Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

i De Oratore

inquit.insanei tanta malorum est multitudo ciuium, ut tibi ego hoc confirmem, si

Romae manseris. te paucis annis ad maximas pecunias esse veturum. In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc AEmilianu dicit fuisse .lteum Graeco verbo appellat εἰ -α. Sed uti serunt, qui melius haec noriit, Socratem opinor in hac ironia diffunulantiaque longe lepore & humanitate omnibus praestitile. Genus est

perelegans,de cum grauitate salsum,cumque oratoriis dictionisus tum urbanis sermonibus accommodatum. Et hercule omnia haec quae a me de sacetiis disputantur, non maiora relium actionum, uana Omnium sermonum condimeta sunt. Nam

quod apud Catonem est,qui multa retulit, ex quibus a me exempli causa multa ponuntur. per mihi scitum videtur.C. Publicium solitum dicere, P. Mummium cuiuis mtempori hominem esse. sic prosecto res se habet. nullum ut sit vitae tempus. in quo non deceat leporem humanitatemque versari. Sed redeo ad caetera. Est huic finitimum dissimulationi cum honesto verbo vitiosa res appella tur:vt cum Africanus Censor tribu movebat eum centurionem qui in Pauli pugna non affuerat cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse.quaereri tque cur ab eo notaretur, Non amo. inquit nimium diligentes. Acutum etiam illud est.cum ex alterius oratione aliud excipias atque ille vult:ut Salinatori Maximus .ctim Tarento amisso arcem ta- me Liuius retinuisset, multaque ex ea praelia praeclara fecisset, clim aliquot post annos Maximus id oppidum recepisset, rogaretque eu Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum recepis. Quidni, inquit meminerim 3 nunquam ego recepissem,

nisi tu perdidisses. Sut etiam illa subabsurda. sed eo ipso nomine saepe ridicula,non solum mimis perapposita .sed etiam quodammodo nobis: Homo fatuus postquam rem habere coepit est mortuus. Quid est tibi ista mulier Uxor. Similis in editastidius. Quandiu ad aquas suit, nunquam est mortuus. Genus hoc levitis.& ut dixi, mimicum. sed habet nonnunquam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus. quasi stulte cum sale dicat aliquid: ut tibi Antoni Mancia .cum audisset te Censorem a M. Duronio de ambitu postulatum. Aliquando inquit, tibi tuum negotium agere licebit. Valde haec ridentur.&hercule omnia quae a prudentibus quali per dissimulationem non intelligendi subabsurde salseque dicuntur. Ex quo genere est etiam, non videri intelligere quod intelligas, ut Pontidius, Qualem existimas.qui in adulterio

deprehenditur Tardum.Vt ego qui in delectu Metello. cum excusationem oculo- urum a me non acciperet.&dixisset,Tu igitur nihil vides Ego vero, inquam,i porta

Exquilina video villam tuam.Vt illud Nasicae. qui cum ad poeta Ennium venisset, eique ab ostio quaerenti Ennium, ancilla dixisset domi non esse. Nasica sensit illam domini iussu dixisse.& illum intus esse: paucis post diebus clim ad Nasicam venisset

Ennius, di eum a ianua quaereret, exclamat Nasica se domi non esse: tum Ennius, Quid ego non cognosco vocem, inquit, tuam Hic Nasica, Homo es impudens:ego

cum te quaererem ancillae tuae credidi te domi non esse.tu mihi non credis ipsi Est bellum illud quoque, ex quo is qui dixit, irridetur in eo ipso genere quod dixit: victim Q . Opimius consularis, qui adolescen tutus male audisset, festiuo homini Egilio.qui videretur esse mollior. nec effetidixisset,

Quid tu Egilia meat

Quando ad me venis cum tua colu,de lana

-Non pol inquit audeo, Nam me ad famosas vetuit mater accedere. Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam :quo in genere est illud Siculi cui eum similiaris quidam quereretur, quod diceret uxorem suam suspendisse de ficu: Amabo te inquit. da mihi ex ista arbore quos seram surculos. In eodem genere est quod Catulus dixit cuidam oratori malo: qui cum in epilogo misericordiam se mouisse putaret, post-

202쪽

Liber II. IJS

quam assedit rogauit hunc, videret si me misericordiam mouisse. Ac magnam quidem. inquit: neminem enim puto esse ta in durum cui no oratio tua miseranda visa

sit. Me quidem hercule valde illa mouent stomachosa,&quasi submorosa ridicula:

non cum amoroso dicuntur stum enim non sal, sed natura ridetur. In quo, ut mihi

videtur. persalsum illud est apud Naevium.

- Quid ploras patere Mirum ni can tem condemnatus sum. Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac lenti: ut cum Cato per-,ii culsus esset ab eo qui arcam serebat. cu ille diceret. Canec rogauit nunquid aliud se rei praeter arcana. Etiam stultitiae salsa reprehensio: ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum hominem nobilem. sed admodum stultum: Quaeso,inquit praetor aduersario meo da istu in patronum, deinde mihi nemine dederis. Mouent illa etia quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acutὸ atque concinne: ut cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, cum ipse consul esset factus. ille repulsam tulisset. Si in eius tabulis ostenderet literas A. F. P. R. idque diceret esse. Acium fide P. Rutilii: Rutilius autem, Ante factum, post relatum : C. Cannius eques Ro. cum Ruso adest. exclamat neutru illis literis declarari. Quid ergo inquit Scaurus. AE milius secit, plectitur Rutilius. Ridentur etia discrepantia Quid huic abest. nisi res it virtus Bella etiam est familiaris reprehensio quali errantis: vitis cum obiurgauit Albius Granium, quod cum eius tabulis quiddam ab Albutio probatum videretur, Ct valde absoluto Scaevola gauderet. neque intelligeret contra suas tabulas esse iudicatum. Huic similis est etiam admonitio in consilio dando similiaris: victim patrono malo. cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum rediset: Perdam. inquit voce, si id secero: Melius est, inquit, quam reum. Bellum etiam est, cum quod cuique sit consentaneum dicitur: ut cum Scaurus iasin ullam haberet inuidiam ex eo quod Phrygionis Pompeii locupletis hominis bona sine testamento possederar, sederetque aduocatus reo Bestiae, cum sinus quoddam duceretur, accusator C. Memmius, Vide, inquit. Scaure, mortuus rapitur, ii potes esse possessior. Sed ex his omnibus nihil magis ridetur,quam quod est praeter expectatione. cuius innumerabilia sunt exempla:

vel Appii maioris illius. iiii in senatu clim ageretur de agris pubi icis, de de lege Tho- in ria, de premeretur Lucilius ab iis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent: Non est, inquit. Lucilii pecus illud, erratis: defendere Lucilium videbatur ego liberum puto est e qua lubet pascitur. Placet etiam mihi illud Scipionis illius. qui T.

Graechum perculit, cum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mutium iudice tulisset. Eiero, inquit, iniquus est. cium esset admurmuratum: Ah, inquit, Patres coscriptimon ego mihi illum iniquia ei ero . verum omnibus. Ab hoc vero Crasso nihil sa

cetius cum laesisset testis Silus Pisonem,qudd se in eum audisse dixisset. Potest fieri.

inquit. Sile, ut is unde te audisse dicis iratus dixerit. Annuit Silus. Potest etiam ut tu non recte intellexeris. Id quoque toto capite annuit, ut se Crasso daret. Potest etiam feri. inquit, ut omnino quod te audissse dicis, nunquam audieris. Hoc ita praeter expectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret. Huius generis est plenus Naeuius.& iocus est familiaris. - Sapiens si algebis tremes. 313 5 alia permulta. Saepe et ii sacete c6cedas aduersario idipsum quod tibi ille detrahit: ut C. Laelius .ctim ei quida malo genere natus diceret indignum esse suis maioribus. At hercule, inquit, tu tuis dignus. Saepe etia sententiose ridicula dicuntur,ut M. Cincius quo die legem de donis & muneribus tulit, cum C. Cento prodiisset.& satis clytumeliose. Quid fers Cinciole quaesisset: Vt emas, inquit. Cai, si uti velis. Saepe etiam salse quae fieri no pol sunt optantur: ut M. Lepidus, cum caeteris in campo exercentibus in herba ipse recubuisset, Velle hoc esset, inquit, laborare. Salsum est etia quaere-

203쪽

176, De Oratore

tibus,&quasi percontatibus lente respodere quod nollent: ut Censor Lepidus. mM. Antistio Pirgensi equum ademisset, amicique cum vociferarentur & quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum tibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset: Me istoru inquit. nihil credo nare. Colliguntur a Graecis alia nonnulla execrationes. admirationes, minationes. Sed& haec ipsa nimis mihi videor multa in genera descripsisse. Na illa quae verbi rati ne de vi continentur. certa sere ac definita sunt:quae plerunque. ut ante dixi. laudari magis quam rideri solent. Haec autem quae sunt in re. Se in ipsa sentetia, partibus sunt innumerabilia. generibus pauca. Expectationibus enim decipiendis, de naturis aliorum irridendis .ipserum ridicule indica dis, de similitudine turpioris. Si dissimulatione.&subabsurda dicendo,& stulta reprehendendo, risus mouetur. Itaq; imbuendus est is qui iocose vult dicere, quasi natura quadam apta ad haec genera. & moribus, ut ad cuiusq; modi genus ridiculi vultus etiam accommodetur: qui quidem quo seuerior est de tristior. ut in te Cralse, hoc illa quoque quae dicu tur. Llsiora videri solent.

Sed iam tu Antoni qui hoc diuersorio sermonis tui libeter acquieturum te et se di- , xisti, tanquam in Pontinum diuerteris . nequeam num, neq; salubrem locu :censeo ut satis diu te putes requievit se.& iter reliquum coficere pergas. Ego verci atque hi lare quidem a te acceptus. inquit, de cum doctior per te. tumetia audacior saetiis sum ad iocandum. Non enim vereor, nequis me in isto genere leuiorem iam putet:quoniam quidem tu Fabricios mihi aut nores. de Africanos, Maximos. Catones, Lepidos protulisti. Sed habetis ea quae voluistis ex me audire: de quibus quide accuratius dicendum & cogit adum suit. Nam caetera iaciliora sunt .atq: ex iis quae iam dicta sunt. reliqua nascutur omnia. Ego enim, cum ad causam sum aggrestus, atque omnia cogitando, quoad facere potui, persecutus, cum de argumeta causae, de eos locos quibus animi iudicum conciliantur. de illos quibus per mouetur, vidi atque cognoui: tum costituo quid habeat quaeque causa boni. qui j mali. nulla enim sere res potest indicendi disceptationem aut controuersia vocari. quae non habeat utruq a sed quantum habeat id rescit. Mea autem ratio indicendo haec esse solet, ut boni quod habeat. id amplectar. exornem exaggerem: ibi c6 morer, ibi habitem, ibi haeream. a malo aute. vitioque causae ita recedam, non ut id me defugere appareat. sed ut totum bono illo ornando. di augendo dissimulatu ante obruatur. de si causa est in argumetis, firmi sesima qtiaeque maxime tueor. siue plura sunt. siue aliquod unu: sin autem in concilia tione aut in permotione causa est. ad eam me potissmium partem, quae niaxime co- mouere animos hominii potest consero. Summa denique huius generis haec est. visi in reselledo aduersario firmior esse oratio. quain in confirma dis nostris rebus potest, omnia in illii conseram tela: sin nostra iacilius probari, quam illa redargui possunt, abducere animos a cotraria de sentione.&ad nostra conor traducere. Duo do uanique illa quae facillima videntur, quoniam quae difficiliora sunt. non possum. mihi pro meo iure sumo .vnu ut molesto aut dissicili argumento, aut loco nonnunquam omnino nihil respondea . quod forsitan aliquis iure irriserit: quis enim est qui id sacere no pollit sed tamen ego de mea nuc, non de alioru facultate disputo: cofiteorque me, liquae premat res vehemetius. ita cedere solere, ut non modo no abiecto, sed

ne reiecto quidem scuto sugere videar: sed adhibere quadam in dice do speciem at pompam.& pugnae simile fugam: cosistere vero in meo praesidio. sic ut non sugiendi hostis. sed capi edi loci causa cessisse videar. Alterum est illud, quod ego oratori

maxime cauedum & prouidendum puto, quodque me solicitare summe solet: non tam ut prosim causis elaborare soleo.quam ut nequid obsim: non quin enitenduin utroque, sed tame multo est turpius oratori, nocuisse videri causae. quam no profuisse. Sed quid hoc loco vos inter vos Catuletan haec. ut sunt contenenda cotem nitis Minime, inquit ille, sed Caesar de isto ipso quid da velle dicere videbatur. Me ve-

204쪽

Liber II. I

lubente, inquit Antonius dixerit, siue refellendi causa. siue quaerendi. Tum Iulius, Ego mehercule inquit, Antoni, semper is sui, qui de te oratore sic praedicarem, unu te in dice do mihi videri tecti istinum propriumque hoc esse laudis tuae, nihil a te unquam csse dictum quod obessiet ei, pro quo diccres: idque memoria teneo .cu mihi sermo cum hoc ipso Craiso multis audientibus esset de te institutus Crassiusq; plurimis verbis eloquentiam laudaret tuam, dixisse me. cum caeteris tuis laudibus hac esse vel maximam, quod non solum quod opus esset diceres. sed etiam quod non opus esset, non diceres: ,ι. tum illum mihi respondere memini, aetera in te summe esse laudanda, illud vero improbi cise hominis & perfidiosi dicere quod alienu esset Si noceret ei pro quo quisque diceret. quare non sibi eum disertu, qui id non faceret videri, sed improbii. qui faceret. Nunc si tibi videtur Antoni demonstres velim quare tu hoc ita magnu putes nihil in causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius et se videatur. Dica equidem Caesar, inquit. quid intelliga. sed & tu Se vos o miti s hoc inquit mementote, non me de persecti oratoris diuinitate quada loqui, sed de exercitationis & cosuetudinis meae mediocritate. Crassi quidem responsum excelletis cuiusdam est ingenii ac singularis:cui quiddam porteti simile esse visum est posse aliquem inueniri oratorem. qui aliquid mali saceret dicendo. ob effet q. ei quem defenderet. Facit enim de se coniectura, cuius tanta vis ingenii est, ut nemine nisi consulto putet quod cotra se ipsum sit dicere. sed ego non de, ι, praestati quadam & exim i a sed prope de vulgari & comuni prudentia disputo. Vt apud Graecos sertur incredibili quada magnitudine cosilii atq; ingenii Atheniensis ille suisse Themistocles, ad quem quida doctus homo atq; in primis eruditus accessisse dicitur.

eique artem memoriae, quae tum primu proserebatur, pollicitu esse se traditurum. cum

ille quaesisset quidnam illa ars effcere posset dixisse illu doctorem, ut omnia meminis set.& ei Themistoclem resp5disse, gratius sibi illu esse sicharu, si se obliuisci, quae vellet, quam si meminisse docuisset. Videsne quae vis in homine acerrimi ingenii, quam potens,& quanta mens fuerit. qui ita respoderit,ut intelligere possemus nihil ex illius animo. quod semel esset insusum, via qua effluere potuita: cum quidem ei fuerit optabilius ostiuisci pose potius, quod meminisse nollet, quam quod semel audisset vidis

faue. meminisse Sed neq; propter hoc Themistoclis responsum memoriae nobis opera danda non est, neque illa mea cautio & timiditas in causis propter praestantem pru dentiam Crassi negligeda est. Vterque enim istorum no mihi attulit aliquam, sed suam significauit facultate. Etenim permulta sunt in causis in omni parte orationis circunspicienda ne quid offendas nequo irruas. Saepe aliquis testis aut no laedit. aut minus laedit, nisi lacessatur: orat reus, urget aduocati ut invehamur, ut maledicamus,denique ut interrogemus. Non moueor, non obtepero non satisfacio, neq; tamen ullam assequor

laudem. Homines enim imperiti facilius quod stulte dixeris, reprehedere, quam quod sapienter tacueris laudare possunt. Hic quantum sit mali. si iratum, si non stultu, si non leuem testem laeseris Habet enim & voluntatem nocendi in iracundia.& vim in ingenio & pondus in vita. Nec si hoc Crassus non comittit ideo non multi & saepe comittunt. Quo quidem mihi videri turpius nihil solet, quam cum ex oratoris dicto aliquo, is aut responso aut rogato sermo ille sequitur, Occidit ille Aduersariumne Immd vero, aiunt se,& eum quem defendit. Hoc Crassus non putat nisi perfidia accidere posse, ego autem saepissime video in causis aliquid mali sacere homines minime malos. Quid illud quod supra dixi. solere me cedere.& ut planius dica. sugere ea quae etiam valde cata sim meam premerenti cum id non faciunt alii, versanturque in hostium castris ac sua

praesidia dimittunt: mediocriterne causis nocent, cu aut aduersarioru adiumenta costr mant,aut ea quae sanare nequeunt, exulcerante Quid cum personarii quas defendunt,

rationem non habent Si quae sunt in his inuidiosa non mitigant extenuando, sed laudando it efferedo inuidiosiora faciunt. quantum est in eo tandem mali Quid si inli mines charos, iudicibusque iucundos, sine ulla praemunitione orationis acerbius &

m. i.

205쪽

1 8 De Oratore

tumeliosius inustare nonne abs te iudices abalienes Quid si quae vitia, aut incomm da sunt in aliquo iudice uno aut pluribus, ea tu aduersariis exprobrado, non intelligas uate in iudices inuehi. mediocre peccatum est Quid si cum pro altero dicas, litem tuam facias aut laesus esserare iracundia causam relinquas, nihilne noceas In quo ego, non quo libenter male audiam, sed quia causam non libenter relinquo, nimium patiens delentus existimor: ut cum te ipsum Sulpiti obiurgaba quod me oratorem peteres, non aduersarium. Ex quo etia illud assequor, ut siquis mihi maledicat petulans aut plane insanus esse videatur. In ipsis autem argumenti iquid posueris aut aperte salsum aut ei quod dixeris. dicturusve sis, contrarium, aut genere ipso remotum ab usu iudiciorii, ac soro, nihilne noceas Quid multa Omnis cura mea solet in hoc versari semper dicam enim saepius si possim,ut boni aliquid efficiam dicendo: sin id minus, ut certe nequid mali. Itaque nuc illuc redeo Catule, inouo tu me paulo ania laudabas, ad ordi-

nem collocationemque rerum ac locoru: cuis ratio est duplex: altera quam affert notura causarum:altera quae oratorum iudicio & prudentia comparatur. Nam ut aliquid ante rem dicamus deinde ut rem exponamus, post ut eam probemus nostris praesidiis confirmandis, contrariis refutandis,deinde ut concludamus, atque ita peroremus: hoc

dicendi genus natura ipsa praescribit. Vt verd statuamus ea quae probandi, docendi per suadendi causa diceda sunt, quemadmodum coponamus, id est vel maxime: proprium oratoris prudentiae. Multa enim occurrui arguincta, multa quae in dicendo prostituta videantur: sed eorum partim ita leuia sunt, ut contemnenda sint: partim etiam siquid habent adiumenti, sunt nonnunqua eiusmodi,ut insit in iis aliquid vitii, neq: tanti sit illud quod prodesse videatur, ut cum aliquo malo coniugatur. Quae autem sunt utilia atque firma, si ea tamen ut saepe fit valde multa sunt: ea quae ex iis aut leui illina sunt,

aut aliis grauioribus cosmilia, secerni arbitror oportere, atque ex oratione remoueri. Equidem cum colligo argumcta causarum, non tam ea numerare soleo, quam expendere. Et quoniam, ut saepe iam dixi, tribus rebus omnes ad nostram sentetiam perducimus,aut docendo,aut conciliando, aut permovedo: una ex tribus his rebus res prae nobis est serenda. ut nihil aliud nisi docere velle videamur: reliquae duae, sicut sanguis in corporibus, sic illae in perpetuis orationibus suis esse debebui. Nam de principia,& terae partes orationis de quibus pauidpo st pauca dicemus. habere hac vim magnopere

debent, ut ad eorum mentes apud quos agitur mouendas, permanare possint. Sed his partibus orationis, quae etsi nihil docent argumentando, persuadendo tamen & comouendo proficiunt plurimum quaquam maxime proprius est locus & in exordiendo,& Q. in perorando: digredi tamen ab eo quod proposueris,atque agas, permovcdorum animorum causa saepe utile est. Itaque vel narratione expolita saepe datur ad commouei dos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis, vel contrariis resutatis, vel utroque loco, vel omnibus, si habet ea res eam causam dignitatis atque tatum

utilitatis recter id fieri potest: haeque causae sunt ad augendum & ad ornandum grauissimae atque plenissimae,quae plurimos exitus dant ad eiusmodi digressionem, ut iis locis

uti liceat, quibus animorum impetus eoru qui audiunt, aut impellantur, aut reflectantur. Atque etia in illo reprehendo eos qui quae minime firma sunt, ea prima collocant.

In quo illos quoq; errare arbitror qui siquando id quod mihi nunqua placuit pluteis

adhibent patronos, uti quenque eoru minimu putant esse, ita eum primum volunt dicere. Res enim hoc postulat, ut eo rii expectationi qui audiunt, quam celerrime succure inratur: cui si initio satisfactum non sit, multo plus sit in reliqua causa laboradum. Male enim se res habet quae non statim vi dici coepta est, melior fieri videtur. Ergo ut in oratore optimus quisq;. sic in oratione firmissimum quodq; sit prini una: dum illud tamen

in utroque teneatur, ut ea quae aeque excellant, seruentur etia ad perorandit: siquae erunt

mediocria nam vitiosis nusqua esse oportet locum in mediam turba atque in gregem

coniiciantur. Hisce omnibus rebus c5sideratis, tum denique id quod primum est di-

206쪽

Liber II. I

cendum postremo soleo cogitare quo utar exordio. Nam squado id primum inuenire

volui. nullum mihi occurrit, nila aut exile, aut nugatorium, aut vulgare, atque comum ne . Principia autem dicendi semper cum accurata Stacuta,& instructa sententiis apta verbisau in vero causarum propria esse debent. Prima est enim quasi cognitio & comendatio orationis in principio: quae continuo eum qui audit, permulcere atque alli

cere debet. In quo admirari soleo, non quidem istos qui nullam huic rei operam dederunt. sed hominem in primis disertum atque eruditum Philippum, qui ita solet ad dicendum surgere, ut quod primum verbum habiturus sit, nesciat:& ait idem. cum bra- , chium concale secerit, tu se solere pugnare. neq; attendit eos ipsos unde hoc simile ducat illas primas hastas ita iactare leniter. vi & venustati vel maxime serviant de reliquis viribus suis consulant. Neque est dubium quin exordium dicendi vehemes & pugnax non saepe esse debeat: sed si in ipso illo gladiatorio vitae certamine, quo serro decernitur, tamen ante congressum multa fiant, quae non ad vulnus, sed ad speciem valere vi- ira deantur: quanto hoc magis in oratione expectandum est, in qua non vis potius, sed delectatio postulatur Nihil est denique in natura reru omnium quod se uniuersum profundat. εἰ quod totum repente euolet: sic omnia quae sunt, quaeque aguntur acerrime, lenioribus principiis natura ipsa praetexuit. Haec autem in diccdo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsis visceribus causae se menda sunt. idcirco tota causa pertentata atque perspecta, locis omnibus inuen iis atque instructis, con*derandum est quo principio sit utendit. Sic& sacile reperietur. sumentur enim ex iis rebus quae sunt uberrimae vel in argumetis vel in iis partibus ad quas causas dixi digredi sepe oportere. Itaque Se momenti aliquid afferent clim erunt pene ex intima defensione depromptae diapparebit eas non modo non e se commune is, nec in alias causas posse transferri. sed

penitus ex ea causa quae tum agatur, emanasse. Omne autem principium, aut rei totius

in quae agetur, significationem habere debebit, aut aditum ad causam, au t comunitionem, aut quoddam ornamentum it dignitatem. Sed oportet ut aedibus ac templis vestibula di aditus, sic causis principia pro portione rerum praeponere. Itaque in paruis atque infrequetibus causis ab ipsa re est exordiri saepe commodius. Sed cum erit utendit principio quod plerunque erit aut ex reo, aut ex aduersario, aut ex re, au t ex cis apud quos agitur, sententias duci decebit. Ex reo rcos appello quorsi res est in quae ligniscent virubonum, quae liberalem, quae calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra saliam criminationem. Ex aduersatio, iisdem ex locis sere contraria. Ex re . si crudelis. si nc sanda, si prater opinionem . si immerit disi misera. si ingrata si indigna, si noua, si quae restitui sanarique non possit. Ex iis autem apud quos agetur. ut benevolos, beneque existimantes efficiamus: quod agendo efficitur melius quam rogado. Et id qui-

dem in totam orationem consendendum, nec minime in extremam: sed tamen multa principia ex eo genere gignuntur. Nam δἰ attentum, commonent Graeci, ut principio saciamus iudicem. Si docile: quae sunt utilia sed non principii magis propria. quam

reliquarum partium: siciliora etiam in principiis, quod& attenti tum maxime sunt, cum omnia expectant: εἰ dociles magis initiis esse possunt. illustriora enim sunt quae in principiis quam quae in mediis causis dicuntur, aut arguendo, aut refellendo. Maxima autem copia principiorum adiudicem aut alliciendum, aut incitandum ex iis locis trahitur, qui ad motus animorum coficiendos inerunt in causa: quos tame totos in principio explicare non oportebit, sed tantum impelli prinidiudicem leuiter,ut iam inclinato reliqua incumbat oratio. Connexum autem ita sit principium consequenti π orationi, ut non tanquam citharoedi prooemium affictum aliquod, sed cohaerens cum omni corpore membrum est e videatur. Nam nonnulli cum illud meditati ediderunt,

sic ad reliqua transeunt.ut audientia sibi fieri velle videantur. Atque eiusmodi illa prolusio deber esse. non ut Sannitum qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugia donihil utuntur: sed ut ipsis sententiis, quibus proluserunt vel pugnare possint. Narras cm. ii. ,

207쪽

18o De Oratore

vero rem quidem breuiter iubent, si breuitas appellanda est, cum verbum nultu redundat : breuis est L. Crassi oratio si tum est breuitas cum tantum verborum est, quantum necesse est: aliquando id opus est, sed saepe obest vel maxime in narrando, non soli quὀd obscuritatem affert, sed etiam quod eam virtutem,quae narrationis est maxima, vi iucunda,& ad persuadendum accommodata sit, tollit. videlicet illa, Nam is postquam excessit ex ephebis Quam longa est narratio umores adolescetis ipsius,& seruilis percontatio, mors Chry- ssidis, vultus & forma & lamentatio sororis, reliqua peruarie iucundeque narrantur. Quod si lianc breuitatem quaesisset, Effertur imus, ad sepulchrum venimus, In ignem posita est:- decem versiculis totv coficere potuisseti quanquam hoc ipsum Effertur imus. cisum

est ita, ut no breuitati seruitu sit, sed magis venustati. Quod si nihil fuisset. nisi In igne posita est: tamen res tota cognosci faciter potuisset: sed & festiuitatem habet narratio distincta personis, di interpuncta sermonibus:&est probabilius, si quod gestu esse dicas,

etiam frequenter quem adni odii actu sit exponas:& multo apertius ad intelligendu est, si sic constituitur aliquando ac non ista breuitate percurritur. Aperta enim narrationetam esse oportet, quina caeteras : sed magis in hac elaborandu est quia & difficilius est. non esse obscuru in re narrata quina aut in principio, aut in argumeto, aut purgado, aut perorando:& maiore etia haec periculo pars orationis obscura est, quam caeterae, vel loquia si quo alio in loco est dictu quid obscurius, tantu id perit quod ita dictum est: narratio osseura totam obcaecat orationem, vel qudd alia possis semel si obscurius dixeris.

dicere alio loco planius marrationis unus est in causa locus. Erit aute perspicua narratio, si verbis usitatis, si ordine temporum conseruato, si non interruptε narrabitur. Sed quando utendust aut non sit narratione, id est consilii. Neq; enim si nota res est, nee dubium quid gestu sit narrare oportet mecs aduersarius sic narrauerit. nisi refellemus: ac si quado erit narrandu ne illa quae suspicione & crimen efficient, contraq; nos erunt,

acriter persequamur,& quicquid poterit detrahamus me illud quod Crassus, siquando

fiat, perfidia no stultitia seri putat, ut causae noceamus,accidat. Nam ad summa totius causae pertinet, caute, an contra demostrata res sit: quὀd omnis orationis reliquae sons ira est narratio. Sequitur ut causa ponatur: in quo videndu est quid in controuersa --niat. Tum suggerenda sunt firmamenta causa coluncta,& infirmandis cottariis, &amgumentis tuis c6firmandis. Nanque una in causis ratio quaedam est eius orationis, quae ad probandam argumentatione valet. Ea autem & confrinationem & reprehensione quaerit:sed quia neque reprehendi quae contra dicuntur. possunt, nisi tua cosrmes: neq; haec confirmari nisi illa reprehendas: idcirco haec&natura &utilitate& tractatione co- iuncta sunt.Omnia autem concludenda plerunque rebus augendis, vel inflammando iudice, vel mitigando omniaque quum superioribus orationis locis, tum maximὰ e tremo ad mentes iudicum quam maxime permovendas,& ad utilitatem nostram v candas c5serenda sunt. Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea praece- iripta quae de suasionibus tradenda sunt, aut laudationibus. Sunt enim plerat comunia: sed tame suadere aliquid aut dissuadere grauissimae mihi videtur esse personae. Na&s pientis est cosiliu explicare seu de maximis rebus:& honesti & diserti, ut nacte prouid

re aut horitate probare,oratione persuadere possit. Atq; haec in senatu minore appar tu ageda sunt. Sapies enim est consiliu multisq; aliis dicendi relinquialis locus: vitata etia ingenii ostetationi': suspicio. Cocio cupit omne vim orationis, grauitate vari

talemq; des derat. Ergo in suadedo nihil est optabilius, quam dignitas. Na qui utilitate putat, non quid maxime: velit suasor sed quid interdit magis sequatur,videt. Nemo est enim, praesertim in ta clara ciuitate quin putet expetenda maxime dignitat vised vincit utilitas plerunq; .cum subest ille timor, ea neglecta ne dignitatem quide posse retineri. is

208쪽

Liber II. 181

Controuersa autem inter hominum sententias aut in illo est, utrum si utilius: aut etiam ciam id conuenit certatur utrum honestati potius, an utilitati considendum sit. Quae quia pugnare saepe inter se videntur, qui utilitatem defendit, enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, pecuniae, vectigalium praesidii, militum, utilitates caeterarum rerum quarum fructum utilitate metimur: itemque incommoda contrariorum.

Ques ad dignitatem impellet, maiorum exempla, quae erunt vel cum periculo glorio L. colliget:posteritatis immortalem memoriam augebit: utilitatem ex laude nasci defendet, semperque cana cum dignitate esse coniunctam. Sed quid fieri possit, aut non possit, quIdque etiam sat necesse, aut non sit, in utraq; re maxime est quaerendum. In ciditur enim omnis deliberatio, si intelligitur non posse fieri. aut si necessitas affertur: 's &qui id docuit non videntibus aliis, is plurimum vidit. Ad consilium autem de Rep. dandum caput est, nosse Rem p. ad dicendum vero probabiliter, nosse mores ciuitatis: qui quia crebro mutantur, genus quoque orationis est saepe mutandum. &quanquam una fere vis est eloquentiae, tamen quia summa dignitas est populi grauissima causa Reipub. maximi motus multitudinis, genus quoque dicendi gradius quoddam & illustrius esse adhibendum videtur: maximaque pars orationis admouenda est ad animo

rum motus nonnunquam aut cohortatione, aut comemoratione aliqua, aut in spem,

aut in metum, aut ad cupiditatem, aut ad gloriam concitandos: saepe etiam a temerita te, iracundia, spe, iniuria. inuidia, crudelitate reuocandos. Fit autem, ut quia maxima

quasi oratori scena videatur concio, natura ipsa ad ornatius dicendi genus excitetur. ε Habet enim multitudo vim quandam talem,ut quemadmodum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse non possit. Et cum fiat populares multi variique lapsus , vitanda est acclamatio aduersa populi, quae aut orationis peccato aliquo excitatur,s aspere, si arroganter, si turpiter, si sordide, si quoquo animi vitio dictum en aliquid videatur: aut hominum offensone, vel inuidia, quae aut iusta est, aut ex criminatione, atq; fama: aut res si displicet: auis est in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo. hisque quatuor causis totidem medicinae opponuntur: tunas biurgatio, si est authoritas: tum admonitio, quas lenior obiurgatio: tu promisso. s audierint, probaturos: tum deprecatio, quod est infimum, sed nonnunquam utile. Nullo autem loco plus iacetiae prosunt,& celeritas, & breue aliquod dictum, nec sine dignitate.& cii lepore. Nihil enim tam sacile quam multitudo a tristitia,&saepe abis, acerbitate comode ac breuiter & acute & hilare dicto deducitur. Exposui sere, ut potui, vobis in utroque genere causam quae sequi sole rem,quae fugere quae spectare, quaque omnino in causis ratione versari. Nec illud tertium laudationu genus est difficile, quod ego initio quasi a praecepti; nostris secreuera: sed quia & multa sunt orationum genera, εἰ grauiora,& maioris copiae de quibus nemo sere praeceperat: Si quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus, totum hunc segregabam locum. Ips enim Graeci magis legendi, qui delectationis, aut hominis alicuius ornandi, quam utilitatis huius serensis causa, laudationes scriptitaverunt: quorum sunt libri quibus Themist cles Aristides, Agesilaus, Epaminondas, Philippus, Alexander, aliique laudatur. Nostrae laudationes quibus in foro utimur, aut testimonii breuitatem habet nudam atque inomata,aut scribuntur ad funebrem concionem, quae ad orationis laudem minime ac commodata est. Sed tamen quoniam est utendum aliqua lo, nonnunquam ctiam scribendum velut P. Tuberoni Africanum auunculum laudanti scripsit C. Laelius, velut nosmetipsi ornandi causa Graecorum more. s quos velimus, laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus etiam is locus. Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda,

alia laudanda. Genus, forma vires, opes. diuitiae, caeteratque quae fortuna det aut extrinsecus, aut corpore, non habent inseveram laudem quae deberi virtuti uni putatur. Sed tamen quod ipsa virtus in earum rerum usu ac moderatione maxime cernitur, tracta'

da etiam in lauditionibus haec sunt naturae & fortunae bonasin quibus est summa laus,

209쪽

181 De Oratore

non extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non se praetulisse aliis propter abundantiam sortunae: ut opes & copiae non superbiae videantur ae libidini, sed bonitati ac moderationi facultatem & materiam dedisse. Virtus autem quae est per se ipsa laudabilis,& sine qua nihil laudari potest, tamen habet plures partes: quaru alia i rest ad laudationem aptior. Sunt enim aliae virtutes quae videntur in moribus hominii. N quadam comitate ac beneficetia posita: aliae quae in ingenii aliqua sicultate aut animi magnitudine ac robore. Nam clemetia. institia,benignitas fides, sortitudo in periculis communibus, iucunda est auditu in laudationibus. Omnes enim hae virtutes non tam ipsis qui eas habent, quam generi hominum fructuosae putantur: sapientia te magnitudo animi, qua omnes res humanae geruntur, tenues, Si pro nihilo putantur: & in excogitando vis quaedam ingenii, & ipsa eloquentia, admirationis habet non minus, iucuditatis minus. Ipsos enim magis videtur quos laudamus, quam illos apud quos laudamus , ornare ac tueri: sed tamen in laudando iungenda sunt etiam haec genera virtutum . Feriunt enim aures hominum cum illa quae iucunda δἰ grata, tum etiam illa , quae mirabilia sunt in virtute laudari. Et quoniam singularum virtutum sunt certa quaedam officia ac munera , & sua cuique virtuti laus propria debetur: erit explicandum in laude iustitiae, quid cum fide. quid cum aequabilitate, quid cum eiusmodi aliquo ossicio is qui laudabitur, secerit. Itemque in caeteris res gestae ad cuiusque virtutis

genus & vim & nomen accommodabuntur. Gratissima autem laus eorum factorum habetur, quae suscepta videntur a viris sortibus sine emolumento ac praemio. quae ve-rd etiam cum labore de periculo ipsorum, haec habent uberrimam copiam ad laudandum quod & dici ornatissime postunt. & audiri sacillime. Ea enim denique virtus esse videtur praestantis viri, quae est fructuosa aliis, ipsi autem laboriosa, aut periculosa, aut certe gratuita. Magna etiam illa laus εἰ admirabilis videri solet, tulis casus sapienter is,

aduersos, non fractum esse fortuna, retinuisse in rebus asperis dignitatem. Neque tamen illa non ornant, habiti honores, decreta virtutis praemia, res gestae iudiciis Dominum comprobatae: in quibus etiam selicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui, laudationis est. Sumendae autem res erunt aut magnitudine praestabiles, aut nouitate primae, aut genere ipso singulares. Neque enim paruae, neque usitatae, neque vulgares, admiratione aut omnino laude dignae videri solent. Est etiam cum caeteris praestantibus viris comparatio in laudatione praeclara. De quo genere libitum est mihi paulo plura quam ostenderam dicere: non tam propter usum forensem. qui est a me in omni hoc sermone tractatus, quam ut hoc videretis, si laudationes essent in oratoris officio, quod nemo negat, oratori virtutum omnium cognitionem, sine qua laudatio effici non possit, esse necessariam. Iam vituperandi praecepta contrariis ex vitiis sumenda esse perspicuum est. Simul est illud ante oculos nec bonum virum propriὸ &copiose laudari, sine virtutum: nec improbum notari ac vituperari sine vitiorum cox

Mitione satis insigniter atque aspere posse. Atque his locis εἰ laudandi & vituperandi saepe nobis est utendum in omni genere causarum . Habetis de inueniendis rebus disponendisque quid sentiam. Adiungam etiam de memoria , ut labore Crassum lovem, neque ei quicquam aliud de quo differat, relinquam, nisi ea quibus rebus haec e

ornentur. Perge vero, inquit Crassus libenter enim te cognitu iam artificem, aliquandoque euolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumq: perspicio: Si quod mihi nihil aut no multum relinquis percommodet facis, cstq; mihi gratum. Iam istuc quantum tibi ego reliquerim, inquit Antonius,erit in tua potestate. si enim verer agere volueris omnia tibi relinquo: sin dissimulare, tu quemadmodum his satissaeias. videris. Sed ut ad rem redeam. non sum tanto ego, inquit ingenio, quanto Themistocles fuit, ut obliuionis artem, quam memoriae malii gratiamque habeo Simonidi illi

Ceo, que primum serunt arte memoriae protulisse. Dicunt enim, cu coenaret Cranone

in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatu hominem de nobile, cecinitatq; id car-

210쪽

men quod in eum scripsisset, in quo multa ornassi causa poetarum more in Castorem

scripta& Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse. se dimidium eius ei

quod pactus esset, pro illo carmine datur u . reliquum a suis Tyndaridis quos aeque laudast, peteret, si ei videretur. Pauldpόst esse serunt nunciatu Simonidi ut prodiret, iuuenes stare ad ianuam duos quosda, qui eu magnopere euocarenti. surrexisse illu ipsum, , ,, prodi se vidisse neminem.hoc interim spatio conclaue illud ubi epularetur Scopas, co-cidis .ea mina ipsum oppressum cum suis interiisse:quos cum humare vellet sui, neq; possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo quod meminisset quo eoru loco quisque cubuisset demostrator uuiuscuiusque sepeliedi fuisse. Hac tum

re admonitus inuenisse fertur, ordine esse maxime qui memoriae lunae afferret. Itaque iis qui hac partem ingenii exercerent, locos esse capiendos, & ea quae memoria tenere vellent effingenda animo, atque in his locis collocada sic fore, ut ordinem rem, locorum ordo c6seruaret, res autem ipsas rerum effigies notaret: atque ut locis pro cera, fimulacris pro literis uteremur. Qui sit autem oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid me attinet diceret tenere quae didiceris in accipienda causa, quae ipse cogitaris e omnes fixas esse in animo sententias,omnem descriptum verborum apparaus tum ita audire vel eum unde dicas, vel eum cui respondendum sit . ut illi non infundere in aures tuas orationem sed in animo videantur inscribere Itaque soli qui memoria

vigent, sciunt quid & quatenus & quomodo dicturi sunt quid res derint . quid supersit: iidemq; multa ex aliis causis aliquando a se acta. multa ab aliis audita meminerunt.

Quare cos teor equidem huius boni natura esse principem: sicut earu rerum de quibus ante locutus si 'n, omnium. Sed haec ars tota dicendi, siue artis imago quaedam est& similitudo, habet hac vim, non ut totum aliquid, cuius in ingeniis nostris pars nulla iit,

pariat & procreet, veru ut ea quae sunt orta iam in nobis & procreata, educet atque co firmet. Veruntamen neque tam acri memoria serer quisquam est, ut non dispositis notatisque rebus ordinem verborum, aut sententiarum coplectatur meque vero tam he-- beti ut nihil hacco suetudine& exercitatione adiuuetur . Vidit enim hoc prude ter, siue Simonides, siue alius quis inuenit ea maxime animis affigi nostris, quae e sent a sensu tradita atque impressa: acerrimu autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi: quare facillime animo teneri posse ea quae perciperentur auribus, aut cogitatio

ne, si etiam oculorum commendatione animis traderentur: ut res caecas.&ab aspectus iudicio remotas. conformatio quaedam & imago & figura ita notaret, ut ea quae cogi tando coplecti vix possemus. intuendo quasi teneremus. His autem formis atque corporibus, sicut omnibus rebus quae sub aspectum veniunt, memoria nostra mouetur atque excitatur: sed locis opus est: etenim corpus in telligi sine loco non potest. Quare ne in re nota& peruulgata multus & insolens sim, locis est viedum multis illustribus, explicatis modicis interuallis: imaginibus autem agentibus acribus, in lignitis, quae Oc-os currere celeritetrque percutere animu possint. Quam facultate & exercitatio dabit, ex qua consuetudo gignitur, similium verborum conuersa & immutata casibus, aut tra ducta ex parte ad genus notatio εἰ unius verbi imagine, totius sententiae informatio. pictoris cuiusdam summi ratione & modo formarum varietate locos distinguetis. Sed verborum memoria quae minus est nobis necessaria. maiore imaginum varietate dis tinguitur. Multa enim sunt verba quae quasi articuli connechini membra orationis,

quae formari similitudine nulla possunt. Eorum fingendae nobis sunt imagines, quibus temper utamur. Rerum memoria propria est oratoris. Eam singulis personis bene pinsitis notare possumus: ut sentetias imaginibus, ordinem locis coprehendamus. Neque verum est quod ab inertibus dicitur opprimi memoriam imaginum podere & obscu--ι rari etiam id quod per se natura tenere potuisset. Vidi enim ego summos homines de diuina prope memoria, Athenis Carneadem. in Asia, quem vivere hodie a tui. Scepsium Metrodorum: quorum uterque tanquam literis in cera, sic se aiebat imaginibus in iis m. iiii.

SEARCH

MENU NAVIGATION