Ruffini Aquileiensis presbyteri Opera quae extant, partim antehac nunquam in lucem edita, partim nuper ope doctissimorum virorum emendata & castigata, & in duos tomos diuisa. Cum indicibus, tum locorum Sacrae Scripturae explicatorum, tum rerum & verb

발행: 1580년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

RVFFINI PRES BYTERI

pstilum-t restitutae integraeque remansere. Chim vero Constantius affuisset, deposi-:. tum presbyter restituit. Cuius benescii gratia Imperator regni cupidus,ita ei de uinistus est, ut qui imperare cuctis ambierit,ab illo sibi imperari quo nimiter pateretur. Ex quo, devincto sibi Imperatore, cipit de Arij restitutione suggerere , α nolentes adquiescere sacerdotes, uti cogeret, persiladere. A tempestate apud Alexandriam Alexander, in Hierosolymis Maximus confessor, apud Constantino Polim aeque Alexander, ut ex Athanas j scriptis cona perimus, sacerdotio fungeban tur. Sed Eusebius qui apud Nicomediam erat, de cuius simulatione in subscribendo supra diximus, amplam temporis nactus occasionem,&principi per presbyterum familiaris essectus, reuoluere omnia, atque in irritum reuocare Concilii gesta molitur. Arium nequicquam apud Alexandriam commorantemveniren-cit,&Imperialibus edictis concilium denuo Constantinopolim conuocari. Qia' conuenere illi maxime,qui Arium atque Eusebium lectabantur, quique saepe cum Alexandro congressi ut Arium sit sciperet, nec tamen aliquid profligantes, ab iniuriis quidem eius temperabant. Ad ultimum certam ei diem statuentes denuntiant, ut aut ipse Arium susciperet, aut si re niteretur, se ecclesia pulso & in exilium truso, ab alio eum suscipiendum sciret.Tum ille nocte, quae ad constitutam intererat diem sub altari iacens 'atque in oratione& lacnry mis totam peruigile ducens ,ecclesic causam domino commendabat. Cumque lux fuisset exorta, nec tamen ab oratione Alexader cessaret,Eusebi' cu suis omnibus, velut haeretici belli signifer,domum Arii matutinus ascedit,eumque propere sequi ad ecclesia iubet, protestatus Q Alexander, nisi praesens adquiesceret,expulsus cederet loco. e Liui I Gitur omnium summa expectatio, quo vel Alexandri perseuerantia, vel Eusebii Ariique instantia declinaret. Cum , cunctoriam animi essent, ut in tali re, expectatione suspens, Arius ad ecclesiam pergens, episcoporum& populorum frequentia constipatus,humanae necessitatis causa ad publicum locum declinat. Vbi cum sederet, intestina eius atque omnia viscera chiliae.- in secesius cuniculu defluxere ita tali in loco dignam mortem blasphema ac foetida mente exoluit. Quod postea quam in ecclesia nuntiatum est Eusebio,atque his qui una seci in sanctum & innocetem virum Alexandrum de Ario recipiendo fatigabant, superati pudore, & adoperti confusione discedunt. Tunc completus est sermo ad gloriam domini, quem Alexa derin oratione sua ad deum proclamauerat, dicens: Iudica domine inter me& Eusebii minas atque Arii vim. Sed haec ad praesens quidem paululum pudoris habuere. Oonuenientes vero inter se haeretici, veriti ne forte si, sicut res gesta est, integre ad imperatorem Constantium peruenisset,non solum a perfidia eoi im, in qua callide irretitus tenebatur, abscederet: verum &in auctores deceptionis suae seuerius aliquid ex regia auctoritate decerneret, componunt per eunuchos quos iam perfidia deceptos tenebant, uti deArii morte Imperator quam fieri posset composite & communiter nos ceret, neque aliquid quod Dei vindictam indicare videretur,audiret.

222쪽

H Is TOR. ECCLES. LIB. I.

Ouibus ita gestis, de causa fidei ut coeperant,prosequuntur. I Gitur apud Alexandriani, destincto Alexandro, Athanasius susceperat csedem. Quod vero esset vir acris ingenij, & in ecclesia ilicis negociis ap-I ii,

prime vigilans, satis iam tunc haereticis innotuerat, cum ad Concilium Nicaenum cum episcopo tuo sene Alexandro venerat, cuius suggestionibus haereticorum doli ac fallaciae vigilanter detegebantur. Statim ergo ut cum episcopum factum cognouerat, rati id quod res indicabat, sua negocia per illius sollicitudinem non facile proces lura, omnibus modis quς rere aduersus eum machinas deceptionum parabant. Verum non mihi abs que ordine videtur, pauca de huius viri origine supra repetere, & cuius a puero institutionis fuerit sicuti ab his qui cum ipso vitam duxerant accopimus, memorare. Tempore quo apud Alexandriam Petri martyris diem Alexander episcopus agebat, cum post expleta solennia conuenturos ad conuiuium situm clericos expectaret in loco mari vicino, videt eminus puerorum supra oram maris ludum imitantium, ut fieri soler,episcopum atque ea quae in ecclesiis geri mos est. Sed cum intentius diutine pueros inspectaret, videt ab his geri quaedam etiam secretiora &mystica. Pertum batus ilico, vocari ad se clericos iubet , atque eis quid eminus ipse videret, ostendit. Tum abire eos, & comprehensos ad se perducere omnes pueros imperat. Cumque adessent, quis eis ludus, & quid egissent, vel quomodo percunctatur. Illi, ut talis habet aetas, pauidi, negare primo, deinde rem gestam per ordinem pandunt,& baptizatos a se eue quosdam catechumenos confitentur per Athanasium, qui ludi illius puerilis episcopus fuerat σὸν υ

simulatus. Tum ille diligenter inquirens ab his qui baptizati dicebantur, ' et 'quid interrogati fuerint, quidve responderint, simul & ab eo qui interro- re ι-umgauerat. Vbi videt secundum religionis nostrae ritum cuncta colastare,c5- 6' θ' locutus cum concilio clericorum, statuisse traditur, illis, quibus integris interrogationibus &responsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptismunon debere, sed adimpleri ea quet a sacerdo tibus mos est. Athanasium vero atque eos quos ludus ille vel presbyteros habere visiis fuerat, vel mini-

stros, conuocatis parentibus, sub Dei obtestatione tradit ecclesiet sut nu

triendos. Parvo autem tempore, cum a notario integre, & a Grammatico

suisicienter Athanasius fuisset instructus, continuo tanquam fidele domini commendatum,a parentibus restituitur sacerdoti,ac velut Samuel quis dam intemplo domini nutritur,&abeo pergente ad patres in senectuto bona, ad portandum post se ephod sacerdotale deligitur. Sed huius tanti in ecclesia pro fidei integritate agones fuerunt, ut etiam de hoc videatur dictum esse illud quod scriptum est. Ego enim ostendam ei, quanta eum

pari oporteat pro nomine meo. In huius etenim persecutiones uniuersus coniuratus or bis, & commoti sunt principes terrae: gentes, regna, eXerci itus coierant aduersus eum. Ille autem diuinum illud conseruabat eloquiu, dicens: Si consitant aduersum me castra, non timebit cor meum si insus

gax in me praelium, in hoc ego sperabo. Verum quoniam tanta ac tali λςius gesta sunt, ut magnitudo quidem rerum nihil me praeterire patiatur

223쪽

RVFFINI PRESBYTERI

multitudo vero gestorum quam plurima cogat omittere, incertus ae stuat animus, dum deliberare non valet quid teneat,quid omittat. Et ideo pauca nos quae ad rem pertinent memorabimus,reliqua eius fama narrabit si ne dubio minora vero nutiatura.Nam nihil quod addere possit, inueniet.

o. I Gitur ubi Constantius Orientis regnum solus obtinuit, Constantino fratre non longe ab Aquileia apud Aliam fluuium a militibus interfecto, Constans utriusque gerimnus, Occidentem satis industrie gubernabat. Nam Constantius natura & animo regio, dum primis illis regni sui fautoribus satis indulget, per eunuchos arte in perfidiam decipitur a perue si sacerdotibus: & intento fatis studio, prauis corum contentionibus obsecundat. Sed illi verentes, ne forte adeundi regis copia quandoque fieret Athanasio. & per eum de veritate fidei quam peruertebant, secundum scripturas edoceretur, omnimodis insimulare eum apud principem,& velut omnium scelerum ac flagitiorum adgrediuntur exponere, usquequo humani corporis brachium loculo delatum Imperatori ostendunt: quod

ab Athanasio excisum magicae artis gratia de Arseni j cuiusdam corpore confirmabant. Sed & alia quam plurima criminosa simul & flagitiosa

componunt. . .

craedii V ibus ex causis Imperator iubet conuocato Concilio Athanasium c demnari. Idque apud Ty rum misso clatere suo uno ex Comitibus,adniten te quoque Archelao tunc Comite Orientis, nec non & eo qui Phoenicem prouinciam gubernabatὶ congregari iubet. Eo deducitur Athan, sius, loculus cum humano brachio circumfertur, inuidia & honor non sollini religiosas, sed & viles animas pervadit. IIc At senius, cuius brachiu dicebatur excisum, lector aliquando Ath nasis sistrat,&ob culpam correptionem veritus, frequciatiae sese subtraxerat. Cuius latebras opportuna, sibi ad huiuscemodi commentum flagitiosi homines rati, initio compositi criminis occultatum eum apud quendam, quem fidissimum sceleribus suis crediderant, retinebant. Peruenit tamen ad hunc in latebris positum, quid suo nomine criminis ini taretur Athanasio. Et siue eum ipsa humanitatis contemplatio, siue diuina: perpulit prouidentia, clam per noctis silentia euadens claustrri, enauigauit Tyrum. Et pridie quam causae dicendae adesset ultimus dies, Athan so sese Arsenius obtulit, utque se rerum gestarum series haberet, edocuit. Ille domi esse hominem,nec innotescere cuiquam de eius praesentia iubet. Interea Concilium cogitur,in quod aliquanti eoncinnatae calumnis conscii, omnes pene infenso animo aduersiam Athanasium praeiudicatόque conueniund. Per idem tempus Paphnutius confessor de quo supra memorauimus,aderat. Athanas j innocentiae consciusds cum vidisset Maximum Hierosolymorum episcopum, qui una secumcisosio oculo, & poplitesiicciso , confessor aextiterat, verum pro nimia simplicitate nihil de sacerdotum scelere suspicantem,consedisse cum caeteris quos factionis macula

clauerat, medium consessum adire non veritus: Te, inquit, laxime, cum

quo mihi unum atque idem consessionis insigne est,cu quom ibi pariter

224쪽

mortale lumen effossum, clariorem diuini luminisc5ciliauit aspectum. te, inquam non patiar sed cre in concilio malignantium, & cum iniqua geru-tibus introire. Iniectaque manu eleuans eum de medio eorum, ac de singulis instruetii, perpetua dehinc A thanasio communione sociauit. Sed in terri causa dicitur. Prima intro Jucitur accusatio mulieris cuiusdam, quς se aea

diceret aliquando hospitio Athanasium suscepisse,&ab eo noctu nillil

suspicantent, vim corrui tionis esto perpesiam. Introduci ad la aec iubetur Athanasius, ingreditur cum Timotheo presbytero suo, eumque monet, .ut posteaqua ui mulier Leandi finem fecisci, se tacente ad ea quς dixerat

responderet. Cumque mulier ea quς edocta fuerat,perosa siet,Timori eust imbi is

conuersus ad cam Vere, inquit, mulier ego mansi apud te aliquando, aut vim tibi, ut a iseris. feci Θ Tunc illas ut mulierum se talium procacitas habetis Obiurgans Timotheum: Tu tu, inquit. mihi vim fecisti, tu in illo loco commacula Ili castitatem meam. Simul de conuersa ad iudices, obtestarisdem dei cςpit, vera se dicere. Tum omnes ridiculosus pudor habere carpit, quod tam facile tacente eo , factio compositi criminis patvisset. Nec tamen permisti sunt iudices habere de muliere quaestionem, si munia Vnde h. xc, vel per quos, aut quomodo fuisset aptata calumnia, quoniam iudicandi libertas penes accusatores erat. Hinc transitur ad aliud crimen. Profertur facinus seculis inauditum. Hoc est, inquiunt, ubi nemo possit verborum praestigiis decipi, res oculis agitur , verbis cessa litibus: Biaclauhoc te, aiunt, At hanasi accia sat excisum. Haec est, Aricia ij dextera, quam tu quomodo, vel ad quos usus excideris, indicato. Tum ille: Quis enim, inquit, vestrum Arsenium nouerat, ut hanc ipsus dexteram cognoscatis. Exurrexerunt aliquanti, qui se dicerent optime laisse Arsenium, in quibus nonnulli erant absque coiicientia factioni . Orat dehinc a iudicibus Atha. . nasius, ut hominem suum quem in negocium deposceret, iubeant introduci. Cumque introductus esset Arsemus, eleuato eius vultu, Athanasius concilio de iudicibus ait: Hic est Ar senius. Et alleuans eius nihilominus dexteram: Haec est, inquit, etiam dextera eius, haec est de sinistra. Haec autem , quam isti offerunt, manus unde sit, vos requirite. Tunc velut noxquq sam S tenebrae accusatorum oculis infusae, quid agerent, quo ic Vzrterent, nesciebant. Ipsum etenim esse Arsenium testes qui paulo ante sci re se dixerant, confirmabant. Verum, quia non iudicandi, sed opprimen' di hominis causa concilium gerebatur,fragor omnium reperare attollitur, magum esse Athanasium, de decipere intuentium oculos conclamatur, nec debere ullo modo ultra talem hominem cluere: factsique impetu, suis euin discerpere manibus parant. Sed Achelaus, qui cum caeteris ex prXcc- pro Imperatoris concilio praesidebat, ereptum eum dediscerpentium manibus, per occultos exitus eduxit, ac fugae qua solum pollet Calutem monuit comendare. Conciliu tame rursum coueniens, tanqua sinibit Q in nino deprchesiim sui siet, vicoscillim dein tetatis criminibus Athanasium iii condenat. Et gella in hunc modii ficta per orbe terrae mittcntcs, ad scele ris sui consensium Imperatore cogente,caeteros episcopos perpulcrus r. s

225쪽

io 8 RVFFINI PRESBYTERI

CAP. I II nc iam toto orbe profugus agitur Athanasius, nec ullus ei tutus ad latendum supererat locus , Tribuni, Praepositi, Comites, exercitus quoque ad inuestigandum eum mouentur edictis imperialibus. Praemia delatoribus proponuntur, si quis vivum maximc, si id minus, caput certe Athanas j detulisset. Ita totis regni viribus frustra aduersum eum, cui deus ad crat, certabatur. Interea sex continuis annis ita latuisse fertur in lacu ei sternae non habentis aquam, ut solem nunquani videret. Sed cum per an

cillam, quae sola conscia dominorum ossiciis qui ei latebras p buerant vi-dcbatur , indicatus sui ster, tanquam dei spiritu admonitus, ipsa nocte qua ad cum comprehendendum cum indicibus veniebatur, post annos sex migrauit ad alium locum Ita illi qui venerant frustrati, dominisque in f

eam versis, de ancilla ut salsa indice poenas sumunt. c est XI Erumne graues alicui latebrae suae fierent,& occaso calumniae inno-xιx centibus quaereretur, nihil sibi ultra iam tutum in Constanti j regno' pr sumens ad Constantis partes profugus abcessit. A quo satis honorifice religioseque susceptus est. Quique causa eiusquam fama compererat dili ecntius cognita, scribit ad tratrem, pro certo se comperisse, quod la-2, 7 2. A cerdos dei summi Athanasius imus fumis& exilia pateretur Hunc ita-- - Τ.- que recte faceret, si absque ulla molestia loco suo restitueret: si id nollet, si se iae futurum, ut id adimpleret, regni eius intima penetrans, & p

nas dignissimas de auctoribus siccieris sumens. Quibus scriptis perterritus Constantius quod posse facete ea quae minitabatur, conscius erat, fratre simulata benignitate vltro venire ad se Athanasium iubet ,& leui increpatione perstrictum, ad ecclesiam suam permittit scorum ire. Admonitus tamen Imperator ab impiis consili aliis: Non est, inquit, magnum Atha- nasi, quod episcopi poscunt de te, ut unam ex multis quae sunt apud Alexandriam ecclesiis,cocedas populis eorum qui tibi communicare nolunt. Tum ille deo sibi suggerente, paratum in tempore consilium repetat. Et quid est, inquit, Imperator, quod poscenti tibi liceat denegari, qui potestatem omnium habes iubendit Sed unum est quod oro, ut meam quoque petit iunculam libenter admittas. Cumque se os laquet vellet,quam uiseisent dissicilia, promitteret praestaturum, si hoc unum cederet libens, ait Athanasius: Hoc est quod rogo, ut quia etiam hic, nam apud Antiochiam res agebatur, sunt nostri populi qui istis communicare nolunt unaeis tenere concedas Ecclesiam. Aquissimum sibi videri, S: valde praestandum laetus spopondit Imperator. Sed cum rem detulisset ad eos, quorum consiliis utebatur, neqtieibsse velle accipere ecclesiam, neque hic dare rel-

pondent, quia plus sbi snguli quique qua absentibus consulebant ItaImperator admiratus eius prudentiam, properare ocyus ad suscipienda maua ecclesia iubet. Sed cum Magnent ij scelere ImperatorCostans regno simili &vitantii et excptus rursum in Athanasii veteres illim cetores pricipis odia reliuscitare coeperiit. Fugatoq; de ecclesiia,in locutius Georgiu quenda per, fidiae & immanitatis suae socru mittunt. Na prius quendaGregoriu miserat.

Ruis si fuga, rursu latebrae & edusta aduersu Athanasini Principis peromne

226쪽

locum ponuntur, praemia & honores delatoribus pollicentia. Ipse quoque cum ob vindictam necis fratern ς, regnumque recuperandum ad Occidentis partes venisset, & extincto ty ranno,regni solus arce potiretur, fatigare Occidentales episcopos,& per deceptionem ad consensum Ariant haereseos cogere aggreditur. At hanasi j prius condemnatione praemii la,&velut obicis validiis mi obiectione sublata. O B hoc apud Mediolanum episcoporum concilium conuocatur, plures C cs . decepti: Dionysius vero, Eusebius, Paulinus, Rhodanius,& Lucifer, t x doluin negotio esse proclamates, asseretesque quod subscriptio in Athanasium, non aliam ob causam,quam destruendς fidei moliretur, in exilium trusi sunt. His etiam Hilarius iungitur, caeteris vel ignorantibus, vel non credentibus fraudem. SEd tali consilio gestum fuisse negocium, rei exitus docuit. Illis nanque CAP.x de medio sublatis,continuo synodus apud Ariminii congregatur, ibi secundum ea quae Orietates apud Seleuciam composuerant callidi homines& versuti, simplices & imperitos Occidentalium sacerdotes facile circun- ueniunt , hoc modo proponendo eis: Quem magis colere & adorare vel, lent, ομουαον an Christum Z Illisque virtutem verbi quid ομουοίι signifiearet ignorantibus, velut in fastidium quoddam&execrationem sermo deductus est,Christo se credere, non ομου nis confrmantibus. Sic multorum, prς

ter paucos,qui scientes prolapsi sunt, animi decepti, contra ea quae patres apud Nicaeam conscripserant, venientes, quasi ignotum &ascripturis alienum sermonem auferri de fidei expositione decernunt communionemque suam haereticorum societate commaculant. Ea tempestate facies ecclesiae foeda & admodum turpis erat. Non enim sicut prius ab exte nis, sed a propriis vastabatur. Fugabat alius, alius fugabatur, &vterque de ecclesia erat. Ara nusquam, nec immolatio, nec libamina: praeuaricatio tamen & lapsus erat, ac ruina multorum. Similis poena, sed impar victoria. Similiter cruciabantur, sed non similiter glorificabantur: quia dolebat ecclesia etiam illius casum, qui impellebat ad lapsiam. I Gitur Liberius, qui poli Iulium Marci, quem Sylvester praecesserat,suc-ς

cessorem,in urbe Roma per idem tempus sacerdotio fungebatur, in exi-6 Ulium truditur. Inque eius locum Felix diaconus suus ab haereticis subrogatur. Et no tam sectae diuersitate, quam communionis & ordinationis con

uenientia maculatur.

I Ierosolymis vero Cyrillus post Maximum sacerdotio confusa iam ordinatione suscepto, aliquando infide, saepius incommunione varia- bat. Apud Alexandriam vero Georgius satis procaciter vi raptum episcopatum gerebat,ita ut magis sibi iuris dicendi creditos fasces, quam face dotium ministrandum religiosis ossiciis aestimaret. APud Antiochiam sane diuersis temporibus multa&admodum con-c P. fuse gesta sunt. Nam defuncto Eudoxio, cum multi diuersarum urbiu 'episcopi ad illam sedem summa ambitione niterentur, ad ultimum Meletium de Sebaltia Armeniae ciuitate, contra decreta concili j illuc transfe-

227쪽

RUFFINI PRESBYTERI

xxv.

runt. Qui tamen ab ipsis rursum in exilium truditur, quod contra opini nem ipsorum non Arij. sed no liram fidem carpit in ecclesia praedicare. Quem magna plebs sede depulsum secuta , ab haereticorum societate diuellitur. INterea ut aliquando etiam in semetipsam praedives malitia desaeuiret sacerdotes,& populi qui Ario duce primitus fuerant ab ecclesia diuulsi in tres denuo sectas partesque finduntur: Nam illi quos paulo superius di--ν- aeramus, non adquiescentes Eusebij caeterorumque simulationibus, cum Ario exilium pertulisse, postmodum nec ipsi Ario regresso de exilio communicare voluerunt,eoquod simulata confestione communicasset iis, qui

de ipsa substantia dei patris filium confiterentur, quia ipsi ea quae primo

docuerat Arius,ex nullis extantibus creatum & factum, non natum filium

satis libera, seu potius impudenti blasphemia confirmabat. Quod & post

AE ,333 illorum obitum AE tius quidam . post . Etium validius elatius asserebat Eunomius, vir corpore&anima leprosus,&interius exteriusque morbo regio corruptus, arte tamen dialectica praepotens, plurima contra fidem

nostram scripsit, & disputandi leges sectatoribus suis dedit. A quo etiam

cis. 1 . nunc Eunomiana haeresis appellatur. Alius quoque Macedonius nomine, quem, nostris expulsis vel potius necatis, apud Constantinopolim statuerant episcopum, quia similem patri filium fatebatur, licet spiritum sanctum aeque ut illi blasphemaret,iamen ab illis expellitur, quia similia ut de patre, etiam de filio praedicaret. Neque vero nostris coniungitur a quibus de spiritu sancto diuersa sentiret. Ita pestifera illa bestia , quae per Arium primo quasi de inferis extulerat caput, subito triformis apparuit: per Eunomianos,qui dicunt per omnia dillimilem filium patri, quia nullo genere similis possi esse factura factori: Per Arianos, qui dicunt similem quis dem posse dici stium patri, sed largitate gratiae, non proprietate naturae, inquantum scilicet potest creatori creatura conserri: Per Macedonianos, qui dicunt similem quidem filium per omnia patri, sanctum vero spiritum cum patre di stio ni nil habere commune. Haec quiden, inter illos ita gesta sunt. Sed sicut de talibus scriptum est: Discissi sunt, & non sunt compuncti. Plurimi sane eorum,qui videbantur attentiorem vitam gerere,& monasteria apud Constantinopolim vicinasque prouincias,&episcopi nobiles Macedoni j magis errorem sunt secuti. S Ed Constantius Imperator, dum Iuliano quem Caesarem apud Gallias reliquerati dignationem sibi Augusti sponte praesumeti,armis ire o parat, vice limo δ quarto post occasum patris Imperii sui anno, in oppido Ciliciae Mopsocreni vita defunctus est. c μ' Post quem Iulianus, praesumptum prius, deinde ut legitimum, solus ob-

m ' tinuit principatum. Is primo velut arguens perperam gesta Constantii, episeopos iubet de exiliis relaxari. Post vero aduersum nostros tota nocendi arte consurgit. Interim qui superfuerant episcopi,de exiliis relaxantur. Nam Liberius urbis Romae episcopus Constantio vivente regressuscit. Sed hoc virum quod adquieuerit voluntati suet ad subscribendum, an ad

228쪽

HISTOR. EC C LE S. LI B. I. ad populi Romani gratiam,a quo pro ficiscens fuerat exoratus, indulsetit,

pro certo compertum non habeo. Lucifer autem cum exoraretur ab Eusebio, quia uterque in partibus vicinisAEgy pto fuerat relegatus,vi ad videndum Athanasium Alexandriam pergerent, communique tractatu cum his qui superfuerant sacerdotibus, de statu ecclesiae decernerent, praesen- tiam sui abnegans,legatum pro se diaconum suum mittit,atque ipse intento animo Antiochiam pergit: ibique dissidentibus adhuc partibus, sed in unum tamen reuocari polle sperantibus, si sibi talis eligeretur episcopus, erga quem non Vna plebs, sed utraque gauderet, pr properus catholicum quidem & sanctum virum , ac per omnia dignum sacerdotio Paulinum episcopum collocauit, sed tamen in quem adquiescere plebs utraque non posset. PErgit interea Eusebius Alexandriam ibique confestarum concilio gregato, pauci numero, sedi fide integri, & meritis multi, quo pacto i. si ei in- post haereticorum procellas,&perfidei turbines tranquillitas reuocaretur z 'ia ecclesiae, omni cura & libratione discutiunt. Aliis videbatur fidei calore Murenti

feruentibus, nullum debere vltra in sacerdotium recipi, qui se vicumque aer

haereticae communionis contagione maculasset. Sed qui imitantes Apo-dria.

stolum qu rebant, non quod sibi utile esset, sed quod pluribus,vel qui imitarentur Christum, qui cum effet omnium vita, pro salute cuctorum humilians se descendit in mortem, quo scilicet inueniretur& in mortuis vitardicebant melius esse,humiliari paululum propter deiectos,& inclinari propter elisos, ut eos rursus erigerent, nec sibimet solis puritatis merito c lorum regna defenderent, sed esse gloriosius, si cum ill uribus illuc mererentur intrare. Et ideo rectum sibi videri, ut tantum perfidiae authoribus amputatis, reliquis sacerdotibus daretur optio, si forte velint, abiurato errore perfidiae,ad fidem patrum statutaque conuerti, nec negare aditum red untibus , quin potius de eorum comtersione gaudere: quia & ille euangelicus iunior filius, paternae depopulator substantiae, in semetipsum reuersus,non solum . scipi meruit, sed & dignus paternis complexibus deputatur, & anulum fidei recepit, &stola circundatur: per quam quid aliud quam sacerdoti j declarantur insignia 3 nec probabilis extitit apud patrem senior filius, quod inuidit recepto: nec tantum meriti habuit non delinquendo, qu antum notae contraxit non indulgendo germano. Una igitur huiuscemodi sententiam ex euangelica authoritate prola- c ep. tam, ordo ille sacerdotalis.& Apostolicus approbassci, ex concilij de xx x creto, Alterio caeteri ique qui cum ipso erant,Orientis iniungitur procuratio. Occidentis vero Eusebio decernitur. Additur sine in illo concilij de- ηη ι .creto, etiam de spiritu sancto plenior disputatio, vi eiusdem substantiae ac deitatis cuius pater & filius, etiam spiritus sanetus crederetur, nec qui ne stiritu quam prorsus in trinitate, aut creatum, aut inferius, posteriusve dicere tur. Sed& de disserentia substantiarum &subsistentiarum sermo eius perscripturam motus est. Graeci ου & b muti; vocant, quidam etenim dicebant substantiam & subsistentiam unum videri: & quia tres substantias

S iiij

229쪽

RVFFIN PRESBYTERI

non dicimus in deo, nec tres subsistentias dicere debeamus. Alij vero,quibus longe aliud substantia, quam subsistentia significare videbatur, dicebant, quia substantia ipsa rei alicuius naturam rationemque qua constat, designet: Subsistentia aut uniuscuiusque personae, hoc ipsum quod extat& subsiliit, ostendat. Ideoque propter Sabelli j haeresim tres esse subsistentias confitendas, quod quasi tres subsistentes personas significare videretur, ne suspicionem daremus tanquana illius fidei sectatores, quς trinitatem in nominibus tantum, & non in rebus ac subsistentiis confitetur. Sed & de incarnatione domini comprehensum est, quia corpus quod susceperat dominus, neque sine sensiti, neque sine anima suscepisset. Quibus omnibus caute moderateque compositis, unusquisque itinere suo cum

pace perrexit.

c p.ra xSEd Eusebius cum redisset Antiochiam ,& inuenisset ibi a Lucifero con-' tra pollicitationem ordinatum episcopum,pudore simul & indignatione compulsus abscessit,neutri partem communionem suam relaxans, quia digrediens inde promiserat se acturum in concilio,vi eis ordinaretur episcopus, a quo pars neutra descisceret. ille namque ropulus, qui Meletium dudum de ecclesia pullum, quasi pro fide recta fuerat secutus, non iunxerat se ad priores catholicos, id est, qui cum Eustathio episcopo fuerant sex quibus etiam Paulinus erati sed suum principatum, suumque con-ueticulum tenuit. Hos ergo cum in unu reuocare voluisset, nec tamen sprquentus a Luciferoὶ potuisset, ab cessi. Tunc regressus Meletius de exilio, quia cum eo numerosior populus erat, ecclesias tenuit: & ex eo iam propriam synodum cum caeteris Orientalibus episcopis habuit, nec tamen Athanasio iunctus est. Interim Lucifer iniuriam dolens, quod episcopum a se ordinatum apud Antiochiam non recepisset Eusebius, nec ipse recipere cogitat Alexandrini decreta concili j , sed constringebatur legati sui vinculo, qui in concilio ipsius aut horitate subscripserat. Abiicere namque

eum non poterat, qui authoritatem eius tenebat. Si vero recepisset, omne

suum frustrandum videbat inceptum. Diu ergo de hoc multumque deliberans, cum ex utraque parte concluderetur, elegit,ut egato suo recepto, erga caeteros sententiam disparem, sed sibi placitam custodiret. Ita regressus ad Sardiniae partes, siue quia cita morte praeuentus, tempus sententiae mutandae non habuit: etenim temere coepta corrigi spacio solent: sue i : hoc animo immobiliter sederat, parum firmauerim. Ex ipso interim Luci ferianorum schisma, quod licet per paucos adhuc voluitur, sumpsit exordium. Eusebius vero circumiens Orientem atque Italiam, medici pariter& sacerdotis fungebatur officio. Singulas quasque ccclesias, abiurata infidelitate ad sanitatem rectae fidei reuocabat, maxime quodHilarium,quemdud um cum c teris episcopis in exilium trusum esse memorauimus,regressum iam,& in Italia positum,hcc eadem erga instaurandas ecclesias, fidem

que patrum reparandam reperit molientem.

c. ρ. NI si quod Hilarius vir natura lenis&placidus, simulque eruditus,&ad persuadendum commodissimus,rem diligentius & aptius procurabat.

230쪽

Qui etiam libros de si de nobiliter scriptos aedidit,quibus & haereticorum versutias, & nostrorum deceptiones, & male credulam simplicitatem ita diligenter exposuit, ut 5 praesentes ,& longe positos, quibus ipse per sedisserere , tua voce non poterat, perfectissima instructione corrigeret. Ita duo isti viri, velut magnifica quaedam mundi lumina, Illyricum, Italiam, Galliasque suo splendore radiarunt, ut omnes etiam de abditis angulis &abltrusis haereticorum tenebra fugarentur. SEd Iulianus postquam ad Orientem Persas bello pulsaturus aduenit, & c p. publica quam prius occultauerat) erga idolorum cultum ferri coepit in . xxx t. sanior,callidior cς teris persecutor, no vi neque tormentis,sed prςmiis, honoribus, blanditiis, persuasionibus,maiorem pene populi parte, quam si atrociter pulsasset, elisit. Studia auctorum Getilium Christianos adire prohibens, ludos litterarum illis solis qui deos deasque venerarentur, patere decernit. Militi cingulum non dari, nisi immolantibus iubet. Procurationem prouinciarum, iurίsque dicendi Christianis statuit non debere committi, utpote quibus etiam lex propria gladio uti vetuisset. Et proficicbat quotidie in huiuscemodi legibus exquirendis, quibus &sii quid veritatum vel callidum, tamen quod minus videretur crudele, decerneret.

SEd non erga Athanasium si ac philo ibi hic tenere imaginem potuit

Etenim cum, velut tetri serpentes de cauernis terrae ebullientes, ad eum

processsisset magorum, philolophorum, aruspicum, augurumque manu Sprophana, omnes pariter allegant, nihil suis artibus successurum,nisi prius Athanasium,velut omnium horum obstaculum, sustulisset. ITerum mittitur exercitus, iterum duces, iterum oppugnatur Ecclesia. Coae . Cumque eum moesti & fientes populi circunstaret, prophetico apud eos φε usus sermone perhibetur: Nolite linquitὶ fili j conturbari, quia nubecula est, de cito pertransit. Cumque disce stillet, &naui per Nilum fluuium iter ageret:comes qui ad Koc ipsum mistus fuerat, cognito eius itinere, instanter eum insequi caepit. Et cum forte applicuisset Athanasij nauicula ad quendam locum, comperit a praetereuntibus post tergum esse percussorem suum, & iamiamque nisi prospiceret, imminere. Conterriti omnes qui simul aderant socii, eremum suadebant ad sugae praesidium petendam. Tum ille: Nolite, inquit, o filioli deterreri, eamus magis in occursum percussori nostro, vi sciat quia longe maior est quinos defendit, quam qui persequitur. Et conuersa nauicula, iter agere obuiam ei qui se insectabatur

adgreisus est. Ille qui nullo genere suspicari posset in occursum sibi venire

quem quaereret, tanquam praetereuntes aliquos interrogari iubet, ubi audissent esse Athanasiium. Cumque respondissent vidisse se eum non longo euntem, tota celeritate pertransiens, properat inualium, festinans capcre, quem ante oculos positu videre non potuit. Ille vero dei virtute monitus Alexadria redit ibique tuto latebras usquequo persecutio cessaset,et ζῆ it.

II Edit & aliud Iulianus vecordiae suae ae leuitatis indicium. Nam cum C, P. Daphnis in luburbano Antiochiae iuxta fonte caltatium litaret Apollini, & nulla ex his quae quaerebat, responsa susciperet, causasque silent ij

SEARCH

MENU NAVIGATION