Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Ad Herennium

set producti sumus ut de orationis partibus loqueremur,& eas ad inulatonis rationem

accom modaremus:de exordio primum dicendum videtur. C A v s A posita, quo commodius exordiri pollimus. genus cauis est con*derandum. Genera causarum sunt 'tuor: honestum, turpe, dubium, humile. Honestum caula genus putatur, cum aut id defendimus quod ab omn:bus defendendum videturiaut id oppugnamus quod

ab omnibus videtur oppugnari debere , ut pro viro sorti contra parricidam. Turpe etenus cauis intelligitur,cu aut honesta res oppugnaturam defenditur turpis. Dubium genus est,cum habet in se causa &honestatis,& turpitudinis partem. Humile seenus est, cum conlepta res affertur. Cum haec ita sint,conueniet exordiorum ra-

onem ad omne gen s cauis accommodari. Exordiorum duo sunt genera: Principium,quod Gtaece appellatur:& insinuatio, quae pium est, cum statim auditoris animum nobis idoneum reddimus ad audiendum . Id sumitur ut attentos, ut dociles, ut benevolos auditores habere possimus. Si genus cauis dubium habebimus.i beneuolentia principium costituemus nequid illa tumi tudinas pars nobis obelle pollit. Sin humile genus erit cause, faciemus attentos. Sin turpe cauis genus erit, insinuatione utemutasse qua posterius dicemus, nisi quid nacti erimus qua aduersirios criminando beneuolentia captare possimus. Sin honestum

eiula genus erit, licebit recte vel vii,vel non uti principio. Si uti principio volemus, o aut id oportebit ostendere, quare causa sit honesta. aut breuiter quibus de rebus sim dictum. exponere.Si principio uti nolemus a lege a scriptura, aut ab aliquo firmissimo nostrae cauis adiumento principium capere oportebit .Quoniam igitur docilem, beneuolum, attentum habere auditorem volumus , quomodo quidque eorum conias Oollit.aperiemus. Dociles auditores habere poterimus, si summa caula breuiter exponemus & si attetoς eos sectemus.nam docilis est is, qui attete vult audire. Atten- habebimus.si pollicebimur nos de rebus naagnas,nouis, inusitatis verba facturos, . aut de iis rebus,qm ad Remp. pertineant,aut ad eos ipsos qui audient, aut ad Deorum immortalium religionem, aut ad pictatem nos esse dicturos:& si rogabimus ut attere audiant:& Ii numero exponemus res, de quibus dicturi sumus. Benevolos auditores , sacere quatuor modis possumusra nostra ab aduersarioru ab auditora persona/t are-hus ipsis. K nostra persona beneuolentia contrahemus, si nostru officiu sine arrogatia laudabimus, aut in Remp. quales fuerimus, aut in parctes, aut In amicos,aut me ipsos qui ait liut aliquid resercmus:dummodo haec omnia ad ea ipsam rem de qua agis tui sint accomodata. Item si nostra incomoda proseremus, inopiam, solitudinem. calamitate:& si orabimus ut nobis sint auxilio,& simul ostendemus, nos in aliis spem nolui se habere. Ab aduersarioru persona beneuolentia captabitur, si eos in odium.

in iiividiam, in contemptione adducemus. In odium rapiemus, siquid eorum lurce sudet be perfidiose crudeliter confidenter,malitiose,ilagitiose sactum proseremus. in inuidiam trahemus si vim,sa potentiam,sectionem, liuitiaS,incontinentiam, no- abilitate, clientelas. hospitium sodalitatem, assinitates aduersarioru proferemus, & his adiumentis magis, quam veritati cos cofidere aperiemus. In contemptione adduce inus si inertia. ignauiam desidiam, luxuria aduersarioru proseremus. Ab auditorum persona beneuolentia colligetur, si res eorum sortiter, sepienter, mansuete, magni te iudicata; proseremus:& si quae de his existimatio,quae iudicii expectatio sit, aperie mus. Arebus ipsis beneuolum efficiemus auditorem, si nostram causam laudando e tollemus. aduersariorum per contemptionem deprimemus. Deinceps de inlinuatione aperiendum est. TRIA sunt tempora,quibus principio uti non possumus, quae di-lizenter sunt constderanda:aut cum turpem causam habemus, hoc cst cum ipsa res Mnimum auditoris i nobis alienat:aut cum animus auditoris Persuasus esse videtur ab ,

iis, qui ante contra dixerunt: aut cum defessus est eos audiendo, qui ante dixerunt. Si causa turpitudinem habebit,exordiri poterimus his rationibus:rem,no hominem, aut

32쪽

Liber I. S

hominem, non rem spectari oportere: non placere nobis ipsis quae facta dicantur ab aduersariis, & es e indigna aut nesaria. Deinde, cum diu rem auxerimus. nihil simile a nobis factum esse ostendemus aut aliquorum iudicium de simili causa, aut de eadem,

aut de minore, aut de maiore proseremus. Deinde ad nostram causam pedetentim accedemus, & similitudinem conseremus. Item, si negabimus nos de aduersariis, aut de aliqua re eorum dicturos: de tamen occulte dicemus interiectione verborum. Si persuasus auditor suerit, id est. si oratio aduersariorum auditoribus fidem secerit neque enim non sicile scire poterimus, quoniam non sumus nescii quibus rebuς fides fieri in soleatὶ Ergo si fidem factam putabimus. his rebus nos insinuabimus ad causam s de eo, quod aduersarii firmissimum sbi adiumentum putauerint, primum nos dicturos pollicebimur, aut in aduersarii dicto exordiemur: & ab eo maxime, quod ille nuperrime dixerit: aut dubitatione utemur, quid potissmii dicamus, aut cui loco primum respondeamus cum admiratione. Si defessi erunt audiendo,ab aliqua re quae risum mouere possit exordiemur: ab apologo,i sabula verisimili, imitat ione, depraua tione. inversione, ambiguo, suspicione, irrisone, sultitia , exuperatione, collatione, adiectione abiectione literarum mutatione: praeterea expectatione, similitudine, nouitate,historia,versu aut ab alicuius interpellatione. aut arrisione: & si promiseri'

mus aliter ac parati fuerimus, nos essedicturosmos non eodem modo, ut caeteri soleat.

verba facturos: quid alii soleant, quid nos saetari simus, breuiter exponemus. Interra insinuationem, de principium hoc interest : Principium huiusmodi debet eis: , ut statim apertis rationibus, quibus praescripsimus, aut beneuolum, aut attentum aut d cilem faciamus auditorem. At insinuatio eiusmodi debet esse ut occulte per dissimulationem eadem illa omnia conficiamus vi ad eandem commoditate in )icendi opere venire possimus. Verum hae tres utilitates, tamets in tota oratione sunt coparandae. hoc est ut auditores sese perpetuo nobis attentos,dociles benevolos praebeant: tamen id per exordium causae maxime comparandum est. Nunc nequando vitioso exordio utamur,quae vitia vitanda snt,docebo. In exordienda causa seruandum est ut lenis sit sermo & usitata verborum consuetudo,ut non apparata oratio videatur esse. vi Tiosv i exordium est, quod in plureis causas potest accommodari, quod vulgare dicitur. Item vitiosum est quo nihilominus aduersatius potest uti quod comune ii appellatur.Item illud. quo aduersarius poterit uti ex contrario. Ite vitiosum est, quod nimium apparatis verbis compositum est,aut nimis longum est. & quod non ex ipsi causa natum videtur,quod separatum vocatum in quo etiam translatum concluditur. ut proprie cohaereat cum narratione:& quod neque beneuolum, neque docilem, neque attentum facit auditorem. De exordio satis dictum est, deinceps ad narratio-tionem transeamus. NARRAT io Nuxi tria sunt genera. Vnum,quo exponimus rem gestam,& unumquodque trahimus ad utilitatem nostram,vincendi causa:quod pertinet ad eas causas, de quibus iudicium suturu est. Alteru genus est narrarionis, quod intercurrit nonnunquam, aut fidei,aut criminationis, aut transitionis, aut alicuius apparationis, vel laudationis causa. Tertium genus est id,quod a causa ciuili remotum est,in quo ta-33 men exerceri conuenit,quo commodius illas superiores narrationes in causis tractare possimus. Eius narrationis duo sunt genera: unum quod in negotiis alterum quod

in perionis positum est. Id, quod in negotiorum expositione positum est,treis rabeti artes: fabulam historiam argumentum. Fabula est quae neque veras,neque verisimi- cs continet res:ut eae quae tragoediis traditae sunt. Historia est gesta res. sed ab aetatis nostrae memoria remota. Argumentum,est ficta res, quae tamen fieri potuit: vinitargumenta comoediarum. Illuὸ genus narrationis quod in personis politum est, debet habere sermonis sestiuitatem,animoru dissimilitudinem, grauitatem, lenitatem, spem, metum, suspicione, desiderium, dissimulationem, errorem,misericordiam, re-

33쪽

6 Ad Herennium

rum varietates, fortunae commutationem, insperatum incommodum, subitam laetitiam, iucundum exitum rerum. Verum hoc in exercendo transigetur : illud, quoa ad veritatem pertinet, quomodo tractari conueniat. aperiemus, Treis conuenit res habere narrationem : ut breuis, ut dilucida, ut verisimilis lit: quae quoniam fieri oportere scitnus, quemadmodum faciamus, cognoscendum est. Rem breuiter narrare poterimus, si inde incipiemus narrare, unde necesse erit: & si non ab ulti mo initio repetere volemus: &s summatim , non particulatim narrabimus: & si non ad extremum , sed usque eo, qud opus erit, prosequemur: de si transitionibus nullis utemur: de si non deerrabimus ab eo, quod coeperimus exponere : de si exitus rerum ita exponemus, ut ante quoque quae facta sunt, sciri possint, tametsi nos reticuerimus. quod genus es . si dicam, me ex prouincia redisse prosectum quoque in prouinciam intelligatur:& omnino non modo id quod obest, sed etiam id quod noque obest, neque iuuat. satius est praeterire:&nebis, aut saepius idem dicamus: ca- is uendum est etiam ne id quod semel supra diximus. deinceps dicamus, hoc modo: Athenis Megaram vesperi aduenit Simo: ubi aduenit Megaram. insidias fecit virgini: insidias poliquam iacit, vim in loco attulit. Rem dilucide narrabimus. si ut quicque primum gestum erit, ita primum exponemus, & rerum, ac temporum ordinem conseruabimus, ut gestae res erunt, aut ut potui se geri videbuntur. Hic erit con

syderandum, nequid perturbate, nequid contorte, nequid ambigue, nequid noue dicamus : nequam in aliaria rem transeamus: ne ab ultimo repetamus: ne longe prosequamur : nequid, quod ad rem pertineat. praetereamus:& spersequemur ea, quae de breuitate praecepta sunt. nam quo breuior, eo dilucidior. & cognitu sicilior narratio fiet. Verisimilis narratio erit , si ut mos, ut opinio. ut natura postulat, dicemus t s is spatia rena porum, personarum dignitates, consiliorum rationes, locorum opportunitates constabunt, ne refelli possit aut temporis parum fuisse, aut causam nullam. aut locum idoneum non fuisse, aut homines ipsos sacere aut pati non potuisse. Si vera res erit, nihilominus haec omnia narrando conseruanda sunt. nam sepe veri ias. nili haec seruata sint, fidem non potest sacere. Sin erunt ficta, eo magis erunt conservanda. De his rebus caute constigendum est, quibus in rebus tabulae, aut alicuiuς firma autoritas videbitur interfuisse. Adhuc quae dicta sunt, arbitror mihi constare cum caeteris artis scriptoribus, nisi quia de insinuatione noua excogitauimus, quod eam soli praeter caeteros in tria tempora divismus,ut plane certam viam, S perspicuam rationem exordiorum haberemus. Nunc, quod reliquum est,quoniam de rerum inuentione disputandia est, in qua singulare consumitur oratoris officium:

dabimus opera ut nihilo minus industriae, quam rei utilitas postulabit, quaesisse vide, o mur, si prius pauca de causaruna diuisione dixerimus. e , vs xuri diuisio in duas parteis distributa est. Primum perorata narratione debemus aperire quid nobis conueniat cum aduersariis, si ea, quae nobis utilia erunt, conuenient, quid in controuersia relinquatur, hoc modo: Interfectam esse ab Oreste matrem conuenit mihi cum aduersariis. iure secerit εἰ licueritne sacere, id est in

controuersia. Item ercontrario: Agamemnonem esse a Clytemnestra occisum confitentur. cum id ita si me ulcisci parentem negant oportuisse. Deinde. in hoc secerimus. distributione uti debemus. Ea diuiditur in duas parteis, enumerationem, εἰ

expositionem. Enumeratione Vtemur, cum dicemus numero, quot de rebus dicturi sumus. eam plusquam trium partium numero esse non oportet. nam de periculosum est. nequando plus, minusue dicamus, εἰ suspicionem afferet auditori me- iaditationis. Se artificii: quae res fidem abrogat orationi. Expositio est, cum res, quibus de rebus dicturi sumus, exponimus breuiter, de absolute. Nunc ad confirmatio

nem transeamus.

ror, spes vincendi, ratioque persuadendi posita est in confirmatione, δe consu-

34쪽

tatione. Nam cum adiumenta nostra exposuerimus, contrariaque dissoluerimus, absolute nimirum munus oratorium consecerimus. Vtrunque igitur facere pote rimus, ii constitutionem causae cognouerimus. Causarum costitutiones alii quatuor secerunt: noster doctor I Jermetes treis putaui teste: non ut de illorum qui

quam detraheret inuentione, sed ut ostenderet, id quod oportuisset simpliciter. dei, singulari modo docere, illos distribuisse dupliciter, & bipartito. Constitutio, est

prima deprecatio defensoris cum accusatoris insimulatione coniuncta. Consti tutiones itaque,ut diximus, tres sunt:Coniectiaralis, Legitima Iuridie talis. Coniecturalis est, cum de facto controuersia est, hoc modo: Aiax in sylva, postquam restiuit quae fecisset per insaniam, gladio incubuit. Vlysses interuenit. occisum conspicatur. c corpore cruentum telum educit. Teucer interuenit. cum fratrem occisum,& inimicum fratris cum gladio cruento videt, capitis arcessit. Hic, quoniam coniectura verum quaeritur, de facto erit controuersia, & ex eo constitutio causae coniectiaralis nominatur. Legitima constitutio es .erim in scripto, aut ex scriptis aliquid controuersiae nascitur. Ea diuiditur in parteis sex:scriptum , & sentcntiam, contrarias leges ambiguum,definitionem, translationem, ratiocinationem. Ex scripto & sententia nascitur controuersia, cum videtur scriptoris voluntas cumis scripto ipso distentire, hoc modo: Si lex sit, quae iubeat eos, qui propter tempestatem navim reliquerint, omnia perdere, eorum navim , cateraque esse, si nauis conseruata sit,qui remanserint in naui. Magnitudine tempestatis omnes perterriti, navim reliquerunt . & in scapham conscenderunt, praeter unum aegrotum, is propter morbum exire . & sugere non potuit e casu , & fortuitu nauis in portum

incolumis delata es t illam aegrotus pol sidet: navim petit ille, cuius suerat . Haec constitutio legitima est ex scripto & sententia. Ex contrariis legibus controuersia constat, cur in alia lex iubet, aut permittit, alia vetat quidpiam fieri, hoc modo: Lex vetat cum . qui de pecuniis repetundis damnatus sit, in concione orationem habere. Altera lex iubet, augurem, in demortui locum qui petat, in concione nominare. Augur quidam damnatus de pecuniis repetundis, in demortui lo-M cum qui petat nominauit: petitur ab eo multa. Constitutio haec est legitima ex contrariis legibus. Ex ambiguo controuersia nascitur, cum scriptum duas aut plureis res fgnificat, hoc modo : Paterfamilias, cum filium haeredem faceret, testamento vasa argentea uxori legauit. Tullius haeres meus Terentiae uxori meae xxx pondo vasorum argenteorum dato, quae volet. Post mortem eius, vasa

pretiosa & caelata magnifice , illa petit. Tullius se quae velit ipse xxx pondo ei debere dicit. Constitutio est legitima ex ambiguo. Ex definitione causa constar, cum in controuersia est, quo nomine factum appelletur . ea est huiusmodi: Cum Lucius Saturninus legem frumentariam de semissibus,& trientibus laturus esset, Cepio, qui per id temporis quaestor urbanus erat, docuit Senatum, ararium non posse pati largitionem tantam . Senatus decreuit, si eam legem ad populum se- rat aduersus Rempublicam videri eum facere.Saturninus serre coepit: collegae intercedere, ille nihilominus cistellam detulit. Cepio, ut illum contra senatui consultum intercedentibus collegis aduersus Remp. vidit serre, cum viris bonis impetum facit, pontes disturbat, cistas deiicit, impedimento est quo secius seratur

lex. accerstur Cepio maiestatis. Constitutio est legitima ex definitione. vocabulum enim definitur ipsum, cum quaeritur,quid si minuere maiestatem. Ex tras

latione controuersia nascitur, cum aut tempus differendum, aut accusatorem mutandum , aut Iudices mutandos reus dicit. Hac parte constitutionis Graci in iudiciis, nos in iure ciuili plerunque utimur. In hac parte nos iuris ciuilis scientia iuuabit. in iudiciis tamen nonnihil ea utimur ut hoc modo : Siquis peculatus accusatur, quod vasa argentea publica de loco priuato dicatur sustulisse, possit dicere,

35쪽

s Ad Herennium

elim definitione sit usus, quid sit furtum quid peculatus, secum furti agi, non peculatus oportere. Haec partitio legitimae constitutionis his de causis raro venit in is iudicium,quod in priuata actione praetoriae exceptiones fiunt: & causa cadit is, qui non quemadmodum oportet. egerit: & in publicis quaestionibus cauetur legibus. ut ante, si reo commodum sit, iudicium de accusatore fiat, utrum illi liceat accusare necne. Ex ratiocinatione controuersia constat, cum res sine propria lege venit in iudicium . quae tamen ab aliis legibus similitudinein quandam aucupatur. ei est huiusmodi: Lex est. Si furiosus existet, agnatorum, gentiliumque meo, pecuniaque eius, potestas esto.& Lex. Qui parentem necasse iudicatus erit, is obuolutus & obligatus corio deliciatur in profluetem.& Lex, Paterfamilias, uti super familia, pecuniaue sua legauerit, ita ius esto.&Lex. Si paterfamilias intestatus moritur, familia, pecuniaque eius agnatorum, gentiliumque esto. Malleolus iudicatus est matrem necasse ei damnato statim solliculo lupino os obuolutum est. Se soleae ligneae pedibus induci e sunt.& in carecrem ducitis est. Qui defendebant eum tabulas in carcerem afferunt: testamentum ipso praesente conscribunt: testes rite affuerunt: de illo supplicium paulo pὀs sumitur. ii qui haeredes erant testanacto haereditatem adeunt. Frater minor Malleoli, qui eum oppugnauerat in eius periculo , suam vocat haereditatem lege agnationis. Hic certa lex in rem nulla assertur, & tamen multae asseruntur, e quibus ratiocinatio nascitur, quare potuerit, aut non potuerit iure testamentum sacere. Cqnstitutio legitima est ex ratiocinatione. Cuiusmodi partes essent legitimae constitutionis, ostendimus munc de iuridiciali constitutione dicamus. iv Rinici Axis costitutio est. cidim iactum conuenit, sed iure an iniuria iactum sit quaeritur. Eius constitutionis partes sunt duae, quarum una absoluta , altera assumptiua nominatur. Absoluta

est. citin id ipsum quod factum est, ut aliud nihil foris a matur. recte factum esse

dicemus.ea est huiusmodi: Mimus quidam nominatim Accium poetam compel- ,ilauit in scena: cum eo Accius iniuriarum agit. hic nihil aliud defendit. nisi licere nominare eum, cuius nomine scripta dentur agenda. Assumptiua pars est, cum per se defensio infirma est,sed assumpta ex extranea re comprobatur. Assumptiuae partes sunt quatuor: concessio, remotio criminis, transsatio criminis, comparatio. Concessio est, cum reus postulat sibi ignosci: ea diuiditur in purgationem.& deprecationem. Purgatio est, ctim cosulto se negat reus secime. Ea diuiditur in sortunam, imprudentiam,necessitudinem. Fortunam, ut Cepio ad tribuno, picb.de amissione exercitus. Imprudentiam, ut ille, qui de eo seruo, qui dominum occiderat , supplicium sumpsit, cui frater esset, antequam tabulas testamenti aperuerit. cum is seruus manumissus testamento esset. Necessitudinem, ut ille . qui ad diem commeatus non venit, quod eum aquae interclusissent. Deprecatio est, cum de peccasse, de consulto secise confitetur, & tamen postulat ut sui misereantur. Hoc iis in iudicio non sere potest usu venire, nisi quando pro eo dicimus, cuius multa recte iacta esse constant. Hoc modo in loco communi per amplificationem iniiciemus. Quod si hoc secisci tamen ei pro pristinis beneficiis ignosci conueniret: verum nihil postulat ignosci. Ergo in iudicium venit: aut in senatum, aut ante Imperatorem, aut in concilium traiis causa potest venire. Ex translatione criminis causa constat, cilin secise nos non negamus, sed aliorum peccatis coactos secise dicimus: ut Orestes. chim se defendit, in matrem confert crimen. Ex remotione criminis causa constat clim a nobis non crimen, sed culpam ipsam amovemus, Sevel in hominem transferimus, vel in rem quampiam conserimus. In hominem transfertur divisi accusetur is, qui Publium Sulpitium se fateatur occidisse. Eo id iussu consulum defendat: de eos dicat non modo imperata, sed rationem quoque oostendi se quare id facere liceret. In rem consertur,ut siquis ex testamento,quod

36쪽

sacere iussus sit, explebiscito vetetur. Ex comparatione criminis causa constat, ctim dicimus necesse suisse alterutrum facere , de id, quod secerimus , satius suisse facere. Ea causa huiusmodi est: Caius Pompilius, curna a Gallis obsideretur, neque effugera ullo modo posset, venit cum hostium ducibus in collocutionem: ita descessit, ut impedimenta relinqueret, de exercitum educeret:satius ese duxit amittere impedimenta, quam exercitum. exercitum eduxit, impedimenta reliquit, arces litur maiestatis.

Quae constitutiones, de quae constitutionum partes sint, satis videor ostendisse. Nunc quomodo eas, & qua via tractari conueniat, demonstrandum est, si prius aperuerimus quid oporteat ab ambobus in causa destinari, quo ratio omnis totius orati is onis conseratur. Constitutione igitur reperta, statim quaerenda est ratio. Ratio est,quae causam facit, de continet defensionem hoc modo ut docendi causa in hac potissimum consstamus: Orestes, cum confiteatur se occidisse matrem, nisi attulerit facti rationem .peruertit defensionem. ergo affert eam: quae nisi intercederet, ne causa quidem esset. illa enim, inquit, patrem meum occiderat. Ergo, ut osten di, ratio ea est, quae continet desentionem, sine qua nec parua quidem dubitatio po test remorari damnationem. Inuenta ratione, firmamentum quaerendum est: id est, quod accusationem continet, quod affertur contra rationem defensionis, de qua ante d istum est. Id constituetur hoc modo: Cum usus fuerit Orestes ratione hoc pacto. Iure occidi: illa enim patrem meum occiderat . victur accusator firmamento, hoc modo: Sed non abs te tamen occidi, neque indemnatam pCenas pendere opori, tuit. Ex ratione defensionis, & ex firmamento accusationis , iudicii quaestio nascatur oportet: quam nos iudicationem, Graeci κροόψειν appellant. Ea constituitur ex coniunctione firmamenti, de rationis defensione, hoc modo : Cum dicat Orestes, se patris ulciscendi causa matrem occidisse,rectumne suetit a filio sine iudicio Clytemnestrarii occidi. Ergo hac ratione iudicatione inuenire conuenit. Inuenta iudicatione. Omnem ratione totius orationis eo conserti oportebit. In omnibus costitutionibus.& partibus constitutionuin hac via iudicationes reperientur, praeterquam in contem Clurali constitutione . nam in ea nec ratio. quare secerit quaeritur: secisse enim negatur. nec firmamentum exquiritu requoniam non subest ratio. Quare ex intentione &inficiatione iudicatio constituitur, hoc modo: Intentio est Occidisti Aiacem.Inficias, lici Non occidi. Iudicatio, occideritne. Ratio omnis utriusque orationis, ut ante dictum est, ad hanc iudicationem conserenda est. Si plures erunt constitutiones, aut rartes constitutionum, iudicationes quoque plures erunt in una causa, sed omnes simili ratione reperientur. Sedulo dedimus operam ut breuiter, de dilucide quibus de rebus adhuc dicendum fuit, diceremus. Nunc, quoniam huius voluminis magnitu do satis creuit, commodius est in altero libro de caeteris rebus deinceps exponereme- qua propter multitudinem literarum possit animum tuum defatigatio retardare. sed si quo tardius haec quam studes, absoluentur, cum rerum magnitudini, tum no stris quoque occupationibus assignare debebis Ueruntamen maturabimus &quod nostro negotio diminutum sucrit. exaequabimus industria : ut pro tuo in nos officio,& nostro in te studio munus hoc accumulatissime tuae largiamur voluntati.

IN P Ri Mo libro Herenni, breuiter exposuimus, quas causas recipere oratorem Oporteret,& in quibus officiis artis elaborare conueniret,& ea officia,qua ratione sa-cillime consequi posset. Verum quia neque de omnibus rebus simul dici poterat,&de maximis primum scribendum fuit, quo catera tibi faciliora cognitu viderentur, ita nobis placitum est, ut ea, quae difficillima essent, potissimum scriberemus.

37쪽

io Ad Herennium

cavs Astu M tria sunt genera: demonstrativum, deliberativum, iudiciale. multo 3

difficillimum est iudiciale: ergo id primum absolvemus. hoc εἰ priore libro egimus, cum de quinq; oratoris officiis tractaremus quom inuetio de prima.& dissicillima estiea quoque nobis erit hoc in libro propemodum absoluta :sed paruam partem eius in

tertium volumen transferemus. De sex partibus orationis primum scribere incoepimus. In primo libro locuti sumus de exordio, narratione,diuisione, nec pluribus verbis.quam necesse suit mec minus dilucide quam te velle existimabamus. Deinde coniuncte de confirmatione & consutatione dicendum suit: quare genera constituti num, & earum parteis aperuimus, ex quo simul ostendebatur quomodo constitutionem.& parteis costitutionis causa posita reperiri oporteret.Deinde docuimus iudica.tionem quemadmodum quaeri conueniret: qua inuenta curandu est ut omnis ratio to stius orationis at eam conseratur. Postea admonuimus, esse causas complures, in quibus plures constitutiones, aut partes constitutionum accommodarentur. Reliquum videbatur esse, ut ostenderemus quae ratio posset inuentiones ad unamquan-que constitutionem, aut partem constitutionis accommodare. Et item quales argu mentationes , quas Graeci τὸ te μα- appellant, sequi, de quales vitari oporteret: quorum utrunque pertinet ad confirmationem, εἰ consutationem. Deinde ad extremum docebimus, cuiusmodi conclusionibus orationum uti oporteat.qui locus erat extremus de sex partibus orationis. Primum ergo quaeremus, quemadmodum quanque causam tractari conueniat. de nimirum coniecturalem, quae prima, de diis

cillima est, potissimum con*deremus. IN c A v s A coniecturali, narratio accusatoris suspiciones interiectas, Se dispersas habere debet, ut nihil actum, nihil dictum, nusquam ventum, aut abitum, nisil de- unique factum sine causa putetur. Desenseris narratio simplicem de dilucidam expositionem debet habere cum attenuatione suspicionis. Huius constitutionis ratio in sex parteis est distributa : probabile, collationem. signum, argumentum, consecutionem,approbationem. Horum unumquodque quid valeat, aperiemus. Probabile est, per quod probatur expedisse reo peccare ,&a simili turpitudine hominem nunquam abfuisse. Id diuiditur in causam.& in vitam. Causa est ea,quae induxit ad maleficium .commodorum spe. aut incommodorum euitatione: ut cum quaeritur,num quod commodum maleficio acquisierit, num honorem, num pecuniam, num dominationem num aliquam cupiditatem aut amoris . aut huiusmodi libidinis volu rit explere. Aut num quod incommodum vitarit, inimicitias, infamiam, dolorem, supplicium. Hic accusator in spe commodi cupiditatem ostendet aduersarii, in vita- Atione incommodi sormidinem augebit. Defensor autem negabit suisse causam, si poterit, aut eam vehementer extenuabit. Deinde iniquum esse dicer. omnes,ad quos aliquid emolumenti ex aliqua re peruenerit,in suspicionem maleficii deuocari. Deinde vita hominis ex ante factis spectabitur. In quo primum con syderabit accusator. num quando simile quid secerit.Si id non reperiet,quaeret, num quando venerit in similem suspicionem: & in eo debebit esse occupatus, ut ad eam causam peccati, quam paulo ante exposuerit, vita hominis possit accommodari. hoc modo: Si dicet pecuniae causa fecisse ostendet eum semper auarum fuisse: si honoris ambitiosum. ita poterit animi vitium cu causa peccati conglutinare. Si non poterit par animi vitiu cum causa reperire. reperiat dispar. Si non poterit auarum demonstrare, demonstret cor- ις ruptorem, vel perfidiosum, si quo modo poterit. denique aliquo, aut quamplurimis vitiis contaminabit personam: deinde qui illud secerit tam nequiter . eundem hunc tam perperam secisse non esse mirandum. Si vehementer castus, de integer existimabitur aduersarius, dicet sacta, non simam spectari oportere: illum ante occultasse sua flagitia, se planum facturum ab eo maleficium non abesse. Defensor primum demonstrabit vitam integram, si poterit: id si no poterit, consu-

38쪽

Liber II.

giet ad imprudentiam , stultitiam, adolescentiam, vim, persuasonem: quibus de re

bus vituperatio eorum , quae extra id crimen erunt, non debeat assignari. Sin vehementer hominis turpitudine impedietur , & infamia , prius dabit operam ut silmsos rumores dissipatos esse dicat de innocente : & utetur loco communi, rumoribus credi non oportere. Si nihil eorum feri poterit, utatur extrema defensione, & diis cat, non sede moribus eius apud censores, sed de criminibus aduersariorum apud iudices dicere. Collatio est. cum accusator id, quod aduersarium fecisse criminatur, alii nemini, nisi reo bonum suisse demonstrat: aut alium neminem potuisse perficere , nisi aduersarium: aut eum ipsum aliis rationibus aut non potuit se, aut non aeque commode potuisse: aut cum effugisse alias rationes commodiores propter cupiditatem. Hoc loco defensor ut demonstret oportet, aut aliis quoque bono sui Dise, aut alios quoque id, quod ipse insimuletur, facere potuisse. Signum , est per quod ostenditur idonea perficiendi facultas esse quaesita. id diuiditur in parte is sexuo

cum, tempus, spatium, occasionem, spem perficiendi, spem celandi. Locus quaeritur, celebris, an desertus: semper desertus, an tum cum id factum sit. suerit in eo loco solitudo : sacer, an protinus: publicus, an priuatus suerit: cuiusmodi loci attingant: num qui est passiis. perspectus aut exauditus esse possit. Horum quid reo quid accusatori conueniat, perscribere non grauaremur, nisi facile quiuis causa posta, posset iudicare. Initia enim inuentionis ab arte debent proficisci. caetera sicile comparabit exercitatio. Tempus ita quaeritur, qua parte anni, qua hora, noctu, an interdiu, qua diei, qua noctis hora factum esse dicatur, & cuiusmodi temporibus. Spatium ita cons eratur. satisne longum suerit ad eam rem transigendam, & potueritne scire satis ad id perficiendum spatii suturum. Nam parui refert satis spatii suisse ad id

perficiendum, si id ante sciri,&ratione prouideri non potuit. Occasio quaeritur, idoneane satis fuerit ad rem adoriendam, an alia melior, quae aut praeterita sit, aut non expectata. Spes perficiendi quae fuerit, spectabitur hoc modo: si, quae supradicta sunt signa , concurrerint: sp terra ex altera parte vires, pecunia, consilium, ,ε scientia, apparatio: ex altera parte imbecilli tas, inopia, stultitia, imprudentia, in apparatio demonstrabitur suisse. qua re scire potuerit, utrum dissidendum, an confidendum fuerit. Spes celandi quae suerit, quaeritur ex consciis, arbitris, adiutoribus, limbcris, aut seruis, aut utrisque. Argumentum , est per quod res coarguitur, certioribus argumentis, & magis firma suspicione. id diuiditur in tempora tria: 'praeteritum, instans, consequens. In praeterito tempore oportet con syderare ubi fuerit, ubi visus sit, quocum visus sit, numquid appararit, num quem conuenerit, numquid dixerit, num quem habuerit de consciis, de adiutoribus, de adiumentis, numquid in eo loco praeter consuetudi, em secerit, aut alieno tempore. In instanti tempore quaeritur, num visus sit cum faciebat, num qui strepitus, clamor, crepitus exauditus si, aut denique num quid aliquo sensu perceptum sit, aspectu , au)itu, tactu, o odoratu, gustatu . nam quiuis horum sensus potest conflare suspicionem. In consequenti tempore spectabitur, num quid re transacta relictum sit, quod indicet aut factum esse maleficium , aut i quo factum sit. Factum esse. hoc modo: si

tumore, aut liuoro decoloratum est corpus mortui, significat eum veneno necatum. A' quo factum sit, hoc modo: si telum, si vestimentum, siquid eiusmodi relictum sit. aut si vestigium rei fuerit repertu . aut si cruor in vestinactis, si aut in eo loco comprehensus, aut visus sit transacto negotio quo in loco res gesta dicitur. Consecutio, est cum quaeritur, quae signa nocentis & innocentis consequi soleant. Accusator dicet. s poterit, aduersarium , cum ad eum ventum si, erubuisse , expalmluisse; titubasse, inconstanter locutum esse, concidisse, pollicitum esse aliquid: quae signa conscientiae sunt. Si reus horum nihil secerit, accusator dicet, cum useque adeo premeditatum fuisse, quid sibi esset usu venturum, ut confidentissime

39쪽

ia Ad Herennium

resistens responderet:quae signa, confidentiae, non innocentiae sunt. Defensor si perti- οmuerit magnitudine periculsi, non conscientia peccati se comotum esse dicet.Si non pertimuerit, sectum innocentia negabit esse comotum. Approbatio est qua utimur ad extremu confirmata suspicione. Ea habet locos proprios, atque comunes. Pr prii sunt ii, quibus niti accusator, nemo potest uti: εἰ ii, quibus nisi defensor. Comunes iunt qui alia in causa ab reo alia ab accusatore tractatur. In causa coiecturali pro- . prius locus accusatoris est,cu dicit malorum misereri no oportere,& cu auget peccati atrocitate. Defensoris proprius locus est, cum misericordia captat, & cum accusat

recalumniari criminatur. Comunes loci sunt cum accusatoris,tum defensoris, a testibus .cotra testes aquaestionibus,contra quaestiones, ab argumetis,contra argumen- ta a rumoribus,contra rumores. A' testibus dicemus,secundu autoritatem de vita testiurn de constantiam testimoniorum. Contra testes,vitae turpitudinem, testimonio

rum inconstantiam: si aut seri non potuisse dicemus,aut non factum esse quod dicat. aut scire illos no potuisse aut cupide dicere, εἰ arguinctari. haec εἰ ad improbationem. N approbationem testium pertinebunt. A' quaestionibus dicemus cum demonstrabimus, maiores nostros vera inueniendi causa tormentis 3t cruciatu voluisse quaeri. ὀe summo dolore homines cogi,ut quicquid sciant dicant. Et praeterea confirmatior haec erit disputatio, si quae dicta erunt argumentando. iisdem viis, quibus omnis coniectura tractatur, tranemus ad verisimilem suspicionem: idemque hoc in testimoniis socere oportebit. Contra quaestiones hoc modo dicemus: primit, maiores voluisse certis in rebus interponi quaestiones, cum qua vere dicerentur,sciri quae salso in quaestio- one pronuntiarentur, refelli possent hoc modo:Quo in loco quid positum sit. do siquid esset simile quod videri aut aliquo simili signo percipi posset:deinde dolori credi non oportere quod alius alio recentior sit in dolore, quod ingeniosor ad cominiscendum, quod denique saepe scire aut suspicari possit, quid quaesitor velit audire:quod cum dixerit, intelligat sibi finem doloris suturum. Haec disputatio comprobabitur si refello

mus quη in quaestionibus erunt dicta probabili argumentatione:idque partibus coniecturae quas ante exposuimus, sacere oportebit. Ab argumentis,& signis, de caeteris locis, quibus augetur suspicio,dicere hoc modo conuenit: Quum multa concurrant argumenta .de signa quae inter se consentiant, rem perspicuam . non suspiciosam videri oportere. item plus oportere signis, εἰ argumentis credi quam testibus. haec enim Aseo modo exponi.quo modo reuera sunt gesta: testes corrupi posse vel pretio, vel gratia vel metu vel simultate.Contra argumenta de signa,& caeteras suspiciones dicemus

hoc modo: si demonstrabimus nullam rem esse, quam non suspicionibus quiuis possit

criminari. deinde, unamquanque suspicionem extenuabimus de dabimus operam, ut ostendamus nihilo magis in nos eam,qua min alium quempia conuenire: indignum esse facinus sine testibus coniectura, de suspicionem firmamenti satis habere. K rumoribus dicemus: si negabimus temere famam nasci solere,quin subsit aliquid: de si dicemus causam non fuisse quare quispiam confingeret & comminisceretur. Et praeterea si caeteri salsi soleant esse, argumentabimur hunc esse verum. Contra rumores dicemus primum, si docebimus multos esse falsos rumores te exemplis utemur,de quibus salsa fama suerit: δc aut inimicos nostros, aut homines natura malevolos, di maledicos confinxisse dicemus:de aliquam aut ficta sabulam in aduersarios afferemus. quam dicamus omnibus in ore esse:aut verum rumorem proseremus qui illis aliquid

turpitudinis asserat neque tame ei rumori nos fidem habere dicemus ideo quod quiuis homo possit quem uis turpem de quolibet rumorem proferre, δἰ confictam sabulam dissipare., Veruntamen si rumor vehementer probabilis esse videbitur. argumentando saniae fidem poterimus abrogare. Quod & dissicillima tractatu est constitutio coniecturalis, & in veris causis saepissime tractanda est, eo diligentius omneis ius partes perscrutati sumus:ut ne paruula quide titubatione aut offensione impedir

40쪽

Liber I. i

mur, si ad hanc rationem praeceptionis,assiduitatem exercitationis accommodaremus. Nunc ad legitimae constitutionis parteis transeamus.

v c ubi voluntas scriptoris cum scripto dissidere videbitur si ascripto dicemus. his locis utemur secundu narrationem. Primum scriptoris collaudatione. Deinde scripti recitatione. Deinde percuctatione scirentiae aduersarii id scriptum sui: se in lege aut in testameto, aut in stipulatione aut in quolibet scripto, quod ad eam rem pertineat.

Deinde collatione qui scriptum sit,quid aduersarii te fecisse dicant quid iudicem sequi conueniat, utrum id quod diligenter perscriptum sit, an id quod acute sit excogitatum . deinde ea sententia, quae ab aduersariis sit excogitata,& scripto attributa, contemnetur &infirmabitur. Deinde quaeretur quid ei obseerit, si id voluisset scribere. vi no potuerit perscribere. Deinde a nobis sententia reperietur,& causa proseretur quare id scriptor senserit quod perscripsit:de demostrabitur scriptu est uallud dilucide. ε breuiter,commode persecte,certa cum ratione. Deinde exempla proserentur, quae res, cum ab adue sariis sententia redderetur,& Iunias afferretur, a scripto potius iudicatae sint. Deinde ostendetur, quam periculosum sit a scripto recedere. Locus communis est contra eum,qui,cum sateatur se contra id quod legibus sancitum, aut testamento perscriptum sit, cit se tamen facti quaerat defensionein. A' sententia sic dicemus. Primum laudabimus scriptoris commoditatem, atque breuitatem, quod tantum scripserit quod necesse suerit: illud quod sine scripto intelligi potuerit, non necessario scribendum putarit. Deinde dicemus calumniatoris esse officium, verba & literas sequi, negligere voluntatem. Deinde id quod scriptum sit, aut non posse fieri. aut non lege,non more, non natura, non bono,&aequo polle feri : quae omnia.voluisse scriptorem quam rectissime feri nemo dubitet, at ea quae a nobis factas sint.iustissime saeia. Deinde contrariam sententiam aut nullam eise aut stultam, aut iniustam,aut non posse fieri aut non constare cu superioribus de inferioribus sententiis aut cum iure communi aut cum aliis legibus communibus aut cum rebus iudicam dii sentire. Deinde exemplorum a voluntate,& contra scriptum iudicatorum enumeratione utemur. Deinde legum.& stipulationum breuiter exceptaru in quibus intelligatur scriptorum volutas de expositio. Locus communis contra eum,qui

scriptum recitet,& voluntatem scriptoris non interpretetur. Cum duae leges inter se discrepant, videndum est primum. num quae abrogatio aut derogatio sit. Deinde, utrum leges ita diisentiant ut altera iubeat. altera vetet: an ita ut altera cogat, alte ra permittat. Infirma enim erit eius defensio, qui negabit se sectile, quod cogere' o tur, cum altera lex permitteret. plus enim valet tinctio permissione. Item illa de- sensio tenuis est cum osteditur id factium esse, quod ea lex sanciat cui legi abrogatum vel derogatum sit: id quod posteriori lege sancitum sit esse neglectum. Cum haec erunt consederata statim nostrae legis expositione, recitatione, collaudatione utemur. Deinde.contrariae legis enodabimus voluntatem. & eam trahemus ad nostrae cause commodum. Deinde de iuridiciali absoluta sumemus ratione iuris,& quaeremus partem iusis utrum cum ea faciat: de qua parte posterius diseremus. Si ambiguum emescriptum putabitur quod in duas aut plureis sententias trahi possit, hoc modo tracta- dum est:Primum .stne ambiguum quaerendum est. Deinde, quomodo scriptum esset si id quod aduersarii interpretantur, scriptor feri voluisset,ostendendum est. Deinde id quod nos interpretemur,& fieri posse,&honeste recte, lege, more, natura, bo no,& aequo fieri posse,quod aduersarii interpretatur e contra G:nec esse ambigue scriptum cum intelligatur utra sententia vera sit. Sunt qui arbitrantur ad hanc causam tractandam vehementer pertinere cognitionem amphilogiarum eam quae a dialecticis profertur. Nos vero arbitramur, non modo nullo adiumento esse sed potius maximo impedimento . omnes enim illi amphilogias aucupatur,eas etiam quae ex altera parte sententiam nullam possunt interpresari. Itaque & alieni sermonis molesti lim

SEARCH

MENU NAVIGATION