장음표시 사용
51쪽
titos oportere: si fidem magnopere censebimus conservanda: si leges At mores ciui- tatis egregie dicemus seruari oportere: si societates atq; amicitias studiose dicemus cinii conuenire:si quod ius in parentes,deos, patriam natura comparauit, id religiose colendum dein onstrabimus: si hospitia. clientelas. cognationes affinitates caste colaeas esse dicemus: si nec prece, nec pretio, nec gratia, nec periculo nec simultate a via recta ostendemus deduci oportere: si dicemus in omnibus aequabile ius statui couenire. His atque huiusmodi partibus iustitia, siquam rem in concione aut in concilio faciendam censebimus, iustam esse ostendemus: contrariis, iniustam . ita fiet ut eisdem locis de ad suadendum. 3t ad dissuadendu limus parati. Sin sortitudinis retinendae causa faciei dum quid esse dicemus ostendemus res magnas, de excelsas sequi, de appeti oportere: de item res humiles. εἰ indignas viris sortibus. viros sortes propterea contemnere oportere, nec idoneas dignitate sua iudicare. Item i nulla re honesta periculi, aut laboris magnitudine deduci oportere: antiquiorem mortem turpitudine liaberi: nullo dolore cogi ut ab officio recedatur: nullius pro rei veritate metuere inimicitias qiiodlibet pro patria parentibus. hospitibus, amicis, & iis rebus, quas iustitia colere cogit. adire periculum, de quemlibet suscipere laborem. Modestiae partibus utemur. li nimias libidines honoris pecuniae, similiumque rerum vituperabimus: si unam quanque rem certo naturae termino definiemus: si denique quid cuique satis sit, ostendemus, id nimium in progredi dissuadebimus, de modum unicuique rei statuemus. Huiusmodi partes sunt virtutis amplificandae, si suadebimus: attenuandae, si ab his dehortabimur, ut haec attenuentur, quae supra demonstraui. nain nemo erit qui censeat a virtute recededum: verum aut res huiusmodi non dicatur esse, ut virtutem possimus egregiam experiri: aut in contrariis potius rebus quam in his virtus constare ostendatur. Item liquo pacto poterimus, quam is, qui cotra dicet, iustitiam vocarit, nos demonstrabimus ignauiam esse. & inertiam ac prauam libertatem. Quam prudentiam appellarit, ineptam, de garrulam. de odiosam scientiam esse dicemus. Quam ille modestiam dicet esse. eam nos inertiam. Si dissolutam negligentiam dicemus. Quam ille sortitudine nomina, rit, eam nos gladiatoriam,&incon syderatam appellabimus temeritatem. Laudabile est quod conficit honestam.& praesentem,& consequentem comemorationem. hoc nos eda recto separauimus, non quod hae quatuor partes quae subiici utur sub vocabu- lo recti . hanc honestatis commemorationem dare non soleat. sed quanquam ex recto
laudabile nascatur, tamen in dicendo seorsum tractandii est hoc ab illo. neque enim solii in laudis causa rectum sequi conuenit. sed si laus consequitur,duplicatur recti appetendi voluntas. Cum igitur erit demonstratum rectum laudabile esse demonstra bimus aut ab idoneis hominibus. ut siqua res honestiori ordini placeat.quae a deteri re ordine improbetur: aut aliquibus sociis, aut omnibus ciuibus . exteris nationibus. posterisque nostris. Cum huiusmodi locorum diuisio sit in consultatione. breuiter aperienda est totius tractatio causae. Exordiri licebit vel a principio, vel ab insinuatione, vel iisdem rationibus. quibus in iudiciali causa. Si cuius rei narratio incidet. eadem ratione narrari oportesit. Quoniam in huiusmodi causis finis est utilitas: de is ea diuiditur in rationem tutam. atque honestam . si utrunque poterimus ostendere, trunque pollicebimur nos in dicendo demonstraturos esse. iiii alterum demonstro tuti erimus, simpliciter quod dicturi sumus, ostendemus. At si nostram ratione tutam esse dicemus diuisione utemur in vim &cosilium. Nam quod in docendo rei dilucidandae causa dolum appellauimus, id in dicendo honestius consitum appellabimus. Si rationis nostrae sententiam rectam esse dicemus, de omnes partes recti incident.quadripartita diuisione utemur: si non incident quot erunt, tot exponemus indicendo. In confirmatione, & consutatione utemur locis,quos ante ostendimus, nostris confirmandis .contrariis consutandis. Argumentationis artificiosae tractandae ratio de secundo libro petetur.Sed si acciderit,ut in consultatione alteri ab tuta ratione,
52쪽
alteri ab honesta sententia sit: ut in deliberatione eoru . qui a Poenis circunseisi deliberant quid agant. qui tutam rationem sequi suadebit, his locis utetur: Nullam rem utiliorem esse incolumitate: virtutibus uti neminem posse. qui suas rationes in tuto non collocarit mec deos quidem esse auxilio iis, qui se incosulto in periculum mittant:h nestum nihil oportere existimari, quod non salutem pariat. Qui tutae rei praeponetrationem honestam . his locis utetur:Virtutem nullo tempore relinquendam:vel dolorem, si is timeatur:vel mortem,s ea formidetur dedecore,& infamia leuiorem ellei
cons yderare, quae sit turpitudo consecutura. at non immortalitatem, neque aeternam
incolumitatem cosequi mec este exploratum illo vitato periculo. nullum in aliud pe' riculum venturos: virtute vel ultro ad mortem proficisci, es e pixesarum: sortitudini fortunam quoque esse adiumento solere: eum tute vivere, qui honeste vivat, non qui in praesentia incolumis sit: dc eum qui turpiter vivat, incolumem in perpetuit esse non
posse. Conclusionibus sere similibus in his,& iudicialibus caulis vii tolemus, nisi quod
his maxime conducit,quam plurima rerum ante gestarum exempla proserre. Nunc ad demonstrativum genus causae transeamus..u γ o N i A M haec causa diuiditur in laudem,& vituperationem, quibus ex rebus laudem constituerimus ex contrariis rebus erit vituperatio coparanda. Laus igitur potest este rerum externarum,&corporis,&animi. Rerum externarum sunt ea, quae casu, aut sortuna secunda aut aduersa accidere possunt:vt genus. educatio, diuitiae, potestates, gloriae,ciuitates,amicitiae,&quae huiusmodi sunt Nea quae his sunt contraria. Corporis sunt ea, quae natura corpori attribuit commoda. aut incommoda: ut velo citas, vires. dignitas, valetudo,& quae cotraria sunt. Animi sunt ea, quae consilio & cogitatione nostra constant : ut prudentia, iustitia, sortitudo modestia.&quae contraria sunt. Erit igitur haec confrinatio, consutatioq; nobis. In huiusmodi igitur causa principium sumetur aut a nostra, aut ab eius, de quo loquemur aut ab eorum qui audiet. persona, aut ab re. A nostra. si laudabimus, dicemus aut officio sacere, quod causa necessitudinis intercedat:aut studio quod eiusmodi virtutis sit, ut omnes commem rare debeant velle,quod rectuna sit: aut ex aliorum laude ostendere, qualis noster animus sit.& vituperabimus,aut merito sacere, quod ita tractati sumus: aut studio, quod utile putemus esse .ab omnibus unicam malitiam, atque nequitiam cognosci:aut quod placeat ostedi quid nobis displiceat ex aliorum vituperatione. Ab eius persona de quo loquemur, si laudabimus, vereri nos dicemus, ut illius sacta verbis consequi non possimus: omnes homines illius virtutes praedicare oportere: ipsa secta omnium laudatorum eloquentiam anteire. Si vituperabimus, ea quae videbimus contraria paucis verbis commutatis dici posse, dicemus: ut paulo supra exempli causa demonstratum est. Ab auditorum persona si laudabimus, dicemus, quoniam non apud ignotos laudemus, nos monendi causa pauca esse dictitros:aut si erunt ignoti, ut talem virum velint cognoscere, petemus. quonia in eode virtutis studio sint, apud quos lauaemus, atque ille qui laudatus fuerit, sperare nos sacile iis, quibus velimus, huius facta probaturos. Contraria vituperatio, quoniam norint, pauca de nequitia eius nos esse dicturos: quod si ignorent, petemus ut cognoscant, uti malitiam vitare possint, quoniam dissimiles sunt qui audiunt, atque ille qui vituperatur, nos sperare illius vitam vehementer improbaturos. Ab rebus ipsis, incertos esse quid potissimulaudemus: vereri nos, ne cum multa dixerimus itura praetereamus: Si quae similes sententias habebunt, quibus sententi iv contraria sumuntur a vituperatione. Principio tractato tum ab re, tum ab aliqua harum, quas ante commemorauimus, rationum, narratio non erit ulla, quae necessario consequatur. sed squa inciderit, cum aliquod factum eius, de quo loquemur, nobis narrandum si cum laude, aut vituperatione, preceptio narrandi de primo libro repetetur. Diuisione hac utemur: primo exponemus quas res laudaturi sumus,aut vituperaturi .deinde, ut quaeque, qudue tempore res erit gesta, ordine dicemus, ut quid
53쪽
quamque tute cauteque egerit, intelligatur. Sed exponere oportebit animi virtutes,
aut vitia: deinde commoda .aut incommoda corporis, aut rerum externarum, quo
modo ab animo tractata sint. demonstrare. Ordine hunc adhibere in demonstranda vita debemus. Ab externis rebus, genus in laude, quibus maioribus natus sit, si bono genere, parem, alit excelliorem suille: si humili genere, ipsum in suis, non in maiorum virtutibus habuisse praesidium. In vituperatione, si bono genere, dedecori maioribus suille: la malo. tamen his ipsis detrimento fuisse. Educatio in laude: bene& honeste in bonis disciplinis per omnem pueritiam educatum cise . in vituperatione, e contrario. Deinde transire oportet a) corporis commoda. x natura in lait de si si dignitas atque forma. laudi fuisse ea no quemadmodum caeteris detrimento,atque dedecori. si vires, atque veloci tas egregia, honestis haec exercitationibus. di industriis dicemus comparata. si valetudo, ex perpetua diligentia, & rem perantia cupiditatum. In vituperatione. si erunt haec corporis commoda, his male usum dicemus. quae casu & fortuna tanquam quilibet gladiator habuerit. si non erunt, praeter sorinam omnia ipsius culpa & intemperantia non suisse dicemus. Deinde reuertemur ad extraneas res. &in his animi virtutes, aut vitia, quae fuerint, con*derabimus: diuitiae, an paupertas suerit: & quae potestates, quae gloriae, quae amici- tia quae inimicitiae, At quid sortiter in inimicitiis gerendis secerit, cuius causa su D ceperit inimicitias: qua fide. beneuolentia, officio gesserit amicitias. In diuitiis qualis, aut in paupςrtate cuiusmodi fuerit. quem admia iam habuerit in potestatibus gerendis animum . Si interierit, cuiusmodi mors eius fuerit, cuiusmo)i res mortem eius lit consecuta. Ad omnes autem res in quibus animus hominis maxime con-syderatur, illae quatuor animi virtutes erunt accommodandae: ut si laudemus, aliud
iuste aliud sortiter aliud modeste. aliud prudenter factum esse dicamus. Si vituperabimus, aliud iniuste, aliud ignave, aliud immodeste . aliud stulte factum esse dicamus. Perspicuuin est iam nimirum ex hac dispositione, quemadmodum sit tractanda tripartita diuisio laudis, & vituperationis , si illud etiam assumpseri- in
mus, non necesse esse nos omne is has partes in laudem aut vituperationem transeserre, propterea quod saepe ne incidunt quidem: saepe ita tenuiter incidunt. ut non sint necessariae dictu . Quapropter eas parteis, quae firmissimae videbuntur, legere oportebit. Conclusionibus breuibus utemur, enumeratione ad exitum causae: in ipsa causa crebras & breueis amplificationes interponemus per locos communes. Nec hoc genus causae, eo quod raro accidat in vita, negligentius con syderandum est. neque enim id, quod potest accidere, ut faciendum sit aliquando, non oportet velle quam accommodatissime posse sacere. Et si separatim haec causa minus saepe tractatur: at in iudicialibus, & in deliberativis causis saepe magnae partes versantur laudis, aut vituperationis. quare in hoc quoque genere causae nonnihil industriae conserendum putauimus. Nunc absoluta nobis didicillima parte rhetoricae, hoc est iniiciatione perpolita, atque ad omne causae genus accommodata, tempus est ad caeteras parte is orationis proficisci. Deinceps igitur de dispositione dicemus. ia . o N i A Milispositio est,per quam illa qua inuenimus, in ordinem redigimus. ut certo quiaque loco pronunt ictur: videndum est cuiusmodi rationem in dispo nendo nos habere comi eniat. Genera dispositionis sunt duo: unum ab institutione
artis proscctum: alterum ad casum temporis accommodatum. Ex institutione artis disponemus. cum sequemur eam praeceptionem, quam in primo libro exposuimus: hoc est, ut utamur principio,narratione, diuisione, confirmatione consutatione conclusione: Si hunc ordinem, quemadmodum praeceptum est ante, in dicend cisequemur. Ite ex institutione artis non modo totas causas per Oratione, sed per singulas quoque argum crationis partes disponemus, quemadmodum in seclido librodochimus: id est expositionem, rationem, cofirmationem rationis, exornationem,
54쪽
His complexionem. Hac igitur duplex dispositio est: una per orationes, altera per argumentationes ab institutione artis prosecta. Est autem alia dispositio quae, cum ab ordine arrificioso recededum est,oratoris iudicio ad tempus accommodatur: ut si i narratione dicere incipiamus aut ab aliqua firmissima argumentatione aut aliteraru aliquarum recitatione:aut si secundum principium confirmatione utamur, deinde narratione: aut siquam huiusmodi permutationem ordinis iaciamus quorum nihil, nisi causa postulet fieri oportebit. Nam si vehementer aures auditorum obtuse videbuntur, atque animi defatigati ab aduersariis multitudine verborum, commode poterimus principio supersedere,& exordiri causam aut a narratione aut ab aliqua firma argum etatione. deinde si commodum erit, quod no semper necesse est ad principii sen-m tentiam reuerti licebit. Si causa nostra magnam discultatem videbitur habere,ut nemo aequo animo principium possit audire,a narratione cum incoeperimus, ad principii sententiam reuertamurlicebit. Si narratio parum probabilis est exordiemur ab aliqua firma argumentatione. His commutationibus, & translationibus partium saepe uti necesse est. cum ipsa res artificiosam dispositionem artificiose commutare cogit. In confirmatione, At consutatione argumentationum dispositiones huiusmodi conuenit habere firmissimas argumentationes in primis, &postremis cauis partibus collocare: mediocres,& neque inutiles ad dicendum, neque necessarias ad probadum,quae si separatim ac singulae dicantur. infirmae sunt,cum caeteris coniunctae,firmae, de pro
babiles fiunt interponi, de in medio collocari oportet. Nam statim re narrata expemctat animus auditoris ex qua re causa confirmari possit:quapropter continuo firmamisi aliquam oportet inferre argumentationem .Et quoniam nuperrime dinum facile memoriae mandatur, utile est,cum dicere desinamus, recentem aliquam relinquere in animis auditorum bene firmam argumentationem. Haec dispostio locorum, tanquam
instructio militum sicillime in dicendo, sicut illa in pugnido parare poterit victoria.
PRONvNTIATIONEM multi maxime oratori utilem dixerunt esse,&ad persuadendum plurimum valere. nos quide una eam de quinque rebus plurimu posse no facile dixerimus mec egregie magnam esse utilitatem in pronuntiatione audacter confirmauerimus. Nam commodae inuentiones, & concinnae verborum elocutiones, &partium causae artificiola dispositiones,& horum omniu diligens memoria sine pro nuntiatione, non plus quam sine his rebus pronuntiatio sola valere poterit. Quare, quia nemo de ea re diligenter scripsit nam omnes vix putarunt posse de voce,& vul tu, gestu dilucide scribi clim liae res ad sensus nostros pertineret 6t quia magnopere ea
pars a nobis ad dicendum comparanda est, non negligenter videtur tota res consyderanda. Diuiditur igitur pronuntiatio in vocis figuram,& corporis motum. Figura vocis est ea quae suum quendam possidet habitu, ratione&industria coparatu. Ea diuiditur in treis partes: magnitudinem,firmitudinem, mollitudinem. Magnitudine vocis maxime comparat natura, nonnihil hanc auget sed maxime cura conseruat. Firmitudinem vocis maxime natura comparat, nonnihil adauget, & maxime coseruat ex ercitatio declamationis. Mollitudinem vocis . hoc est,ut ea torquere pro nostro com modo possimus maxime iaciet exercitatio declamationis.Quapropter de magnitudine vocis, & firmitudinis parte, quoniam altera natura, altera cura comparatur, nihil iis nos attinet commonere nis ut ab iis qui non inscii sunt eius artificii ratio radae v cis petatur. De ea parte firmitudinis, quae coseruatur ratione declamationis.& de mollitudine vocis,quae maxime necessaria est oratori quoniam ea quoq; moderatione de clamationis comparatur, dicendum videtur. Firmam igitur quam maxime poterimus in dicendo vocem conseruare, s quammaxime sedata & depressa voce principia dicemus. nam laeditur arteria, s ante qua ira leni voce bene permulsa est,acri clamore
compleatur. Et interuallis longioribus uti conueniet: recreatur enim vox spiritu. de arteriae reticendo acquiescunt. Et continuum clamorem obmittere, εἰ ad sermonem
55쪽
trantire oportet Commutationes enim iaciunt, ut nullo genere vocis effuso in omni voce integri simus 3t acutas vocis exclamationes vitare. ictus enim fit.& vulnerantur arteriae acuta atque attenuata nimis acclamatione :& si quis splendor est vocis , consumitur uno clamore uni tersus. & uno spiritu continenter multa dicere. H. in extrema conuenit oratione: sauces enim calefiunt, de arteriae complentur:&vox.
quae varie tractata est, reducitur in quendam sonum aequabilem atque constantem. Saepe rerum naturae gratia quaedam iure debetur, velut accidit in hac re. Nam, quae diximus ad vocem coseruandam prodesse, eadem attinent ad suauitate pronuntiationis: vi quod nostrae voci prosit, idem voluptate auditoris probetur. Vtile est adfrmitudinem vocis sedata vox in principio. quid insuauius quam clamor in exordio causae Interualla vocem confirmant: eadem sententias concinniores diuisione . reddunt.& auditori spatium cogitandi relinquunt.Conseruat vocem continui clamoris remissio:& auaitorem quidem varietas maxime delectat, cum sermone animum eius retinet aut exuscitat clamore. Acuta exclamatio vocem & fauces vulnerat : eadem laedit auditorem : habet enim quiddam illiberale. & ad muliebrem po- stius vociferationem, quam ad virilem dignitatem in dicendo accomodatum. In
extrema oratione cotinens vox remedio est voci . quid haec eadem . nonne an imum
vehementissime calefacit auditoris in totius conclusione catis Quoniam igiturres eaedem vocis firmitudini ,& pronuntiationis suauitati prosunt, de utraque re simul erit in presentia dictu:de firmitudine,quae visa sunt,& de suauinate, quae coniuncta suerunt: caetera suo loco paulo post dicemus. Mollitudo igitur vocis, quoniam omnis ad rhetoris praeceptionem pertinet, diligentius nobis con syderanda
est: eam diuidimus in sermonem, contentionem, amplificationem. Sermo, est oratio remissa,& finitima quotidianae locutioni. Contentio. est oratio acris, te ad confirmandum.&consutandum accommodata. Amplificatio,est oratio, quae aut ad iracundiam inducit au t ad misericordiam trahit auditoris animum. Sermo ditii-ditur in parteis quatuor:dignitatem,demonstrationem,narrationem .iocationem. Dignitas est oratio cum aliqua gravi tate,& vocis remissione. Demonstratio est oratio quae docet remissa voce quomodo quid fieri potuerit,aut no potuerit. Narratio. est rerum gestarum, aut perinde ac gestarum expositio. Iocatio, est oratio quae ex aliqua re risum pudentem,& liberalem potest comparare. Contentio diuiditur in continuationem,& distributionem. Continuatio, est orationis enuntianda acceleratio clamosa. Distributio, est in contentione oratio frequens cum raris de breuibus interuallis acri vociferatione. Amplificatio diuiditur in cohortationem,& conquestionem. Cohortatio est.quae aliquod peccatum amplificas. auditorem ad iracundiam adducit. Conquestio, est oratio quae incommodorum
amplificatione animum auditoris ad misericordiam perducit. Quoniam igitur mollitudo vocis in treis partes diuisa est, & hae ipsa partes sunt in octo partes alias distributae: haru Octo partiti quae cuiusque idonea pronuntiatio sit, lemostrandum videtur. Sermo .ctim est in dignitate, plenis saucibus quam sedatissima.& deprcusillima voce uti conueniet: ita tamen,ut ne ab Oratoria consuetudine ad tragicam transeamus. Cum autem est in demonstratione, Voce paululum attenuata, crebris interuallis.& diuisionibus oportet uti: ut ipsa pronuntiatione eas res, quas demonstrabina iis, inserere atque intersecare videamur in animis auditorum. Clim autem sermo in narratione cst , tum vocum Varietate Opus est: vi quo quidque pacto gestim sit, ita narrari videatur. Strenue quod volumus ostendere iactu, celeriuscule dicem us:at aliud otiose retardabimus. deinde modo acriter, tum clementer, moeste. hilariter in omneis partes commutabimus. Vt Verba. ita pronuntiationem. Siqua incidcrint in narratione ducta, rogata responsa, siqua admirationes, de quibus
nos narrabimus, diligcter anam aduertemus,Vt omnium personarum sensus, atque
56쪽
animos voce exprimamus. Sin erit sermo in iocatione, leniter tremebunda voce .cum parua significatione risus. sine ulla suspicione nimiae cachinnationis leniter oportebita sermone serio torquere ad liberalem iocum vocem. Cum autem contendere oportebit quoniam id aut per continuationem, aut per distributionem siciendum est . in
continuatione adaucto mediocriter sono vocis, verbis continuandis, vocem quoque ad augere Oportebit, εἰ torquere sonum, de celeriter cum clamore verba conficere, ut
vim volubilem orationis vociferatio consequi possit. In distributione voce ab imis faucibus exclamatione quam clarissima adhibere oportet: εἰ quantum spatii per singulas exclamationes sumpserimus, tantii inter singula interualla spatii consumere iubemur. In amplificationibus, clim cohortatione utemur voce attenuatissima, clamore
leni, sono aequabili, commutationibus crebris, maxima celeritate. In conquestione utemur voce depressa, inclinato sono crebris interuallis, longis spatiis, magnis conati lationibus. De figura vocis satis dictum est nunc de corporis motu dicendum videtur. Motus, est corporis gestus de vultus modcratio quaedam, quae probabiliora reddit ea quae pronuntiantur. Conuenit igitur in vultu pudorem & acrimoniam esse. In gestu nec venustatem conspicuam, nec turpitudinem esse, ne aut histriones aut operarii videamur esse. Ad easdem igitur partes. in quas vox est distributa, motus quoque cor poris ratio videtur esse accommodanda. Nam si erit sermo cum dignitate. santes investigio . leui dextrae motu loqui oportebit: hilaritate, tristitia, mediocritate vultus adis, sermonis sententias accomodata. Sin erit in demonstratione sermo, paululum codipus a ceruicibus demittemus. Nam hoc est a natura datum, ut quamproxime tum vultum admoueamus ad auditores, siquam rem docere eos, εἰ vehementer instigare vclimus. Sin erit in narratione sermo. idem motus poterit idoneus esse, qui paulo ante demonstrabatur in dignitate. Sin erit in iocatione, vultu quandam debebimus hilaritatem significare sine comutatione gestus. Sin contendemus per continuationem, brachio celeri, mobili vultu acri aspectu utemur. Sin contentio fiet per distributione, celeri porrectione brachii inambulatione, pedis dextri rara supplosione, acri de defixo aspectu uti oportet. Sin utemur amplificatione per cohortatione, paulo tardiore εἰ confideratiore gestu conueniet uti: similibus caeteris rebus atque in contentione iii per continuationem. Sin utemur amplificatione percoquestionem scemineo plangore, Si capitis ictu, nonnunquam sedato de constanti gestu, moesto de coturbato vultu uti oportebit. Non sum nescius,quantum susceperim negotii, qui motus corporis exprimere verbis te imitari scriptura conatus sim voces. Venim nec hoc cossus sum
posse feri,ut de his rebus satis comode scribi posset uires id fieri non posset, hoc quod
feci, re inutile putabam propterea quod hac admonere voluimus quid oporteretareliqua trademus exercitationi. Hoc tamen scire oportet, pronuntiationem bona id pedificere,ut res ex animo agi videatur. Nunc ad thesaurum inuetorum, atque omnium partium rhetoricae custodem memoriam transeamus. Mi Mo R IA ut ruin habeat quiddam artificii, an omnis a natura proficiscatur, aliud iis dicendi tempus magis idoneum dabitur. Nunc perinde atque constet in hac re multum valere artem dc praeceptionem, ita de ea re loquemur. Placet enim nobis esse artificium memoriae: quare placeat, alias ostendemus: in praesentia cuiusmodi sit ea, aporiemus. Sunt igitur duae memoriae:vna naturalis, altera artificiosa. Naturalis est ea.
quae nostris animis insita est, de simul cum cogitatione nata. Artificiosa est ea, qua conis firmat inductio quaedam,& ratio praeceptionis. Sed quia in caeteris rebus ingenii bonitas imitatur saepe doctrina ars porro natum commoda confirmat de auget: ita fit in hac re,ut nonnunquam naturalis memoria, sicui data est egregia. similis sit huic attificiosae. Porta haec artificiosa natum commoda retinet,& amplificat ratione doctrinae. Quapropter de naturalis memoria praeceptione confirmanda est, ut sit egregia: εἰ haecis, quae doctrina datur indiget ingenii. Nec hoc magis aut minus in hac re,quam in ca-
57쪽
teris artibuς si, ut in genio, doctrina, praeceptione, natura nitescat. Quare δe illis qui natura memores sunt. utilis haec erit institutio quod tute paulo post poteris intelligere. quo J si illi freti ingenio, nostra praeceptione non indigeret, tamen iusta causa daretur, quare iis qui minus ingenii habent, adiumento velimus esse. Nunc de artisciosa memoria loquemur. Costat igitur artificiosa memoria locis&imaginibus. Locos appellamus eos, qui breuiter, persecte, ins ite aut natura, aut manu sunt absoluti, ut eos iacile naturali memoria comprehendere de amplecti queamus: ut aedes, intercolumnium, angulum, sornicem, εἰ alia quae his similia sunt. Imagines sunt formae quaeda. Si notae,5: simulachra eius rei, quam meminisse volumus: quod genus, equi, leones, aquilae: quorum memoriam si volemus habere, imagines eorum certis in locis collocare nos oportebit. Nunc cuiusmodi locos inuenire, do M. quo pacto reperire. δ: in locis imagines constituere oporteat, ostendemus. Quem admodum igitur qui literas sciunt, possunt id quod dictum est, scribere, de recitare quod scripserunt: ita qui Mominia didicerunt, possunt quae audierunt, in locis coli care, Si ex his memoriter pronuntiare. Loci enim cerae, aut chartae simillimi sunt: imagines, literis: dispositio 3t collocatio imaginum , scripturae : pronuntiatio. lectioni. Oportet igitur, si volumus multa meminisse. multos nobis locos comparare, ut in multis locis multas imagines collocare possimus. Item putamus oportere ex ordine hos locos habere, nequando perturbatione ordinis impediamur, quo secius quoto quoque loco licebit, vel a superiore, vel ab inseriore, vel ab media parte
imagines sequi, ea quae mandata locis erunt, edere εἰ proferre possimus. Nam vis ordine stantes notos complures viderimus, nihil nostra interiit, utrum a summo, is, an ab imo, an ab medio nomina eorum dicere incipiamus. item in locis ex ordine collocatis eueniet, ut in quamlibet partem, quoto quoque loco licebit imaginibus commoniti dicere possimus id quod locis mandauerimus. Quare placet de ex ordine locos iaparare: de locos quos sumpserimus, egregie com odit crque notare opo tebit,ut perpetuo nobis haerere possint. Nam imagines. sicut literae deletur: ubi nihil illis utimur, loci tanquam cera remanere debent. Et ne sorte in numero locorum silli possimus. quintum quenque locum placet notari: quod genus, si in quinto loco manum auream collocemus, de si in decimo aliquem notum, cui praeno- me sit Decimo deinde facile erit similes notas quinto quoque loco collocare. Item commodius est in derelicta, quam incelebri regione locos comparare et propterea quod frequentia , Si obambulatio hominum conturbat de infirmat imaginum notas: solitudo conseruat integras simulachrorum figuras. Praeterea dissimiles forma. atque natura loci comparadi sunt, ut distincte interlucere possint. nam squis multa intercolumnia sumpserit, conturbabitur similitudine locorii. Ee ignorabit quid
quoque loco collocauit: de magnitudine modica mediocres locos habere oportet. na de praeter modum ampli uagas imagines reddunt, de nimis angusti saepe non videntur posse capere imaginum collocationem. Tum nec nimis illustres, nec vehementer obscuros locos haberi oportet, ne aut obcaecentur tenebris imagines,
aut spledore praesulgeant. Interualla locorum mediocria placet esse, sere paulo plus aut minus pedum tricenum . nam ut aspectus, ita cogitatio minus valet, siue nimis procul remoueris, sue vehemen ter prope admoueris id quod oportet videri. Sed quanquam iacile est ei, qui paulo plura explorauerit, quamiis multos de idoneos locos comparare: tamen si quis ad ista satis idoneos inuenire se non putabit, ipse s-,obi constituat. quam volet multos licebit. Cogitatio enim . quan uis regionem potest amplecti. 3t in ea stum loci cuiusdam ad suum arbitrium sabricari de archite ctari. Quare licebit si hac prompta copia contenti non erimus, nota et ipsos cogitatione nostra regionem constituere, de idoneorum locorum commodis liniam distinctionem comparare. De locis satis dictum est, nunc ad imaginum rationem
58쪽
transeamus. soniam ergo rerum similes imagines esse oportet,&ex omnibus verbis notas nobis similitudines eligere debemus. duplices similitudines esse debent: unae rerum, alterae verborum. Rerum similitudines exprimu tur, cum summatim ipsorum negotiorum imagines comparamus. Verborum similitudines constituuntur,cii muniuscuiusque nominis & vocabuli memoria imagine notatur. Rei totius memoriam saepe una nota, & imagine simplici comprehendemus, hoc modo: Ut si accusator dixerit ab reo hominem veneno necatum,& haereditatis causa factum arguerit, & eius rei multos dixerit testes.& coscios est e. Si hoc primum, ut ad defendendum lac bis e. peditum iit, meminisse volemus, in primo loco rei totius imaginem cosormabimus: aegrotum in lecto cubantem faciemus, ipsum illum de quo agetur, si formam eius detinebimus: si eum non agnouerimus, aliquem aegrotum non de minimo loco sumemus, ut cito in metem venire possit: Se reum ad lectum eius adstituemus, dextra poculum sinistra tabulas, medico testiculos arietinos tenentem. Hoc modo& testium, &haereditatis & veneno necati memoria habere poterimus. Item deinceps caetera crimina ex ordine in locis ponemus: & quotiescunque rem meminisse volemus. si sormarum dispositione de imaginum diligenti notatione utemur, facileva quae volemus, o memoria consequemur. Cum verborum similitudines imaginibus exprimere volemus,plus negotii suscipiemus, de magis ingenium nostrum exercebimus. id nos hoc modo sacere oportebit: Iam domuitionem regis Atridae parant . in loco constituere o portet manus ad caelum tollentem Domitium, cum a regibus Martiis loris caedatur. Hoc erit, Iam domuitionem reges. In altero loco AE pum, de Cimbrum subornare vagantem Iphigeniam ad Agamemnonem, de Menelaum: hoc erit, Atridae parant. hoc modo omnia verba erunt expressa. Sed haec imaginum consorinatio tum valet, si naturalem memoriam exuscitauerimus hac notatione : ut versu posito, ipsi nobiscum primum transeamus bis aut te reum versum:deinde cum imaginibus verba exprima .i, mus. hoc modo naturae suppeditabitur doctrina: nana utraque altera separata minus e rit firma: ita tamen ut multo plus in doctrina atque arte praesidii sit. quod docere non grauaremur, ni metueremus, ne cum ab instituto nostro recessissemus, minus com eseruaretur haec dilucida breuitas praeceptionis. Nunc quoniam solet accidere, ut imagines partim firmae, de ad monedum idoneae sint: partim imbecilles de infirmae quae vix memoriam possint excitare: qua de causa utrunque fiat, con syderandum est: vi cognita causa quas vitemus, de quas sequamur imagines, scire possimus. Docet igitur nos ipsa natura quid oporteat fieri . nam si quas res in vita videmus paruas, usitatas, quotidianas, eas meminisse non solemus: propterea quod nulla nisi noua. aut admirabili recommouetur animus. at siquid videmus. aut audimus egregie turpe, aut honestum, inusitatu ira, magnum incredibile, ridiculum id diu meminisse consuevimus. Itemque quas res ante ora videmus, aut audimus, obliuiscimur plerunque: quae acciderunt inu, pueritia meminimus optimὸ saepem echoc alia de causa potest accidere, nisi quod usitatae res facile e memoria elabuntur, insignes de nouae manent diutius. Solis exortus, cursus, occasus nemo admiratur, propterea quod quotidie fiui:at eclipses solis mirantur, quia raro accidunt: S solis eclipses magis mirantur, quam luna, quoniam hae crebriores sunt. Docet ergo, se natura vulgari,& usitata re non exuscitari, nouitate vero,& insigni quodam negotio commoueri. Imitetur igitur ars naturam: &quod ea de*derat . inueniat: quod ostendit. sequatur. Nihil est enim quod aut natura extremum inuenerit, aut doctrina primum, sed rerum principia ab ingenio prosecta sunt, & exitus disciplina comparantur. Imagines igitur nos in eo genere constituere oportebit, quod genus in memoria manere diutissime potest: id accidet si quam axime notas is similitudines constituemus: si non mutas, nec vagas, sed aliquid notum agentes imagines ponemus: si egregiam pulchritudinem, aut unicam turpitudinem eis attribue mus: si aliqua re exornabimus, ut si coronis, aut veste purpurea, quo nobis notior sit si-
59쪽
militudo:aut squa re deformabimus.ut si cruentam, aut coeno oblitam,aut rubrica delibutam inducamus quo magis insignita sit sorma : aut si ridiculas res aliquas imaginibus attribuamus: nam ea res quoque iaciet, ut sicilius meminisse possimus. nam quas res veras facile meminimus, easdem fictas,& diligenter notatas meminisse non est dissicile. Sed illud facere oportebit, ut identidem primos quosque
locos imaginum renouadarum causa celeriter animo percurramus. Scio plerosque Graecos qui de memoria scripserunt, secisse ut multorum verborum imagines co- scriberentavit qui eas ediscere vellent paratas haberet, nequid in quaerendo consumerent opem quorum rationem aliquot de causis improbamus. Primum quoru in iuverborum innumerabilium multitudine ridiculum sit mille verborum imagines comparare.Quantulum enim poterun t haec valere, cum ex infinita verborum copia modo aliud. modor aliud nos verbum meminisse oportebit i deinde, cur volumus ab industria quenquam remouere, ut nequid ipse quaerat . cum nos illi omnia parata quaesitaque tradamus t Praeterea similitudine alia alius magis commouetur. nam ut saepe serinam squam limitem cuipiam dixerimus esse, non omnes habe
mus assensores quὀd alii videtur aliud: ita fit in imaginibus. ut quae nobis diligenter notae sint, eae parum videantur insignes aliis. Quare sibi quenque suo commodo conuenit imagines comparare. Postremo praeceptoris est docere,quemadmodum quaeri quidque conueniat, & unum aliquod . aut alterum, non omnia, quae eius generis erunt, exempli causa subiicere, quo res possit esse dilucidior. ut cum de tu prooemiis quaerendis disputamus rationem damus quaerendi. non mille prooemiorum genera conscribimus: ita arbitramur de imaginibus fieri conuenire. Nunc ne sorte verborum memoriam aut nimis dissicilem .aut parum utilem arbitreris.& ipsarum memoria rerum contentus sis,quod & utiliores lint.&plus habeant facilitatis:admonendus es quare verborum memoriam non improbemus. Nam putamus
oportere eos , qui velint res faciliores sine labore & molestia sicile meminisse, in rebus dissicilioribus esse ante exercitatos . Nec nos hanc verborum memoriam inducimus,ut versus meminisse possimus:sed ut hac exercitatione illa rerum memoria.quae pertinet ad utilitatem. confirmetur: ut ab hac dissicili cosuetudine, sine labore ad illam facilitatem transire possimus. Sed cum in omni disciplina infirma est artis praeceptio sine summa assiduitate exercitationis: tum vero in μινι li minimum valet doctrina, nisi industria, stud.o. labore. diligentia comprobetur, qua n- plurimos locos ut habeas, di quam maxime ad praecepta accommodatos, curare debebis. In imaginibus collocadis exerceri quotidie conueniet. non enim, sicut a C teris studiis abducimur nonnunquam occupatione . ita ab hac re nos potest causa deducere aliqua. nunquam est enim quin aliquid memoriae tradere velimus, de tum maxime.ctim aliquo maiore negotio det nemur Quare cum sit utile facile meminisse .non te sallit. quod tantopere utile iit.quanto labore sit appetedum: quod poteris existimare utilitate cognita. Pluribus verbis ad eam te hortari non est sentetia: ne aut tu nostro, aut nos tuo studio dissidere, aut minus. quini res postulat, dixis se videamur. De quinta parte rhetoricae deinceps dicemus: tu primas quasque parteis in animo frequentato,& quod maxime necesse est,exercitatione confirma.
vo Ni AM in hoc libro C. Herenni de elocutione conscripsimus, & quibus in rebus opus suit exemplis uti,nostris exemplis us sumus, & id secimus praeter consuetudinem Graecorum, qui de hac re scripserui: necessario faciendum est,ut paucis rationem nostri consilii demus. Atque hoc nos necessitudine sacere, non studio, satis erit fgni, quod in superioribus libris nihil neque ante rem,
60쪽
ne Ii praeter re locuti sumus. Nunc, si pauca quae res postulat,dixerimus. tibi id, quod V reliquii est artis. ita uti instituimus, persolvemus. Sed Acilius nostra ratione intelliges si prius quid illi dicant cognoueris. Copluribus de causis putant oportere, citin ipsi praeceperint, quo pacto oporteat ornare clocutione, uniuscuiusq; generis ab oratore. aut poeta probato sumptum ponere exemplum. Et primu se id mod stia comotos sacere dicunt, propterea quM videatur esse ostentatio quaeda,non sitis habere praecipere de artificio .sed etia ipsos videri velle artificiose gignere exempla dioc est inquiun t.ostentare se, non artem ostendere. Quare pudor in primis est
ad eam rem impedimento. ne nos solos probare, nos amare alios cotemnere,& de ridere videanuir. Eteni iactim possimus ab Ennio sumptum. aut i Graccho ponere exemplum .videtur esse arrogantia illa relinquere. Se ad sua deuenire. Praeterea exempla testimoniorum locum obtinet.id enim quod admonuerit. 5e leuiter seceriti, a praeceptio .exemplo, sicut testimonio comprobatur. Nonne igitur ridiculus sitisquis in lite aut in iudicio. domestico testimonio pugnet, de sui ipsius testimonio abutaturi ut enim testimonium. sic exemptu rei confirmandae causa sumitur. Non ergo oportet hoc nisi i probatii simo sumi: ne quod aliud confirmare debeat.egeat
ipsum confrmationis. etenim necesse est aut se omnibus anteponant. Ee sua maxime proben t:aut negent optima esse excpla. quae a probatissimis oratoribus, aut poetis sumpta sunt. Si se omnibus anteponant,intolerabili arrogatia sunt: si quos sibi praeponant, de eorum exempla suis exemplis non putet praestare, no pollunt dicere quare sibi illos anteponant. Quid igitur ipsa authoritas antiquorum Nam cum res probabiliores. tum hominum studia ad imitandum alacriora reddit: immo erigit omnium cupiditates,&acuit industuam,cilmspes iniecta est, posse amitando Gracchi aut Cram consequi facultatem. Postremo hoc ipsum summum est artificita, res varias de dispares in tot poematibus de orationibus sparsas. 5e vage disiectas, ita diligenter eligere, ut unumquodque genus exemplotii sub singulos artis locos subiicere possis. Hoc si industria solum fieri posset tamen essemus laudadi, cum talem laborem non sugissemus. nunc vero sine summo artificio no potest seri. Quis est
enim qui cium non siimine teneat artem possit ea, quae iubeat ars de tanta de ta dis fusi scriptura notare, de separarer Caeteri,ctim legunt orationes bonas aut poemata,
probant Oratores εἰ poetas. neque intelligunt quare commoti probent, quὀd scire non possunt ubi si nec quid sit nec quomodo factum sit id.quod eos maxime delectet. At is qui & haec omnia intelligit. de idonea maxime eligit, de omnia in arte maxime scribe la redigit in singulas rationes praceptionis. necesse est eius rei summus artis ex sit. Hoc igitur ipsum maximum artificium est, in arte sua posse de alienis exemplis uti. Haec illi cum dicit t. magis nos authoritate sua commouent, quam veritate disputationis. Illud enim veremur, necui satis sit ad cotrariam ratione probandam .qudd ab ea steterint ii qui de inuentores huius artificii fuerunt, de vetustate iam satis omnibus probati sunt quod si illorii aut horitate remota, res omnes volent cum re comparare,intelligent, non omnia esse concedenda antiquitati. Primu igitur quod ab eis de modestia dicitur, videamus, ne nimium inutiliter ἔ: pueriliter proseiatur. Nam si tacere de nihil scribere modestia est, cur quicquam scribun t,aut loquuntur e Sin aliquid suum scribunt, cur quo secius omnia scribant, impediuntur modestia Qualisquis ad Olympiacum venerit cursum, de steterit ut mittatur, impudentes illos dicat esse, qui currere coeperint, ipse intra carcerem stet, de narret aliis quomodo Ladas, aut Boius cum Sicyoniis cursitarint : sic isti clim in artis curriculum descenderunt, illos. lui in eo quod est artificii elaborent aiunt saccre immodeseripli aliquem antiquum oratore, aut poetam laudant,aut scripturam . sic ut in stadium rhetoricae artis prodire non audeant. Non ausim dicere, sed tamen vereor, ne qua in re laudem modestiae venentur . in ea ipsa re snt impudentes.