Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

is De Oratore

sachi: in deliberationibus plerun qtie ex futuri raro etiam ex instantis aut facti. Saepe autem res non sit, necne. sed qualis sit, quaeritur: ut cum L. Opimii causam defende- bat apud populum audiente me C. Carbo consul nihil de C. Gracchi nece negabat,

sed id iure pro salute patriae iactum esse dicebat. ut eidem Carboni Tribuno Pl. aliatum mente rem p. capellenti P. Africanus de Tiberio Graccho interrogati responderat, iure caesum videri. Iure autem omnia defenduntur, quae sun t eius generis, ut aut oportuerit, aut licuerit, aut necesse fuerit, aut imprudelia, aut casu facta esse videantur. Iam quid vocetur quaeritur,cum quo verbo quid appellandum sit. contenditur: ut mihi ipsi cum hoc Sulpitio suit in Norbani causa summa contentio. pleraque enim de iis quae ab isto obiiciebatur, cum confiterer, tamen ab illo maiestatem imminutam negabam: ex quo verbo lege Apuleia tota illa causa pendebat. Atque in hoc genere causarum nonnulli praecipiunt, ut verbum illud quod causam facit. lucide, breuiter uterque definiat. Qiu d mihi quidem perquam puerile videri solet: a- lia est enim .ctim inter doctos homines de iis ipsis rebus.quae versantur in artibus, dis

putatur verboru definitio: ut cum quaeritur quid sit ars, quid sit lex, quid sit ciuitas. In quibus hoc praecipit ratio atque doctrina, ut vis eius rei, qua definias, sic exprimatur, ut neque absit quicquam, neque superlit. Quod quidem in illa causa neque Sulpitius fecit neque ego facere conatus sum. Nam quantum uterque nostrum potuit, omni copia dicendi dilatauit quid esset maiestatem minuere. Etenim definitio primum reprehenso verbo uno, aut additq, aut dempto saepe extorquetur e manibus:

deinde genere ipso doctrinam redolet, exercitationemque pene puerilem: tum δἰ in sensum & in metem iudicis intrare non potest: ante enim praeterlabitur,quam percepta est. Sed in eo genere, in quo quale sit quid ambigitur, existit etiam ex scripti ..

interpretatione saepe contetio, in quo nulla potest esse nisi ex ambiguo controuersia. Nam illud ipsum. cum scriptum a sentetia discrepat, genus quoddam habet ambigui:quod tum explicatur, clim ea verba quae desunt, suggesta sunt: quibus additis, defenditur sententiam scripti perspicuam fuisse: & ex contrariis scriptis siquid ambigitur,n6 nouum genus nascitur. sed superioris generis causa duplicatur: idqi aut nunquam diiudicari poterit, aut ita diiudicabitur, ut reserendis praeteritis verbis id

scriptum quodcunque defendimus,suppleatur: ita fit ut unu genus in iis caulis, quae propter scriptum ambiguntur. relinquatur, si est scriptum aliquid ambigue. Ambiguorum autem complura genera sun t. quae mihi videntur ii melius nosse,qui dialectici appellatur, ii autem nostri ignorare qui non minus nosse debeat: tum illud est frequentissimu in omni consuetudine vel sermonis. vel scripti. cum idcirco aliquid Hambigitur, quod aut verbum,aut verba sint praetermissa. Iterum autem peccat, cum genus hoc causarum quod in scripti interpretatione versatur. ab illis causis, in quibus qualis quaeque res sit disceptatur, seiungunt: nusquam enim tam quaeritur quale isit genus ipsum rei, quam inscripto: quod totum a facti controuersia separatum est. Ita tria sunt omnino genera quae in disceptatione&controuersiam cadere possunt, . quid fiat, factum suturumue sit, aut quale sit, aut quomodo nominetur. Nam & illud quidem quod quidam Graeci adiungui, rectene factum sit, totum in eo est quod quale sit quaerimus. Sed iam ad institu tum reuertar meum. Cum igitur accepto causae genere & cognito, re tractare coepi. nihil prius constituo, quam quid sit illud quo mihi reserenda sit omnis illa oratio, quae sit propria quaestionis & iudicii deinde illa

duo diligentissime con sydero, quorum alterum commedationem habet nostram, aut eorum quos defendimus: alterum est accommodatum ad eorum animos, apud ει quos dicimus. ad id quod volumus commouendos. Ita ratio omnis di di tribus ad persuadedum rebus est nixa, ut probemus vera esse quae defendimus, Ut conciliemus 'nobis eos qui audiunt, ut animos eoru ad quencunque causa postulabit motum vocemus. Ad Irobandum autem duplex est oratori subiecta materies: una rerum ea-

182쪽

Liber II.

rum, quae non excogitantur ab oratore,sed in re propos ta ratione tractantur,ur tabulae, testimonia, pacta couenta, quaestiones, leges. senatuscon sulta res iudicatae. decreta responsa.& reliquae siquae sunt quae non ab oratore pariun tur sed ad oratorema' causa atque i reis deferuntur. Altera est tota in disputatione & argumentatione oratoris collocata. Ita in superiore genere de tractandis argumentis. in hoc aute etiam de inueniendis cogitandum est. Atque isti quidem qui docent, cum causas in plura Renera secuerunt singulis generibus argumetorum copiam suggerunt, quod i ,- θetiam si ad instituendos adolescentulos magis aptum est, ut simul ac posita sit causa. habeant quo se reserant,unde statim expedita possint argumenta depromere: tamen& tardi ingenii est riuulos consectari,fontes rerum non videre: &iam aetatis estvsii Rite nostri a capite quod velimus arcessere,& unde omnia manat videre. Et primum genus illud earum rerum quae ad oratorem deseruntur, meditatum nobis in perpetuum ad omnem usum similium rerum esse debebit. Na Si pro tabulis & contra tabulas: & pro testibus. & contra testes: pro quaestionibus, & contra quaestiones:& ite de caeteris rebus eiusdem generis. vel separatim dicere solemus de genere uniuerso .vel definite de singulis temporibus hominibus, causis:quos quide locos vo-os bis hoc Cotta &Sulpiti dico multa commentatione atque meditatione paratos atque expeditos habere debetis. Longum est enim nunc me explicare qua ratione aut confirmare aut infirmare testes tabulas, quaestiones oportet. Haec sulari omnia iii genii vel mediocris exercitationis autem vel maximae: artem quidem 3 praecepta duntaxat hactenus requiriit, ut certis dicedi luminibus ornentur. Itemque illa quae sunt alterius generis,quae tota ab oratore pariuntur excogitationem non haben t diffici Iem .explicationem magis illustrem perpolitamque de*derat. Itaque cum haec duo nobis quaerenda sint in causis primum quid deinde quomodo dicamus:alteru quod totum arte tinctum vidctur tametsi artem requirit. tamen prudentiae est pene mediocris, quid dicendum sit videre. Alterum est. in quo oratoris vis illa diuina virtusque cernitur,ca quae dicenda sunt ornate, copiose, varieque dicere. Quare illa paria tem superiorem,quoniam semel ita vobis placuit, non recusabo quo minus perpoliam atque conficiam: quantum cosequar. vos iudicabitis quibus ex locis ad eas tres' res quae ad sdem faciendam solae valent ducatur oratio,vt & concilientur animi. Ndoceantur,&moueantur. Haec sunt enim tria numero:ea vero quemadmodum illustrentur. praesto est qui omnes docere possit qui hoc primus in nostros mores induxit qui maxime auxit qui solus effecit. Nanque ego Catule dicam enim non reuerens assentandi suspicionem neminem esse oratorem paulo illustriorem arbitror, neque Graecum, neque Latinum,quem aetas nostra tulerit quem non &saepe & diligenter audierim. Itaque si tu id est in me quod iam sperare videor,quoniam quidem vos eius ingenii homines tatum operae mihi ad audiendum datis ex eo est, quod nihil quisquam unquam me audiente egit orator,quod non in memoria mea penitus se insederit. Atque ego is qui sum quantuscunque sum adiudicandus omnibus auditi I ooratoribus. sine ulla dubitatione sic statuo& iudico. neminem omnium tot& tanta quanta sint in Crasso. habuisse ornamenta dicendi. Quamobre si vos quoque hoc idem uexistimatis, no erit, ut opinor, iniqua partitio, si cum ego hunc oratore quem nunc fingo,ut institui. crearo.aluero confirmaro tradam eum Cras &vestiendum&ornan)um. Tum Crassus:Tu vero .inquit, Antoni perge ut instituisti. Neque enim boni est neque liberalis parentis, quem procrearit & eduxerit, eum non& vestire & ornare:praesertim cum te locupletem esse negare non possis.Quod enim ornamentis,quae vis,qui animus, quae dignitas illi oratori defuit,qui in causa peroranda non dubitauit excitare reum consularem,& eius diloricare tunicam.& iudicibus cicatrices aduersas senis imperatoris ostendere Qui ide hoc accusante Sulpitio, cumia hominem seditiosum furiosumque defenderet, non dubitauit seditiones ipsas or-

183쪽

i De Oratore

nare, ac demonstrare grauissimis verbis multos saepe impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo possit anultas etiam ἡ Repub. seditiones saepe esse factis. ut

cum reges essent exacti, ut cum tribunitia potestas esset constituta. Illam Norbani seditionem ex luctu ciuium .di ex Caepionis odio, qui exercitum amiserat, neque reprimi potuisse. Si iure esse conflatam. Potuit hic locus tam anceps, tam inauditus.

tam lubricus. tam nouus, sane quadam incredibili vi ac sicultate dicendi tractari

Quid ego de Cn. Manlii. quid de Q . Regis commiseratione dicam Quid de aliis

innumerabilibus in quibus hoc no maxime enituit, quod tibi omnes dant, acumen quoddam singulare: sed haec ipsa quae nunc ad me delegare vis. ea semper in te eximia Si praestantia suerunt. Tum Catulus. Ego vero, inquit. in vobis hoc maxime μadmirari soleo, quod cum inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque vestruim dicat ut ei nihil neque a natura denegatum, neque a doctrina non delatum esse videatur. Qiuare Crasse neq; tu tua suauitate nos privabis, ut squid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non explices meque te Antoni, iiquid non dixeris .existimabimus no potuisse potius, quam a Crasso dici maluisse. Hic Crassus. Quin tu, inquit, Antoni omittis ista quae proposuisti quae nemo horum de*derat, quibus

ex locis ea quae dicenda sint in caulis, reperiantur Quae quanquam abs te nouo quodam modo praeclareque dicuntur sunt tamen & re faciliora, d praeceptis peruagata:

illa deprome nobis, unde afferas quae saepissime tractas, semperq; diuinitus. Depro mam equidem, inquit Antonius: Si quo facilius id a te exigam quod peto. nihil tibi a me postulanti recusabo. Meae totius orationis de istius ipsius in dicendo facultatis,

quam modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt rationes, ut ante dixi: una co- mciliandorum hominum, altera docendorum. tertia concitandorum. Harum autem

trium partium prima lenitate orationis, secuda acumen, tertia vim destiterat. nam hoc necesse est ut is qui nobis causam adiudicaturus sit, aut inclinatione voluntatis propendeat in nos, ata id e sensionis argumetis adducatur, aut animi permotione cogatur. Sed quoniam illa pars in qua rerum ipsarum explicatio ac desensio polita est. videtur omnem huius generis quali doctrinam cotinere: de ea primum loquemur,& pauca dicemus. Pauca enim sunt. quae usu iam tractata. 3t animo quas habere notata videamur. Ac tibi sapienter monenti L. Craste libet erassentiemur, ut si gularum causarum de sensiones quas solen t magistri pueris tradere, relinquamus: ape- riamus autem ea capita, unde omnis ad omnem Si causam de orationem disputatio ducitur. Neque enim quot res verbum aliquod est scribendum nobis. toties eius ver- ibi literae sunt cogitatione conquirendae mec quoties causa dicenda est, toties ad eius causae seposita argumeta reuolui nos oportet: sed habere certos locos, qui ut literae

ad verbum scribendum. sic illi ad causam explicandam statim occurrant. Sed hi loci

ei demum oratori prode se possunt, quies versatus in rebus, vel usu, quem aetas denique affert: vel auditione & cogitatione, quae studio & diligentia praecurrit aetatem. Nam si tu mihi quan uis eruditum hominem adduxeris, quantiis acrem εἰ acutum in cogitando, quantiis ad pronuntiandum expeditu, si erit idem in consuetudine ciuitatis, in exemplis. in institutis in moribus ac voluntatibus ciuium suorum hospes. non multum ei loci proderunt illi ex quibus argumenta promuntur. Subacto mihi ingenio opus est. vi agro non semel arato, sed nouat Odd iterato quo meliores sertus , postit S grandiores edere. Subactio au te est usus, auditio, lectio, literae. Ac primi mnaturam caula videat quae nunquam lateat, sectumne sat quaeratur, an quale sit, an quod nomen habeat:quo perspecto. statim occurrit naturali quadam prudelia non

his subductionibus quas isti docent, quid faciat causam, ad est quo sublato contro uersia stare non possit:deinde quid veniat in iudicium. quod isti sic iubent quaerere

Interfecit Opimius Gracchum, quid iacit causamiquod Reipub. causa eum ex senatusconsulto ad arma vocasset. Hoc tolle, causa non erit. At id ipsum negat cotta lo

184쪽

Liber II. IST

ges licuisse Decius.Veniet igitur in iudicium. licueritne ex s. C. seruandae Reipub.

causa. Perspicua sunt haec qui lena &in vulgari prudentia sita. sed illa quaerenda quaen ab accusatore &defensore argumenta ad id quod in iudicium venit. spectatia de beant afferri. Atque hic illud videndum est, in quo summus es error istorum magistrorum, ad quos liberos nostros mittimus non qud hoc quidem ad dicendum magnopere pertineat,sed tamen ut videatis, quam sit genus hoc eorum qui sibi eruditi

videntur hebes atque impolitum. Constituunt enim in partiendis orationum modis duo genera causarum: unum appellat, in quo sine person is atque temporibus de uniuerso genere quaeratur: alterum quod personis certis & temporibus)efiniatur: ignari omnes controuersias ad uniuersi generis vim & naturam referri. Nam in

ea ipsa causa de qua ante dixi, nihil pertinet ad oratoris locos Opimii persona. nihil Decii. De ipso enim uniuerso genere infinita quaestio est: mim poena videatur esse

afficiendus. qui ciuem ex senatusconsulto patriae coseruandae causa inter secerit cum

id per leges no liceret. Nulla denique est causa, in qua id quod in iudicium venit. ex

ν reorum personis, ac non generum ipsorum uniuersa disputatione quaeratur. Quinetiam in iis ipsis ubi de facto ambigitur ceperitne contra leges pecunias P. Decius,

argumenta criminum Sc desentionis reuocentur oportet ad genus,&ad natura uni

uersat quὀd sumptuosus de luxuria quord alieni appetens de auaritia: quod seditiosus, de turbulentis &. malis ciuibus: quo da multis arguitur de genere testium:

contraque quae pro reo dicentur,omnia necessarior a tempore atque homine ad comunes rerum & generum summas reuoluentur. Atque haec sorsitan homini non Omnia quae sunt in natura rerum celeriter animo coprehendenti permulta videantur quae veniat in iudiciu tum citin de secto quaeratur sed tamen criminum est multitudo non defensionum aut locorum infinita. Quae vero ci m de facto non ambigitur, quaeruntur qualia lint: ea si ex reis numeres, & innumerabilia sun t.& obscura: νs si ex rebus, valde &modica.&illustria. Na si Mancini causam in uno Mancino ponimus quotiescunque is quem Paterpatratus dediderit receptus no erit, toties causa noua nascetur. Sin illa controuersa causam iacit,videaturne ei quem Paterpatratus dediderit, si is non sit receprus postliminium esse:nihil ad artem dicendi. nec ad argumenta defensionis Mancini nomen pertinet. Ac liquid affert praeterea hominis aut dignitas, aut indignitas extra quaestione inest,& ea tamen ipsa oratio ad uniuersii generis disputationem reseratur necesse est. Haec ego non eo cosilio disputo, ut homines eruditos redargua quanquam reprehenden i sunt, ii qui in genere definiendo istas causas describunt in personis & in temporibus positas e n. Nam etsi incurrunt tempora &personae, tamen intelligcndum est,no ex iis sed ex genere quaestionis pendere causas. Sed hoc nihil ad me: nullum enim nobis certamen cum istis esse,ι debet: tantum satis est intelligi, ne hoc quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine hac forensi exercitatione efficere potuerunt, ut genera rerum discernerent, eaque paulo subtilius explicaret. Verum hoc ut dixi nihil ad me. Illud ad me,

ac multo etiam magis ad vos, Cotta noster, &Sulpiti, quomodo nunc se istoru artes habent, pertimescenda est multitudo causarum. est enim infinita. Si in personis ponitur, quot homines, tot causae: hn ad generum uniuersas quaestiones reseruntur, ita modicae & paucae sunt, ut eas omnes diligentes & memores & sobrii oratores percursas animo re prope decantatas habere debeat: nisi fortὰ existimatis a Manio Curio causam didicisse L. Crassum,&eare multa attulisse quamobrem posthumo non nato Curium tamen haeredem Coponii esse oporteret. Nihil ad copiam argumen-νν torum, neque ad causae vim ac naturam nomen Coponii ac Curii pertinuit: in genere erat uniuerso rei negociique, non in tempore ac nominibus omnis quaestio,

cum scriptum ita sit: Si mihi filius gignitur, isque prius moritur, & caetera: tum ut mihi ille sit haeres. Si natus filius non sit, videaturne is qui filio mortuo institutus

185쪽

is 8 De Oratore

haeres sit, haeres esse. Perpetui iuris. εἰ uniuersi generis quaestio, non hominum nomina, sed rationem dicendi, de argumetorum sorinas de*derat. In quo etiam istinos iurisconsulti impediunt a discend dque deterret. Video enim in Catonis & Bruti libris nominatim sere reserri, quid alicui de iure viro aut mulieri respoderint:credo ut putaremus in hominibus, non in re, consultationis, aut dubitationis causam aliquam fuisse: ut quόd homines essent innumerabiles debilitati a iure cognoscendo. voluntatem ducendi simul cum spe perdiscendi abiiceremus. Sed haec 'rallusa liquando nobis expediet.& exponet descripta generatim. Est enim, ne sorte nescias.

heri nobis ille hoc Catule pollicitus se ius ciuile, quod nunc diffusum & dissipatum γε

est, in certa genera coacturum, & ad artem iacit ἡ redactitrum. Et quidem. inquit

Catulus, haudquaquam id est difficile Crasso. qui εἰ quod disci potuit de iure didiciti& quod iis qui eum docuerunt. desuit. ipse afferet: vi quae sint in iure, vel apter describere, vel ornate illustrare possit. Ergo ista inquit Antonius, tu i Crasso discemus. cum sede turba &a subselliis in otium ut cogitat solitudinemque cotulerit. Iam id quidem saepe, inquit Catulus, ex eo audiui, cum diceret sibi certum esse a iudiciis cauusque discedere, sed, ut ipsi soleo dicere, non licebit. Neque enim ipse auxilium suum saepe a viris bonis frustra implorari patietur neque id aequo animo seret ciuitas: qua si voce L. Crassi carebit, ornamento quodam sese spoliatam putabit. Nam hercle inquit Antonius, si haec vere a Catulo Jicta sun t. tibi mecum in eodem est pi- rastrino Crasse vivendum: εe illam oscitantem Ze dormitantem sapientiam Scaevola

rum & caeterorum beatorum otio concedamus. Arrisit listic Crassus leniter.&. Per texe modd, inquit, Antoni quod exorsus es me tamen ista oscitans sapientia, simul atque ad eam confugero. in libertatem vindicabit. Huius quidem loci. quem ni do: sum exorsus hic est finis, inquit Antonius. quonia intelligeretur non hominum innumerabilibus personis, neque infinita teporum varietate, sed in generum causis atque naturis omnia sta esse, quae in dubium vocarentur: genera autem esse definita non solum numero, sed etiam paucitate : ut eam materiem orationis, quae cuiusque

esset generis. studiosi qui essent dicendi. omnibus locis descriptam. instructam, ornatamque comprehenderent, rebus dico εe sententiis. Et vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem videri solent, si eiusmodi sint, ut ea res ipsa pepe- ε,

risse videatur. Ac si verum quaeritis quod mihi quid ε videatur nihil enim aliud aDfrmare possum, nisi sententiam εἰ opinionem meamὶ hoc instrumetum causarum.& generum uniuersorum in sorum deferre debe mus, neque ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos ex quibus argumenta eruamus: quae quidem omnibus qui ea mediocriter modo consederarint. studio adhibito, Si usu pertractata esse possun t, sed tamen animus reseren)us est ad ea capita, de ad eos quos saepe iam appellaui locos. ex quibus omnia ad omnem orationem inuenta ducuntur. Atque hoc totum est sue artis, sue animaduersonis, siue cosuetudinis, nosse regiones intra quas venire debeas. ut per uestiges quod quaeras. Vbi eum locum omnem cogitatione sepseris,si modo usum reru percallueris, nihil te effugiet: atque omne quod erit in re, occurret atque incidet. Et sc cu ad inueniendum in dicendo haec tria sint, si acumen deinde ratio.quam licet si volumus) appellemus artem, tertium diligetia, non possum equidem non ingenio primas concedere, sed tamen ipsum ingenium diligentia etiam ex tarditate incitat. Diligetia. inquam, quae cum omnibus in rebus. tum in causis defendendis plurimum valet. Haec praecipue colenda est nobis, haec

semper adhibenda haec nihil est quod non assequatur. Causa ut penitus, quod initio

dixi. nota lit. diligentia est: ut aduersarium attente audiamus, atque ut eius non solum sententias, sed etiam verba omnia excipiamus: vultus denique perspiciamus omnes, qui sensus animi plerunque indicant, diligentia est. Id tamen dissimulantet facere. ne sibi ille aliquid proficere videatur, prudelia est. Deinde ut in iis locis quot

186쪽

propona paulo post. peruoluatur animus, ut se penitus instruet in causam ut sit cura & cogitatione intentus, diligentia est: ut his rebus adhibeat tanquam lumen ali- quod, memoriam, ut vocem, ut vires:haec magna sunt. Inter ingeniti quidem de diligentiam perpaululum loci reliquum est arti. Ars demonstrat tantum ubi quaeras, atque ubi sit illud quod studeas inuenire: reliqua quae sunt in cura.attetione animi, cogitatione, vigilantia,assiduitate. labore, complectar uno verbo, quo saepe iam vii

sumus diligetia qua una virtute omnes virtutes reliquae continentur. Nam orationis quidem copia videmus ut abundent philosophi qui ut opinor, sed tu haec Catule melius milia dant praecepta dicendi, nec idcirco minus quaecunque res proposita est,suscipiunt de qua copiose & abundanter loquantur. Tum Catulus. Est. inquit. ut dicis, Antoni, ut plerique philosophi nulla tradant praecepta dictat,&habeant paratum tamen quid de quaque re dicant. Sed Aristotcles, is quem maxime ego admiror, proposuit quosda locos ex quibus omnis argumeti via no modor ad philosophorum disputationem .sed etiam ad hanc orationem qua in causas utimur,inueniretur: 1 a quo quidem homine iandudum Antoni non aberrat oratio tua, siue tu si nilitudine illius diuini ingenii in eadem incurris vestigia siue etiam illa ipsa legisti atque didicisti:quod quidem mihi magis verisimile videtur. Flus enim te operae Graecis dedisse resus video quam putaram. Tu ille,Veru,inquit,ex me audies Catule . Semper ego existimaui iucundiorem & probabiliorem huic populo oratorem fore, qui primum quamminimam artificii alicuius, deinde nullam Graecarum rerum significationem daret. Atque ego ide existimaui pecudis esse, non hominis. cum tantas res Graeci susciperent, profiterentur,agerent seseque & videndrres obscurissimas. & bene vivendi. Si copiose dicendi rationem hominibus daturos pollicerentur. non admouere aurem :& si palam audire eos non auderes, ne minueres apud tuos ciues authoritatem tuam, bauscultando tamen excipere voces eorum Sc procul, quid nar τε rarent attendere. Itaque seci Catule,& istorum omnium summatim causas & genera ipsa gustaui. Valde hercule.inquit Catulus. timide, tanquam ad aliquem libidinis scopulum . sic tuam mentem ad philosophiam appulisti quam haec ciuitas aspernatandquam est. Nam & reserta quondam Italia Pythagoreorum fuit,tum cum erat in hac pete magna illa Graecia :ex quo etiam quidam Numam Pompilium illum regem nostrum fuisse Pythagoreum serui, qui annis permultis ante fuit quam ipse

Pythagoras: quo etiam maior vir habendus est, cum illam sapientiam constituendae ciuitatis duosus prope: seculis ante cognouit quam eam Graeci natam esse senserui. Et certe no tulit vllos haec ciuitas aut gloria clariores, aut authoritate grauiores,au thumanitate politiores, P. Africano, C. Laelio, L. Furio, qui secum eruditissimos ho-3s mines ex Graecia palam semper habuerunt. Atque ego hoc existis saepe audiui. cilindicerent pergratum Athenienses S sibi secisse. & multis principibus ciuitatis. quod cum ad senatum legatos de suis maximis rebus mitterent tres illius aetatis nobilissimos philosophos misissent. Carneadem,& Critolaum,&Diogene: itaque eos, dum Romae essent,&ase,&ab aliis frequς ter auditos: quos tu cum haberes authores Antoni. miror cur philosophiae . sicut Zethus ille Pacuvianus prope bellum indixeris. Minime. inquit Antonius:ac sic decreui. philosophari potius.ut Neoptolemus apud Ennium paucisma omnino haud placet. Sed tamen haec est mea sentetia quam videbar expotuisse: Ego ista studia non improbo, moderata modo sint. Opinionem istorum studiorum. & suspicionem omnem artificii apud eos qui res iudicent, oratori aduersariam esse arbitror. Imminuit enim & oratoris au thoritatem. εἰ orationisti sidem. Sed uteό reuocetur unde huc declinauit oratio, ex tribus istis clarissimis philosophis.quos Romam venisse dixisti videsne Diogenem eum suisse.qui diceret artem se tradere bene disserendi.& vera ac salsa diiudicandi. quam verbo Graecoria, appellaret In hac arte, si modo est haec ars, nullum est praeceptum quomodo

187쪽

16o De Oratore

verum inueniatur, sed tantum est quomodo hi dicetur. Nam 8e omne quod eloquiis mur sic ut id aut esse dicamus aut non esse:& si simpliciter dictu sit, suscipiunt dia lectici, ut iudicent vertim ne sit an falsum:& si coniunctἡ sit elatum, de aduincta sint alia, iudicent rectene adiuncta sint,& verane summa sit uniuscuiusque rationis:&Hextremum ipsi se compungunt suis acuminibus, de multa quaerendo reperiunt, non modo ea quae iam non possin t ipsi dissoluere, sed etiam quibus ante exorsa.&potius detexta, prope retexantur. Hic nos igitur Stoicus iste nihil adiuuat, quoniam quemadmodum inueniam quid dicam, non docet: atque idem etia impedit, quo d& multa reperit quae neget ullo modo possie dissolui:& genus sermonis affert non liquidit. ε, non susum ac profluens, sed exile. aridum csici sum, ac minutum: quod siquid probabit, ita probabit, ut oratori tamen aptum non esse sateatur. Haec enim nostra or tio multitudinis est auribus accommodanda ad oblectandos animos. ad impellei dos, ad ea proba ta quae non aurificis statera sed quadam populari trutina examinantur. Quare istam artem totam dimittamus, quae in excogitandis argumentis muta nimium est, in iudicandis nimium loquax. Critolaum istum quem simul cum Di gene venisse comemoras pitto plus huic studio nostro prodesse potuisse: erat enim ab illo Aristotele, a cuius inuentis tibi ego videor non longe aberrare. Atque intephunc Aristotelem, cuius de illum legi librum in quo exposuit dicedi artes omnium, superiorum.& illos in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit.& hos germanos huius artis magistros, hoc mihi visum est interesse, qudd ille eadem acie metis, qua is rerum omnium vim naturamque viderat, haec quoque aspexit quae ad dice di artem, quam ille despiciebat, pertinebant: illi autem qui hoc sollini colendum ducebant. laborarunt in hac una ratione tractanda . non eade prudentia qua ille. sed usu in hoc uno genere studiόque maiore. Carneadis vero vis incredibilis illa dicendi de varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam unquam in illis suis disputationibus rem de sendit, quam non probarit mullam oppugnauit. quam no euerterit. Sed hoc ma ius est quiddam, quam ab iis qui haec tradunt de docet, postulandum sit. Ego autem siquem nunc plane rudem institui addicendii velim, his potius tradam assiduis uno

opere eandem incudem diem noci SNque tundentibus, qui omnes tenuissiridis particulas, atque omnia minima mansa. ut nutrices insantibus pueris in os inserant. DSin sit is qui &doctrina mihi liberaliter institutus, de aliquo ia imbutus usu,&satis acri ingenio esse videatur, illuc eum rapiam. ubi non seclusa aliqua aquilla teneatur. sed unde uniuersum flume erumpat. qui illi sedes de laquam domicilia omnium argumentorum commostret,& ea breuiter illustret, verbisque definiat. Quid enim est in quo haereat qui viderit omne quod sumatur in oratione aut ad proba luna, aut ad refellendum, aut ex sua sumi vi atque natura, aut assumi seris Ex sua vi, climaut res quae sit tota quaeratur, au t pars eius, aut vocabulum quod habeat, aut quippiam rem illam quod attingat. Extrinsecus autem .cum ea quae sunt foris . neque in saerent in rei natura, colliguntur. Si res tota quaeritur , definitione uniuersa vis explicanda est. sic: Si maiestas est amplitudo ac dignitas ciuitatis is eam minuit, qui exercitum hostibus Po. Romani tradidit. non qui eum qui id secti set. Pop. Romani potestati tradidit. Sin pars, partitione, hoc modo: Aut senatui parendum de salute Reipub. suit .aut aliud consilium instituendum. aut sua sponte iaciendum. Aliud consilium. superbum: suum, arrogans: utendum igitur suit consilio senatus. Sin ex vocabulo.

ut Carbo: Si consul est qui consulit patriae. uid aliud secit Opimius Sin ab eo quod

rem ait: ngit, plures sunt argumetorum secles ac loci. nam & coniuncta quaerimus.& genera, de partes generibus subiectas, Se similitudines. de diis militudines, S con- :traria.& consequentia.&consentanea,&quasi praecurrentia,&repugnantia:& causas rerii in uestigabimus, Si ea quae ex causis orta sunt: εἰ maiora, paria, minora quaeremus. Ex coniunctis sic argumenta ducuntur: Si pietati summa tribuenda laus est,

188쪽

Liber II. 16 i

debetis moueri cum Quintum Metellum tam pie lugere videatis. Ex genere autem: Si magistratus in Pop. Romani potestate esse debent, quid Norbanum accu- ω sas, cuius tribunatus voluntati paruit ciuitatis Ex parte autem ea quae est subiecta generi: Si omnes qui Rei p. consulunt, chari nobis esse debent: certe in primis imperatores, quorum consiliis, virtute, periculis retinemus & nostram salutem. Se imperii dignitatem. Ex similitudine autem: Si serae partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia esse debemus 3 At ex dissimilitudine : Si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent. Atque viroque in genere & similitudinis&dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis. aut euentis, S liciae narrationes sepe ponendae. Iam ex contrario : Si Gracchus nesarie. praeclare Opimius. Ex consequentibus: Si & serro intersectus ille. & tu inimicus eius cum gladio cruento comprehensus es in illo ipso loco, & nemo praeter te ibi visus est. de causa nemini. & tu semper audax : quid est quod de facinore Vi dubitare possimus Ex consentaneis, & praecurrentibus, & repugnantibus, ut olim

Crassus a)olescens: Non si Opimium defendisti Carbo. idcirco te isti bonum ciuem putabunt : simulasse te. & aliud quid quae si se perspicuum est, quod T. Gracchi mortem sepe in concionibus deplorasti. quod P. Africani necis socius suisti. quod eam legem in tribunatu tulisti, quod semper a bonis dissensisti. Ex causis autem rerum sic : Aparitiam ii tollere vultis. mater eius est tollenda luxuries. Ex iis autem quae sunt orta de causis: Si aerarii copiis & ad belli adiumenta, & ad ornamenta pacis utimur: vectigalibus serviamus. Maiora autem, & minora. & patia comparabimus sic. Ex maiore: Si bona existimatio diuitiis praestat. & pecunia tantopere expetitur, quanto gloria magis est expetendat Ex minore sic: - - hic paruae consuetudinis .. Causa. huius mortem seri tam familiariter:

- Quid si ipse amasset quid mihi hic saciet patri

es Ex pari sic: Est eiusdem Sc eripere contra Rempub.&largiri pecunias. Foris autem assumuntur ea quae non sua vi sed extranea subleuantur,ut haec: Hoc verum est: dixit enim in. fuciatius. hoc falsum est : habita enim quaestio est. hoc sequi necesse est: recito enim tabulas. de quo genere toto paulo ante dixi. Haec ut breuissime dici potuerunt. ita a inedicta sunt. Vt enim si aurum cui, quod esset multi sariam defossium, commonstrare vellem. satis esse deberet. si signa& notas ostederem locorum . quibus cognitis ille sibi ipse fodere t.& id quod vellet paruo labore, nullo errore inueniret: sic has ego argumentorum noui notas, quae illa mihi quaereti demonstrant ubi sint: reliqua cura de cogitatione eruuntur. Quod autem argumentorum genus cuique causarum generi maximer conueniat, non est artis exquisitae prae-- scribere. sed est mediocris ingenii iudicare. Neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam dicendi explicemus. sed ut doctissimis hominibus usus nostri quasi quaedam monita tradamus. His igitur locis in mente & cogitatione defixis, & in omni re ad dicendum posita excitatis . nihil erit quod oratorem effugere possit. non modo in seresibus disceptationibus. sed omnino in ullo genere dicendi. Si vero: assequet tirut talis videatur, qualem se videri velit: & animos eorum ita afficiat, apud quos aget, ut eos quocunque velit, vel trahere. vel rapere possit: nihil prosects praeterea ad dicendum requiret. Iam illud videmus nequaquam satis esse reperire quid dicas, nisi id inuentum tractare possis. Tractatio autem varia esse debet, ne aut cognoscat arte qui audiat. aut defatigetur similitudin is satietate. Proponi oportet quid afferas.& id quam re ita sit. Ostedere:& ex iis te illis locis interdum concludere, relinquere alias alioquetra sire:saepe non proponere, ac ratione ipsa affereda. quid proponendu fuerit. declarare: sicui quid simile dicas. prius ut limite coiirmes, deinde quod agitur adii gas. pucta argumentoria plerunq; ut occulas, nequis ea numerare possit, ut re distin guatur,

189쪽

i6a De Oratore

verbis confusi esse videantur. Haec ut&properans, Stapud doctos.&semidoctus ipse percurro, ut aliquando ad illa maiora veniamus. Nihil est enim in dicendo Cati te maius. quam ut faueat oratori is qui audiet, iitque ipse sic moueatur, ut impetu

quodam animi & perturbatione magis quam iudicio aut consilio regatur. Plura enim inulto homines iudicant odio, aut amore,aut cupiditate, aut iracundia, aut d lore, aut laetitia, aut spe, aut timore, aut errore, aut aliqua permotione mentis. quam veritate, aut praescripto, aut iuris norma aliqua, aut iudicii formula. aut legibus. Quare nisi quid vobis aliud placet, ad illa pergamus. Paulum, inquit Catulus, etiam nunc deesse videtur iis rebus Antoni, quas exposuisti, quod sit tibi ante explicandum quam illuc proficiscare. quo te dicis intendere. Quidnam, inquit Qui ordo tibi placeat, inquit Catulus, de quae disposito argumentorum, in qua tu mihi semper deus videri soles. Vide quam sim in isto genere, inquit, Catule, deus. non

mehercule mihi nisi admonito venii set in mentem : vr pol sis existimare me in ea, in quibus nonnunquam aliquid efficere videor, usu solere in dicendo, vel casu potius incurrere. Ac res quidem is a. quam ego quia non noram, sic tanquam igno tum hominem praeteribam, tantum potest indicendo, ut ad vincendum nulla plus possit. Sed tamen milii videris ante tempus a me rationem ordinis. Sc disponendarum rerum requisisse. Nam si ego omnem vim oratoris in argumentis, de in re ipsa isper se comprobanda posuissem, tempus ei set iam de ordine arguimentorsi de de collocatione aliquid dicere: sed cum tria sint a me proposita. de uno dictu, cum de duobus reliquis dixero. tum erit denique de disponenda tota oratione qliarendii. Valet igitur multum ad vincendum probari mores. instituta Se facta, & vitam, & eorsi qui agent causas δἴ eorum pro quibus:& item improbari aduersariorum : anim6sq; e rum apud quos agitur, conciliari quam maxime ad beneuolentia, cum erga orat rem. tum erga illum, pro quo dicet orator. Conciliantur autem animi dignitate hominis. rebus gestis, existimatione vitae: quae iacilius ornari possunt, si modo: sunt. quam fingi ii nulla sunt. Sed haec adiuuant in oratore, lenitas vocis, vultus, pudoris significatio, verborum comitas: liquid persequare acrius, ut inuitus Se coactus sacere . ideare. iacilitatis. liberalitatis. mansuetudinis, pietatis, grati animi, non appetentis, ,sno auidi s gna pro serti perutile est : eaque omnia quae proborti, demit sotu . non acrium, non pertinacium non litigiosorum non acerborum sunt, valde beneuolentiam conciliant .abaliena'ntque ab iis in quibus haec non sunt. Itaque eadem sunt in aduersarios ex contrario coserenda. Sed genus hoc totum orationis in iis caulis excellet. in quibus minus potest inflammati animus iudicis acri & vehemeti quadam incitatione. Non enim semper sortis oratio quaeritur, sed sepe placida. summissa. lenis, quae maxime commendat reos. Reos autem appello, non eos modὀqui arguuntur. sed omnes quorum de re disceptatur: sic enim olim loquebantur. Horum igitur

exprimere mores oratione, iustos, integros . religiosos, timidos, perserentes intimarum mirum quidda valet:&hoc vel in principiis, vel in re narranda. vel in perora latatam habet vim si est suaviter&cu sensu tractatum, ut persaepe plus quam causa va- oleat. Tan tum autem escitur sensu quodam ac ratione dicedi. ut quasi mores orat ris effingat oratio. Genere enim quodam sententiarum.&genere verborum, adhibita etiam actione leni iacilitateque significandi. eis citur ut probi, ut bene morati. Vt boni viri esse videantur. Huic autem est illa dispar adiuncta ratio orationis. quae alio quodam genere mentes iudicum permovet, impellitque ut aut odcrint aut diligant. aut inuideant, aut salutina velint, aut metuant, aut spernant, aut cupianti aut abhorreant, aut laetentur, aut moereant, aut misereantur, aut punire velint, aut

ad eos motus deducantur liqui finitimi sunt δe propinqui his ac talibus animi pe motionibus. Atque illud optandum est oratori. ut aliquam permotionem animorum sua sponte ipsi afferant ad causam iudices, ad id quod utilitas Oratoris seret, ib

190쪽

Liber II. i 63

accommodatam. facilius est enim currentem ut aiunt incitare, quam commouere languentem. Sin id aut non erit aut erit obscurius. sicut medico diligat priusquam conetur aegro adhibere medicinam. non sollam morbus eius cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis.&natura corporis cognoscenda est: sc equidem cum aggredior ancipitem causam,di graue ad animos iudicum pertractandos, omni mente

in ea cogitatione curaque versor, ut odorer qtiam sagacissime: possina. quid sentiat. quid existimet quid expecter, quid velint, quot deduci oratione facillime posse videantur. Si se dant &, ut ante dixi, sua sponte si quo impellimus inclinant atq; propendent, accipio quod datur. εἰ ad id unde aliquis flatus ostenditur, vela do. Sin est integer quietusque itide x. plus est operis: sunt enim omnia dicendo excitanda . nihil i adiuuante natura. Sed tanta vim habet illa, quae recte a bono poeta dicta est Flexanima. atque omnium regina rerum. oratio, ut non modo: inclinante erigere, aut stan . tem inclinare. sed etiam aduersantem & repugnantem, ut imperator bonus ac sortis. capere possit. Haec sunt illa quae me ludens Crassus modo flagitabat. quae a me diuinitus tractari solere diceret.& in causa M. Aquilii. Calique Norbani, nonnullisque

aliis quasi praeclare acta laudaret: quae me hercule ego Crasse. cum a te tractantur in causis. horrere soleo. tanta vis animi. tatus impetus. tantus dolor oculis, vultu, gestu,

digito denique isto tuo significari solet: tantum est flumen grauissimoria, optimorumque verborum: tam integrae sententiae, tam verae, tam nouae, tam sine pigmentis

sucdque puerili. ut mihi non solii in tu incendere iudicem. sed ipse incensus videaris. Neque fieri potest ut doleat is qui audit, ut oderit ut inuideat, ut pertimescat ali-ioi quid, ut assectet, ut ad fletum misericordiamque deducatur, nisi omnes ii motus, quos orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse, atque inusti videbuntur. Quod fictus aliquis dolor suscipiendus esset, et lilia eiusmodi genere orationis nihil esset nisi salsum. atque imitatione simulatum, maior ars aliqua forsitan esset requirenda : nunc ego quid tibi Crasse. quid caeteris accidat, nescio: de me autem causa nulla est cur apud homines prudentissimos atque amicissimos mentiar . Non iraehercule unquam apud iudices aut dolorem, misericordiam , aut inuidiam. aut odium excitare ditando volui. quin ipse in commouendis iudicibus iis i-plis sentibus, ad quos illos adducere vellem, permovere r. Neque enim facile est perficere ut irascatur ei cui tu velis iudex. si tu ipse id lenter serre videare: neque ut ode rit eum quem tu velis, nisi te ipsum flagrantem odio ante viderit. Neque ad mise- φν ricordiana adducetur . nisi ei tu ligna doloris tui verbis, sententiis, voce, vultu, collachrymatione denique ostenderis. Vt enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae nili a)moto igni, ignem concipere possit: sc nulla mens est tam ad comprehendendam vim oratoris parata quae possit incendi. nis inflammatus ipse ad

eam.& ardens accesseris. Ac ne sorte hoc magnum ac mirabile esse videatur, hominem toties irasci, toties dolere, toties omni animi motu concitari, praesertim in rebus alienis: magna vis est earum sententiarum, atque eorum locorum quos agas,

tractesque dicendo. ut nihil opus hi simulatione & sallaciis. Ipsa enim natura orationis eius quae suscipitur ad aliorum animos permovendos. oratorem ipsum magis etiam quam quenquam corii qui audiunt per mouet. Et ne hoc in causis, in iudiciis, in amicorii periculis. in cocursu hominii, in ciuitate .ua soro accidere miremur. climagitur non solii ingenii nostri existimatio ina id esset leuius, quaquam cum proses i. sus sis te id posse sacere, quod pauci, ne id quidem negligendii est sed alia sunt maiora multo fides, officium, diligetia: quibus rebus adducti, etia cum alienissimos defendimus. tamen eos alienos. si ipsi viri boni haberi volumus existimare non possumus. Sed, ut dixi. ne hoc in nobis mirum esse videatur quid potest esse tam fictum, quam versus. quam scena, quam sabulae t tamen in hoc genere sepe ipse vidi. cium ex

persona mihi ardere oculi nominis histrionis viderentur spondalia illa dicentis,

SEARCH

MENU NAVIGATION