장음표시 사용
251쪽
cuius C. filio filiam suam collocauerat. assinitate sese devinxerat: te cisin esset P. Mutii filius .fratremque haberet P. Scaeuolana. domi ius ciuile cognouerat. In eo indu striam constat summam suisse, maximamque gratiam , clim εἰ consuleretur plurimum, Se diceret. Horum aetatibus adiumsti duo C. Fannii, Cati Marci filii fuerunt: quorum C. filius qui consul cum Domitio fuit. unam orationem de sociis& nomine Latino contra Gracchum reliquit, sane de bonam . de nobilem. Tum Atticus, Quid ergo est ne ista Fannii nam varia opinio pueris nobis erat: alii a C. Perso literato homine scriptam esse aiebant. illo quem signiscat valde doctum esse Lucilius alii multos nobiles, quod quisque potuisset. in illam orationem contulisse. Tum i ego. Audivi equidem ista. inquam, de maioribus natu, sed nunquam sum adductus
ut crederem. eamque suspicionem propter hanc causam credo fuisse. quod Fannius in mediocribus oratoribus habitus esset, oratio autem vel optima est illo quidem tempore orationum omnium. sed nec eiusmodi est, ut a pluribus confusa vi)eatur. unus enim sonus est totius orationis. & idem stylus: nec de Persio reticuisset Gracchus, cum de Fanius de Menelao Maratheno de de caeteris obiecisset. praesertim cum Fannius nunquam si habi tus elinguis mam de causas de sensitauit, de tribunatus eius arbitrio de aut horitate P. Aphricani gestus, non obscurus suit. Alter autem C. Fannius M. F. C. Laelii gener &moribus de ipso genere dicendi durior. Is soceri instituto quem quia cooptatus in augurum collegium non erat. no admodum diligebat, npraesertim cium ille in Scaevolam tibi minorem natu generum praetulisset: cui tamen Laelius se excusans, non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse)Is ta inen instituto Laelii Panaetium audiuerat. Eius omnis in dicendo facultas ex historia ipsius non ineleganter scripta perspici potest: quae neque nimis est insans, neque persecte diserta. Mutius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de
pecuniis repetundis contra T. Albutium: is oratorum in numero non fuit: iurisciuilis intelligetia atque omni prudentiae genere praestitit. L. Caelius Antipater scriptor quemadmodum videtisὶ suit, ut tempori sus illis luculentus. iuris valde peritus multorum etiam, ut L. Crassi, magister. Vtinam in Tiberio Graccho . Giόque Carbone talis mens ad Rem p. bene geredam fuisset . quale ingenium ad benedicendum fuit: prosecto nemo his viris gloria praestitisset. Sed eorum alter propter tur- nbulentissimum tribunatum ad quem ex inuidia foederis Numatini bonis iratus a cesserat ab ipsa Re p. est interfectus. Alter propter perpetuam in populari ratione leuitatem morte voluntaria se a severitate iudicum vindicauit. Sed fuit uterque summus orator,atque hoc memoria patrum teste dicimus. Nam de Carbonis de Gracchi habemus orationes, nondum satis splendidas verbis, sed acutas, prudentiaeque plenissimas. Fuit Gracchus diligentia Corneliae matris i puero doctus. εt Graecis literis eruditus. Nam semper habuit exquisitos e Graecia magistros : in eis iam adolescens
Diophanem Mitylenaeum Graeciae temporibus illis disertissimum sed de breue tempus ingenii augendi 5 declaradi fuit. Carbo quoad vita suppeditauit, est in m ubiis iudiciis causisque cognitus. Hunc qui audieran t prudentes homines, in quibus fa- , miliaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu sui se narrabat. canorum oratorem, εἰ volubilem, de satis acrem, atque eundem de vehemetem, de valde dulcem δt perfacetum fuisse dicebat: addebat industrium etiam de diligentem lein exercitationibus commetationibusque multum operae solitum esse ponere. Hic optimus illis temporibus est patronus habitus, eoque forum tenente plura seti indicia coeperunt mam de quaestiones perpetuae hoc adolescete constitutae sunt, quae antea nullae suerunt. L. enim Piso Tribunus pl. legem primus de pecuniis repetundis. Censorino de Manilio Coss. tulit. Ipse etiam Piso de causas egit, de multarum legum aut author aut dissuasor fuit: isque de orationes reliquit, quae iam evanuerunt, de annales sane: exiliter scriptos: de iudicia populi quibus aderat Carbo, iam magis patro-
252쪽
num de*derabant, tabella data: quam legem L. casus, tepido I Mancino Cosa. tu.
u lit.vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex similiari eius L. Accio poeta sum audire solitus, de dicere non inculte solebat, & erat cum literis Latinis, tum etiam Graecis, ut temporibus illis,satis eruditus. quae tribuerat idem Actius etiam Q . Maximo L. Pauli
nepoti .Et vero ante maximum illum Scipionem, quo duce priuato T. Gracchus occi sus esset, cum omnibus in rebus vehemetem, tum acrem aiebat in dicendo fuisse.Tum
etiam P. Lentulus ille princeps, ad rempublicam duntaxat quod opus esset, satis habuisse eloquentiae dicitur. Iisdemque tempotibus L. Fufius Pilus perbene Latinὸ loqui
putabatur literatiusque quam caeteri. P. Scaevola valde prudenter. Et a te: paulo etiam
copiosius. Nec multo minus prudenter M. Manilius. Appii Claudii volubilis, sed pau
lo seruidior erat oratio In aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus,& C. Cato Aphricani sororis filius, mediocres oratores: etsi Flacci scripta sunt, sed vi studios litera-- rum. Flacci autem aemulus P. Decius fuit, non infans ille quidem : sed ut vita, sic oratione etiam turbulentus M. Drusus C. F. qui in tribunatu C. Gracchum collegam it rum tribunum secit, vir de oratione grauis, de aut horitate: eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit. Tuus etiam gentilis Brute M. Pennus facile agitauit in tribunatu C. Gracchum paulum aetate antecedens. Fuit enim M. Lepido de L. Oreste Consulibus Quaestor Gracchus, Tribunus Pennus, illius M. F. qui cum Q . AElio Cos. suit: sed omnia is summa sperans aedilitius est mortuus. Nam de T. Flaminio quem ipse vidi nihil accepi. nisi Latine diligenter locutum. Iis adisisti sunt C. Curio, M. Scaurus, P. Rutilius, C. Gracchus. De Scauro Se Rutilio breuiter licet dicere, quorum neuter summi oratoris habuit laudem, de uterque in multis causis versatus erat. In quibusdam lauo dandis viris etiamsi maximi ingenii non essent, probabilis tamen industria: quaquam iis quidem non omnino ingenium sed oratorium ingenium desuit. Neque enim re
seri videre quid dicendum si, nisi id queas solute de suauiter dicere: ne id quidem satis est, nisi id quod dicitur. sit voce, vultu, motuque conditius. Quid dicam opus en doctrina sine qua etiam siquid bene dicitur adiuuat e natura, tamen id quia fortuito fit,
Iemper paratum e se non potest. In Scauri oratione sapientis hominis& recti grauitas summa,& naturalis quaedam inerat authoritas non ut causam, sed ut testimonium d cere putares, cum pro reo diceret. Hoc dicedi genus ad patrocinia mediocriter aptum videbatur ad senatoriam vero sententiam, cuius erat ille princeps vel maxime: signi scabat enim non prudentiam solum, sed quod maxime rem continebat fidem. Habe-13 bat hoc a natura ipsa quod a doctrina no facile posset: quanquam huius quoque ipsius rei, quemadmodum scis praecepta sunt. Huius de orationes sunt. Si tres ad L. Fufidium
libri scripti de vita ipsius acta, sanὰ utiles, quos nemo legit. at Cyti vitam 3c discipli
nam legunt praeclaram illam quidem, sed neque tam rebus nostris aptam, nec tamen Scauri laudibus anteponendam . Ipse etiam Fufidius in aliquo patronorum numerosuit. Rutilius autem in quodam tristi & se ueto genere dicendi versatus est, de uterque natura vehemens de acer. Itaque cum vni consulatum petiuissent. non ille solum qui repulsam tulerat , accusauit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium vocavit, multaque opera, multaque industria Ruti lius fuit, quae erat propterea gratior, quod idem magnum munus de iure respondendi sustinebat. Sunt eius orationes ieiunae multa praeclara de iure doctus vir, de Graecis liseis teris eruditus, Panaetii auditor, prope perfectus in Stoicis, quorum peracutum, & arris plenum orationis genus, sed tamen exile nec satis populari a sensioni accommodatu.
Itaque illa quae propria est huius disciplinae. philosophorum de se ipsorum opinio. fr-
ma in hoc uno& stabilis inuenta est:qui quanquam innocentissimus in iudicium vocatus esset quo iudicio couulsam penitus scimus esse rempublicam cita essent eo te pore eloquentissimi viri L. Crassus, de M. Antonius consulares, eorum adhibere neu
trum voluit uixit ipse pro sese,& pauca C. Cotta, quia sororis erat filius, εἰ is quidem
253쪽
tamen ut orator quanquam erat admodum adolescens. sed Q . Mutius enucleate ille quidem ,& polite, ut solebat, nequaqua autem ea vi atque copia,quam genus illud iudicii & magnitudo causae postulabat. Habemus igitur in Stoicis oratoribus Rutiliti, Scaurum in antiquis: utrunque tamen laudemus,quoniam per illos ne haec quidem in ciui tale genera hac oratoria laude caruerunt. Volo enim ut in scena,sc etiam in soro non eos modo laudari. qui celeri motu & difficili utantur, sed eos etia quos statarios appellant quorum sit illa simplex in agendo veritas non molesta. Et quoniam Stoicoru est sacta mentio, in. AElius Tubero fuit illo tempore L. Pauli nepos, nullo in oratorii ni mero sed vita seuerus, & congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior, qui quidem in triumuiratu iudicauerit contra P. Aphricani auunculi sui testim nium, vacationem augures,quo minus iudiciis operam daret, non habere: sed ut vita, sic oratione durus incultus horridus. itaque honoribus maiorum respondere non potuit . Fuit autem constans ciuis, & sortis, & in primis Graccho molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio. Sunt etia in Gracchum Tuberonis. Is suit mediocris in dicedo doctissimus in disputando. Tum Brutus, Quam hoc idem in nostris contingere in- citelligo, quia in Graecis, ut omnes sere Stoici prudentissimi in disserendo sint.& id arte
faciant, sintque architecti pene verborum: iidem traducti a disputando, addicendum inopes reperiatur. Vnum excipio Catonem, in quo persectissimo Stoico summam elo quentiam no desiderem:quam exiguam in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tubero nullam video fuisse. Et ego Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur: vagum illud orationis & susurn de multiplex non adhibetur genus.Tuus autem auunculus, quemadmoduscis, habet a Stoicis
id quod ab illis petendum fuit sed dicere didicit a dicendi magistris, eorumque more se
exercuit. Quod si omnia a philosophis essent peteda, Peripateticorum institutis commodius fingeretur oratio. Quo magis tuum Brute iudicium probo, qui eorum, id est Mex vetere Academia philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atq; praecopiis disserendi ratio coniungitur cum suauitate dicendi,& copia:quanqua ea ipsa Peripateticorum Academicorismque consuetudo in ratione dicendi talis est, ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior est oratio, aliquantoque contractior quam aures populi requirut: sic illorum
liberior & latior, quam patitur cosuetudo iudiciorum & fori.Quis enim uberior in dicendo Platone Ioue squidem aiunt philosophi, si Graece loquatur, se loqui. Quis Aristotele neruosior Theophrasto dulcior Lectitauisse Platone studiose, audiuisse etiam Demosthenes dicitur: idque apparet ex genere it granditate verborum. dicit etiam in quadam epistola hoc ipse de sese. Sed & huius oratio in philosophiam trastata, pugnacior ut ita dicam videtur.& illorum in iudicia pacatior. Nunc reliquorum oratorum se aetates, si placet,& gradus persequamur. Nobis vero, inquit Atticus, & vehementer quidem, ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur eiusdem aetatis sere sane illustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest. Sunt enim & aliae.& pro Seruio Fuluio de incestu nobilis oratio. Nobis quidem pueris haec omnium
optima putabatur,quae vix iam comparet in hac turba nouoru voluminum. Praeci re inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit. Et ego, inquam, intelligo Brute quem dicas.Certe enim & boni aliquid attulimus iuuentuti, magnificetius quam suerat illud genus dicendi, & ornatius: de nocuimus fortasse. quod veteres orationes post nostras, no a me quidem meis enim illas antepono sed a plerisque legi sunt desitae. Enumera, inquit, me in pleri' quanqua video mihi multa legenda iam
te aut hore, quae antea cotemneba. Atqui haec, inqua, de incestu laudata oratio puerilis est locis multis:de amore,de tormetis,de rumore,loci sanὸ inanes, verunt amenondum tritis nostroru hominii auribus. nec erudita ciuitate tolerabiles. Scripsit etia alia nonnulla, & multa dixit S illustria,de in numero patrono ii suit: ut eum mirer,cum
254쪽
& vita suppeditavisset.& splendor ei non defuisset, consulem eum non fuisse. Sed ecce in manibus vir de praestantissimo ingenio & flagrati studio,& doctus a puero, C. Gracchus: noli enim putare quenquam Brute pleniorem & uberiorem ad dicendum fuisse. Et ille. Sic prorsus, inquit, sic existimo atque istum de superioribus pene solum lego
Imor plane, inquam, Brute legas censeo: damnum enim illius immaturo interitu res. Romanae Latinesque literae secerunt. Vtinam non tam fratri pietate, qua in patriae praestare voluisset: quam ille facile tali ingenio diutius si vixisset, vel paterna esset vel auitam gloriam cosecutust Eloquetia quidem nescio an habuisset parem neminem: grandis est verbis, sapiens sententiis, genere toto grauis: manus extrema non accessit ope ribus eius: praeclare inchoata multa persecta non plane. Legendus, inquam, est hic orator Brute, si quisquam alius iuuentuti: non enim solum acuere, sed etiam alere ingenium potest. Huic successit aetati P.Galba Seruit illius eloquetissimi viri filius. P. Crassi eloquentis & iurisperiti gener. Laudabant huc patres nostri, sauebant etiam propter patris memoriam, sed cecidit in cursu. Nam rogatione Manilia, Iugurthinae coniurationis inuidia cum pro sese ipse dixisset, oppressus est. Extat eius peroratio, qui epilogus dicitur, qui tanto in honore pueris nobis erat, ut eum etiam edisceremus. hic qui in collegio sacerdotum esset, primus post Romam conditam iudicio publico est condemnatus. P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multu ille quidem, nec saepeta dicebat, sed & Latinet loquendo cuiuis erat par.& omnes sale facetiisque superabat. Eius collega L. Bestia bonis initiis orsus tribunatus na P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit, vir & acer,& no indisertus tristes exitus habuit cosulatus. Nam inuidiosa lege Manilia C. Galbam sacerdotem & quatuor c5sulares, L. Bestiam, C. Catonem,Sp. Albinum, ciuemque praestantissimum L. Opimium Gracchi interfectoremi populo absolutum, cum is contra populi studium stetisset, Gracchani iudices sustulerunt. Huius dissimilis in tribunatu teliquaque omni vita. ciuis improbus C. Licinius Nerua non indisertus suit.C. Fimbria temporibus iisdem sere, sed longius aetate prouectus habitus est sane ut ita dicam )luculentus patronus, asper, maledicus, genere toto paulo seruidior atque commotior diligentia tamen & virtute animi atque vita bonus Q auctor in senatu. Idem tolerabilis patronus, nec rudis in iure ciuili, dc cum virtute, tum etiam ipso orationis genere liber: cuius orationes pueri legebamus, quas iam reperire vix possumus. Atq; etiam ingenio & sermone eleganti, valetudine in comoda C. Sextius Caluinus suit : qui etsi cum remiserant dolores pedum non deerat in causis, tamen id non saepe faciebat. Itaq; consilio eius, cum volebat homines, utebantur: patrocinio. cum licebat. Iisdem temporibus M. Brutus in quo magnum fuit Brute dedecus generi vestro,qui cum tanto nomine esset patremque optimum virum habuisset,& iurisperitissimum accusatione factitauerit ut Athenis Lycurgus. Is magistratus non petiuit. sed fuit accusator vehemens, & molestus, ut sicile cerneres naturale quoddam stirpis bonum degenerauisse vitio deprauatae voluntatis. Atque eodem tepore accusator de
ε plebe L. Caesi denus suit.quem ego audiui iam senem, cum ab L. Sabellio multam lege Aquilia de iustitia petiuisset. Non secissem hominis pene infimi metionem . nisi iudicarem qui suspiciosius aut criminosius diceret, audiuisse me neminem. Doctus etiam Graecis T. Albicius, vel potius pene Graecus X loquor ut opinor, sed licet ex orationibus iudicare. Fuit autem Athenis adolescens, persectus Epicureus euaserat, minime aptu addicedum genus. Iamque . . Catulus, non antiquo illo more sed hoc nostro nisi quid feri potest persectius eruditus, multae litem, summa no vitae soldm atque naturae, sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas: quae perspici cum exorationibus eius potest, tu facillime ex eo libro quem de consulatu & de rebus
gestis suis conscriptum molli & Xenophonteio genere termonis misit ad A. Furium poetam, similiarem fuit: qui liber nihilo notior est, quam illi tres de quibus ante dixi. is Scauri libri. Tu Brutus, Mihi quidem nec iste notus est nec illi: sed haec naea culpa est. p. ii.
255쪽
nunquam enim in manus inciderunt. Nunc autem dc a te sumam, it conquiram ista posthae curiosius. Fuit igitur in Catulo sermo Latinus,quae laus dicedi non mediocris ab oratoribus plerisque neglecta est. nam de sono vocis.& suauitate appellandarum literarum quoniam filium cognouisti. noli expectare quid dicam : quanquam filius quidem non fuit in oratorum numero:sed non deerat ei tamen in sententia dicenda climprudentia,tum elegans quoddam εἰ eruditum orationis genus. Nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum,sed erat talis,ut cum quosdam audires qui tum erant praestantes, videretur esse inferior: cum autem ipsum audires sine coparatione, non modo contentus esses, sed melius non quaereres.Q Metellus Num, dicus & eius collega M.Syllanus,dicebant de Re. P. quod esset illis viris de consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus no sepe dicebat,sed polite: Latine vero in primis est eleganter locutus:quae laus eadem in Aulo Albino bene loquendi suit. Na stamen Al- mbinus etiam in numero est habitus disertorum . . . etiam Caepio vir acer & sortis, cui fortuna belli, crimini:inuidia populi calamitati fuit.Tum etiam C. L. Memmii laetiit oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi. Itaque in iudicium capitis multos vocaverunt,pro reis non saepe dixeriit.Sp.Torius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa de inutili lege vectigali leuauit. M. Marcellus Esese nini pater non ille quidem in patronis,sed de in promptis tamen,& non inexercitatis addicedum suit ut filius eius P. Lentulus. L. etia Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero dicendi non ita multum laude processerat,sed de industria, cum verbis , tum etiam ipso sono quas subrustico prosequebatur atqi imitabatur antiquitate. Atque ego & in hoc ipso Cotta,& in aliis pluribus intelligo me non ita disertos homi- 1ines de retulisse in oratorum numerum,& relaturum. Est enim propositu colligere eos qui hoc munere in ciuitate suncti sint,vi tenerent oratorum locum.quorum quidem qua suerit assenso. & quam in omnibus rebus difficilis optimi persectio atque absoli tio ex eo quod dicam existimari potest. Quam multi enim iam oratores commem rati sunt, Si quandiu in eorum enumeratione versamur,cum tamen spisse atque vix ut dudum ad Demosthenem 5e Hyperidem, sic nunc ad Antonium Crassitimque peruenimus. Na ego sic existimo, hos oratores suisse maximos, & in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam. Omnia veniebant Antonio in mentem: eaque suo quaeque loco,ubi plurimii proficere de valere possent,ut ab imperatore equites, pedites leuis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis partibus collocabatur. Erat memoria summa, nulla meditationis suspicio. Imparatus semper aggre- ndi ad dicendum videbatur,sed ita erat paratus,vi iudices illo dicente nonnunqua viderentur no satis parati ad cauendu suisse. verba ipsa, no illa quidem elegatissimo sermone.itaq; diligenter loquedi laude caruit neq; tamen est admodum inquinate locutus,
sed illa quae proprie laus oratoris est in verbis. nam ipsum Latine loqui est illud quidem ut paulo ante dixi in magna laude ponendit: sed non tam sua spote, quam quod est a
pleri': neglectu. No enim tam praeclaru est scire Latine quam turpe nescire: neq; tam id mihi oratoris boni, quam ciuis Romani proprium videtur. sed tamen Antonius in verbis te eligendis neque id ipsum tam leporis causa, quam ponderis) δ: collocandis.& comprehensone deuinciendis,nihil non ad rationem εἰ tanquam ad artem dirigebat: verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis, & cosormationibus. quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorii est princeps niudicatus . enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratorem : eaque non
tam in verbis pingendis habent pondus quam in illuminandissent et iis. Sed cum hae magna in Antonio. tum actio singularis:quae si partienda est in gestum,atque vocem,
gestus erat non verba exprimens sed cum sentetiis congruens: manus, humeri latera,
Iupplosio pedis, status incessus, omnisque motus cum verbis sentet iisque cosentiens. Vox permanes,verum subrauca natura:sed hoc vitium huic uni in bonum couertebat.
256쪽
habebat enim flebile quiddam in quaestionibus, aptumque cum ad fidem faciendam,
tum ad misericordiam commouendat .vt verum videretur in hoc illud, quod Demosthenem serunt ei qui quaesiuisset quid primum esset in dicedo.actionem: quid secundi. dum. idem:& idem tertium respondisse. Nulla res inagis penetrat in animos, e6sq; sngit format, flectit: taleisque oratores videri facit, quales ipsi se videri volunt. Huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum. illud quidem certer omnes ita iudicabant, neminem esse qui horum alterutro patrono, cuiusquam ingenium requirerer. Equidem quanquam Antonio tantum tribuo, quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse persectius: erat summa grauitas, erat cum grauitate iunctus sacetiarum &urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos: Latine loquedi accurata & sne molestia diligens Aegantia: in disserendo mira explicatio: clim de iure ciuili, cum de aequo& bono disputaretur, argumetorum de similitudinum copia. Nam ut Antonius coni ctura mouenda aut sedanda suspicione, aut excitanda incredibilem vim habebat:sic in dis interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius. idque cum saepe alias, tum apud cetum uiros in M. Curii causa cognitum est. Ita enim multatum contra scriptum pro aequo & bono dixit, ut hominem acutissimu 4. Scaevolam, & in iure, in quo illa causa vertebatur, peritissimum, obrueret argumentorum exemplorumque copia:atque ita tum ab his patronis aequalibus, etia consularibus causa illa dicta est, cum uterque ex contraria parte ius ciuile defenderet, ut eloquentium iurisperitissimus Crassus iurisperitorum eloquetissimus Scaevola putaretur: qui quidem cum peracutus esset ad excogitandu quid in iure aut in aequo verum aut esset, aut non esset, tum verbis crat ad rem in summa breuitate mirabiliter aptus. Quare si nobis orator in hoc interpretandi explanandiq; & disserendi genere mirabilis, se ut simile nihil viderii in augendo in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quim admmiradus orator. Verum ad Crassum reuertamur. Tum Brutus. Et si satis. inquit, mihi. νι videbar habere cognitum Scaevolam ex iis rebus quas audieba saepe ex C. Rutilio, quo utebatur propter familiaritatem Scaevola nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta
laus nota non erat. Itaque cepi voluptatem, tam ornatum virum, tamque excelles ingenium suisse in nostra rep. Hic ego, Noli, inqua, Brute existimare his duobus quicquam fuisse in nostra ciuitate praestantius. Nam sui paulo ante dixi consultorum alte rum disertissimum, disertorum alterum consultissimum fuisse: sic in reliquis rebus ita dissimiles erant inter sese, statuere ut tamen non posses utrius te malles similiorem. Crassus erat elegantium parcissimus Scaevola parcoru elegantissimus. Crassus in summa comitate habebat etiam seueritatis satis, Scaeuolae multa in seueritate no deerat tamen comitas. Licet omnia hoc modo: sed vereor ne fingi videantur haec, ut dicantura me quodammodo: res se tamen sc habet, cum omnis virtus sit, ut vestra Brute vetus 3 Academia dixit, mediocritas. uterqi horum medium quiddam volebat sequi: sed ita cadebat, ut alter ex alterius laude partem, uterque autem suam tota haberet. Tum Brutus, Cu ex tua oratione mihi videor, inquit, sene Crassum & Scaevola cognouisse, tum de te & de Seruio Sulpitio cogitans esse quandam vobis cum illis similitudinem iudi- . Quonam, inquam, istuc modo Quia mihi & tu videris, inquit, tantum iurisciuilis scire voluisse, quantum satis esset oratori:& Seruius eloquetiae tantum assumpsisse,ut ius ciuile facile possit tueri: aetatesque vestrae ut illorii. nihil aut non sere multum differui. Et ego, De me, inquam, dicere nihil est necesse:de Seruio autem & tu probddicis.& ego dicam quod sentio. Non enim sicile quem dixerim plus studii, quam illu,& ad dicendum,& ad omnes bonarum rerum disciplinas adhibuisse: nam de in iisdem 13 exercitationibus ineunte aetate fuimus,& postea una Rhodum ille etiam prosectus est. quo melior esset,& d Otior: Se inde ut rediit, videtur mihi in secunda arte primus ecse maluisse, quam in prima secundus. Atque haud scio an par principibus esse potuisset, sed fortasse maluit, id quod est adeptus longe omnium, non eiusdem modo aetatis,
257쪽
sed eorum etiam qui suissent, in iure ciuili esse princeps. Hic Brutus, Alii tui inquit,
etiamne Q Scaeuolae Seruium nostru anteponisi Sic enim, inquam, Brute existimo iuris ciuilis magnum usum de apud Scaevolam εἰ apud multos fuisse,artem in hoc uno: quod nunquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset arte quae do ceret rem uniuersam tribuere in partes, latentem explicare definiendo, obscura explanare interpretando. ambigua primum videre. deinde distinguere, postrem 6 habere regulam qua vera de falsa iudicarentur.& quae quibus propositis essent, quaeque no essent consequentia. Hic enim attulit hac artem omnium artium maximam quasi lucem ad is ea quae confuse ab aliis aut respondebantur, aut agebantur. Dialecticam mihi videris dicere, inquit. Recte, inquam intelligis, sed adiunxit etiam de literarum scientiam leloquendi elegatiam . quae ex scriptis eius quorum similia nulla sunt, Lollime perspici potest. Cumque dicendi causa duobus peritissimis operam dedisset. L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo Galli hominis acuti Ze exercitati promptam εἰ paratam in agendo de inret pondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superauit: Balbi docti de eruditi h minis in utraque re cons deratam tarditatem vicit. expediendis conficiendisque rebus: sic de habet quod uterque eorum habuit. εἰ expleui t quod utrique defuit. Itaq: ut Crassus mihi videtur sapientius secisse quam Scaevola hic enim causas studiose recipiebat, in quibus a Crasso superabatur: ille se consuli solebat, nequa in re inferior esset quam
Scauolal sc Seruius sapietissimel. cum enim duae ciuiles artes ac serenses plurimum de Glaudis haberent εἰ gratiae perfecit ut altera praestaret omnibus: ex altera tantii assumeret, quantum esset Si ad tuendum ius ciuile. Si ab obtinendam consularem dignitatem satis. Tum Brutus, Ita prorsus, inquit, de antea putabam. Audivi enim nuper eu studiose de freque ter Sami. cum ex eo ius nostrum potificium,qua ex parte cum iure ciuili coniunctum esset, vellem cognoscere, de nunc meum iudicium multo magis cosse molestimonio de iudicio tuo: simul illud gaudeo quod 3t aequalitas vestra,& pares h norum gradus, di artium studiorumque quasi finitima vicinitas. tantum abestabo, trectatione inuidiae, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam, sed etiam conciliare videatur. quali enim te erga illum perspicio, tali illum in te voluntate iudicioque cognoui. Itaque doleo εἰ illius consilio, de tua voce populum Rom. carere tandiu:quod cum per se dolendum est, tum multo magis consideranti ad quos ista non translata sint, sed nescio quo Iacto deuenerint. Hic Atticus. Dixeram, inquit, a principio de Rep. ut sileremus, itaque iaciamus mam si isto modo volumus singulas res desiderare, non modo: querendi. sed ne lugedi quidem finem reperiemus. Pergamus ergo, inquam, ad reliqua, εἰ institutu ordinem persequamur. Paratus igitur veniebat Crassus, expectabatur,audiebatur, a principio statim quod erat apud eum semper accuratum expectatione dignus videbatur, non multa iactatio cose. poris, non inclinatio vocis, nulla inambulatio, non crebra supplosio pedis, vehemens, Et interdum irata. εt plena iusti doloris oratio, multae εἰ cum grauitate sacetiae, quodque difficile est, idem de perornatus, di perbrevis. Iam in altercando inuenit parem nominem. Versatus est in omni sere genere causarum, maturer in locum principum oratorum venit. Accusauit C. Carbonem eloquentissimum hominem admodum adoles sicens, summam ingenii non laudem modo, sed etiam admirationem est consecutus. Desendit postea Liciniam virginem cum annos XXVII natus esset. in ea ipsa causa fuit eloquentissimus, orationisque eius scriptas quasdam partes reliquit. Voluit ad lescens in colonia Narbonens causae popularis aliquid attingere, eamque coloniam, ut secit, ipse deducere. Extat in eam legem senior ut ita dicamὶ quam illa aetas serebat. oratio. Multae deinde causae, sed ita tacitus tribunatus ut nisi in eo magistratu coenavisset apud praeconem Granium. idque nobis bis narrauisset Lucilius. Tribunu plebis nosciremus sui: se. Ita prorsus, inquit Brutus: sed ne de Scaeuolae quide Tribunatu qui quam audiuisse videor,& eum collegam Crassi credo fuisse. Omnibus quidem aliis,
258쪽
inquam, in magistratibus sed Tribunus anno post fuit eoque in Rostris sedente suasita, Seruiliam legem Crassus. Nam cesuram sine Scaevola gessit: eum enim magistratum nemo unquam Scaevolarum petiuit. Sed haec Crassi com edita oratio est, quam te saepe legisse certo scio quatuor it triginta tum habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat. His enim cosulibus eam legem suasit, quibus nati sumus, cum ipse esset in Caepione Cos. natus, & C. Laelio, triennio ipso minor quam Antonius. Quod idcirco posui, ut dicendi Latine prima maturitas in qua aetate extitisset, posset notari: de in telligeretur iam ad summum pener esse perductam, ut eo nihil ferme quisquam addere
posset. nisi qui a philosophia, a iure ciuili, ab historia fuisset instructior. Erit, inquit
M. Brutus, aut iam est iste quem expectas Nescio inquam. Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q Caepione defensione iuncta non breuis, ut laudatio ut oratio autem, breuis postrema Ceseris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est. In his omnis. bus inest quidam sine ullo suco veritatis color, quin etiam comprehesio de ambitus ille verborum si sic periodum appellari placet in erat apud illum contractus & breuis, de in membra quaedam quae κώ Graeci vocat, dispertiebat orationem lubentius. Hoc linco Brutus,Quandoquide tu istos oratores, inquit, tantopere laudas, vellem aliquid Antonio prater illum de ratione dicendi sane exilem libellum, plura Crasso libuisset scribere:cum enim omnibus memoriam sui, tum etiam disciplina dicendi nobis reliqui Osent. Nam Scaeuolae dicendi elegantiam satis ex iis orationibus quas reliquit, habemus cognitam. Et ego, mihi quidem a pueritia quasi magistra fuit inquam. illa in legem
Caepionis oratio, in qua & authoritas ornatur senatus quo pro ordine illa dicuntur: de inuidia concitatur in iudicu de in accusatorum factionem, contra quorum potentiamsi populariter tum dicendum fuit. Multa in illa oratione grauiter multa leniter, multa
aspere, multa facete dicta sunt:plura etia dicta quam scripta: quod ex quibusdam capi tibus expositis, nec explicatis intelligi potest. Ipsa illa censoria cotra Cn. Domitium
collegam non in oratio, sed quasi capita rerum, de orationis cominetarium paulo Plenius. Nulla est enim altercatio clamoribus unquam habita maioribus. Et vero' fuit in hoc εἰ popularis dictio excelles. Antonii genus dicedi multo aptius iudiciis, quam cincionibus. Hoc loco ipsum Domitium no relinquo. Nam etsi non fuit in oratoru numero, tamen pono satis in eo fuisse orationis atque ingenii, quo de magistratus personam,& consularem dignitate tueretur. quod idem de C. Caelio dixerim, industia in eo summam suisse, summasque virtutes, eloquentiae tantum, quod esset in rebus priuatis M amicis eius, in rep. ipsius dignitati satis. Eodem tempore M. Herennius in mediocribus oratoribus Latine de dilige ter loquentibus numeratus est,qui tamen summa nobilitate hominem, cognatione,sodalitate, collegio summa etia eloquetia L. Philippum
in cosulatus petitione superauit. Eodem tepore C. Clodius etsi propter summam nobilitatem de singularem potentia magnus erat. tamen etiam eloquentiae quandant mediocritatem afferebat. Eiusdem sere temporis suit eques Romanus C. Titius, qui meo iudicio eo peruenisse videtur, quo potuit sere Latinus orator sine Graecis literis de sine
multo usu peruenire. Huius orationes tantum argutiam, tantum exemplorum, talum
urbanitatis habent, ut pene Attico stilo scriptae esse videatur. Easdem argutias in tragoedias satis quidem ille acute . sed parum tragice transtulit. Quem studebat imitari L. Afranius poeta, homo perargutus,in sabulis quidem etia, ut scitis disertus. Fuit etias, in Rubrius Varro, qui i senatu hostis cum C. Mario iudicatus est,acer & vehemesaccusator. In eo genere sane probabilis doctus aut e Grecis literis propinquus noster factus ad dicendu M. Gratidius. M. Antonii persamiliaris, cuius presectuscii esset in Cilicia, est intersectus: qui accusauit C. Fimbria M. Marii Gratidiani patrem. Atq; etiam apud socios. Se Latinos oratores habiti sunt λ. Vectius Vectianus e Marsis, quem ipse cognoui, prudens vir, Si in dicedo breuis .. D.Valerii Sorani vicini εἰ similiares mei.
non tam in dicedo admirabiles, quam docti de G tacis literis,lt Latinis. C. Rusticellus
259쪽
Bononiens s , is quidem de exercitatus,& natura volubilis. Omnium autem eloquentisi simus extra hanc urbem T. Betutius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae. Illa Romae contra Caepionem , nobilis sane, cui orationi Caepionis ore respondit AElius qui scriptitauit orationes multas,orator ipse nunquam fuit. Apud samaiores autem nostros video disertissimum habitum ex Latio L. Papyrium Fregellonum,T. Gracchi P. F. fere aetate: eius autem oratio est pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu. Tum Brutus, Quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis quasi
oratoribus Quid censes, inquam, nisi id quod urbanis, praeter unii, quod non est corum urbanitate quadam quasi colorata oratior Et Brutus, Qui est, inquit. iste tandem urbanitatis color Nescio inquam: tantum esse quendam scio. Id tu Brute iam intelliges .ctim in Galliam veneris raudies tu quidem etia verba quaedam non tiata Romae sed haec mutari, dedistique possunt. Illud est maius, quod in vocibus nostrorum oratorum recinit quiddam Se retonat urbanius. Nec hoc in oratoribus modo apparet, sed etiam in caeteris. Ego memini T.Tincam Placentinu hominem sacetissimum cum familiari nostro Q . Granio praecone dicacitate certare. Eois, inquit Brutus, de quo multa Lucilius Isto ipso: sed Tincam non minus multa ridicule dicentem Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo, ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet, lerespondisset illa atque addidisset, Hospes no pote minoris: tulisse eum moleste, se non effugere hospitis speciem, cum aetate ageret Athenis, optimeq; loqueretur. Omnium sicut opinor in nostris est quidam urbanorum, sicut ille Atticoru sonus. Sed domum redeamus. id est ad nostros reuertamur. Duobus igitur summis Crasso & Antonio, L. Philippus proximus accedebat,sed longo interuallo tamen proximus. Itaque eum, etsi
nemo intercedebat qui se illi anteferret, neque secundum tamen, neque tertium dixerim. Nec enim in quadrigis eum secundum numerauerim, aut tertium, qui vix e car- mceribus exierit cum palmam iam primus acceperit: nec in oratoribus,qui tantum absita primo, vix ut in eodem curriculo esse videatur: sed tamen erant ea in Philippo, quae qui sine comparatione illorum spectaret, satis magna diceret, summa libertas in or tione. multae facetiae, satis creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis: erat etiam in primis ut temporibus illis Graecis doctrinis institutus, in altercando cum aliquo aculeo de maledicto facetus. Horum aetati prope coniunctus L.Gellius, non tam vendibilis orator, quam ut nescires quid ei deesset . nec enim erat indoctus, nec tardus ad excogitadum mec Romanarum rerum immemor, M verbis solutus satis, sed in magnos oratores inciderat eius aetas: multam tame operam amicis, εἰ utilem praebuit atque ita diu vixit,ut multarum aetatum oratoribus implicaretur, multum etiam in causis versaretur. Iisdem sere teporibus D. Brutus, is qui consul cum Mamerco fuit,lio- si mo&Graecis doctus literis,& Latinis. Dicebat etiam L. Scipio no imperiter: Cneusque Pompeius Sexti F. aliquem numerum obtinebat. na Sext. frater eius praestantissimum ingenium contulerat ad summam iuris ciuilis,& ad persectam geometriae εἰ rem Stoicarum scientiam. Item in iure Si ante hos M. Brutus de paulo post eum C. Bilienus ho- mo per se magnus, prope simili ratione summus euaserat, qui consul factus esset, nisi in Marianos consulatus,& in eas petitionis angustias incidisset. . autem Octauit et
quentia quae suerat ante consulatum ignorata. in consulatu multis cocionibus est vehementer probata. Sed ab eis qui tantum in dicentium numero . non in oratorum sue runt,iam ad oratores reuertamur. Censeo inquit Atticus: eloquenteis enim videbare, non sedulos velle conquirere. Festiuitate igitur de sacetiis, inquam. C. Iulius L. F.
de superioribus Se aequalibus suis omnibus praestitit, oratori; fuit minime ille quidem
Vehemens, sed nemo unquam urbanitate, nemo lepore nemo suavitate coditior. Sunt
eius aliquot orationes, ex quibus scut ex eiusdem tragoediis, lenitas eius sine neruis
perspici potest. Eius aqualis P. Cethegus, cui de Repub. satis suppeditabat oratio: tota
260쪽
enim tenebat eam, penitusque cognorat. Itaque in senatu consularium authoritatem
aissequebatur sed in causis publicis nihil priuatis satis veterator videbatur. Erat in priuatis causis QE Lucretius Vispillo& acutus , 5e iurisperitus . nam Aphilia concionibus aptior, quam iudiciis: prudens etiam T. Annius Velina, de in eius generis causis orator sane tolerabilis. In eodem genere causarum multum erat T. Iuventius, nimis ille quidem lentus in dicendo.& pene frigidus sed &callidus,& in capiendo aduersario versum tus & praeterea nec indoctus,& magna cum iuris ciuilis intelligentia. Cuius auditor P. Orbius meus fere aequalis, in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem ciuili non inferior quam magister fuit. Nam T. Aufidius qui vixit ad summam senectutem, v lebat esse similis horum eratque 3t bonus vir, de innocens sed dicebat parum. Nec si
nὸ plus frater eius M. Virgilius, qui Tribunus plebis L. Syllae imperatori die dixit. Eius
collega P. Magius, in dicendo paulo tamen copiosior. Sed omnium oratorum, siue r bularum, qui de plane indocti aut inurbani aut rustici etiam suerunt, quos quidem ego cognouerim, solutissimum indiceta, Sta cutissimum iudico nostri ordinis Quintum Sertorium equestris Caium Gorgonium. Fuit etiam facilis de expeditus ad dicendum.&vitae splendore multo.&ingenio sane probabili, T. Iunius L F. tribunitius,quo accu- νε sente P. Sextius Pr.designatus, damnatus est ambitus: is processisset honoribus logius. nisi semper infirma atque etiam aegra valetudine suisset. Atque ego praeclare intelligo.
me in eorum comemoratione versari, qui nec habiti sint oratores, neque fuerint, praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut laude dignos: sed hoc qui
dem ignoratione. Quid enim est superioris aetatis quod scribi possit de iis de quibus
nulla monumenta loquuntur, nec aliorum, nec ipsorum De iis autem quos ipli vidimus , neminem sere praetermittimus eorum quos aliquando dicentes vidimus. Volo enim sciri, in tanta de tam vetere Repub. maximis praemiis eloquentiae propositis, omne is cupit se dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de uno'
quoque dicam. xt intelligi possit quem existimem clamatorem quem oratorem suis 1e. Iisdem serὁ teporibus aetate inseriores paulo quam Iulius, sed aequales propem
H dum suerunt C. Cotta P. Sulpitius, Varius. Cn. Pomponius, C. Curio, L. Funus, M. Drusus Patistius, nec ulla aetate uberior oratorum scelus suit. Ex his Cotta Se Sulpitius cum meo iudicio. tum omnium facile primas tuleriit. Hic Atticus. Quomodo istuc dicis, inquit, cum tuo iudicio, tum omnius semperne in oratore probando aut impro' bando vulgi iudicium cum intelligentium iudicio congruit An alii probantur i multitudine, alii autem ab iis qui intellisut Recte requiris, inquam. Attice sed audies ex me sertasse, quod non omnes probent. An tu inquit. adlaborasse huic modo Bruto probaturus est Plane, inquam, Attice disputationem hanc de oratore probando aut improbando multo malim tibi de Bruto placere. eloquentiam autem meam populo probari velim. Etenim necesse est qui ita dicat ut a multitudine probetur, eundem do
ctis probari. nam quid in dicendo rectum sit aut prauum, ego iu)icabo. si modo is sum, ι qui id possim aut sciam iudicare: qualis veror sit orator ex eo quod is dicendo efficiet. poterit intelligi. Tria sunt enim. vi quidem ego sentio, quae sint efficienda dicendo:
ut doceatur is apud quem dicetur, ut delectetur, ut moueatur vehemetius. Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator aut non assequatur haec aut etiam in his labatur dicadat. arti sex aliquis iudicabit. Efficiatur autem ab oratore necne,ut ii qui audiunt, ita afficiantur ut orator velit, vulgi assensu &populari approbatione iudicari solet. Itaque nunquam de bono oratore aut non bono dcetis hinminibus cum populo dissensio fuit. An censes dum illi viguerunt quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio εd doctorii suisse E De populo squem ita roga uisses Quis est in hac ciuitate eloquentissimus in Antonio& Crasso aut dubitaret, aut
ν hunc alius illum alius diceret: nemone Philippum tam suavem oratorem, tam graue, tam sacetum his anteferret quem nosmetipsi, qui hac arte aliqua volumus expedere.