Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

De Oratore

& illa dicendi mysteria enuntiet Vt videtur, inquit Sulpitius: nam Antonio dicente, etiam quid tu intelligas, sentiemus. Peto igitur, inquit Crassus, a te, quonia id nobis Antoni hominibus id aetatis oneris ab horum adolescentium studiis imponitur, ut exponas quid iis de rebus quas a te quaeri vides, sentias. Deprehensum equidem me, inquit Antonius, plane video atque sentio, non soliam quod ea requiruntur a me quo- i rum sum ignarus atq; insolens, sed quia quod in causis valde lasere soleo, ne tibi Crasse succedam id me nunc isti vitare non sinunt veru hoc ingrediar ad ea quae vultis audacius, quod idem mihi spero usu esse venturum in hac disputatione quod in dicendo . solet, ut nulla expectetur ornata oratio : neque enim sum de arte dicturus quam nunquam didici sed de mea consuetudine, ipsaque illa quae in commentarium meti retuli, sunt eiusmodi, non aliqua mihi doctrina tradita, sed in rerum usu, catasque tractata: quae si vobis hominibus eruditissimis non probabutur, vestra iniquitatem accusatote. qui ex me ea quaesieritis quae ego nescirem: mea facilitatem laudatote cum vobis non meo iudicio sed vestro studio inductus non grauate respondero. Tum Crassus, Perge modo. inquit, Antoni: nullum est enim periculu nequid tu eloquare, nisi ita prude ter. ut neminem nostrii poeniteat ad huc te sermonem impuli sic. Ego vero, inquit, pergam de id faciam quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ibi ut quid illud sit de quo disputetur explanetur, ne vagari de errare cogatur oratio si ii qui inter se dissenserint,no idem esse illud de quo agitur intelligent. Nam si sorte quaereretur, quae esset ars imperatoris constituendu putarem principio, quis esset imperator: qui cum esset constitutus administrator quidem belli gerendi, tum adiungeremus de exercitu de castris, de agminibus, de signorum collationibus, de oppidoru oppugnationibus, de commeatu, de insidiis faciendis atque vitandis, de reliquis rebus quae essent propriae belli administrandi: quarum qui essent animo & scientia copotes, eos esse imperatores dicerem, utererque exemplis Africanorum & Maximorum, Epaminondam atque Annibalem, atque eius generis homines nominare. Sin autem quaereremus quis esset is qui ad Rem p. moderandam usum& scientiam & studium seu contulisset, definirem hoc modo Qui quibus rebus utilitas Reip. pararetur augeret iurq;, teneret, iisque uteretur, hunc Rei p. reborem,&consilii publici authorem esse habendum: praedica- remque Publium Lentulum principem illuna,& Tiberi u Gracchum patrem, & Quintum Metellum, de Publium Africanum,& C. Laelium,& innumerabiles alios cu ex nostra ciuitate, tum ex caeteris. Sin autem quaereretur quisnam iuris cosultus vere nominaretur, eum dicerem, qui legum de cosuetudinis eius qua priuati in ciuitate uteretur, de ad respondendum,& ad agendu Si ad cauedum peritus esset,& ex eo genere Sextum AElium, M. Manilium P. Mutium nominarem. Atque ut iam ad leuiora artium studia

veniam,s musicus,s grammaticus, s poeta quaeratur, possim similiter explicare quid eorum quisque profiteatur.& quo no amplius ab quoquest postulandu. Philosophi denique ipsius qui de sita vi ac sapietia unus omnia pene profitetur, est tamen quaedam

descriptio, ut is qui studeat omnium rerum diurnarii atque humanarum vim, natura, ior causasque nosse, εἰ omnem bene vivendi rationem tenere & persequi, nomine hoc appelletur. Oratorem autem, quoniam de eo quaerimus, equidem non facio eundem quem Crassi is, qui mihi visus est omnem omnium rerum atque artiu scientiam coinprehendere uno oratoris officio ac nomine: atque eu puto esse, qui de verbis ad audiendum iucundis,3e sententiis adprobadum accommodatis uti possit in causis forensbus atque comunibus: hunc ego appello oratorem, eumque esse praeterea instructu voce de actione,& lepore quoda volo. Crassus vero noster mihi visus est oratoris sicultate non

illius artis terminis. sed ingenii sui finibus immensis pene describere. na de ciuitatu regendarii oratori gubernacula sententia sua tradidit in quo per mihi mirum visum est Scaevola te hoc illi concedere, cum saepissime tibi senatus breuiter impoliteq; dicenti, maximis si de rebus assensus. M. veta Scaurus, quem no longer ruri apud se esse audio, in

162쪽

Liber L

vir regendae Reipub. scientissimus, si audietit hanc aut horitatem grauitatis de consilii sui vindicari a te Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, iam credo huc veniat.& hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectitque conterreat:qui quanquam est in dicendo minime contem nedus, prudentia tamen rerum magnarum magis, quam di cendi arte nititur. Neque veror si quis utrunque potest, aut ille consilii publici aut hor. ae senator bonus, ob eam ipsam causam orator est: aut hic disertus atque eloques, si est idem in procuratione ciuitatis egregius aliquam scientiam dicendi copia est consecutus. Multu inter se distant istae facul tales longeque sunt diuersae atque seiunctat: neque eadem ratione ac via M. Cato, P. Africanus, L. Metellus,C. Laelius,qui omnes eloque tessuerunt, oratione suam,& Reip. dignitate exornabant. neque enim est interdictis ms aut reru natura aut ar lege aliqua atq; more, ut singulis hominibus ne amplius quam singulas artes nosse liceat. Quare non et si eloquentissimuς Athenis Pericles, idemque

in ea ciuitate plurimos annos princeps consilii publici suit, iccirco eiusdem hominis atque artis utraque facultas existimada est mec si Publius Crassus idem fuit eloquens de iuris petitus,ob ea causam inest in facultate dicendi iuris ciuilis scientia. Na si quisque ut in aliqua arte de sacultate excellens aliam quoque artem sibi assumpserit, is perficietivi quod praeterea sciet, id eius in quo excellet, pars quaeda esse videatur. licet ista ratio ne dicamus, pila bene Se duodecim scrupis ludere proprium esse iuris ciuilis, quoniam

utrunque eorum P. Mutius optime secerit: eademque ratione dicatur 3t quos φυαυμGraeci nominant, iidem poetae, quoniam Empedocles physicus egregiu poema secerit. At hoc ne philosophi quidem ipsi. qui omnia sicut propria sua esse atque a se possideri, volunt, dicere audent, geometria aut musicam philosophi esse, quia Platonem omnes in illis artibus praestantissimum suisse fateantur. Ac si iam placet omnes artes oratori subiungere, tolerabilius est sic potius dicere ut quonia dicendi facultas no debeat esse ieiuna atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum iucuda quadam varie tate: sit boni oratoris multa auribus accepisse, multa vidisse, multa animo Si cogitatio ne multa etiam legendo percurrisse neque ea ut sua possedisse, sed ut aliena libasse se teor enim callidum quendam hunc,& nulla in re tironem ac rudem,nec peregrinum atque hospitem in agendo esse debere. Neque vero istis tragoediis tuis, quibus uti plu losophi maxime solet Crasse perturbor, quod ita dixisti, neminem posse eorum menstres qui audirent aut inflammare dicendo aut inflammatas restinguere, cum eo maxi i me vis oratoris, magnitudoque cernatur, nisi qui rerum omnium naturam, mores hominum ac rationes penitus perspexerit, in quo philosophia sit oratori necessarid per cipieda:quo in studio hominum quoque ingeniosissimoru otiosissimorumque totas

aetates videmus esse cotritas: quorum ego copia magnitudinemque cognitionis atque artis non modo non contemno, sed etia vehementer admirormobis tamen qui in hoc

populo foroq; versamur, satis est ea de moribus hominu & scire & dicere, quae non ab horrent ab hominum moribus. Quis enim unquam orator magnus & grauis, cum ira tum aduersario iudicem sacere vellet, haesitauit ob ea causam, quod nesciret quid esset iracundia, servorne mentis, an cupiditas puniendi doloris Quis cu teros animorum motus aut iudicibus aut populo dicedo miscere atque agitare vellet, ea dixit quae t phi i losophis dici solentiqui partim omnino motus negat in animis vllos esse debere, qui que eos in iudicum mentibus concitent scelus eos nesarium sacere: partim qui tolera biliores volunt esse.& ad vetitatem vitae propius accedere, permediocres, ac potius te ues motus debere esse dicunt. Orator autem omnia haec, quae putantur in communi vitae consuetudine mala ac molesta, & fugienda, multa maiora & acerbiora verbis sa cit et itemque ea, quae vulgo expetenda atque optabilia videntur, dicendo amplificat atque ornat: neque vult ita sapiens inter stultos videri, uti qui audiant, aut illum ineptum, aut graeculum putent: aut cliam si valde probent ingenium, oratoris

sapientiam admirentur, se esse stultos moleste serant : ted ita peragrat per animos

163쪽

i36 De Oratore

hominum, ita sensus mentesque pertractat, ut non des eret philosophorum desci ptiones neque exquirat oratione, summum illud bonum in animone sit, an incorpore: virtute, an voluptate definiatur:an haec inter seiungi copularique possint: an veror, is, ut quibusdam visum, nihil certum sciri, nihil plane cognosci de percipi possit. quarum rerum sateor magnam, multiplicemque esse disciplinam, de multas,copiosas, variasque rationes. Sed aliud quiddam longe aliud Crasse quaerimus, acuto homine nobis opus est,& natura . usuque callido qui sagaciter pervestiget quid sui ciues,liq; homines qui bus aliquid dicendo persuadere velit, cogitent, sentiant, opinentur, expectent. Teneat Oportet venas cuiusque generis,aetatis, ordinis,& eorum apud quos aliquida peti aut erit acturus, mentes sensusque degustet. Philosophoru autem libros reseruet tibi ad huiuscemodi Tusculani requiem atque otium, ne siquando ei dicedum erit de iustitia &fide. mutuetur a Platone qui cum haec exprimenda verbis arbitraretur, nouam quandam finxit in libris ciuitatem, que eo illa quae dicenda de iustitia putabat, a vita consiletudine,& a ciuitatum moribus abhorrebant.Quia si ea probarentur in populis at- is que in ciuitatibus, quis tibi Crasse concessisset clarissimo viro. 8e amplissimo principi ciuitatis, ut illa diceres in maxima cocione tuorum ciuium quae dixisti, Eripite nos ex miseriis,eripite nos ex faucibus eorum, quorum crudelitas nostro sanguine no potest expleri molite sane nos cuiqua seruire nis vobis uniuersis, quibus & possumus,& d bemus omitto miserias, in quibus, ut illi aiunt, vir sortis esse non potest: omitto sauces, ex quibus te eripi vis, ne iudicio iniquo exorbeatur sanguis tuus, quod sapienti negant accidere posse: seruire vero non modo te sed uniuersum senatum, cuius tum causam agebas, ausus es dicere Potestne virtus Crasse seruire istis authoribus, quorum tu praecepta oratoris facultate complecteris,quae& semper,& sola libera est,quaeque etiam si corpora capta snt armis aut constricta vinculis, tamen suum ius atque omnium re- inrum impunitam libertatem tenere debeat Quae verὰ addidisti,no modo senatum seruire posse populo, sed etiam debere: quis hoc philosophus tam mollis, tam languidus,

tam enervatus, tam omnia ad voluptate corporis, doloremque reserens, probare posset, senatum seruire populo, cui populus ipse moderadi & regendi sui potestatem quasi quasdam habenas tradidisset itaque haec cum a te diuinitus ego dicta arbitrarer, P. Rutilius Rufiis, homo doctus &philosophiae deditus non parum commode,sed etia turpiter & flagitiose dicta est e dicebat. Idem 4. Sergium Galbam, quem hominem probe commeminisse se aiebat, pergrauiter reprehendere solebat, quia is L. Scribonio quae stionem in eum serente, populi misericordiam concitaset,chim M. Cato Galba grauis atque acer inimicus aspere apud populum Rom. & vehementer esset locutus, quam orationem in Originibus suis exposuit ipse. Reprehendebat igitur Galbam Rutilius,

quod is C. Sulpitii Galli propinqui sui Q Pupillum filium ipse pene in humeros suos

extulisset . qui patris clarissimi recordatione de memoria fletu populo moueret, εἰ duos filios suos paruos tutelae populi commendasset ac se, tanquam in procinctu testamentum saceret sine libra atque tabulis. populum Rom. tutore instituere dixisset illorum orbitati. Itaque cum de inuidia& odio populi tum Galba premeretur his quoque eum tragoediis liberatum serebat: quod item apud Catonem scriptum esse video nili pueris εἰ lachrymis usus esset, poenas eum datum insuisse. Haec Rutilius valde vituperabat. 6e huic humilitati dicebat vel exilium suisse, vel mortem anteponenda. Neque vero hoc solum dixit, sed ipse &sensi & secit. Nam cum esset ille vir exemplum, ut scitis, innocentiae: cumque illo nemo neque integrior esset in ciuitate, neque sanctior, non m tirdo supplex iudicibus esse noluit, sed ne ornatius quidem aut liberius causam dici sua. quam jimplex ratio veritatis serebat. Paulum huic Cotta tribuit partium disertissimo adolescenti sororis suae filio. dixit item causam illam quadam ex parte Q . Mutius m re suo. nullo apparatu. pure de dilucide. Quod si tu tune Crasse dixisses. qui subsidium oratori ex illis disputationibus quibus philosophi utuntur, ad dicendi copia petendum

164쪽

Liber I.

esse paulo ante dicebas:& si tibi pro P. Rutilio non philosophorum more, sed tuo licuisset dicere,quamuis scelerati illi suissent, sicuti suerunt pestiferi ciues, supplicicque

digni, tamen omnem eorum importunitatem ex intimis mentibus euellisset vis orationis tuae munc talis vir amissus est dum causa ita dicitur, ut si in illa commetitia Platonis ciuitate res ageretur memo ingemuit, nemo inclamauit patronorum, nihil cuitis quam doluit nemo est questus, nemo rem p. implorauit, nemo supplicauit. Quid multa pedem nemo in illo iudicio supplosit, credo, ne Stoicis renuntiaretur. Imitatus est homo Romanus 5t consularis veterem illum Socratem, qui cum omnium sapientissimus esset, sanctissimeque vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed ut magister aut dominus videretur et se iudicum. quin etiam clim ei icrseptam orationem disertissimus orator Lysias attulisset, quam si ei videretur, edisceret. vi ea pro se in iudicio uteretur. non inuitus legit. de commode scriptarn esse dixit:sed, in quit ut si mihi calceos Sicyonios attulisses no uterer, quamuis essent habiles de apti ad pedem, quia non essent viriles: sic illam orationem disertam sibi de oratoria videri, sor- tem de virilem non videri. Ergo ille quoque damnatus est. neque sollina primis sententiis, quibus tantum statuebant iudices damnarent an absoluerent: sed etiam illis, quas iterum legibus serre debebant. Erat enim Athenis reo damnato, si fraus capitalis non effet, quasi poenae aestimatio: ex sententia clim iudicibus daretur, interrogabatur reus, quam quasi aestimationem commeruisse se maxime cofiteretur: quod ςtim interrogatus Socrates esset, respondit sese meruisse. ut amplissimis honoribus de praemiis decoraretur , & ut ei victus quotidianus in Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud Graecos maximus haberetur. Cuius responso sic iudices exarseriit, ut capitis hominem innocentissimu condemnarent qui quidem si absolutus esset quod mehercule, etiam

si nihil ad nos pertinet, tamen propter eius ingenii magnitudinem vellemὶ quonam modo istos philosophos ferre possemus,qui nuc, cum ille damnatus est, nullam aliam ob culpam, nisi propter dicendi inscitiam, tamen a se oportere dic ut peti praecepta di- iis cendii Quibuscum ego non pugno virum sit melius aut verius . tatum dico de aliud illud esse atque hoc de hoc sine illo summum esse posse. Nam quod ius ciuile Crasse tam

vehetracter amplexus es, video quid egeris: tum cum dicebas, non videbam. Primum Scaeuolae te dedisti, que omnes amare meritissimo pro eius eximia suauitate debemus: cuius artem clim in)otatam esse atque incomitatam & incomptam videres verborum

eam dote locupletasti de ornasti. Deinde quoid in ea tu plus operae labor ἰsquetasumpseras, chim eius studii tibi Si hortator de magister esset domi veritus es, nisi ista artem oratione exaggerasses, ne operam perdidisses. Sed ego ne cum ista quidem arte pugno. sit sane tanta, quanta tu illam esse vis:etenim sine controuersia de magna est, de late patet, de ad multos pertinet de summo in honore semper fuit, de clarissimi ciues ei stu)io, is etiam hodie praesunt: sed vide Crata, ne dum nouo εἰ alieno ornatu velis ornare iuri ciuilis scientiam, suo quoque eam concessio de tradito spolies atque denudes. Nam lilia diceres qui iuris consultus esset, esse eum oratorem: itemque quiesset orator, iuris eundem esse consultum:praeclaras duas artes constitueres atque inter se pares,& eiusmodi socias dignitatis. nunc vero iuris consultu sine hac eloquentia de qua quaerimus, fateris esse posse suisseque plurimos: oratorem negas, nisi illam scietiam assumpserit, esse posse: ita de tibi iuris cosultus ipse per se nihil, nisi leguleius quidam cautus de acu tus, praeco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum.Sed quia saepe uti tu rorator subsidio iuris in causis, iccirco istam iuris scientiam eloquentiae tanquam ancillulam pedit sequamque adiunxisti. Quod vero impudentiam admiratus es eorum patro-rii norum, qui aut cum parua nescirent, magna profiterentur: aut ea quae maxima essent

in iure ciuili, tractare auderent in causis, cum ea nescirent, nunquamque didicissent:

utriusque rei facilis est de prompta defensio. Nam neque illud est mirandum, qui quibus verbis coemptio fiat,nesciat,eudem eius mulieris quae coemptionem secerit, cau-

165쪽

i38 De Oratore

sam posse defendere. Nec si parui nauigii & magni eadem est in gubernando scientia.

iccirco qui quibus verbis hercisci oporteat, nesciat idem herciscundae familiae causam agere non possit. Nam quod maximas centumuirales causas in iure positas protulisti, quae tandem earu causa suit,quae ab homine eloquenti iuris imperito non ornatissime potuerit dicitquibus quidem in causis omnibus sicut in ipsa M. Curii, quae abs te nuper est dicta.& in C. Hostilii Mancini controuersia, atque in eo puero,qui ex altera natus erat uxore, n6 remisso nuntio superiori .suit inter peritissimos homines summa de iure dissensio. Quaero igitur quid adiuuerit oratorem in his causis iuris scientia, cum hic iuris consultus superior fuerit discessurus.qui esset non suo artificio sed alieno hoc est usnon iuris scientia. sed eloquentia sustentatus Equidem hoc saepe audiui, cum aedilitatem P. Crassus peteret, cumque maior natu etia consularis Sergius Galba assectaretur.

quod Crassi filiam C. filio suo desp5disset: accessisse ad Crassum consulendi causa quendam rusticanumqui ctim Crassum seduxisset, atque ad eum retulisset, responsumque ab eo verum magis, quam ad suam rem accommodatum abstulisset,ut eu tristem Galba vidit, nomine appellauit, quaesivitque qua de re ad Crassum retulisset: ex quo ut audiuit, commotumque ut vidit hominem, Suspe . inquit, animo& occupato Crassum tibi respondisse video: deinde ipsum Crassum manu prehendit,&, Heus tu, inquit,quid tibi in mentem venit ita respondere Tum ille fidenter homo peritissimus coiirmare, ita se rem habere, ut respondisset nec dubium esse posse. Galba autem alludens varier &copiose multas similitudines afferre, multaque pro aequitate contra ius dicere: atque illum .cum differendo par esse non possiet quanquam suit Crassus in numero disertoru.

sed par Galbae nullo modo ad authores confugisse,& id quod ipse diceret. & in P. Mutii sit tris sui libris.& in Sex. AElii commetariis scriptum protulisse, ac tamen concessisse Galbae disputationem sibi probabilem de proper veram videri. Attamen quae causae

sunt eiusmodi, ut de earum iure dubiu esse non possit omnino in iudicium vocari non solent. Num quis eo testameto,quod paterfamilias ante secit quam ei filius natus est. haereditatem petit Nemo: quia constat agnascendo rumpi testamentum: ergo in hoc genere iuris iudicia nulla sunt. Licet igitur impune oratori omnem hanc partem iuris in controuersis ignorare: quae pars sine dubio multo maxima est. In eo autem iure iis quod ambigitur inter peritissimos, non esse difficile oratori eius partis qua ncunt: defendet, authorem aliquem inuenire: a quo cum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris lacertis viribusque torquebit. Nis vero bona venia huius optimi viri dis rim Scaeuolae) tu libellis aut praeceptis soceri tui causam M. Curii defendisti, nonne arripuisti patrocinium aequitatis,& defensionem testamctorum ac voluntatis mortu rum Ac mea quidem sententia frequens enim te audiui atque affuiὶ multo maiorem partem sententiarum sale tuo & lepore, de politissimis facetiis pellexisti, cum & illud nimium acum c illuderes. Se admirarere ingentu Scaeuolae,qui excogitasset nasci prius oportere, quam emori: ctimque multa colli peres de ex legibus, εἰ ex senatus consultis.& ex vita ac sermone communi, non modo acute, sed etiam ridicule ac sacete: ubi, si

verba non rem sequeremur, confici nihil possiet. Itaque hilaritatis plenum iudicium iis ac laetitiae suit: in quo quid tibi iuris ciuilis exercitatio profuerit, non intelligo: di cendi vis egregia summa festiuitate & venustate coniumsta prosuit. Ipse ille Mutius paterni iuris defensor & quasi patrimonii propugnator sui, quid in illa causa, cum c

tra te diceret attulit, quod de iure ciuili depromptum videretur quam legem recitauit quid patefecit dicendo, quod fuisset imperitis occultiust nempe eius omnis oratio versata est in eo . ut scriptum plurimum valere oportere defenderet. At in hoc genere pueri apud magistros exercentur omnes, cum in eiusmodi causis alias scriptum, alias aequitatem defendere docentur. Et credo in illa militis causa si tu aut haeredem. aut militem defendisses ad Hostilianas te actiones, non ad tuam vim & oratoriam sa- cultate contulisses.Tu vero vel si testamen tu defenderes, sic ageres, ut omne omnium

166쪽

Liber I.

is 1 testametorum ius in eo iudicio positum videretur: vel si causam ageres militis, patrem

eius, ut soles dicendo a mortuis excitasses,statuisses ante oculos, coplexus esset filium. flensque eum centumuiris commendasset,lapides mehercule omnes stere ac lamentari coegisset ut totum illud, uti lingua nucupasset, non in x I i tabulis quas tu omnibus

bibliothecis anteponis, sed in magistri carmine scriptum videretur. Nam quod iner tiam accusas adolescentium, qui istam artem primum facillimam non ediscant, quae

quam sit facilis, illi viderint qui eius artis arrogantia, quasi difficillima sit, ita subnixi

ambulant:deinde etiam tu ipse videris,qui eam artem facilem esse dicis,quam cocedis adhuc artem omnino non esse,sed aliquando, siquis aliam artem didicerit, ut hanc artem efficere posset, tum effe illam artem suturam .deinde quod si plena delectationis, in qua tibi remittut omnes istam voluptatem,& ea se carere patiuntur: nec quisquain

est eorum qui, si iam sit ediscendum sibi aliquid, non Teucrum Pacuuii malit, quam,a Manlianas venalium vendendorum leges ediscere.Tu autem,quia amore patriae censes nos nostrorum maiorum inuenta nosse debere, non vides veteres leges, aut ipsas

sua vetustate consenuisse aut nouis legibus esse sublatase Quod vero viros bonos iure

ciuili fieri putas quia legibus de praemia proposita sint virtutibus, δc supplicia vitiis: equidem putabam virtutem hominibus si modo tradi ratione possitὶ instituendo de

persuadendo, non minis di vi, ac metu tradi. Nam ipsum quidem illud etiam sine cognitione iuris,quam si bellum cauere malu scire possumus. De me autem ipso, cui uni tu concedis ut sine ulla iuris scietia tamen causis satisfacere possim, tibi hoc Crasse respondeo, neque me unquam ius ciuile didicisse, neque tamen in iis causis quas in iure possem defendere, unquam istam scientiam desyderasse. Aliud est enim esse artiti, ficem cuiusdam generis atque artis:aliud in communi vita εἰ vulgari hominum consuetudine nec hebetem,nec rudem. Cui nostrum non licet fundos nostros obire, aut res rusticas vel fructus causa vel delectationis inuisere tamen nemo ta sine oculis, tam sine mente vivit, ut quid sit sementis ac messis, quid arborum putatio ac vitium, quo tempore anni,aut quomodo ea fiant, omnino nesciat. Num igitur scui landus inspiciendus aut si manJandum aliquid procuratori de agricultura, aut imperandum villico sit, Magonis Carthaginensssunt libri perdiscendi an hac communi intelligentia contenti esse possumusZCur ergo non iidem in iure ciuili, praesertim clim in causis, di in negotiis,& in foro conteramur, satis instructi esse possimus ad hoc duntaxat, ne in nostra patria peregrini atque aduenae esse videamur Ac si iam si causa aliqua ad nos delata obscurior difficile credo sit cum hoc Scaevola communicare: quanquam ipsi omnia,quoru negotium est, consulta ad nos de exquisita deserunt. An vero si de re ipsa, in si de finibus cu in rem pmentem non venimus,si de tabulis de praescriptionibus controuersa est, contortas res,& saepe dissiciles necessario perdiscimus si leges nobis, aut si hominum peritorum responsa cognoscenda sunt, veremurne ea: si ab adolescetia iuriciuili minus studuerimus, non queamus cognoscere t Nihilne igitur prodest oratori iuris ciuilis scientia Non possum negare, prodesse ullam scientiam ei praesertim,cuius eloquetia copia rerum debeat esse ornata:sed multa, de magna, εἰ difficilia sunt ea, quae sunt oratori necessaria ut eius industriam in plura studia distrahere nolim. uis neget opus esse oratori in hoc oratorio motu statuque Roscii gestum & venustaterne tamen

nemo suaserit studiosis dicendi adolescentibus in gestu dicendo histrionum more ela

borare .Quid est oratori tam necessarium, quam vox tamen me aut hore nemo dicen di studiosus, Graecorum more,di tragoedorum voci seruiet,qui de annos complures se tui dentes declamitant εἰ quotidie antequam pronuntient,vocem cubantes, sensim excitant,eand que cum egerunt, sedentes ab acutissimo sono usque ad grauissimum sinnum recipiunt εἰ quasi quodammodo colligunt Hoc nos si sacere velimus ante condemnetur ii,quorum causas receperimus quam toties,quoties perscribitur, Paeanem,

ut Munionem citarimus. Quod si in gestu qui multum oratorem adiuuat, & in vo

167쪽

i o De Oratore

ce quae una maxime eloquentiam vel commendat, vel sustinet,elaborare nobis non liceta ac tantum in utroque assequi possumus, quantum in hac acie quotidiani muneris

spatii nobis datur: quato minus est ad iuris ciuilis perdiscendi occupationem descendendum 3 q uod & se minatim percipi sine doctrina potest, & hanc habet ab illis rebus dissimilitudinem: quod vox & gestus subito sumi, & alicunde arripi non potest: iuris , , utilitas ad quanque causam. quanuis repente vel a peritis, vel de libris depromi potest. Itaque illi disertissimi homines ministros habent in causis iurisperitos, clim ipsi sint

peritissimi : Si qui, ut abs te paulo ante dictu in est, pragmatici vocantur. In quo nostri omnino melius multo, quod clarissimorum hominum authoritate leges & iura tecta esse voluerunt. Sed tamen non fugisset hoc Gnicos homines, si ita necesse esse arbitrati essent, oratorem ipsum erudire in iure ciuili, non et pragmaticum adiutorem dare. Nam quod dicis senectit tem a solitudine vindicari iuris ciuilis scientia, fortasse etiam pecuniae magnitudine: sed nos no quid nobis utile verum quid oratori necessarium sit, quaerimus: quaquam, quoniam multa ad oratoris similituὸinem ab uno artifice sumi mus, solet idem Roscius dicere, se quo plus sibi aetatis accederet, eo tardiores tibicinis modos & cantus remissiores esse saburum. Quod si ille astrictius certa quadam num rorum moderatione&pedum, tamen aliquid ad requiem senectutis excogitat:quanto uncilius nos non laxare modos, sed totos mutare possumus t Neque enim hoc te Crasse sallit,quam multa sint,& quam varia genera dicendi,& quod haud sciam an tu primus ostenderis, qui iandiu multo dicis remissius & lenius, quam solebas, neque minus haec tamen tua grauissimi sermonis lenitas, quam illa summa vis & cotentio probabatur: multique oratores fuerunt, ut illum Scipionem audiuimus.& Laelium, qui omnia se

mone conficerent paulo intentiore: nunquam,ut SergiusGalba lateribus, aut clamore contenderent .Quia si iam hoc sacere non poteris,aut noles, veretisne tua domus t

lis & uiri & ciuis si a litigiosis hominibus no colatur a cateris deseratur Equidem tantum absum ab ista sentetia, ut non modo non arbitrer subsidium senestatis in eorum qui consultum veniant, multitudine esse ponendum, sed tanquam portum aliquem expectem istam, quam tu times. solitudinem. Subsidium enim bellissimum existimo esse senectuti otium. Reliqua vero etiam si adiuuant, historiam dico,& prudentiam iuris publici,& antiquitatis iter,& exemplorum copiam, si quando opus erit,a viro optimo.& istis rebus instructissimo similiari meo Logo mutuabor. Neque repugnabo quominus id quod modo hortatus es omnia legant, omnia audiant, in omni recto studio atque humanitate versentur:sed mehercule non ita multum spatii mihi videtur. si modo ea facere & persequi volent, quae a te Crasse praecepta sunt: qui mihi prope etiam nimis duras leges imponere visus es huic aetati sed tamen ad id quod cupiunt adipisce dum prope necessarias. Nam Se subitae ad propositas causas exercitationes, Se accuram& meditatae commentationes, ac Mius ille tuus, quem tu vere dixisti persectorem dicendi esse ac magistrum multi sudoris est:& illa orationis tuae cum scriptis alienis cinparatio.&de alieno scripto subita vel laudandi, vel vituperandi, vel comprobandi, ves in refellendi causa disputatio, non mediocris contentionis est vel ad memoriam , vel ad imitandum. Illud vero suit horribile, quod mehercule vereor, ne maiorem vim ad deterrendum habuerit, quam ad cohortandum.Voluisti enim in suo genere unumquenque nostrum quasi quendam esse Roscium: dixist que non tam ea quae recta essent probari , quam quae praua sunt fastidiis adhaerescere: quod ego non tam fastidiose in nobis quam in histrionibus spectari puto. Itaque nos raucos saepe attentissime audiri video: tenet enim res ipsa, atque causa: at Asiopum, si paulum irraucuerit, explodi. Aquibus enim nihil praeter voluptatem aurium quaeritur, in iis offenditur, simulatque imminuitur aliquid de voluptate. In eloquentia autem multa sunt . quae teneant: quae si omnia summa non sunt.& pleraque tamen magna sunt necesse est ea ipsa, quae

sunt, mirabilia videri. Ergo vi ad primum illud reuertar, sit orator nobis is, qui ut is

168쪽

Crassus descripsi, accommodate ad persuadendum possit dicere: is autem concludatur in ea quae sunt in usu ciuitatu vulgari,ac serens, remotisque caeteris studiis quanuis ea sunt ampla atque praeclara, in hoc uno opere, ut ita dicam, noctes de dies urgeatur : imiteti Irque illum, cui sine dubio sim ma vis dicendi conceditur, Atheniensem Demostlienem, in quo tantum studium fuisse. taliisque labor dicitur, ut primum impedimenta naturae diligentia industriaque superarit:cumque ita balbus esset, ut eius ipsus artis cui studeret primam literam non posset dicere,perfecit meditando, ut nemo planius eo locutus putaretur. Deinde clim spiritus eius esset angustior, tantum continenda anima in dicendo est assecutus, ut una continuatione verborum sid quod eius scripta declarantὶ binae ei contentiones vocis, & remissiones continerentur. Qui 3 etiam ut memoriae proditum est coniectis in os calculis summa voce versus multos uno spiritu pronuntiare consuescebat meque is consistens in loco, sed inambulans atque ascessi ingrediens arduo. Hisce ego cohortationibus Crasse,ad studium & ad laborem incitandos iuuenes vehemeter assentior:caetera quae collegisti ex variis & diuersis studiis de artibus, tametsi ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio ossicio atque munere seiuncta esse arbitror. Haec cu Antonius dixisset,sane dubitare visus est Sulpitius& Cotta utrius oratio propius ad veritatem videretur accedere. Tum Crassus, Operarium nobis quendam Antoni oratorem facis, atque haud scio an aliter sentias.& utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi nemo unquam praestitit: cuius quidem ipsius sicultatis exercitatio oratorum propria est, sed ia in in ι philosophorum consuetudine versatur maximeque eorum, qui de omni re proposita, in utranque partem solent copiosissime dicere.Verum ego non soli im arbitrabar, his praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse pollet is qui habitaret in subselliis.neque quicquam amplius afferret, quam quod causarum necessitas postularet:sed maius quiddam videbam,cum censeba oratorem prasertim in nostra Repub. nullius ornamenti expertem esse oportere.Tu autem quoniam exiguis quibusdam finibus totum oratoris munus circundedisti, hoc facilius nobis expones ea quae abs te

de officiis. praeceptisque oratoris quaesta sunt: sed opinor secundum hunc diem . satis enim multa a nobis hodie dicta sunt. Nunc te Scaevola, quoniam in Tusculanum ire constituit, paulum requiescet dum se calor stangat: te nos ipsi, quoniam id temporis

est,ualetudini demus operam. Placuit sc omnibus. Tum Scaevola.Sane, inquit, vel in lem non constituissem in Tusculanum me hodie venturii esse Laelio, libenter audirem Antonium. Et clim exurgeret,simul arridens, Neque enim inquit, tam mihi molestus

suit,quod ius nostrum ciuile pervellit quam iucudus,quod se id nescire consessus est.

N. TvLLII CICERONIS DE ORATORE LIB. II.

R A c N A nobis pueris Quinte frater,si memoria tenes,opinio fuit, L.Crassum no

IV l plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset: M. vero Antonium omnino omnis eruditionis expertem atque ignarum

suisse:erantque multi,qui quanquam ita se rem habere arbitrarentur,tamen quo facilius nos incensos studio discendi a doctrina deterrerent libenter id quod dixi de illis oratoribus praedicarent: ut si homines non eruditi summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor,& stultuita in ri bis erudiendis patris nostri optimi ae prudentissimi viri studium videretur.Quos tum x ut pueri refutare domesticis testibus. patre.&C. Aculeone propinquo nostro, & L. Cicerone patruo solebamus quὀd de Crasso pater de Aculeo. quocum crat nostra matertera quem Crassus dilexit ex omnibus plurimum.& patruus qui cum Antonio in Ciliciam prosectus οἱ decesserat.multa nobis de eius studio doctrinaque saepe narrauit: cumque nos cum consobrinis nostris Aculeonis filiis & ea disceremus quae Crasso

169쪽

I 2 De Oratore

placerent,& ab iis doctoribus quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus scum essemus eiusmodi quod vel pueri sentire poteramusὶ illum & Graece scioqui nullam ut nosse alia linguam videretur. & doctoribus nostris ea ponere in percontando, eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur. De Antonio vero quanquam saepe ex humanissimo homine patruo nostro acceperamus, quemadmodum ille vel Athenis, vel Rhodi se doctissimorum , hominum sermonibus dedidisset: tamen ipse adolescentulus quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo sape quaesiui. Non erit prosecto tibi quod scribo, hoc nouum nam iam tum ex me audiebas) mihi illum ex multis variisque sese monibus nullius rei,quae quidem esset in his artibus de quibus aliquid existimare posisem, rudem aut ignarum esse visum. Sed suit hoc in utroque eorum , ut Crassas non tam existimari vellet non didicisse quam illa despicere, de nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis anteferre. Antonius autem probabiliorem hoc populo orationem fore censebat suam,si omnino didicisse nunquam putaretur:atque ita se

uterque grauiorem fore, si alter contemnere, alter ne nosse quidem Graecos videretur.

Quorum consilium quale fuerit nihil sane ad hoc tempus: illud autem est huius insti-

tutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modor sine dicendi doctrina, sed ne sine omni quidem sapientia florere unquam de praestare potuisse. Etenim cateraeserer artes se ipsae per se tuentur singulae:bene )icere autem, quod est scienter, δἰ periter, de ornate dicere, non habet definitam aliquam regionem, cuius terminis septa teneatur. Omnia quaecunque in hominum disceptationem cadere possunt. bene sunt ei dicenda, qui hoc se posse profitetur:aut eloquetiae nomen relinquedum est. Quare equidem di in nostra ciuitate, di in ipsa Graecia, quae semper haec summa duxit, multos de ingeniis de magna laude dicendi sine summa rerum omnium scietia suis se sateor: talem vero existere eloquentia qualis fuerit in Crasso de Antonio, non cognitis rebus omnibus. quae in tantam prudentiam pertinerent, tantamque dicendi copiam, quanta in illis fuit, non potuisse confirmo. Quo etiam fici libentius ut eum sermonem, quem rilli quondam inter se de his rebus habuissent mandarem literis: vel ut illa opinio quae semper suillat, tolleretur, alterum non doctissimum, alterum plane indoctum fuisse: vel ut ea quae existimarem a summis oratoribus de eloquentia)iuinitus esse dicta, custodirem literis, si ullo modo assequi coplectique potuit sem: vel mehercule, ut laudem eorum iam prope senescentem, quantu ego possem,ab obliuione hominum atque i silentio vindicarem. Nam si exscriptis cognosci ipsi suis potuissent, minus hoc fortata mihi esse putassem laborandum sed cum alter non multu quod quidem extaret, or id ipsum adolescens alter nihil ad modii scripti reliquisset: deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putaui, ut cum etiam nunc vivam illorum memoriam teneremus, hanc

immortalem redderem, si possem. Quod hoc etia spe aggredior maiore ad probassum, quia non de Sergii Galbae au t C. Carbonis eloquentia scribo aliquid, in quo liceat mihi ιfingere, squid velim, nullius memoria iam refellente sed edo haec iis cognosceda, qui eos ipsos de quibus loquor saepe audierunt: ut duos summos viros, iis qui neutru illorum viderint, eorum quibus ambo illi oratores cogniti sint, vivoru de praesentium, in moria teste commedemus. Nec vero te charissime frater atque optime rhetoricis nucquibusdam libris quos tu agrestes putas insequor ut erudia: quid enim tua potest oratione aut subtilius aut ornatius est ei sed quoniam siue iudicio, ut soles dicere: sive ut ille pater eloquentiae de se Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo, de timiditate ingenua quadam refugisti: siue ut ipse iocari soles,unum putasti satis esse, non modo in una familia rhetorem sed pene in tota ciuitate: no tamen arbitror tibi hos libros in eo so- re genere, quod merito propter eorum qui de dicendi ratione disputarui, ieiunitatem

bonarum artiu possit illudi. Nihil enim mihi quidem videtur in Crassi de Antonii se , mone esse praeteritum, quod quisquam summis ingeniis, acerrimis studiis, optima do-

170쪽

ctrina, maximo usu cognosci ac percipi potuisse arbitraretur: quod tu facillime poteris

iudicare qui prudentiam rationemq; dicendi per te ipsum. usum autem per nos percipere voluisti. Sed quo citius hoc quod suscepimus, no mediocre munus coscere possimus, omissa nostra adhortatione, ad eoru quos proposuimus, sermonem disputationemq; veniamus. Postero igitur die,quam illa errat acta, hora sere secuda, clim etiatum in lecto Crassus esset & apud eii Sulpitius sederet Antonius aute inambularet cu Cotta in porticu, repente eo Q. Catulus senex cu C. Iulio fratre venit: quod ubi audiuit, a comotus Crassus surrexit, omne'; admirati maiorem aliqua esse causam eoru aduentus suspicati sunt. Qui cum inter se,ut ipsorum usus serebat amicissime consalutassent Quid vos tandem, Crassus nunquidna inquit noui Nihil sane, inquit Catulus: etenim vides esse ludos: sed vel tu nos ineptos licet, inquit vel molestos putes: cdm ad me in Tusculanu inquit heri vesperi venisset Caesar de ausculano suo, dixit mihi a se

Scaevolam hinc eunte esse conuentu ex quo mira quaedam se audisse dicebat: te quem ego toties omni ratione tentans ad disputandum elicere non potuissem, permulta de eloquetia cum Antonio disseruisse,& tanqua in schola prope ad Graecorum consuetudinem disputata. Itaque frater exorauit, me ipsum no quidem a studio audiendi nimis abhorrentem,sed mehercule veretem tamen ne molesti vobis interueniremus, ut huc ν secum venirem. Scaevolam enim ita dicere aiebat, bona partem sermonis in huc diem esse dilatam. Hoc si tu cupidius iactum existimas Caesari attribues: si familiarius. viriqi nostrii: nos quidem nisi forte molesti interuenimus, venisse delectat. Tum Crassus, Equidem quaecunque causa vos huc attulisset, laetarer, clim apud me viderem homines

mihi charissimos &amicissimos:sed tamen vere dicam, quaevis mallem suisset . quam ista quam dicis. Ego enim ut quemadmodusentio loquar nunqua mihi minus quam hesterno die placui: magis adeo id sacilitate, quam alia ulla culpa mea contingit: quidum obsequoradolescentibus me senem esse lum oblitus: seciq; id quod ne adolescens quidem seceram. ut iis de rebus quae doctrina aliqua cotinerentur disputarem. Sed hoc tamqn cecidit mihi peropportune, quod transactis iam meis partibus ad Antoniti aui, diendum venistis. Tum Caesar, Equidem, inquit Crasse. ita sum cupidus in illa longiore ac perpetua disputatione audiendi ut si id mihi minus cotingat,vel hoc sim quotidiano tuo sermone contentus. Itaq; experiar equidem illud, ut ne Sulpitius familiaris meus, aut Cotta plus quam ego apud te valere videatur,& te exorabo profecto, ut mihi quoque.& Catulo tuae suauitatis aliquia impertias. Sin tibi id minus libebit, non te vlgebo: neque committam ut dum vereare ne tu sis ineptus, me esse iudiceς. Tum ille, Ego mehercule, inquit, Caesar, ex omnibus Latinis verbis huius verbi vim vel maxima semper putaui. Quem enim nos ineptum vocamus is mihi videtur ab hoc nomen habere ductiam quod non sit aptus, idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. Nam qui aut tempus quid postulet non videt, aut plura loquitur, aut se ostentat, autri eorum quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem no habet, aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur. Hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio: itaq; quod vim huius mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio imposuerunt.Vt enim quaeras omnia, quomodo Graeci ineptum appellent, non reperies. Omnium autem ineptiarum quae sunt innumerabiles,

haud scio an ullast maior, quam illorum qui solet quocunque in loco, quoscuque in ter homines visum est de rebus au t difficillimis aut non necessariis argutissime disputare. Hoc nos ab istis adolescetibus sacere inuiti & recusantes heri coacti sumus. Tum Catulus, Ne Graeci quidem, inquit Crasse, qui in ciuitatibus suis clari de magni fueruli

sicuti tu es, nosq; omnes in nostra Rep. volumus esse: horum Graecorum, qui se inculcant auribus nostris similes fueriit, nec tame in otio sermones huiusmodi disputation nER; fugiebat. Ac si tibi videntur qui temporis qui loci qui hominum rationem non habent, inepti,sicut debent viderimum tandem aut locus hic non idoneus videtur, in

SEARCH

MENU NAVIGATION