Ruffini Aquileiensis presbyteri Opera quae extant, partim antehac nunquam in lucem edita, partim nuper ope doctissimorum virorum emendata & castigata, & in duos tomos diuisa. Cum indicibus, tum locorum Sacrae Scripturae explicatorum, tum rerum & verb

발행: 1580년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

hoe enim indicat ubi ait: Quja in nomine Iesu omne genu steistatur, cae lestium, terrestrium &infernorum:&haec omnia sua morte vincebat:Conueniens mysterio mors quaesita est,ut in aere sublimatus & aeris subiugans potestates, victoriam de his supernis&caelestibus traderet. Expansas autem manus tota die, sanctus propheta dicit eum tenere ad populum qui est

in terra, ut incredulos contestaretur, de inuitaret credentes. Ea vero parte,

qua sub terram demergitur, inferni sibi regna subiiceret. Etenim ut breui ter aliqua etiam de secretioribus perstringamus j ab initio Deus cum fecisset mundum, praefecit ei & praeposuit quasdam virtutum c estium potestates, quibus regerctur&dispensaretur mortalium genus. Quod ita se . ctum Moyses indicat in Deuteronomij cantico, ubi dicit: Cum diuideret excelsus gentes, statuit terminos gelium secundum numerum angelorum

Dei. Sed & horum nonnulli,scut & ipse qui princeps appellatus est naudi, datam sibi a Deo potestatem, non his quibus acceperant legibus temperarunt: nec humanum genus diuinis obedire praeceptis, sed suis parere prς- uaricationibus docuerunt,& hinc aduersus nos peccatorum chirographaas.so scripta sunt: quia ut propheta dicit. Peccatis nostris venundati sumus. Pretium namque animae suae unusquisque consequitur, cum concupiscentiae satis secerit. Per istud ergo unusquilque chirographum illis rectoribus pessimis tenebatur, quod Christus detraxit adueniens,&saceos potestate denudauit. Idque sub ingenti mysterio Paulus indicat,cum dicit de eo:Delens quod aduersus nos erat chirographum, & assi gens illud cruci suae,iracili si ducit principatus & potestates, triumphas eos in semetipso. Rectores ergo illi quos humano generi pr fecerat Deus in tyrannidis contumacia versi

impugnare commissos sibi homines aggressi stini,& peccati praeliis debellare : sicut Ezechiel propheta my stios designat eloquiis, cum dicit. In illa

Vt -- o die procedent angeli festinates exterminare Ethiopiam, eritque inter eos pei turbatio in die AEgypti, quoniam rectitudo venit. Ergo omnipotentia υμ io corum nudata, Christus dicitur triumphasse, ablatamque ab eis potestatem hominibus tradidisse: sicut ad discipulos suos dicit ipse in Evangelio: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpetes & scorpiones, & super

omne virtutem inimici. Illos itaque qui accepta potestate male abusi sunt, subiectis quondam suis subiecit crux Christi . Nos vero, hoc est, humanum genus edocci primo omnium usque ad mortem resistere aduersus peccatum, &libenter interitum pro pietate suscipere. Tunc deinde obedientiae nobis in hac eadem cruce proponit exemplum,sicut in aliis qui aliquando rectores nostri fuerant, posuit contumaci ς poenas. Audite ergo quomodo Apostolus vult per crucem Chrilli obedientiam nos docere: Hoc,inquit, phil0.i sciati te in vobis, quod in christo Iesu: qui cum in sorma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequale Deo, sed semetipsum exinanivit, forma serui accipiens in similitia dine hominu factus, S: habitu repertus ut homo, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Quia ergo

ille magnus magister est qui fecerit & docuerit,ideo obedientiam, quς pus etiam suscepta morte scruanda est, docuit ipse pro hac prius moriendo fer-

uari.

192쪽

CO M MENT. IN SYMBOL. i q

uari Sed sortasse terretur aliquis in hii iuscemodi doctrina, quod que paulo ante eo Deo patre diximus sempiternu, ac de eius subitaria elle progenitum : quemque regno, maiestate, aeternitate,unum cu Deo patre este docuimus, trimc de eius morre tractamus. Sed nolo terrearis o fidelis auditor:

paulo post illum quem audis mortuum, rursum immortalem videbis. Mors enim ab eo mortem spoliatura siticipitur. Nam sacramentum illud susceptae carnis, quod supra exposuimus, hanc habet causam, vi diuina fili j Dei virtus velut hamus quidam, habitu humanae carnis obtectus,& sicut apo / δε- stolus Paulus ante dixit habitu in uen tus ut homo, principem mundi inuitare possit ad agonem: cui ipse carnem suam velut eicam trades, hamo eum diuinitas intrinsecus teneret insertus,ex prosulione immaculati sanguinis. solus enim qui peccati maculam nescit, omnium peccata deleuit: corum dumtaxat,qui san Suine eius postes fidei suae signassent. Sicut ergo hamum esca contectum, si piscis rapiat, non modo cicam ab hamo non remouet, sed & ipse de profundo esca aliis futur' educitur: ita & is qui habebat mo iis imperium , rapuit quidem in morte corpus Iesii, non lentiens in eo hamum diuinitatis inclusum: sed ubi deuorauit haesit ipse continu0,&diru- ptis inferni claustris, velut de profundo extractus t r.ihitur, ut esca caeteris fiat. Quod ita futurum sub hac eadem figura Ezechiel dudum prophetasti, gni Mauerat, licens: Et extraham te in hamo meo,& extendam te superterram. Campi implebuntur de te, &colli tuam super te omnes volucres c li, de saturabo ex te omnes bestias terrae. Sed & propheta Dauid dicit. Dedit eum inescam populis AEthiopum. Et Iob de eodem, fletio similiter pro 'testatur: ait enim ex persona domini loquentis ad se. Aut adducis draeonem in hamo, aut ponis capistrum circa nares eius. Non ergo damno ali- quo, aut iniuria diuinitatis Christus in carne paritur: sed ut per infirmitatem carnis operaretur salutem, diuina natura in mortem descendit, non ut lege mortalium detineretur a morte, sed ut per sese res arrecturus ianuas mortis aperiret: velut si quis rex pergat ad carcerem, & ingressus aperiat ianuas, resoluat catenas, vincula, seras & claustra cominuat,& educat vinctos in re millionem, & eos qui sedent in tenebris &inumbra mortis,luci ac vitae restituat: dicitur ergo rex fuisse quidem in carcere, non tamen ea

conditione qua fuerant e teri qui tenebantur in carcere sed illi quidem ut poenas soluerent,hic vero ut absolueret poenas. Cautissime autem qui symbolum tradiderunt, etiam tempus quo hic sub Pontio pilato gesta sunt designarunt, ne ex aliqua parte velut vaga & incerta gestorum traditio vatillaret. Sciendum sane est, quod in eccsesae Romanae symbolo non habetur' additum, Descendit ad inferna sed neque in Orienti, ecclesiis habet ut hie t ' 'sermo, vis tamen verbi eadem videtur esse in eo quod sepultu ieitur. Sed quoniam erga scripturas tibi diuinas amor & studium subiacer sin dubio . . , , dicis mihi, oportere haec magis euidentibus diuinae scripturas testimoniis' approbari. Quanto enim maiora sunt quae crededa sunt, tantδ idoneis magi ς& indubitatis testibus indiget. Vera quippe est&consequens haec prio- positio. Sed nos tanquam scientibus legem loquentes ,restimoniorum syl-

193쪽

uam breuitatis causa derelinquimus. Pauca tamen ex multis etiam si hoc requiritur, adhibeamus, scientes studiosis quibusque in scripturis diuinis la. tissimum testi inonio ruin pelagus patere. Primo ergo omnium sciendum est, quod ipsa ratio crucis non omnibus una eademque est: sed aliud gentibus,aliud Iudaeis, aliud credent ibus sapit: si cu i & Apostolus dicit. Nos autem Christum praedicamus crucifixum, Iudaeis quidem scandalum,gentibus autem stultitiam, ipsis vocatis Iudetis &Graecis Christum Dei virtui Ais tem & Dei sapientiam. Et ibidem. Verbum enim crucis pereuntibus stultitia est, his vero qui salui sunt, id est, nobis, virtus Dei est. Iud i aut e quibus

ex lege traditum fuerat, Christum in aeternum mansurum, scadalum patiebantur de cruce eius, quia resurrectionem eius recipere noluerunt. Gentibus autem stultitia videbatur Deum mortem sustepisse, quia ignorabant mysterium carnis assumptae. Fideles vero qui & natum &passum in carne susceperant& a mortuis resurrexisse, merito virtutem Dei credebant esse,

quae vicerat mortem. Primo ergo hoc ipsum quod Iud i quibus prophetet haec praedixerant non essent credituri,sed illi qui nunquam licca prophetis audierant : audi quomodo per Esaiam prophetico sermone signatur. Quibus non est, inquit,an nunciatum de eo videbunt, & qui non audierunt in telligent. Quod autem his qui meditabantur legem Dei, a pueritia usque in senectutem non credentibus, ad gentes esset omne mysterium transferendum , idem Esaias hoc modo praedicit. Et faciet, inquit,dominus Deus sabaoth omnibus gentibus, in monte isto bibent laetitiam, bibent vinum,

Vngentur unguento in monte isto. Tradet haec omnia gentibus: hoc enim

consilium omnipotentis super omnes gentes. Sed dicent fortasse nobis illi qui se iactant in scientia legis: blasphematis, qui dicitis dominum corruptioni mortis & pallioni crucis fuisse subiectu. Legite ergo quod scriptum nabetis in lametationibus Hieremiae,ubi dicit: Spiritus vultus nostri Christus dominus comprehesus est in corruptionibus nostris, in quo diximus: sub umbra eius vivemus in gentibus. Audis quomodo propheta christum dominum comprehensum esse dicit, & pro nobis, id est, pro peccatis nostris corruptioni traditum: in cuius umbra, quoniam populus ille Iudae rum permansit incredulus, gentilem subiectum esse dicit:quia vivimus noin Israel, sed in gentibus. Quod si operosum non videtur, quam possumus breuiter singulaquet in euangeliis referuntur, qualiter in prophetis pr*dibista sint designemus, v t hi qui prima fidei elementa suseipiunt, testimonia haec habeant in corde descriptam evila eis unquam de his quae credunt, a 'biguitas inimica surripiat. Edocemur per euangelium, quod Iudas unus det amicis& conuiuis Christi tradiderit eum. Audi hoc quomodo praenuncie tur in psalmis: Qui manducauit, inquit, panes meos, ampliauit aduersumme supplatationem. Et alibi: Amici, inquit,mei&proximi mei aduersum me appropinquauerunt & steterun t. Et iterum: Molliti sunt sermones eius super oleum, & ipsi erunt iacula. Vis audire, quomodo molliti sunt i Ve - nil, inquit, Iudas ad Iesum, & dixit ei: Aue rabi, & osculatus est eum Per

Vnde

194쪽

COMMENT. IN SYMBOL.

Vnde dominus ad eu dixit: Iuda, osculo silium hominis tradis Z Triginta tricis argeteis audis eum appretiatum esse cupiditate proditoris. Audi & de hoe prophetica voce. Et dixi, inquit, pd eos. Si bonum est in conspectu vestro:

date mercedem mea, aut abnuite. Et post haec.Et accepi, inquit,triginta argenteos. misi eos in domu domini in costatorium. Nonne hoc est quod Matim i in euangeliis scribitur. Quia Iudas poenitentia ductus reportauit pecunia,&proiecit eam in templo,& discessitΘBene autem ercedem suam dixi ve .lut imputatis & exprobrantis a flectu: etenim tam multa bona opera apud eos egerat,caecos illuminauerat, claudis pedes, paralyticis gressum,mortuis quoque reddiderat vita. Pro his igitur omnibus bonis, mercedem ei restituunt mortem, triginta argenteorum aestimatione pensata. Refertur item in euagellis,quod vinctus est. praedixit hoc sermo propheticu' er Esaiam , M' dicens. Vae animae eorum qui cogitauerunt cogitationem pessima aque

sum semetipsos, dicentes: Alligemus iustu quia inutilis est nobis. Sed dicit aliquis. Nunquid haec de domino intelligenda sunt 3Nu quid dominus ab

hominibus teneri poterat,& ad iudicium pertrahi ZEt de nocte idem pro- Esai. pheta conuincet. Dicit enim his verbis: Dominus in iudiciu veniet cum senioribus & principibus populi. Iudicatur ergo dominus secudii prophetae testimonium,& no solum iudicatur, sed etia flagellis caeditur, & palmis in faciem verberatur,&conspuitur,&omne pro nobis perfer opprobriu indigni tatis. Et quia haec stupescen da erant omnibus cum praedicarentur ab apostolis .idcirco etiam ex persona ipsoru propheta exclamat & dici tmo- ue mine quis credidit auditui nostro 3 Incredibile enim est, ut Deus D lius palliis illa dicatur & praedicetur: ergo & praedictitur per prophetas, ne qua O socredituris dubitatio nasceretur. Ipse ergo ex sua persona Christus dominus dicit: Dorsu in meum dedi ad stagella, & maxillas meas ad palmas, & facie mea non auerti a confusione sputorum. Scribitur etiam illud inter caeteras eius palliones, quὀd alligantes eum duxerunt ad Pilatum. Praesignauit etiahoc propheta,ubi dicit: Et alligantes adduxerunt euxenium regi Iarim. Si eis io obiiciat aliquis &dicat: sed Pilatus non erat rex. Audi ergo quid in conse-ε 7φquentibus refert euangeliu . Audiens, inquit,Pilatus euesse de Galilaea, mi- sit eum ad Herodem,qui erat tunc rex in Israel .Et bene addit nome Iarim, quod est sylvester. No enim erat Herodes de domo Israel, nec de illa vinea Israelitica, quam eduxerat dominus de AEgypto,&plantaverat in cornu in loco uberi: sed erat sylveller id est ex sylva alienigenarur& ideo recte syl- uester est appellatus, quia de Israeliticae vitis nequaqua palmitibus pullulasset. Sed ad hoc quod dicit propheta xenium , couenienter aptauit. Tunc enim Herodes & Pilatus ut euangelium testatur in ex inimicis in concordi- aue, i, am reuocati sunt: & velut reconciliationis suae xenium , iustum sibi inuicem mittebant Iesum. Quid interest dummodo Iesus ut saluator dissidentes reconciliet, & pacem reparet, ac etiam conc*rdiam reddat 3 Vnde etiam de hoc scriptum est in Iob . Dominu reconciliat corda princi-I.b iipum terr. n. Refertur item quod cum Pilatus vellet eum dimittere, om-ς 7'nis populus succlamauerit: Crucifige, crucifige eum. Praenunciat hoc

195쪽

181 RVFFINI PRESBYTERI

quoque Hiercinias propheta, dicens ex pei sona domini ipsius: Facta est, inquit, haereditas mea mihi ,sicut leo in sylva: dedit super me vocem suam, propterea exosus sum eam: & propterea. inquit, dereliqui domum meam. Et iterum alibi dicit, Supra quem aperui stis os vestrum, & aduersus quem

relaxastis linguas vestrasὶ Cum iudicaretur,scribitur tacuisse. Multae de hoc scripturae testantur. In psalmis dicitur, Factus sum sicut homo non audies.& non habens in orc tuo increpationes. Et iterum, Ego tanquam surdus non audiebam, & sicut mutus non aperiens os suum. Et iterum alius propheta dicit. Sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum: in humilitate iudicium eius si ablatum est. Imposita ei scribitur corona spinea. Audi de hoc in Canticis canticorum, super iniquitatem Hierusalem mirantis de iniuria fili j, Dei patris vocem dicentis: Exite, & videte filiae ui rus alcin coronam, qua coronauit eum mater sua: Sed&de spinis ita alius propheta commemorat: Et expectaui ut faceret vitam, fecit autem spinas: oc non militiam, sed clamorem. Ueruntamen ut m y steri j secreta cognoscas, oportebat cum qui peccata mundi venit auferre, etiam terrae malediacta purgare, quς peccante protoplatio sententiam praeuaricationis acceperat , dicente domino: Maledicta terra in operibus suis, spinas & tribulos producet tibi. Propterea ergo spinis coronatur Iesus, ut prima illa conde- . nationis lente uti a solueretur. Ad crucem ducitur,& in ligno totius mundi vita suspenditur. Vis & de hoc propheticis testimoniis confirmari 3 Audi Hieremiam dicentem de hoc: Venite,& inliciamus lignum in panem eius, de conteramus eum de terra viventium. Et iterum Moses destens eos dicit: Et erinita suspensa ante oculos tuos, de timebis per diem de noctem.& nocredes vitae tuae. Sed transcurrendii nobis est: iam enim propositae breuitaris modum excedimus, & breuiatum sermonem longa disertione distendimus: pauca tame addemus, ne penitus quod coepimus, praeteriisse vide

mur. Scribitur Iesus in latere percussus, aquam simul de sanguinem profudisse. Hoc quippe myi lacu est, ipse enim dixerat: Quia fiumina de ventre eius procedent aquae uiuae. Sed produxit & sanguine,quem petierunt Iudaei venire super se & super filios suos. Produxit ergo aqua, quae credentes diluat: produxit de lansumem, qui condemnet incredulos. Potest tamen

etiam intelligi illud quod duplicem gratiam baptismi figurauerit. Unam quae datur per aquam baptii mi, aliam qu per mysterium profusionis san

guinis quaeritur: utrunque enim baptist num nominatur. Quod & si hoc quaeris, cur non ex alio membro, sed ex latere potius produxisse dicatur aqua cie sanguinem Z Videtur mihi per costam mulier indicari. Quia ergo fons peccati de mortis de muliere prima, quae fuit primi Ada costa, proceo sit, fons redemptionis ac vitae de secundi Adam costa producitur. Scriptum cst, quod in passione eius ab hora sexta usque ad horam nonam tenebrae factae sunt. Accipe & de hoc prophetae testimonium dicentis. Occidet tibi sol meridie. Et iterum Zacharias propheta: In illa, inquit, die non erit lux: frigus & pruina erit uno die, & dies illa nota domino, de neque dies, neque nox,& ad vesperam erit lux. Quid tam euidens a pro

pheta

196쪽

COMMENT. IN SYMBOL.

isspheta dici poterat, ut iam tum haec non tam futura praedici, quam narrari praeterita videantur Z Et frigus & pruinam praedixit: propterea enim Petrus calefaciebat se ad ignem . quia frigus erat: & patiebatur frigus non solum temporis, sed & fidei. Addit etiam. Et dies illa nota domino, di nequc dies, neque nox. Qiud est nequc dies, neque noxὶ Nonne aperte de insertis diei tenebi is,& reuocara rursum luce disseruiti No fuit illa dies, neque enim incoepit ab ortu lolis. Neque integra nox fuit: non enim peracto dici cursu spatia sibi debita vel ab initio suscepit, vel ad ultimum determinata per- . . duxit: sed fugata per impiorum facinus lux reparatur ad vesperam. Post horam enim nonam depulsis tenebris sol redditur inundo. Et iterum alius de hoc ipso testimonium dicit. Et obscurabitur super terram in die lux . Docet euangeli j praedicatio, quod etiam milites diuiserunt sibi vel limenta ,sauh.idi. Iesu, & super tunicam eius miserunt sortem. Hoc etiam curae fuit spiritui sancto prophetarum vocibus protest i una Dauid dicit. Diuiserunt sibi ovestimet a mea, S: super vestem meam miserunt sortem. Sed ne de illa qui. ' μ' dem veste quam dicuntur milites illudentes induisse eum, id est de veste coccinea prophetae liluerunt. Audi enim quid dicat Esaias. Qui seli hic qui

venit de Edom, rubor vestimentorum eius ex Bosra Z Quare rubicunda ιι-- sunt vestimeta tua, & indumentum tuum tanquam in torculari calcatum Z Vnde&ipse respondit. Torcular calcaui solus filiae Sion. Solus est qui peccatum non fecit, di abstulit peccata mundi Si enim potuit per unum hominem mors introire,quanto magis per unum hominem qui & Deus erat, potuit vita restitui 3 Refertur etiam quod aceto potatus sit; vel vino myrrhato, quod est amarius felle. Audi quid de hoc propheta pr dixerit. Et i . Os dederunt, inquit, in escam meam fel, & in sui mea potauerunt me aceto. Ad quae respondens iam tunc Moses dicebat de populo illo. Ex vineis So- Deut. domorum vitis eorum, & palmes eorum de Gomorris, uua eorum, Vua fellis, Se botrus amaritudinis ipsis. Et iterum exprobrans cos dicit. Populus stultus & non sapiens, lasc domino retribui ilii Sed &in Canticis ea. dem 'praenunciantur, ubi etiam hortus, in quo crucifixus est dc signatur. Dicite ἡ , ergo. Intraui in hortum meum soror mea, sponsa mea,& vindemiavi myrrham meam: ubi euidenter vinum myrrhatu quo potatus est declarauit. Et spiritum post haec scribi tur reddidisse. Praenunciatu fuerat & hoc per pro' si j, phetam dicetem ex persona iiiij ad patrem. In manus tuas comendo spiritum meum. Sepultus perhibetur,& lapis magnus appositus ante ostili monumenti. Accipe etiam de hoc quid propheticus per Hieremia sermo prς- rare. 3 dixerit. Mortificauerunt, inquit, in lacum vitam meam, & posuerunt lapidem super me. Euidentis lima haec sepulturae eius indicia propheticis Vo- s. . ocibus de lignata sunt Accipe tamen&alia. A conspectu, inquit, iniquitatis ablatus est iu stus, & in pace et flocus eius. Et alibi. Et dabo malignos pro sepultura eius. Et item alius Rccubans dormiuit ut leo,& ut catulus leonis, Esai. 1

quis suscitabit euὶ Sed etiam quod in infernum descendit, cui denter proniiciatur in psalmis, ubi dicit Et in puluere mortis deduxisti me. Et iterum. p. ii , , Quae utilitas in sanguine meo,dum descendero in corruptioneὶ Et iterum . t si

197쪽

Descendi in limum profundi .&non est substantia. Sed &Ioannes dicit. Tu es qui venturus es in infernum sine dubio an alium expectamus3Vnde& Petrus dicit, quia Christus mortificatus carne, vivificatus autem Ipiritu qui in ipso habitat,eis qui in carcere conclusi erant descendit spiritibus prς dicare, qui increduli fuere in diebus Noe. In quo etiam quid operis in infe num egerit declaratur. Sed & ipse dominus per prophetam dicit tanquam de futuro. Quia non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Quod i ursum prophetice nihilominus ostedit impletum, cum dicit: Domine eduxilli animam meam ab inferno, salua ili me ad escendentibus in lacum. Sequitur post haed. Tertia die resii rexit a mortuis. Resurrectionis quippe gloria in Christo claris cauit omne quod prius infirmum de fragile videbatur. Si tibi paulo ante non putabatur esse possibile usque ad mortem venisse immortalem: aspice nunc, quia qui deuicta morte resurrexisse dicitia non potest esse mortalis. Sed bonitatem in hoc intellige creatoris, quia ille ebusque te sequendo descendit, usque quo tu peccando deiectus es. Nec creatorem omnium Deum impossibilitatis accuses, ut ibi putes opus eius caduco lapsu potuisse concludi, quo ille

salutem operaturus peruenire non posset. Inferna &superna nobis dicuntur, qui certa corporis circunscriptione conclusi, intra regionis praescriptae nobis terminos continemur. Deo autem qui ubique est, &nusquam deest, quid infernum est, aut quid supernum 3 Vcruntamen in assumptio neco poris etiam ista complentur. Resuscitatur caro, quae reposita fuerat in sepulcro, ut adimpleretur illud quod dictum est per prophetam. Quia non

dabis sanctum tuum videre corruptionem. Rediit.ergo victora mortuis, inferni spolia secum trahens. Eduxit enim eos qui tenebantur a morte, sicut& iple praedixerat, ubi ait. Cum exaltatus fuero a terra, omnia ad me ipsum traham. At testatur aute de hoc euangelium,cum dicit. Monumenta aperta sunt,& multa corpora dormientium sanctorum resurrexerunt & apparuerunt multis,& ingressi sunt in sanctam ciuitatem: illam sine dubio ingressi sunt ciuitatem, de qua Apo stolus dicit: Que autem sursim est Hierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum. Sicut de ad Hebraeos iterum dicit. Decebat enim eum propter quem omnia, per quem omnia qui multos filios ingloriam adduxerat,auctorem salutis eorum per passionem consummari. Igitur cosummatam passonabus carnem humanam,quq in mortem ceciderat per protoplasti tipsum, resurrectionis virtute re paratam, in dextera Dei sedens in altissimis collocauit ut & Apostolus dicit. Qui simul excitauit nos simulq; sedere fecit in caelestibi Hic enim erat figul', qui veHiere. propheta docet vas de manu sua collapsu&co fractu, rursum eleuauit manib'suis,& reformauit, sicut placuit in cospectu eius. Placuit aute ita, ut corpus uel, mortale & corruptibile susceperat, de sepulcri petra leuatu, &immortaleat 3 incorruptibile effectu ianon in terrenis, sed incclestibus &patris dextera collocauit. Plenae sunt his sacrametis scripturae veteris testa.

meti Nuli' super hoc propheta null' legislator, aut psalmographus siluit,ssed omnis pene sacra de his pagina loquitur: &ideo superfluum videtur

198쪽

COMMENT. IN SYMBOL. 18s

im morari nos ad congreganda testimonia.Pauca tamen admodum ponemus, ad ipsos fontes diuinorum voluminum remittentes eos, qui potare abundantius cupiunt. Dicit ergo flatim in spalmis. Ego dormiui,& soporatus sum, & exurrexi, quoniam dominus luscepit me. Item in alio. Prop i . iiter miseriam inopum & gemitum pauperum nunc exurgam, dicit dominus. Et alibi, sicut iam sv erius diximus. Domine, eduxisti de inferno ani. - 'mam meam, salvasti me a descendent ibus in lacum. Et in alio loco. Quo- Cal. oniam conuersus vivificalii me,& de abysso terrae iterum reduxisti me. Euidentissime in octogesimo septimo spalmo de eo dicitur. Et factus est sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. Non dixit homo , sed sicut homo.Sicut homo enim erat qui descenderat in infernum: sed inter mortuos liber erat, quia a morte teneri non poterat. Et ideo in uno natura humanae fragilitatis potestas ostenditur. Osee autem propheta etiam de tertia die ostic manifestissime pronunciat hoc modo. Sanabit, inquit, nos post biduum: in die autem tertia resurgemus, & vivemus in conspectu eius. Haec aut cinex persona eorum dicit, qui cum ipso die tertia resurgentes, de morte reuocantur ad vitam. Et ipsi sunt qui dicunt. Die tertia resurgemus, & vivemus in conspectu eius. Esaias vero aperte dicit. Qui eduxit de terra pasto- .c; rem magnum ovium. Sed quod & mulieres visurae essent resurrectionem

eius , scribis & pharisaeis & populo non credente, etiam hoc praedixit

Esaias his verbis. Mulieres quae venitis a spectaculo, venite: non enim est upopulus habens intellectum. Sed etiam de illis mulieribus,quae po fh resurrectionem perrexisse ad sepulcrum dicuntur, & quaesisse eum & non inuenisse, sicut de Maria Magdalene, quae refertur venisse ad monumentum ἰ- .ro ante lucem, & non inuento eo flens dixisse ad angelos. Quia tulerunt dominum, renescio ubi posuerant eum: etiam de hoc ita praedicitur in Can ς sticis canticorum. In cubili meo quaesiui eum, & non inueni. De illis quoque qui inuenerunt eum & tenuerunt pedes eius, praedicitur in Canticis anticorum Tenebo eum, & no dimittam eum, quem dilexit anima mea. t Iim Haec interim pauca de multis: breuitati enim studen tes, plura coaceruare non possumus. Ascendit ad c los, sed et ad dexteram patris: inde venturus est iudicare vivos demortuos Consequenti breuitate in sine sermonis hcc

cocinetur, in quibus Q dicitur quidem pala est. Sed consequeterquo sensia intelligi debeant quae dicuntur, ascendisse, &sedere, & venturum esse, nisi secundu dignitate diuini tatis intelligas, aliquid per haec humanae Darigilitatis videbitur indicari. Consummatis etenim his quae in terra gerebatur,&anima de inferni captiuitate reuocata, ascendere memoratur ad caelos, sicut propheta praedixerat. Ascendens in altum, captiuam duxit cap - σώ-6

tiuitatem, dedit dona hominibus: illa licet dona, quae Petrus in Actibus Σ'.

apostolorum de sancto spiritu dicebat. Exaltatus igitur dextera Dei effudit hoc donum quod vos videtis& auditis. Donum ergo spiritus sancti de dii hominibus, quia captiuitatem. quam prius diabosus per peccatum deduxerat in infernum, Christus per mortis suae resurrectionem reuocauit adcclos. Ascendit ergo ad caelos, non ubi verbum Deus ante non fuerat,

199쪽

irc RVFFINI PRESBYTERI

quippe qui erat semper in caelis, & manebat in patre, sed ubi Verbum caro

factum ante non sederat. Denique quia nouus iste ingressus portarum caeli aedituis & principibus videbatur,videntes naturam carnis secreta cclorum penetrantem, dicunt ad inuicem,sicut David plenus spiritu sancto denun- τὸ is ciat, dicens: Tollite portas principes vestras&eleuamini portae aeternales, de introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae Θ Dominus fortis & potens, dominus potens in praelio. Qua vox utique non propter diuinitatis potentiam, sed propter nouitatem carnis ascendentis ad Dei dexteram ferebatur. Cal. ι Dicit & alibi id e David: Ascendit Deus in iubilatione, & dominus in voce tubae.In voce etenim tubae mos est victorem redire de praelio. De ipso quo-- ' que& illud dicitur. Qui aedificat in caelo ascensionem suam. Et item alibi. 'Τ qui ascendit super cherubim,volauit super pennas ventorum. Sedere quoque ad dexteram patris, carnis assumptae my sterium est. Neque enim inco portae illi naturae conuenienter illa absque assiuraptione carnis aptaturmeque sedis c testis perfectio diuinae naturae, sed human conquiritur. Vnde, ut ,i ta dicitur de eo. Parata est sedes tua Deus ex tunc, a seculo tu es. Parata igi- 4.i tura seculo sedes est, in qua dominus Iesus sessurus erat: in cuius nomine omne genu siectatur, c testium, terrestrium,& infernorum,& omnis

lingua confiteatur ei, quia dominus Iesus est in gloria Dei patris. De quo&rs. l. io, Dauid ita refert. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis, donee, ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quae tamen dicta dominus in euangelio disterens, dicesat ad Pharis eos. Si ergo David in spiritu dominum vocat eum,quomodo filius eius est 3 per quod ostendit se secun - , --.is. dum spi ritum dominum, secudum carnem filium esse David. Vnde&ipse in dominus iterum dicit. Veruntamen dico vobis: Amodo videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei. Et Petrus apostolus dicit de Πῆς - christo, quod est in dextera Dei sedens in caelis. Sed & Paulus ad Ephesios

scribens. Secundum operationem, inquit, poteriς Virtutis eius,quam operatus est in Christo,suscitans eum a mortuis,&sedere faciens in dextera sua. Quod autem veniat iudicaturus vivos & mortuos, multis quidem diuinarum scripturarum testimoniis edocemur. Sed prius quam propheticis hic eloquiis pr dicta doceamus, illud necessarie arbitror admonendum,quddista i dei traditio quotidie nos vult de ad uetu iudicis esse solicitos, ut aetas nostros ita praeparemus, tanquam reddituri imminenti iudici rationem. 1Mm Hoc enim erat quod de propheta dicebat de viro beato: Quia disponit sermones suos in iudicio. Quod autem dicitur iudicare vivos &mortuos, non

ideo dicitur, quod alij viiii, alij mortui ad iudicium veniant: sed quod animas simul iudicabit & corpora, in quibus vivos animas, mortuos corpora Mati Lio nominauit. Sicut &ipse dominus loquitur in euangelio, dicens. Nolite timere eos qui possunt corpus occidere, animae autem nihil possunt facere: sed timete potius eum, qui potest de animam & corpus perdere in gehennam. Nunc iam paucis si videtur etiam per prophetas haec praedicta est odoceamus. Plura autem testimonia cum volueris, ipse tibi de scripturarum la-M ὼς, D tirudine congregabis. Dicit ergo Malachias propheta. Ecce veniet domi

200쪽

COMMENT. IN SYMBOta i8

nus omnipotes, & quis sustinebit die aduentus eius, aut quis sustinebit aspectum eius Z quia ipse ingreditur sicut ignis conssatorii, & sicut herba lauantium,& sedebit constans & purgans, sicut aurum. Ut autem euidentius cognoscas, quis sit iste dominus de quo haec dicuntur: audi quid & Danies Ipropheta pronunciet. Videbam, inquit, in visu noctis, ct ecce cum nubibus caeli, quasi filius hominis, veniens, usque ad vetustum dierum peruenit, &in conspectu eius oblatus est liber:& ipsi datus est principatus & honor & regnii:& omnes populi,tribus & linguae ipsi seruiet & potestas eius, potestas qterna, quς no prςteribit,& regnu eius no corrupetur. Ex his ergo cdocemur, non ibium de aduentu & de iudicio, sed & de potes late eius ®no,quia potestas aeterna sit,& sine corruptionis fine sit regnum: sicut &in symbolo dicitur. Et regni eius non erit finis. unde valde alienus a fide est, qui regnum christi dicit aliqua Jo finiendum. Scire tamen debemus, quod salutarem Christi aduentum hunc conatur inimicus addecipiendos fideles

callida fraude simulare,& pro filio hominis, qui ex pectatur venturus in maiestate patris sui, filium perditionis in prodigiis & signis mendacibus

praeparare,ut pro Chtilio, mundo huic introducat antichristum: de quo dc dominus in euangeliis praedixit Iudaeis. Quia ergo veni in nomine patris mei, & non receptilis me alius veniet in nomine suo ,&ipsum recipietis. Et iterum dicit: tunc videbitis abominationem desolationis stante in loco Maith. se

sancto, sicut dicit Daniel propheta, qui legit intelligat. Daniel ergo de aduentu erroris istius plenius di latius in suis visionibus edocet, ex quibus valde operosum est nunc exempla ponere, qui satis amplis narrationibus dilatatur: & ideo scire de his plenius volentem, ad ipsas magis recensendas renet timus visiones. Sed& Apostolus dicit de eo. Nequis vos seducat ullo a. ra g. i. modo .quoniam nisi discessi venerit primum, de reuelatus fuerit homo pe cati , filius perditionis, qui aduersatur & extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur: ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam ipla sit Deus. Et paulo post. Et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, & euacuabit eum illuminatione aduentus sui, cuius est aduentus secundum opera satan in omni virtute, signis & prodigiis mendacibus.Et item paulo post. Et ideo mittet illis Deus

operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non

crediderunt veritati. Propterea ergo propheticis & euagelicis atque Apostolicis Vocibus nobis pr nunciatur sic error, ne qui pro aduentu Christi, aduentum credant antichristi: sed sicut ipse dominus dicit. Cum dixerint M. - vobis: ecce Christus hic, aut ecce illic, nolite credere. Venient enim multi pseudochristi S pseudoprophetae,&seducent multos. Sed quomodo demostrauerit iudiciu veri Christi, videamus.Sicut fulgur, inquit,de Oriente respledet usque in Occidete; ita erit ad uetussili j hominis. Cum ergo aduenerit verus dominus Iesus Christias, sedebit,& iudicium statuet: sicut & in euagellis dicit. Et segregabit oves ab licedis, i. iustos segregabit ab iniustis:

sicut&Αposto scribit. Quia omnes nos stare oportet ante tribunal Christi, arast 11.

Vt rccipiat unusquisque propria corporis prout gessi , siue bona siue mala.

SEARCH

MENU NAVIGATION