Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ro De Oratore

bulo & nomine. Unde enim simile duci potest spotest autem ex omnibusὶ in idem

verbum unum, quod similitudinem continet, transsatum. lumen afferet or tioni. . :quo in genere pri iniim fugienda est dissimilitudo: vi. -Caeli ingentes fornices. Quantiis sploram in scenam ut dicitur attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis D.. similitudo non potest inesse. -Viue Vlysses dum licet, - Oculis postremum lumen radiatum rape. Non dixit cape, non pete haberet enim moram sperantis diutius esse sese victurum:

sed rape. hoc verbum est ad id aptatum quod ante dixerat. Dum licet. Deinde videndum est ne longe simile sit ductum. Syrtim patrimonii,scopulum libet ius dixerim. Charybdim bonorum, voraginem potius facilius enim ad ea quae visa.quam ad illa quae audita sunt, mentis oculi serutur. Et quoniam haec vel summa laus est in verbis transferendis. ut sensum seriat id quod transsatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum,ad quas eorum animos qui audiet trahet similitudo. Nolo morte dici Africani castratam esse Rem p. nolo stercus curiae dici Glauciam. quan uis sit simile. tame est in utroque deformis cogitatio similitudinis. Nolo esse aut maius quam res postulet. Tempestas comessationis: aut minus Comessatio tempestatis. Nolo esse verbum angustius id quod translatum sit. quam illud proprium,ac suum. 'φ- Quidnam est obsecrosquid te adiri abnutas is Melius esset vetas, prohibes absterres: luoniam ille dixerat. - At illico istie.. Ne contagio mea sonis, umbraue obsit.

Atque etiam si vereare ne paulo durior transsatio esse videatur mollienda est praeposito saepe verbo: ut si olim M. Catone mortuo pupillum senatum quis relictum dicere t. paulo durius: sin, ut ita dicam pupillum . aliquanto mitius est. Etenim verecunda debet en transsatio, ut deducta esse in alienum locum, non irrupisse atque veprecario, non vi venisse videatur. Modus autem nullus est florentior, quam in sin gulis verbis, nec qui plus luminis afferat orationi. Nam illud quod ex hoc genere profluit, non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis connectitur, ut , aliud dicatur aliud intelligendum sit: - Neque me patior. Iterum ad unum scopulum & telum classem Achiuiim offendere. Atque illud. νὴ, Erras,erras mam exultantem te.& praefidente in tibi - Repriment validae legum liabenae atque imperii insistent iugo. Sumpta re simili,verba eius rei propria deinceps in rem aliam ut dixiὶ transfer utur. Est hoc magnum ornamentum orationis, in quo obscuritas fugienda est. Etenim ex hoc genere sunt ea quae dicuntur aenigmata. Non est autem in verbo modus hic. sed in oratione, id est in continuatione verborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio in verbo quandam fabricationem habet, sed in oratione: .. Africa terribili tremit horrida terra tumultu. Pro Astis est sumpta Asrica: neqtie factum verbum est,ut

., - Mare saxi fragis undis. neque translatum,ut - Mollitur irrare. sed ornandi causa proprium proprio commutatum, is Deli ne Roma tuos hosteis- .. -Testes sunt campi magni.

Grauis est modus in ornatu orationis. & saepe sumendus: ex quo genere haec sunt. 3 Martem belli esse communem Cererem pro frugibus, Liberum appellare pro vino. Neptunum pro mari Curiam pro senatu,Campum pro comitiis, j ogam pro pace. Arma ac tela pro bello.Quo item in genere Si virtutes & vitia pro ipsis in quibus itula sunt appellantur: Luxuries quam in domum irrupit ,& Qud auaritia penetrauit. ut Fides valuit.Iustitia consecit. Videtis profecto' genus hoc totum, quum inflexo commutatoque verbo res eadem enuntiatur ornatius, cui sunt finitima illa minus ornata,sed tamen non ignorada,cum intelligi volumus aliquid aut ex parte totum,

232쪽

Liber III.

ut pro aedificiis cum parietes aut tecta dicimus: aut ex toto partem, vi cu unam purniam equitatum populi Romani dicimus: aut ex uno plures, - At Romanus homo tamen etsi res bene gesta est, in Corde suo trepidat. aut cum ex pluribus intelligitur unus: M Nos sumii Romani.qui fuimus ante Rutili. 's aut quocunque modo no ut dictum est, in eo genere intelligitur sed ut sensum est. Abutimur saepe etiam verbo, non tam eleganter quam in transserendo: sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter: ut cum grandem orationem pro longa, minutum animum pro paruo dicimus. Verum illa videt tae esse non verbi .sed orationis quae ex pluribus, ut exposui, transsationibus connexa sunt Haec autem quae aut immutata esse dixi. aut aliter intelligenda ac diceretur, sunt transtata quodammodo. Ita fit ut omnis singulorum verborum virtus atque laus tribus existat ex rebus: si aut vetustum verbum sit quod tamen consuetudo serre possit: aut semina vel coniunctione, vel nouitate: m quo item est auribus consuetudinique parendum:aut translatum,quod maxime laquam stellis quibusdam notat Se illuminat orationem. Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime, collocationem primum, ,. deinde modum quendam formamque desyderat. Collocationis est componere &struere verba. sic vinetiae asper eorum concursus nἡue hiulcus sit sed quodammodo

coagmentatus de laeuis: in quo lepide soceri mei persona lusit is qui elegantissimὰ id facere potuit. Lucilitis:

- Quam lepidet textis compostae ut tesserulae omnes, - Arte pauimento atque emblemate vermiculato. quae cum dixisset in Albutium illudens, ne a me quidem abstinuit. Crassum habeo generum, ne rhetoricotero' tu sis. Quid ergo iste Crassius,quoniam eius abuteris nomine.quid escit Idem illud scilicet. ut ille voluit.& ego vellem, melius aliquato, qtiam Albutius. Vertim in me quiderii lusit ille, ut solet. Sed est tamen haec collocatio conseruanda verborum, de qua loquor, quae iunctam orationem efficit,quae cohaerentem, quae lenem, quae aequabiliter fluetem. Id assequemini. si vcrba extrema cum consequentibus primis ita iun- m. petis, ut neue aspere concurrant, neue vastius diducantur. Hanc diligentiam subias equitur modus etiam & sorma verborum: quod iam vereor ne huic Catulo videatur esse puerile. Versus enim veteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est numeros quosdam nobis esse adhibendos putauerunt. Interspirationis enim. noctesatigationis nostrae meque librariorum notis,sed verborum εἰ sententiaruna modo interpunctas clausulas in orationibus esse voluerit t. idque princeps Isocrates instituisse sertit r. vi inconditam antiquorum dicendi cosuetudinem, delectationis atque aurium causa quemadmodum scribit discipulus eius Naucrates) numeris adstringeret. Nanque haec duo musici qui erant quondam iidem poetae. machina ti ad voluptatem sunt. versum atque cantum: Vt & verborum numero,& vocu mo-,ι do.delectatione vincerent aurium satietatem. Haec igitur duo, vocis dico moderationem, de verborum conclusionem, quoad orationis seueritas pati possit. a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt. in quo illud est vel maximum.quod verius in oratione si efficitur coniunctione verborum vitium est: de tamen eam coniunctione licia ti versum n umeroser cadere.&quadrare. εἰ perfici volumus meque est ex multis res una quae magis oratorem ab imperito dicendi ab ignaroque distinguat quam

quia ille rudis incondit ε sundit quantu potest. ει id quod dicit spiritu .non arte determinat: orator autem sic illigat sententiam verbis, ut eam numero quodam complectatur S adstricto. 8: soluto. Na cum vinxit modis, forma ge re laxat. de liberat immutatione ordinis, ut verba neque alligata sint quasi certa aliqua lege versus, neque ira soluta ut vagentur. Quonam igitur modo tantum munus insistemus,ut arbi-

233쪽

2Ο6 De Oratore

tremur nos lianc vim numerose dicendi consequi posse ι Non est res tam dissicilis. k,

si iam necessaria. Nihil est enim tam tenerum, neque tam flexibile, neqi quod tam acile sequatur quocunque ducas, quam oratio. ex hac versus, ex eadem dispares numeri consciuntur ex hac hac etiam soli ita variis modis. multorumque generu oratio. Non enim sunt alia sermonis, alia contentionis verba: neque ex alio genere ad usum quotidianum, alio ad scenam pompamque sumuntur: sed ea nos cum iacentia sustulimus e medio. sicut mollissimam ceram ad nostium arbitrium sorinamus&fingimus. Itaque tum graues sumus, tum subtiles, tu medium quiddam tenemus. sic institutam nostram sentetiam sequitur orationis genus: Idque ad omnem rati Dem.& aurium voluptatem,& animorum motu mutatur & vertitur. Sed ut in pleri'; rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in oratione, ut ea quae maximam utilitatem in se continerent, eadem haberent plurimum vel dignitatis. vel saepe etiam venustatis. Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus huc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotu dum ut caelum, terraque ut media sit, e que suavi nutuque reneatur: sol ut circunseratur, ut accedat ad Grumale signum. leinde sentim alcendat in diuersam partem, ut luna accessu & recessu suo solis lumen accipiat: ut eadem spatia quinque stellae dispari motu cursitque conficiant. haec tantam habent vim, ut paulum immutata. cosiae rere non possint: tantam pulchritudinem, ut nulla species ne excogitari quidem possit ornatior. Referte nunc animum εad hominum vel etiam caeterarum animatium formam & figuram mullam partem corporis sine aliqua nece ilitate effectam . totamque sorma quasi persectam reperietis arte non casu. Quid in arboribus tin quibus non truncus, no rami, non solsa sunt denique, nisi ad suam retinendam conseruandamque naturam: nusquam tamen est ulla pars nisi venusta. Linquamus natura, artesque videamus. Quid tam in nauigio isnecvssarium quam latera, quam carinae, quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela. quam mali, quam reliqua quae tamen hane habent in specie venustatem. ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa inuenta esse videatur. Columnae ratempla 3: porticus sustinent: tamen sabent non plus utilitatis. tuam dignitatis. Capitolii fastigium illud.& caeterarum aedium non venustas. sed necessitas ipsa fabricata est. Nam cum esset habita ratio quemadmodum ex utraque parte tecti aqua deliberetur, utilitatem templi fastigii dignitas consecuta est: ut etiam si in caelii in Capitolium extolleretur, ubi imber esse non posset. nulla sine fastigio dignitatem habiturum fuisse videatur. Hoc in omnibus item partibus orationis euenit. ut utilitatem ac prope necessitatem suauitas quaedam ac lepos consequatur. Clausulas enim, atque interpuncta verborum, animae interclusio, atque an gustiae spiritus attulerunt.

Id inuentum est ita suave, ut sicui sit infinitus spiritus datus, tamen eum perpctuare verba nolimus. Id enim auribus nostris gratum est inuetum, quod hominum lateribus non tolerabile solium. sed etiam facile esse possit. Logissima est igitur complexio verborum, quae volui uno spiritu potest. sed hic naturae modus est, artis alius. Nam clim sint numeri plures, Iambum de Trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles Catule, vester: qui natura tamen incurrunt ipsi in oratione sermonemque nostrum: sed sunt insignes percussiones eorum numerorum, & minuti pe-ὸ es. Quare primum ad heroum nos dactyli &anapaesti& spondaei pedem inuitat in quo impune progredi licet duos duntaxat pedes, aut paulo plus, ne plane in versum aut similitudinem versuum incidamus. Aliae sunt geminae. quibus si tres heroi pe- io

desin principia continuadorum verborum satis decore cadunt. Probatur autem ab eodem illo maxime paean qui est duplex : nam aut a longa oritur. quam tres breues consequuntur: ut haec verba. desinite. incipite, comprimi te: aut a breuibus deinceps tribus extrema producta, atque longassicut illa sun t domuerat sonipedes. atque illi

philosopho ordiri placet a superiore paeane, posteriore finire. Est autem paean hic

234쪽

posterior non syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est acrius iudicium& certius par sere cretico, qui est ex longa, Si breui,& longa: ut, - Quid petam praeli dii, aut exequar qudue nunc. A quo numero exorsus est Fannius, Si Quirites minas illius. Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas vult longa plerunque syllaba terminari. Neque vero haec tam acrem curam diligentiamque de*derat, quam est illa poetarum, quos necessitas co-,M git & ipsi numeri ac modi sic verba versu includere, ut nihil sit ne spiritu quide minimo freuius aut logius quam necesse est. Liberior est oratio,& plane: ut dicitur, sic est vere soluta non ut fugiat tame, aut erret,sed ut sine vinculis sibi ipsa moderetur. Nanque ego illud assentior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem sit po lita atque iacta quodammodo, non adstricte, sed remissius numerosam esse oportere. Etenim sicut ille suspicatur, ex illis modis quibus hic usitatus versus efficitur. post anapaestus procerior quidam numerus effloruit. inde ille licentior&diuitior fluxit dithyrambus, cuius membra & pedes, Ut ait ide in .sunt in omni locupleti oratione dissusa. & si numerosum est id in omnibus sonis atq; vocibus, quod habet quasda in

impressiones.&quod metiri possumus interuallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dummodo ne continuum sit, in orationis laude ponetur. Nam si rudis & indocta putanda est illa sine interuallis loquacitas perennis & profluens, quid est aliud

causae cur repudietur, nisi quod hominum aures voce natura modulantur ipsa quod fieri. nisi inest numerus in voce, non potest, numerus autem in continuatione nullus est. disti iustio, & aequalium &saepe variorum interuallorii perculsio, numerum

conscit quem in cadentibus guttis. quod interuallis distinguuntur . notare possumus: in amni praecipitante no possumus .Qudd si continuatio verborum haec soluta multo est aptior atque iucundioris est articulis membrisque distinista. quam si continuata ac producta, inebra illa modificata esse debebunt: quae si in extremo breuiora sunt. infringitur ille quasi verboru ambitus. Sic enim sas orationis c6uersones Graci nominant. Quare aut paria esse debet posteriora superioribus.& extrema pri- ,h. mis: aut, quod etiam est melius L iucundius longiora. Atque haec quidem ab iis philosophis quos tu maxime diligis Catule dicta sunt, quod eo saepius testis cor, ut authoribus laudandis ineptiarum crimen effugiam. Quarum ladem, inquit Catulus aut quid disputatione ista afferri potest elegatius aut omnino dici subtilius Atenim vereor, inquit Crassus, ne haec aut difficiliora istis ad prosequendum esse videantur, aut quia non traduntur in vulgari ista disciplina, non ea maiora ac dissiciliora videri

velle videamur. Tum Catulus Erras, inquit Crasse, si aut me, aut horum quinuam putas a te haec opera quotidiana Stpς ruagata expectare. ista quae dicis. lici volumus, neque t adici, quam isto dici modo meque tibi hoc pro me solum . sed pro his omnibus sine ulla dubitatione respondeo. Ego vero, inquit An tonius . inueni tandem quenegaram in eo quem scripsi libello, me inueni se eloquentem: sed ed te ne laudandiis, quidem causa interpellaui, nequid de hoc tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo diminueretur. Hanc igitur, Crassus inquit, ad legem, cum exercitatione, tum stylo, qui&alia, & hoc maximet ornat ac limat, formanda vobis oratio est. neque tamen hoc tanti laboris est, quanti videtur mec sunt haec rhythmicorum ac muscorum acerrima norma dirigenda: Ressiciendii est illud modo' vobis. ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius, ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conuersones habeat absolutas. Neque semper utendu est perpetuitate & quasi conuersione verborum aed saepe carpta a menafris minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt numeris vincienda. Neque vos paean, aut herous ille conturbet: ipsi occurrent orationi ipsi inquam se offerent,& respondebunt non vocati: cosue iudo modoὶ illa sit scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiatur, eorumq; ver μι borum luctio nascatura proceris numeris ac liberis, maximὸ Heroo, aut paeane priO-

235쪽

2Ο8 De Oratore

re. aut cretico . sed varier distincteque considat. Notatur enim maxime similitudo in

conquiescendo: δ: si primi & postremi illi pedes sunt hac ratione seruati medii pose

sunt latere: modo ne circuitus ipse verborum sit aut breuior quam aures expectet. aut longior quam vises atque anima patiatur. Clausulas autem diligetius etiam seruandas ella arbitror quam superiora. quod in his maxime persectio atque absolutio iudicatur. Nam versiis aeque prima ἴe media & extrema pars attenditur: qui debilitatur in quacunque lit parte titubatum. In oratione aute prima pauci cernunt postre-ina plerique: quae quoniam apparent & intelliguntur, varianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudietur. aut aurium satietate. Duo enim aut tres sunt sere extremi seruandi de notandi pedes, si modor non breuiora de praecisa erut superiora: quos aut chorios. aut heroos, aut alternos esse oportebit, aut in paeane illo posteriore, quem Aristoteles probat, aut ei pari cretico. Horum vicissitudines efficient ut neq; si satientur qui audiet. fastidio similitudinis mec nos id quod ficiemus, opera dedita facere videamur. Quὀd si Antipater ille Sidonius.quem tu probe Catule meministi.

solitus est versus hexametros aliosque variis modis atque numeris iandere ex tempore. tanti Inaque hominis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio. ut cum se mente ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur: quanto id facilius in oratione, exercitatione& consuetudine adhibita consequemur Illud autem nequis ad- mitet tir,quonam modo haec vulgus imperitoruin audiendo notet: quum in omni

genere. tum in hoc ipso magna quaedam est vis incredibili'; naturae. Omnes enim tacito quod a sensu sine ulla arte aut ratione . quae sint in artibus ac rationibus recta ibi ac praua diiudicant: idque clim faciunt in picturis, dein signis, & in aliis operibus,

ad quorum intelligentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum, vocumque iudicio. quord ea sunt in communibus infixa sensibus. neque earum rerum quentitiam landitus natura voluit esse expertem. Itaque non solum verbis arte positis mouetur Omnes, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus enim quisque est qui teneat artem numerorum, ac modorue At in his si paulum modo offensum est. vi aut contractione breuius fieret, aut productione longius, theatra tota reclamant. Quid ρ hoc non idem si in vocibus . via multitudine & populo non modi; cateruae atque conuentus, sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiiciantur Mirabile est . cum plurimum in iaciendo intersit inter doctum & rudem qua in non multum disserat in iudicando. Ars enim cum a natura prosecta sit nisi naturam moueat ac delectet, nihil sane egisse videatur. Nihil est

autem tam cognatum mentibus nostris, quam numeri atque voces: quibus & excitamur, de incendimur, de lenimur de languescimus. 5 ad hilaritatem Si ad tristitiam saepe deducimur :quorum illa summa vis carminibus est aptior & cantibus, no neglecta, ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo, maioribusque nostris, ut epularum solennium fides ac tibiae. Saliorumque versus indicant: maxime autem a Graecia vetere celebrata: quibus utinam, similibusq; de rebus disputari. quam de puerilibuς his verborum translationibus maluissetis.Verum ut in versu vulgus, si est peccatum. videt: sic si quid in nostra oratione claudicar sentit: sed poetae non ignoscit. nobis co- cedit. tacite tamen omnes non esse illud quod diximus, aptum persectumque cemnunt. Itaque illi veteres sicut hodie etiam nonnullos videmus .cium circuitu 3t quasi orbem verborum conficere non possient nam id quidem nuper vel posse vel audere is, coepimus terna. aut bina, aut nonnulli singula etiam verba dicebant: qui in illa insantia naturali illud quod aures hominum flagitabant, tenebant tame mut&illa ensent paria quae dicerent. Si aequalibus inter spirationibus uterentur. Exposui serὸ. vi potui, quae in axim ὀ adornatum orationis pertinere arbitrabar. dixi enim de singulorum laude verborum .dixi de coniunctione eorum, dixi de numero atque forma. Sed si habitum etiam orationis, & quasi colorem aliquem requiritis, est de plena

236쪽

quaedam, sed tamen teres,& tenuis, & non sine neritis ac viribus & ea quae particeps utriusque generis quada mediocritate laudatur. His tribus figuris insidere quidam venustatis no suco illitus, sed sanguine diffusus debet color. Tum deniq; nobis hic, ii orator ita colirmandus est de verbis de sententiis. ut quemadmodum qui utuntur a mis aut palaestra non solum sibi vitandi aut seriendi rationem esse habendam putat, sed etiam vicum venustate moueatur: sic verbis quidem ad aptam composivionem de condecentiam .sententiis veror ad grauitatem orationis utatur, ut ii qui in armorum tractatione versantur. Formantur autem dc verba Si sententiae pene innumerabiles: quod satis scio notum esse vobis: sed inter consormationem verborum εἰ sententiatum hoc interest, quod verboria tollitur venustas. si verba mutaris: sententiarii permanet, quibuscunq; verbis uti velis. Quod quide vos etsi iacitis. tamen admonendos puto. nequid esse aliud oratoris putetis quod quide sit egregium atq; mirabile nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut trastatis utamur frequenter, interdum lsa his raro aute etiam peruetustis: in perpetua autem oratione, cum Si coniunctionis lenitatem. de numeroru qua in dixi rationem tenuerimus, tum est quasi lumini- in bus distinguenda de frequentanda omnis ratio sententiarum, atque verborum. Nam de commoratio una in re permultum mouet, Sc illustris explanatio, rerumque quasi

peratur sub aspectum pener subiectio quae εἰ in exponenda re plurimum valet de ad illustrandu id quod exponi tur, de ad amplificandum: ut iis qui audiet, illud quod augebimus quan tum efficere oratio poterit, tan tum esse videatur:& huic contraria saepe praecisio est, de plus ad intelligendum quam dixeris. significatio, dedistincte concisa breuitas, Se extenuatio. δἰ huic ad uincta illuso. a praeceptis Caesaris non abhorres: δ: ab re non longa digressio. in qua cu fuerit dclectatio. tum reditus ad rem aptus de concinnus esse debebit: propositioq; quid sis dicturus, de ab eo quod est dictum, seiunctio: Si reditus ad propositum: Scite ratio, Si rationis apta conclusio: tum augendi ii, minuendiue causa, veritatis superlatio atq; traiectio, de rogatio. atque huic finitima quasi percontatio expositi sque sententiae suae: tum illa quae maxime quasi irrepit in hominu naentes. alia dicentis ac lignificantis distantilatio:quae est periucunda. cum in oratione, no contentione sed sermone tractatur. deinde dubitatio, tum distributio, tu correctio vel ante vel postquam dixeris vel cum aliquid a te ipso reiicias. Praemunitio est etiam ad id quod aggrediare. de reiectio in alium: comunicatio, quae est quasi cu iis ipsis apud quos dicas, deliberatio: moria ac vitae imitatio vel in personis, vel sine illis, magnum quod da habens ornamentii orationis, di aptu ad animos conciliandos vel maxime: sepe autem etiam ad comouendos. Personarii ficta inductio, vel grauissimum lumen augendi: descriptio, erroris inductio. Si ad hilaritate ini pul- , in sto: ante occupatio: tum duo illa quae maxime mouent, similitudo. 3e exemplii : digestio. interpellatio .con entio. reticentia, commendatio, vox quaedam libera, atque etiam effraenatior augendi causa iracundia, obiurgatio promissio. deprecatio, obsecratio.declinatio breuis a proposito, non ut superior illa digressio: purgatio, conciliatio. laesio optatio. atque execratio. His sere luminibus illustrant oratione sentetiae. Orationis aute ipsius tanqua armoruest vel ad usum cominatio. de quas petitio. vel ad venustate ipsa tractatio. Na 5: geminatio verborum habet interdu vim, leporein alias: Se paulum immutatum verbum atq; deflexum, de eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum couersio: εἰ in eadem verba impetus. 8t cocurso, de adiunctio 3t progressio, Si eiusdem verbi crebrius positi quaeda distimulo. de reuocatio verbi εἰ illa quae similiter desinui, aut quae cadiat similiter aut quae paribus paria in re serutur, aut quae sunt inter se sna ilia. Est etia gradatio quaeda. de conuerso, de verborum concinna transgressio, de contrarium, εἰ dissolutu. δἰ declinatio. de repreli sci. de exclamatio, de imminutio, de quod in multis casibus ponitur. de quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, εἰ ad propositum subiecta ratio.

237쪽

De Oratore

& item in distributis supposita ratio,& permissio,& rursum alia dubitatio.& improuisum quiddam de dinumeratio.& alia correctio, εἰ disputatio, εἰ quod cotinuatum.& interruptum.& imago, de sibi ipsi responsio. At immutatio. S disiunctio, & ordo. de relatio. 8t digressio.&circunscriptio. Haec enim sunt sere, atque horum similia vel

plura etiam esse possunt, quae sententiis Orationem, verborumque consormationibus illuminent. Quae qui de te Crasse video, inquit Cotta, quod nota esse nobis putes. sine dc finitionibus mine exemplis effudisse. Ego vero, inquit Crassiis. ne illa usquidem quae supra dixi, noua vobis esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium partii. His autem de rebus Sol me ille admonuit ut breuior essem, qui ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem pene euoluere coegit. Sed tamen huius generi; demonstratio est de doctrina ipsa vulgaris, usus autem grauissimus.& in hoc toto dieendi studio difficillimus. Quamobre, quoniam de ornatu omni orationis, si non sunt omnes patefacti, at certe commonstrati loci munc quid aptum si hoc est.quid maxime deceat in oratione, videamus: quanquam id quidem perspicuum est, non

omni causae, nec auditori neque personae, neque tempori co gruere orationis vitium genus. Nam δἰ causa capitis alium quendam verborum sonum requirunt, altu rerum priuatarum atque paruarum: Si aliud diceti genus deliberationes, aliud laudatione . aliud iudicia aliud sermones: aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud displitatio aliud historia de syderat. Resert etiam qui audiant, senatus, an populus. an iudi- ιυces: seequetes, an pauci. an singulH. l. quales ipsi quoque oratores qua sint aetate. honore. authoritate debent videri: lepus pacis an belli. stinationis an otii. Itaque hoc

loco nihil sane est quod praecipi posse videatur. nisi ut figuram orationis plenioris &tenuioris, de item illius mediocris . ad id quod agimus accommodatam deligamus: ornametis iisdem uti sese licebit, alias contentius .alias summissius. omnique in re posse quod deceat sacere artis de naturae est scire quid, quandoque deceat. prudeliae. Sed haec ipsa omnia perinde sunt ut a gutur. Actio inquam in dicendo una dominatur: sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos sepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur, quum rogaretur quid in dicendo esset primum : huic secundas, huic tertias. Quo mihi melius etia illud ab Aeschine dictum videri solet, qui quum propter ignominia iudicii excessisset iaAthenis.& se Rhodum csstulisset rogatus a Rhodiis, legisse sertur orationem illam egregiam quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat: qua perlecta petitum est ab eo postridie ut legeret illam etiam quae erat contrai Demosthene pro Ctesiphonte edita: quam cit suavissima&maxima voce legisset, admiratibus omnibus. Quato. inquit, magis admiraremini si audissetis ipsum Ex quo satis signis cauit

quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam esse putarer, authore mutato. Quid suit in Graccho, quem tu Catule melius meministi, quod me puero tantopere ferretur Quor me miser conseram ρquo' vertam 3In capitoliumne at fratris sanguine redundat. An domum e matremne ut miseram lamentantemque videam &abiecta Quae lic ab illo acta esse constabat, oculis. voce gestu, inimici ut lachrymas tenere no possent. Haec eo dico pluribus quod genus hoc totii oratores qui sunt veritatis ipsius actores, reliqueriit, imitatores autem veritatis histriones occupauertit. iis Ac line dubio in omni re vincit imitationem veritas: sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte prosectd non egeremus. verum quia animi permotio. quae maximi aut declaranda aut imitanda est actione. perturbata saepe ita est. vi obscuretur atque pene obrua ur, discutienda sunt ea quae obscurant: Stea quae sunt eminetia de propia. sumenda. Omnis enim motus animi se ii quendam inatura habet vultum. Et sonum . de gestu: toti in que corpus hominis. Se eius omnis vultus, omne'; voces, ut nerui in fid ibus. ita sonat, ut i motu animi quoque sunt pulsae. Na voces, ut cho dae sunt in tetae. quae ad quel tactu respondeat, acuta, grauis, cita, tarda, magna, parua:

238쪽

Liber III. 2II

quas tame inter omnes est suo quaeq; in genere mediocris. Atq; etiam illa sunt ab hisi O delapsa plura genera lene. asperia, contractu distulam .c6tinenti spiritu, intermisso. fractu .sciutam flexo sono attenuatu, inflatu. Nullii est enim horti similiu generum, quod no arte ac moderatione tractetur. hi sunt actori, ut pictori. expositi ad variadsicolores. Aliud enim vocis genus iracudia sibi sumat,actatu, incitatu, crebro incides, is Impius hortatur me frater. ut meos malis miser .. Manderem natos:- & ea quae tu dudum Antoni protulisti.

ia Ecquis hoc animaduertit vincite:- & Atreus sere totus. Aliud miseratio ac moeror, flexibile. plenum, interruptum,flebili voce: Quo nunc me vertam Zquod iter incipiam ingredi Domum paternamne anne ad Peliae filias & illa. - O pater, a patria.6 Priami domus. Si quae sequuntur: . Haec omnia vidi inflammari, Priamo vi vitam euitari. Aliud metus dena istum &haesitans.&abiectum:

.. Multimodis sum circumuentus morbo.exilio atque inopia: in Tum pauor sapientiam mihi omnem ex animo expectorat, - Alte terribilem minitatur vitae cruciatum Se necem: - Quae nemo est tam firmo ingenio de tanta confidentia, : o Quin refugiat timido sanguine .atque exalbescat metu. it Aliud vis. contentii na, vehemens imminens quadam incitatione grauitatis: Iterum Thyestes Atreum attractum aduenit. Iterum iam aggreditur me.& quietum exustitat, .. Maior mihi moles, inatus miscendum est malum, . - Qui illius acerbum cor contiandalia de comprimam. - is . Aliud voluptas. stusum lane, teneriim, hilaratum ac remissu in: Ga.. Sed mihi cum retulit coronam ob collocandas nuptias,

- Tibi serebat: chim simulabat sese alteri dare, .. I um ad te ludibunda docte δ: delicate detulit. Aliud niolestia, sine comiseratione graue quidda,& uno pressis ac sono obductum:

., Qua tempestate Parisi elenam innuptis iunxit nuptiis. - Ego tum grauida expletis iam sere ad pariendum mensibus, ., Per idein te napus Pulydorum Hecuba partu postremo parit. in Onan s autem hos motus subsequi debet gestus non hic verba exprimens scenicus, sed uniuersam rem te sententiam non dem sistratione, sed significatione declarans. laterum inflexione hac sorti ac virili. non abscena de histrionibus, sed ab armis, auretiam a palaestra. Manus autem minus arguta ,digitis subsequens, verba non cxpri- mens, brachium procerius proiectum quasi quoddam telii orationis: supplosio pedis in contentionibus aut incipiendis,aut finiendis. Sed in ore sunt omnia. In eo autem ipso donat natus est omnis oculorum quo melius nostri illi senes qui personatiine Rosciu quide magnopere laudabant. Animi est enim omnis actio.& imago animi vultus est. indices oculi. Na haec est una pars corporis. quae quot animi motus sit. tot significationes&co nautationes possit efficere: neq; vero est quisqua qui eadem,u coluens efficiat.Theophrastus quide Tauriscum quenda dixit actorem auersum solitum esse dicere. lui in agendo contuens aliquid pronuntiaret. Quare oculoru est

magna moderatio . nam oris non est nimium multa a species. ne aut ad ineptias,aut ad prauitate aliquam deserantur. Oculi sunt quorum tum in te ione, tu remissione. tucsilectu, tia hilaritate, motus animorusignificemus apte cu genere ipso orationis. Est enim actio quasi sermo corporis:quo magis nacti cogrues esse debet. Oculos auate natura nobis,ut equo au t leoni iubas,cauda laures,ad motus animoria declarados

239쪽

ria De Oratore Liber III.

degit.Quare in hac nost ra actione secudum voce vultus valet: is autem oculis gubernatur. Atque in iis omnibus quae sunt actionis, inest quaedam vis a natura data, quare etiam hac imperiti. hac vulgus, hac denique barbari maxime commouentur. Verba enim neminem mouent, nisi eum qui eiusdem linguae societate coniunctus est sententiesque saepe acutae, non acutorum hominum sensus praeteruolant: actio , quae prae se motum animi seri, omnes mouet:iisdem enim omnium animi motibus

concitantur, de eos iisdem notis & in aliis agnoscunt,& in se ipsi iudicat. Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio partem vox obtinet:quae primum est optanda nobis. deinde quaecunque erit. ea tuenda: de quo illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus quemadmodum voci seruiatur, equidem magnopere censeo se utendum. Sed illud videtur ab huius nostri sermonis ossicio non abhorrere, quod, ut dixi paulo ante plurimis in rebus quod maxime est utile, id nescio quo pacto etiadecet maxime. Nam advocem in dicendo obtinendam nihil est utilius quam crebra mutatio. nihil perniciosiusquam effusa sine intermissione contentio.Quid ad aures nostras. & actionis suauitatem, quid est vicissitudine & varietate & commuta-itione aptius Itaque idem Gracchus. quod potes audire Catule ex Licinio cliete tuo is, literato homine, quem seruum sibi ille habuit ad manum, cu eburneola solitus est

habere fistula qui staret occulte post ipsum cum cocionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum quo illum aut remitam excitaret,auti cotentione reuocaret. Audivi mehercule, inquit Catulus.& saepe sum admiratus hominis cum diligentiam, tum etiam doctrinam & scientiam. Ego vero, inquit Crassus, ac doleo quidem illos viros in eam fraudem in R epub. esse delapsos,quanquam ea tela texitur. 6t ea incitatur in ciuitate ratio vivendi. ac posteritati osteditur, ut eorum ciuium quos nostri patres non tulerunt,iam similes habere cupiamus. Mitte obsecro, inquit, Crasse, Iulius.sermonem istum de te ad Gracchi fistulam reser cuius ego nondum plane rationem intelligo. In omni voce inquit Crassus est quiddam medium, sed suu in cuique voci: hinc gradatim ascedere vocem utile te suave est. Nam

a principio clamare, agreste quiddam est: sed illud idem ad firmadam vocem est si- -ιlutare .deinde est quoddam contentionis extremum quod ramen inserius est qua macutissimus clamor: quo te fistula progredi no sinet de tamen ab ipsa contetione reuocabit. Est item c6tra quiddam in remissione grauissimum ad quod tanqua sonoru gradibus descenditur. Haec varietas,de hic per omnes sonos vocis cursus. 6t se tuebitur, 3t actioni afferet suavitatem : sed fistulatorem domi relinquetis. sensum huius consuetudinis vobiscum ad forum deseretis. Edidi qua potui,non ut volui .sed

ut me temporis angustiae coegerunt:scitum est enim, causam conferre in tempus. cum afferre plura si cupias, non queas. Tu vero, inquit Catulus, collegisti omnia.. quantum ego potam iudicare, ita diuinitus. ut non a Graecis didicisse. sed eos ipsos haec docere posse videare. Me quidem istius sermonis participem factu esse gaudeo.

ac vellem ut meus gener sodalis tuus Hortensius affuisset: quem quidem ego confido omnibus istis laudibus quas tu oratione complexus es, excellentem fore. Et Cratas. Fore dicis inquit: ego vero esse iam iudico,& tum iudicaui, cum me consule in senatu causam defendit Africae nuperque etiam magis culm pro Bithyniae rege dixit Quamobrem recte vides Catule : nihil enim isti adolescenti nequea natura, neque a doctrina deesse sentio quo magis est tibi Cotta & tibi Sulpiti vigiladum

ac laborandum :non enim ille mediocris orator in nostram quasi succrescit aetatem, sed & ingenio peracri. & studio flagranti, &doctrina eximia, & memoria singulari. cui quanquam saueo,tamen illum aetatis suae praestare cupio: vobis vero illum tanto minorem praecurrere vix honestum est. Sed iam surgamus, inquit, nosque curemus,& aliquando ab hac contentione disputationis animos nostros curamque laxemus.

240쪽

M. Tullii Ciceronis De Clari S Ora

v xi e Cilicia decedens Rhodii venissem.&ed mihi de . Hortensii morte et set allatum . opinione omnium maiorem animo cepi dolorem. Nam de ansico amisso, chim consuetudine iucunda. tum multorum officiorum colunctione me priuatum videbam.

de interitu talis auguris dignitatem nostri collegii diminuta do-; lebam:qua in cogitatione Se cooptatum me ab eo in collegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae secerat: dc in auguratum ab eodem : ex quo augurum institutis in parentis cum loco colere debebam. Augebam e- . tiam molestiam, quod magna sapientium ciuium bonorumque penuria, vir egregius. coniiunctissimusque mecum conlilior vim omnium societate, alienissimo reip. tempore extinctus. Scaut boritatis Si prudentiae suae triste nobis de*derium relique rat: dolebamque quὀd non, ut plerique putabant. aduersarium aut obtrectatore laudum mearum. sed socii im potius & consortem gloriosi laboris amiseram. Etenim si in leuiorum artium studio memoriae proditum est, poetas nobiles poetaru aequalium morte doluisse: quo tandem animo eius interitum serre debui, cum quo certare erat gloriosius,quam omnino aduersarium non habere ictim praesertim nomodo nunquam sit aut illius a me cursus impeditus, aut ab illo meus. sed contra semper. 1 alter ab altero adiutus εἰ communicando. de monendo, de fauendo. Sed quoniam perpetua quada salicitate usus ille cessit e vita suo magis qua in suorum ciuili tempore. εἰ tum occidit. lugere facilius rem p. posset si viveret, quam iuuare: vixitque tam diu quam licuit in ciuitate bene beateq; vivere: nostro in comodo detrimetoq;. si est ita necesse doleamus: illius vero mortis opportunitatem beneuolentia potiusquam misericordia prosequamur, ut quotiescunque de clarissimo Se beatissimo viro cogitemus. illum potius quam nosmetipsos diligere videamur. Nam si id dolemus quod eo ia frui nobis non licet, nostrii est id malum, quod modice seramus ne id non ad amicitiam. sed ad domesticam utilitatem referre videamur: lin, tanqua illi ipsi acerbitatis aliquid acciderit angimur, sena mam eius selicitatem non satis grato

animo interpretamur. Etenim si viveret O . Hortensius, caetera fortasse desyderaret una cum reliquis bonis Se sortibus ciuibus: huc autem dc praeter caeteros, aut cu pati-

4 cis sustineret dolorem citin sorii pop. II o. quod fuisset quasi theatrii illius ingenii,

voce erudita, de Romanis Graecisque auribus digna, spoliatu atque orbatum videret. Equide angor animo. non cosilii, non ingenii, non authoritatis armis egere rem p.

quae didicera tractare qui biisque me Silues era quaeque erant propria cu praestantis in rep. viri tum bene moratae εἰ bene ccstitutae ciuitatis. Qudd sa suit in re p. tempus vllum .ctim extorquere arma posset e manibus iratorum ciuium boni ciuis authoritas S: oratio. rum profecto fuit cii patrocinium pacis exclusum est aut terrore hominu . aut timore. Ita nobismetiplis accidit, ut quanqua essent multo magis alia lu- geda tamen hoc doleremus, tu ὀd quo tepore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis tanqua in portu costi re deberet,no inertiae, neq; desidiae sed otii moderati atq; honesti: cum ti ipsa oratio ia nostra canesceret, haberetq; sua quanda maturitatem,

i 3t quasi senectute tum arma sunt ea sumpta. quibus illi ipsi qui didicerat eis uti gloriose . quemadmodii salutariter uterentur,no reperiebant. Itaq; ii mihi videntur sortunate beati q: vixisse, cu in caeteris ciuitatibus, tu maximein nostra, quibus quia authoritate reriimq; gestaria gloria. tum etia sapientiae laude perfrui licuit. Quoru memoria de recordatio in maximis nostris grauissimisq; curis iucuda sane suit, cum in ea nuper ex sermone quoda incidissemus. Na cu in ambularem Xysto deessem otio-

SEARCH

MENU NAVIGATION