, in quibus certatur de iure ciuilit quod tandem os est illius patroni, qui ad eas causas sine ulla scietia iuris audet accedere Quae potuit igitur esse causa maior, quam illius militis. de cuius morte cum domum falsus ab exercitu nuntius venisi sit:& pater eius recredita testamentuin mutasset, de quem ei visum esset,secisset haeredem :essetque ipse mortuus.res delata est ad centumuiros: cum miles domum reuenisset.egissetque lege in haereditatem paternam, testamento exhaeres filiust Nempe in ea ticausa quae satum est de iure ciuili, possethe paternorum bonorum exhaeres esse filius. quem pater testamento neque haeredem, neque exhaeredem scripsisset nominatim. Quid qua de re inter Marcellos de Claudios patricios centumuiri iudicarunt,cu Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii eiusdem nominis haereditatem, gente ad se

rediisse dicerent nonne in ea causa fuit oratoribus de toto stirpis ac geliditatis iure di- dum Quid quod iterum in cetumuirali iudicio certatum esse accepimust qui Romam in exilium venisset, cui Romae exulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum applicuissici. intestatgque esset mortuus, nonne in ea causa ius applicationis obscurum stiae Et ignotum patefactum in iudicio atque illustratum est a patrono/ Quid, nuperctim ego C.Sergii Auratae contra hunc nostrum Antonium in iudicio priuato causam defenderem, nonne omnis nostra in iure versata defensio est Cum enim Marius Craster M. Bucculeius homo neque meo iudicio stultus εἰ suo valde sapiens, de a iuris studio non abhorrens, simili in re quodam modo nuper errauit. nam cum aedes L. Fufio venderet, in mancipio lumina uti tum essent,ita recepit.Fusius autem simulatque aedificari coeptum est in quadam parte urbis quae modo ex illis aedibus conspici post et, egit, statim cum Bucculeio, quod cuicunque particulae caeli officeretur, quantiis esset procul,mutari lumina putabat.Quid vero clarissima M. Curii causa, de M. Coponii nuper apud centumuiros,quo concursu hominii,qua expectitione defensa est cum Q .S uola aequalis si colle' meus, homo omnium Se disciplina iuris ciuilis eruditissimus, is εἰ ingenio prudentiaque acutissimus, de oratione maxime limatus atque subtilis. atque, ut epo soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris peritissimus ex kripto testamentorum iura defenderet megaretque nisi posthumus. Si natus. Et antequam in suam tutelam veniret, mortuus esset, haeredem eum esse posse, qui esset secundum posthumum, de natum . de mortuum haeres institutus: ego autem desene rem hac eum mente stisse qui testamentum fecisset, ut si filius non esset qui in tui iam veniret, M. Curius esset haeres.Num destitit uterque nostrum in ea causa, in authoritatibus,in exemplis, in testamentorum sermulis hoc est in medio iure ciuili versati Omitto iam plura exempla causarum amplissimarum, quae sunt innumerabilia: capitis nostri saepe potest accidere ut causae versentur in iure. Etenim sic C. Mancinum

158쪽

Liber I.

pissent postesque Mancinus domum reuenisset, neque in s matum introire dubitasset. P. Rutilius M. filius Tribunus pl. de Senatu iussit educi, quod eum ciuem negaret esse: quia memoria sic esset proditum, quem pater suus, au t populus vendidisset, aut pater patratus dedidissici ei nullum esse postlimini u. Quam possumus reperire ex omnibus rebus ciuilibus causam, contentionemque maiorem, quam de ordine,de ciuitate, de libertate de capite hominis consularis praesertim cum haec non in crimine aliquo quod ille possit inficiari, sed in ciuili iure consisteret Similique in genere inseriore ordine, , , siquis apud nos seruisset ex populo se deo io, seseque liberasset, ac postea domum reuenisset:quaestum est apud maiores nostros, num is ad suos postliminio rediisset, & amisisset hanc ciuitatem. Quid de libertate, quo iudicium grauius esse nullum potest: nonne ex iure ciuili potest esse contentio 3 clim quaeritur is qui domini voluntate cer sus sit, si non sit coditum lustrum, sitne liber. Quid quod usu memoria patrum venit,

ut paterfamilias qui ex Hispania Roma venisset, cum uxorem praegnantem in prouincia reliquiset Romaeque alteram duxisset, neque nuntium priori remisisset, mortuusque est intestato,& ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in cotrouersiam adducta est, cum quaereretur de duobus ciuium capitibus, & de puero qui ex posteriore natus erat,& de eius matrei quae si iudicaretur, certis quibusdam verbis non nouis nuptiis fieri cum superiore diuortium, in concubinae locu duceretur. Haec igitur & h ,, rum similia iura suae ciuitatis ignorantem erectum & celsum alacri & prompto ore ac vultu huc atque illuc intuentem, vagari magna cii caterua toto sero, praesidium clien-

. tibus, atque opem amicis, de prope cunctis ciuibus lucem ingenii &consilii sui portigentem atque tendentem, notiane in primis flagitiosum puta lum csti Et quoniam de impudelia dixi, castigemus etia segnitiem hominum atque inertiam. Nam si esset ista cognitio iuris magna ac difficilis, tame utilitatis magnitudo deberet homines ad se Rcipiendu discendi laborem impellere. Sedo Dii immortales non dicerem hoc audiete Scaevola. nisi ipse dicere soleret nullius sibi artis faciliorem cognitionem videri. Quod quidem certis de causis a plerisq; aliter existimatur: primum quia veteres illi qui huic scientiae praefuerunt, obtinedae atq; augendae potetiae suae causa peruulgari artem suam noluerunt. deinde posteaquam est editum, expositis a Cn. Flauio primum actionibus, si nulli suerunt qui illa artificiose digesta generatim componerent. nihil est enim quod ad artem redigi possit nisi ille prius qui illa tenet, quorum artem instituere vult labet illam scietiam, ut ex iis rebus quarum ars nondum sit artem efficere possit. Hoc video, dum breuiter voluerim dicere. dictum a me esse paulo obscurius: sed experiar.& dicam si potero, planius. Omnia sere quae sunt conclusa nunc artibus, dispersa & dissipata

quondam suerunt, ut in muscis numeri& voces de modi: In geometria, lineamenta, sermae, interualla, magnitudines: In astrologia, caeli conuerso, ortus, obitus, motusque syderum: In grammaticis, poetarum pertractatio, historiarum cognitio, verborum interpretatio, pronuntiadi quidam sonus: In hac deniq; ipsa ratione dicendi, excogitare, ornare, disponere, meminisse,agere, ignota quondam omnibus & diffusa late videbantur. Adhibita est igitur ars quaeda extrinsecus ex alio genere quodam, quod sbi totum se philosophi assumunt,quae rem dissolutam diuulsamque conglutinaret, & ratione quadam constringeret. Sit ergo in iure ciuili finis hic legitimae atque usitatae in rebus causisque ciuium aequabilitatis conseruatio um sunt notanda genera, it ad certu num ' rum paucitatemque reuocanda. Genus autem id est quod sui similes comunione qua dam specie autem differentes duas aut plures complectitur partes. Partes autem sunt quae generibus iis ex quibus emanat, subiiciuntur. Omniaq; quae sunt vel generum, vel Partiu nomina,definitionibus,quam vim habeant, est exprimendu . Est enim definitio earum rerum quae sunt ei rei propriae, quam definire volumus, breuis de circunscripta quaedam explicatio. Hisce ego rebus excpla adiungerem, nisi apud quos haec haberetur oratio cernere. nuc coplectar quod proposui breuius. Si enim aut mihi sacere licuerit

159쪽

is De Oratore

quod iandiu cogito, aut alius quispiam, aut me impedito occuparit, aut mortuo effece- rit,ut primum omne ius ciuile in genera digerat, quae perpauca sunt: deinde eotii generum quasi quaedam membra dispertiat: tum propriam cuiusque vim definitione declaret: persectam artem iuris ciuilis habebitis, magis magna atque uberem, quam difficilem &obscuram. Atque interea tamen dum hac quae dispersa sint cogutur, vel pase

sim licet carpentem,& colligetem undique, replere istam iuris ciuilis scientia. Nonne videtis equitem Romanum hominem acutissimo omni u ingenio, sed minime caeteris artibus eruditum C. Aculeone, qui mecum vivit, semperq; vixit, ita tenere ius ciuile .ut ei cum ab hoc discesseritis, nemo de iis qui peritissimi sunt, anteponatur omnia enim sunt posita ante oculos .collocata in via quotidiano, in cogressione hominu atqi in sororiaeque ita multis literis, aut voluminibus magnis continentur: cade enim sunt

elata primum a pluribus: deinde paucis comutatis verbis etiam ab iisdem scriptoribus is

scripta sunt saepius. Accedit veror quo facilius percipi cognosciqi ius ciuile po it quod

minime plerique arbitratur mira quaedam in cognoscendo suavitas&delectatio. Nam siue quem aliena studia delectat, plurima est & in ipso iure ciuili, & in pontificu libris,& in duodecim tabulis antiquitatis effigies, quod & verboru prisca vetustas cognoscitur,& achionia genera quaedam maioru consuetudinem vitamque declarant. Sive quis ciuilem scientia conlepletur, quam Scaevola non putat oratoris esse propria, sed cuiusdam ex alio genere prudeliae, tota hanc. bene descriptis omnibus ciuitatis utilitatibus ac partibus x ii tabulis contineri videbitis. Sive quem ista praepotens & gloriosa philosophia delectat dicam audacius, hosce habet sontes omnium disputationum suarum, qui iure ciuili At legibus continentur. ex his enim εἰ dignitatem maxime expetendam μvidemus, cum verus & iustus atque honestus labor honoribus. praemiis atque spledore

decoratur: vitia aute hominu atque fraudes, damnis, ignominiis, vinculis, verberibus, exiliis morte multantur:&docemur non infinitis, cocertationumque plenis disputotionibus. sed aut horitate nutuque legu domitas habere libidines, coercere omnes cupiditates. nostra tueri ab alienis mentes, oculos,manus abstinere. Fremant omnes licet,

dicam quod sentio. bibliothecas mehercule omnium philosophorum unus mihi videtur x ii tabularii libellus siquis legum sontes & capita viderit. εἰ au thoritatis pondere,& utilitatis ubertate superare. Ac si nos id quod maxime debet, nostra patria delectar, cuius rei tanta est vis ac tanta natura ut Ithacam illam in asperrimis saxulis tanquam nidulum affixa. sapientissimus vir immortalitati anteponeret: quo amore tandem inflammati esse debemus in eiusmodi patriam quae una in omnibus terris domus est vir - πtutis. imperii dignitatis cuius primum nobis mens, mos disciplina nota esse debet: vel quia est patria parens omnium nostrum, vel quia tanta sapientia fuisse in iure constituendo putanda est, quanta fuit in his tantis opibus imperii comparandis. Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam & voluptatem, quόd quantu praestiterint nostri maiores prudentia caeteris getibus tum facillime intelligetis si cu illorum Lycurgo.& Dracone &Solone nostras leges c5serre volueritis. Incredibile est enim quam sit omne ius ciuile praeter hoc nostrum inconditum ac pener ridiculu:de quo multa soleo in sermonibus quotidianis dicere, cum hominu nostrorum prudentia cateris hominibus S maxime Graecis antepono. His ego de causis dixeram Scaevola, iis qui persectiora tores esse vellet iuris ciuilis cognitionem esse necessaria. Iam veror ipsa per sese qua- o tu afferat iis qui ei praesunt. honoris gratiae dignitatis quis ignorate Itaq; ut apud Graecos infimi homines mercedula adducti ministros se praebet in iudiciis oratoribus ii qui apud illos incαγ ατ ι vocantu sic in nostra ciuitate cotra amplissimus quisq; & clari stimus vir .ut ille qui propter hac iuris ciuilis scientia sic appellatus a summo poeta est. - Egre te cordatus homo Catus AEliu 'Sextus: multique praeterea. qui cum ingenio sibi authore dignitate reperissent, persecerunt ut in respondendo iure,aut boritate plus etia quam ipso ingenio valerent. Senectuti vero

160쪽

celebrandae & ornandae quod honestius potesten per sugiu,quam iuris interpretatio Equidem mihi hoc subsaiu iam inde ab adolescetia comparaui non solu ad causarum

usum serensem, sed etia ad decus atq; ornamentum senectutis: ut cum me vires quod is sere iam tempus aduentat deficere coepissent, ista ab solitudine domum meam vindicarem. Quid est enim praeclarius quam honoribus εἰ Reip. muneribus perfunctum senem posse suo iure dicere idem quod apud Ennium dicat ille Pythius Apollo, se esse

eum,unde sibi si non populi de reges,at omnes sui ciues consilium expetant

.. Suarum rerum incerti,quos ego mea ope exis Incertis certos,compotesque consilii ia Dimitto, ut ne res temere tractent turbidas . .

Est enim sine dubio domus iuriscosulti totius oraculum ciuitatis. Testis est huiusce in Mutii ianua de vestibulum, quod in eius infirmissima valetudine, affectaque iam

aetate, maxima quotidie frequentia ciuium ac summorum hominum splendore celebratur. Iam vero illa non longam oratione desyderant quamobrem existimem publica quoque iura, quae sunt propria ciuitatis atque imperii: tum monimenta reru gesta πω rum εἰ vetustatis exempla oratori nota esse debere. Nam ut in reru priuatarum causis atque iudiciis deprome a saepe oratio est ex iure ciuili, εἰ idcirco, ut anter diximus,oratori iuris ciuilis scientia necessaria est sic in causis publicis iudiciorum concionum,senatus,omnis haec de antiquitatis memoria,& publici iuris authoritas,& regendae Reip. ratio ac scientia tanquam aliqua materies iis oratoribus,qui versantur in Rep. subiecta esse debent. Non enim causidicum nescio quem,neque proclamatorem, aut rabulam hoc sermone nostro coquirimus,sed eum virum qui primust eius artis antistes,cuius cum ipsa natura magna homini facultatem daret, tamen esse deus putatur,ut & ipsum quod erat hominis proprium,non partu per nos,sed diuinitus ad nos delatum videretur:deinde qui possit non tam caduceo quam nomine oratoris ornatus,incolumis vel

inter hostium tela versari: tum qui scelus fraudemq; nocentis possit dicendo subiicere rei odio ciuium,supplicioq; constringere:idemq; ingenii praesidio innocentia iudiciorum

poena liberare: idemq; languentem labentemq; populu aut ad decus excitare, aut ab cr rore deducere aut inflamare in improbos, aut incitatu in bonos mitigare:qui denique quencunq; in animis hominum motu res de causa postulet eu dicedo vel excitare possit vel sedare. Hanc vim siquis existimat aut ab iis qui de dictai ratione scripserui, ex' postam esse,aut i me posse exponi tam breui vehemeter errat meque solum inscitiam meam, sed ne rem qui)em magnitudine perspicit. Equidem vobis quonia ita voluistiς, sontes unde hauriretis,atque itinera ipsa ita putaui esse demonstranda. non ut ipse dux

effem,quod & infinitu est 6t non necessariu sed ut commonstrarem latum viam,&,utini seri solet digitii ad fontes intenderem. Mihi vero inquit Mutius,satis superq; abs te videtur istoru studiis si modor sunt studiosi esse iactu. nam ut Socratem illum solitum aiunt dicere, perfectu sibi opus ese, siquis satis esset cocitatus cohortatione sua ad studium cognosceta percipiessaeq; virtutis quibus enim id persuasum esset, ut nihil mallet se esse quam bonos viros, iis reliqua facilem esse doctrina sic ego intelligo. si in haec

quae patefecit oratione sua Crassus,intrare volueritis, sicillime vos ad ea quae cupiti peruenturos ab hoc aditu ianuaq; patefacta.Nobis vero, inquit Sulpitius ista sunt pergrata perque iucuda: sed pauca etia requirimus, in primisque ea quae valde breuiter a te Cras de ipsa arte percursa sunt cum illa te & non contemnere.&didicisse confiterere: ea si paulo latius dixeris, expleris omnem expectatione diuturni desyderii nostri. nam nunc quibus studendum rebus esset, accepimus, quod ipsum est tamen magnum, sed

in vias earum rerum, rationemque cupimus cognoscere. Quid si inquit Crassus quom niam ego,quo facilius vos apud me tenerem, vestrae potius obsecutus sum voluntati, quam aut cosuetudini aut naturae meae petimus ab Antonio, ut ea quae cotinet, neque

adhuc protulit, ex quibus unu libellu sibi excidisse iandudu questus est, explicet nobis,

SEARCH

MENU NAVIGATION