Ruffini Aquileiensis presbyteri Opera quae extant, partim antehac nunquam in lucem edita, partim nuper ope doctissimorum virorum emendata & castigata, & in duos tomos diuisa. Cum indicibus, tum locorum Sacrae Scripturae explicatorum, tum rerum & verb

발행: 1580년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

nibus iudicari. Propter quod dei solius inter vos expectate iudicium, &vestra iurgia quaecunque sunt,ad illud diuinum reseruentur examen. Vos etenim nobis a Deo dati estis dij,& conue mens non est ut homo iudicet

deos, sed ille solus de quo scriptum est': Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos diseernit. Et ideo his omissis, illa qui ad fidem Dei pertinent, absque ulla animorum coluentione discingite. Quum hic dixissit, omnes simul querimoniarum libellos iussit exuri, ne innotesceret .li hominiim similatu, sacerilotinii. verum quum per dies multos in episcoporum concilio de fide qu tio verteretur, & nonnulli diuersissentirent,ac vehementer coeptis Arii fauerent, plures tamen erant qui impium execrarentur inceptum. Cumque in eodem concilio esset confessorum magnus numerus sacerdotum, omnes A rii nouitatibus aduersabatur

Fauebat vero ei viri in qu stionibVallidi,&ob id simplicitati fidei aduersi.

π.m. O Uantam vero virtutem habeat fidei simplicitas, etiam ex his qui inibi gesta reseruntur, agnoscimus. Etenim cum pro studio religiosi Imperatoris,ex omni terra iacerdotes dei colitent,opinione comoti philosophi quoque & dialectici valde nobiles Δ opinata sumi conuenerunt. In quibus quidam insignis in arte Dialectica, per dies singulos, confictus summi certaminis cum episcopis nostris,uiris adetque in Dialectica non improb biliter eruditis, mouebat: & fiebat ingens spectaculum , conuenientibus ad audiendu doctis&litteratis viris. Nec tamen ullo genete philosophus concludia quoquam poterat, aut constringi. Tanta etenim dicendi arte obiectis quςstionibus occurrebat,ut ubi maxime putaretur adstrictus, v. lut anguis lubricus laberetur. Sed ut ostenderet Deus, quia non in sermone regnum Dei, sed in virtute consistit,quidam ex confessoribus simplicis. mς naturae vir, & nihil aliud sciens nisi Iesum christum,&hunc crucifixum inter c eros auditores episcopos aderat. Qui cum vidisset philos phum inlultantem nostris,&callida se disputationis arte laetatem, poscit ab omnibus locum, velle se paucis cum p nilosopho sermocinari. Tum v ro nostri, qui simplicitatem viri & imperitiam de sermone duntaxat nossent, pauere,& velut pudorem quendam pati, ne forte apud callidos homines risui essiceretur sanctas inplicitas.Perstitit tame senior, &hinc mouit sermonis exordium . In nomine, inquit, Iesu Christi philosophe audi quae vera sunt. Deus unus est qui secit caelum & terram, quique homini, quem de terrae limo formauerat,spiritum dedit: uniuersa quae videntur &ruae non videntur, virtute vel bi tui creauit,&spiritus sui sanctificationermauit. Hoc versum ac sapientia, quem nos filium dicimus, humanos

miseratus errores, ex virgine nascitur, & per passionem mortis a perp tua nos morte liberauit, ac resurrectione sua aeternam nobis contulit vitam . Quem de expectamus iudicem omnium quae gerimus esse venturum: credis hoc ita esse philo phe 3 At ille velut si nunquam ullum sermonem cotradicendi didicisset, ita obstupefactus virtute dictorum, mutus ad omnia, hoc solum potuit respondere, ita sibi videri, nec aliud verum pile quam quod dixerat. Tum senior: Si haec, inquit, ita esse credis, su

212쪽

HISTOR. ECCLES. L I B. I.

ge& sequere me ad Dominicum,& huius fidei signaculum suscipe. Et phi losophus conuersus ad discipulos suos, vel ad eos qui audiendi gratia conuenerant: Audite, inquit, o eruditi viri: donec verbis mecum gesta res est, verba verbis opposui, &qu. aedicebantur, dicendi arte subuerti: ubi vero pro verbis virtus processit ex ore dicentis, non potucrut resistere verba virtuti, nec homo aduersari potuit Deo. Et ideo u quis vestrum potuit in his qui dicta sunt sentire quς lensi, credat Christo,& sequatur hunc senem, in quo loquutus est Deus. Ita philosophus Christianus effectus,tadem se gratulatus est victum.

FVit praeterea in illo concilio &Paphnutius, homo dei, episcopus exco alli Esypti partibus confestar, ex illis, quos Maximianus dexteris oculis

effossis.&sinistro poplite succiso, per metalla damnauerat. Sed in hoc tan- . illa virtutum inerat gratia , ut signa per eum non minus quam dudum per Apostolos fierent.Nam & daemones verbo tantum fugabat, & aegros sola oratione curabat. sed S: caecis visum dicitur reddidist e,& paralyticos ad stabilitatem corporis reuocasse. Quem Constantinus in tanta veneratione& assectu habuit, ut saepius eum intra palatium euocatum complecteretur, illum oculum qui in confessione fidei fuerat evulsus, auidioribus osculis demulceret. eorum numero,&si quid adhuc eminentius, fuisse dicitur etiam Spi- Ο mridion Cyprius episcopus, vir unus ex ordine prophetarum, quantum etiam nos eorum qui eum viderant narratione comperimus. Hic pallor ovium etiam in episcopatu positus permansit. Quadam vero nocte cum ad caulas fures venissent, & manus improbas quo aditum educendis ovibus facerent, extendissent, inuisibilibus quibusdam vinculis restricti,usque ad luce velut traditi tortoribus permanserunt Cumvero oves ducturus ad pancua matutinus se ageret senior, videt iuuenes absque humanis vinculis incautis pendere districtos. Cuque causam nox et coperisset,absoluit sermone

quos meritis vinxerat: & ne eis inanis nocturna cederet occupatio .Tollite inquit, o iuuenes unum vobis arietem, ne sine causa venisse videamini, que

melius prece quam furto quaesisse conuenerat.Tradunt de hoc etiam illud factum mirabile: filiam habuit Irene nomine, quae ei cum bene ministrasset virgo defuncta est. Post eius obitum venit quida dices, se ei quodda depositum comendasse. Rem gestam ignorauerat pater.Perquisitum in tota domo, nusquam quod poscebatur inuentum est. Persistebat tame ille qui comendauerat,& ste tu ac lachrymis perurgebat: vitae suae quoque illaturum se esse exitium, nisi commendata reciperet, testabatur. Permotus lachrymis eius senex, ad sepulchrum filiae properat, atque eam ex nomine clamitat.

Tum illa de sepulchro: Quid vis, ait, pater ξ Commendatum, inquit, illius ubi posuisti 3 At illa locum designans. illic, ait, inuenies defossum. Regresssus ad domum, rem sicut filia de sepulchro responderat, repertam, tradidit reposcenti. Sed & multa alia eius feruntur gesta mirabilia, quae etiam nuc ore omniu celebrantur. Tales igitur in illis adhuc teporibus permulti

viri in ecclesiis domini refulgebat,ex quibus plurimi in illo cocilio fuerui.

213쪽

Sed&Athanasius eodem tepore Alexandriae diaconus, Alexandrini episcopi aderat consiliis,senem quam plurimis iuuans. Interea per dies singulos agitabatur conuentus, nec facile aut temere de re tanta statuere audebant. Evocabatur frequenter Acius in concilium, & assiduo tractatu assertiones eius discutiebantur,& quid aduersum haec teneri deberet aut statui summa cum liberatione quaerebatur Verum post diutinum multumque

tractatum placet omnibus, ac velut uno cunctorum ore & corde decernitur omisis scribi debere, id est,eiusdem cum patre substantiae filium confiteri, idque firmissima omnium sententia pronuntiatur. Decem &septem soli tunc fuisse dicuntur,quibus Arii fides magis placeret,extrinsecus crea ri . f. tum dei filium ex nullis substantibus,&non ex ipsa patris deitate progena n. Pis nitum confirmantes. Desertur ad Constantinum sacerdotalis concilij sententia. Ille tanquam a Deo prolatam veneratur. Cui si quis tentasset obniti , velut contra diuina statuta venientem, in exilium se protellatur actum m. Sex igitur soli cum Ario se patiuntur expelli, icti qui vero undecim consilio inter se habito, adquiescunt ad subscribendum manu sola, non mente Cuius simulationis auctor praecipue extitit Nicomediae episcopus Eusebius Interim quoquo modo aliis veritate aliis simulatione sicut post exitus docuitὶ subscribentibus,&de singulis quibusque ecclesiasticis o seruationibus certa statuta figentibus, consilium diremptum est. Exemplum autem expositionis fidei eorum qui conuenerant,infra scriptum est. Exemplum fidei Nicen . ep. m. Redimus in Vnum Deum, patrem omnipotelem,omnium visibilium & inuisibilium factorem. Et in unum dominum nostrum Iessem Christum filium dei de patre natum unigenitum, id est, de substantia patris, deum ex dco, lumen ex lumine, deum verum ex deo vero, natum, non factum, ομου ins patri, hoc est, eiusdem cum patre substantiae, per quem omnia facta sunt, quae in caelis & quq in terra. Qui propter nos & propter nostram salutem descendit,&incarnatus est homo factus, passus est,& resu rexit tertia die, S ascendit in caelos, inde venturus iudicare vivos & mortuos. Et in spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt, erat aliquando quando non erat,&antequam nasceretur non erat, & quia ex nullis et substantibus factus est,aut ex alia subsistentia vel substantia, dicunt esse rin ire, aut conuertibilem vel mutabilem silium dei, anathematizat catholica & apostolica ecclesia. r. Statuunt praeterea obseruandum esse in ecclesiis, nequis ex his qui semetipsos impatientia libidinis exciderunt,ueniret ad clerum. H. Et nequis nuper assim plus ex vita vel conuersatione gentili, accepto

baptisno,antequam cautius examinetur,clericus fiat. m. Et ne quis episcoporum caeterorumque clericorum cum extraneis

mulieribus habitet, praeterquam cum matre, vel sorore, vel vel si quae sunt huiuimodi neces studinum personae. iiii. Et ut episcopus si fieri potest a totius prouinciae episcopis ordinetur. Si hoc dissicile est,certe non minus quam a tribus,ita tamen, ut Vc tropoli-

214쪽

HISTOR. ECCLE S. . t 99tani episcopi maxime vel pr sentia, vel auctoritas habeatur. Absque quo

ordinationem irritam esse voluerunt. V. Et ne, quem alius episcopus de ecclesia expulerit , siue clericum, sue laicum, suscipiat alius. Sanc ne hoc aut iracundia aliqua, aut contentione

vi fieri soleii iniuste factum remedium non haberet, decernunt per singulos annos in singulis quibusque prouinciis secundo ab omnibus episcopis prouincialibus concilia agi debere, S: de huiuscemodi negociis iudicari,ut ii forte ab uno inique aliquid gestum est, a caeteris emendetur. Si recte, ut

ab omnibus confirmctur. vi. Et ut apud Alexandriam &in urbe Roma, vetusta consuetudo seruetur, ut vel ille AEgypti, vel hic suburbicariarum ecclesiarum sollicitudinem

gerat.

vii. i Et visi forte inordinando episcopo, duo vel tres pro aliqua con tione dissentiant, reliquorum auctoritas, &praecipue Metropolitani cum caeteris firmior habeatur. Vu i. Et ut episcopo Hierosolymorum antiquitus tradita honoris praero' ngatiua seruetur, manente nihilominus & Metropolitani ipsius prouinciae dignitate. ix. Et ut Catharos qui apud nos Nouatiani sunt si forte poenitentes ad ecclesiam conuertantur, confestos ecclesiastica dogmata, clericos in ordine quidem suo suscipi debere. Sed ordinatione data, fine si episcopus ipsorum veniat ad episcopum no strum, debere eum in presbyterorum loco sedere. Episcopi vero nomen manere apud illum soluto, ut catholica semper tenuit fidem, nisi sua voluntate ipse eum tali nomine non orare Voluerit, vel si placuerit, ut quaerat ei episcopi locum vacantem, hoc sit in ipsius potestate x. Et ne in una ciuitate duo sint episcopi.

xi. Et si qui forte indiscrete ad lacerdotium prouecti, postmodum Vel ipsi aliquid de se criminosum confessi sunt,uel ab aliis revicti,ut abiiciatur. sed &liqui ex his qui lapsi sunt, & per ignorantiam sorte ordinati rζcogniti fuerint, ut abiiciantur. xii. Et si qui absque tormentis in persecutionibus lapsi sunt, & ex corde agunt poenitentiam, quinque annos inter catechumenos faciat, & duobus annis post hoc fidelibus tantum in oratione iungantur, & ita postmodum suscipiantur. x Iii Qui vero propter confessonem militiam abiecerant, &rursum ad hanc abierunt, host tredecim annis poenitentiam gerere, & postea suscipi, i, si tamen ex corde poenitentiam gerant. Esse tamen in potestate episcopi moderandi facultatem, si eorum mi istuosam& attenta poenite tia. Viderit. xiiii. De his vero qui vita excedunt poenitentibus, decernunt, Vacuum nullum debere dimitti. Si quis sane accepta communione superuixerit,de' bere eum tempora statuta complere, vel certe prout moderari episcopu

voluerit.

V. De catechumenis qui prolapsi sint, statuerunt tribus annis eos a cate

215쪽

chumenorum oratione separatos, postea recipi debere. xvi. Et ne de ciuitate inferiori ad maiorem ecclesiam transire quis ambiat sue episcopus, siue etiam alius clericus. xvi i. Et ne quis clericus qui derelicta ecclesia sua,nulla existente causa probabili vagatur & oberrat per alias ecclesias, suscipiatur in communionem. xviii. Et ut nemo eum qui ad alium pertinet, subripiens,in sua ecclesia o dinet clericum absque consensu illius ad quem pertinet. xixi Et nequis clericus aut usuras accipiat, aut frumenti vel vini ampliationem,quod solet in nouo datum, V euexcuplum, vel etiam duplum recbpi : quod si faciat, tanquam turpis lucri reum abiiciendum. xx. Et ne diaconi presbyteris praeferantur, neve sedeant in concessu prepr--- byterorum, aut illis praesentibus eucharistiam dividant, sed illis agentibus IT . solum ministrent. Si vero presbyter nullus sit in praesenti, tunc demum

fore quis etiam ipsis licere diuidere: aliter vero agentes, abiici iubent. xii. Et ut Paulianistae,qui sunt Photiniani, rebaptizentur. alaph uni, xxii. Sed &diaconissas, quoniam quidem manus impositionem non a cipiunt etiam ipsas inter laicos esse debere. Igitur cum de his prout diuinarum legum reuerentia poposcerat,decreuissent, sed&de obseruatione paschae antiquum canonem, per que nulla de reliquo varietas oriretur,'ecci

sis tradidissent,omnibus rite dispositis, ecclesiarum pax & fides in Orientis atque Occidentis partibus una atque eadem seruabatur. PEr idem tempus Helena Constantini mater foemina incomparabilis G de &religione animi, ac magnificentia singulari,cuius iure C5stantinus& esset filius & crederetur,diuinis admonita visionibus, Hierosolima potit, atque ibi locum in quo sacrosanctum corpus patibulo aflixum pependerat , ab incolis perquirit. Qui idcirco ad inueniendum dissicilis erat, quod ab antiquis persecutoribus simulachru in eo Veneris fuerat defixu, vi si quis Christianorum in loco illo Christit in adorare voluisset, Venerem videre diar adorare. Et ob hoc infrequens & pene obliuioni datus f. erat locus. Sed cum sui supra diximusὶ religiosa foemina properasset ad locum coelesti sibi inditio designatum, cucta ex eo prophana & polluta

deturbans, in altum purgatis ruderibus,tres confuso ordine reperit cruces.

Sed obturbabat reperti muneris laeticiam uniuscuiusque crucis indiscreta proprietas. Aderat quidem & titulus ille, qui Graecis, & Latinis,atque H braicis litteris aPilato fuerat co scriptus sed nec ipse satis euideter dominici prodebat signa patibuli. Hic iam human ambiguitatis incertum, diuinum sagitat testimonium. Accidit in eadem urbe prima iam quandam loci ibi ius foeminam graui aegritudine consectam, seminecem iacere. Macarius per idem tempus ecclesiae illius episcopus erat. Is ubi cunctantem reginam atque omnes pariter qui aderant videt: Adferte linquiti huc totas quae repertae sunt cruces, &quaesit quae portauerit dominum, nunc nobis adaperiet Deus. Et ingressus cum regina pariter & populis ad eam quae decumbebat, defixis genibus huiuscemodi ad eum precem profudit. Tu

216쪽

HISTOR. ECCLEs.UL I B. I. IN domine, qui per unigenitum filium tuum salutem generi humano e

perpallionem crucis conferre dignatus es,&nunc in nouissimis temporibus adsipitasti in corde ancillae tuae perquirere lignum beatum. in quo salus nostra pependit, o stende euidenter ex his tribus, quae crux fuerit ad dominicam gloriam,vel quae extiterit adseruile supplicium,ut haec mulier

quae semiuiua decumbit, statim ut eam lignum salutare contigerir,a mor-ristinuis reuocetur ad vitam. Et cum haec dixisset,adhibuit primo unam ex Ur c Gitibus, & nihil profecit. Adhibuit secundam, &ne sic quidem aliquidi; in

aetiam est. Vt vero admouit tertiam, repente adapertis oculis mulier consurrexit, testabilitate virium recepta, alacrior multo quam cum sana fuerat, tota domo discurrere&magnificare dei potentiam coepit. Sic cui denti indicio regina voti compos effecta, templum mirificum in eo loco in quo crucem repererat,regina ambitione costruxit. Clavos quoque quibus corpus dominicum fuerat affixum, portat ad filium. Ex quibus 1lle frenos composuit, quibus uteretur ad bellum. Et ex aliis galeam nihilominus belli usibus aptam fertur armasse. Ligni vero ipsius salutat is partem detulit filio , partem vero thecis argenteis condita dereliquit in loco: quς ctiam nunc ad memoriam sollicita veneratione seruatur. Reliquit etiam hoc indicium religiosi animi regina venerabilis: Virgines quas ibi repe- -- .rat deo sacratas, inuitasse ad prandium ,& tanta eas deuotione curasse di. citur', ut indignum crederet, si famulorum uterentur officiis, sed ipsa manibus suis, famulae habitu succincta, cibum apponeret, poculum porrigeret, aquam manibus infunderet, & regina orbis ac mater imperi j, famularum Christi se famulam deputaret. Et haec quidem Hierosolymis ge-o η.316. sta. Interea Constantinus pietate fretus, Sarmatas, Gothos,aliasque barba

ras nationes, nisi quae vel amicitiis , vel deditione sui pacem praeuenerant, in solo proprio armis edomuit. Et quanto magis se religiosius ac humilius deo subiecerat, tanto amplius ei deus uniuersa subdebat. Ad Antonium Ahisus quoque primum eremi habitatorem, velut ad unum ex prophetis litteras suppliciter mittit, ut pro se ac liberis domino supplicaret. Ita non solum meritis suis,ac religione matris, sed & intercessone sanctorum, commenda bilem se deo fieri gestiebat. Sane quoniam tanti viri Antonij fecimus mentionem, de virtutibus eius atque institutis, de sobrietate mentis, ut insolitudine vitam degens, usus solummodo consortio fuerit bestiarum, &de dςmonibus crebros agens triumphos placuerit deo supra cunctos mortales, utque institutionis suae praeclara usque in hodiernum monachis exempla reliquerit, volentem me aliqua exponere ille libellus exclusit, qui ab Athanatio scriptus,etiam Latino sermone editus est. Propter quod nos, omissis his quae ab aliis iam dicta sunt, ea memorabimus, quae quamuis gestorum contineacfides, & ab his tamen qui longe positi sunt,obscurior

fama subtraxit.

IN ea diuisione orbis terrae quae ad praedicandum verbum dei sorte per Apostolos celebrata est, cum aliae aliis prouinciae obuenissent, Thomet Parthia,&Matthaeo AEthiopia, eique adhaerens citerior India Bartholo-

217쪽

RvFFINI PRESBYTERI

meo dicitur sorte decreta. Inter quam Parthiamque media, sed longo interior tinetii,India ulterior iacet, multisvariisque linguis & gentibus habitata, quam velut longe remotam, nullus Apollolicq pr dicationis vomerim prellerat, quae tamen temporibus Conitamini tali quadam ex causa semina fidei prima suscepit. Metrodorus quidam philosophus, inspiciendorum locorum ,& orbis perscrutandi gratia, ulteriorem dicitur Indiam penetralle. Cuius exemplo etia inuitatus Meropius quidam Tyrius phil sophus simili ex causa adire Indiam voluit, habens secum duos puerulos, quos liberalibus litteris utpote propinquos instituebat. Quorum unus qui erat iunior Edesus, alter Frumentius vocabatur. Igitur perui sis, di in notitia captis his quibus animus pascebatur, cum philosophus redire cae-pis et, aquae vel caeterorum necessariorum causa ad portum quendam nauis qua vehebatur applicuit. Moris est inibi Barbarorum , ut ii quando foedus tibi cum Romanis turbatum vicinae nunclauerint gentes, omnes qui apud eos ex Romanis inuenti fuerint, iugulentur. Invaditur nauis philosophi: cuncti cum ipso pariter perimuntur. Pueruli reperti stab arbore ni

ditantes & lectiones suas parantes,Barbarorum miseratione seruati, duc

tur ad regem. Horum ille alterum, id est, Edesum sibi pincernum fecit. Frumentio vero, quem quasi perspicacem deprehenderat & prudentem,

ratio laessitas scriniaque commisit. Ex quo & in honore magno apud rege habiti,&in amore. At vero moriens rex, uxorem cum paruulo filio regni

dereliquit haeredem . adolescentibus autem quid vellent, agendi dedit liaberam facultatem. Quos tamen regina suppliciter exorat, tanquam quae nihil haberet in toto regno fidelius,ut secum usquequo adolesceret filius, regendi regni sollicitudinem partirentur:&praecipue Frumentium, cuius prudentia ad moderandum sufficeret regnum. Nam alius fidem puram, &sobriam mentem sina pliciter exhibebat. Idque dum ageret,®ni gubem

nacula Frumentius haberet in manibus, Deo mentem cius & animos initigante, requirere sollicitius coepit,si qui inter negociatores Romanos Chrisitiani ellent, &ipsis potestatem maximam dare, ac monere,Vt conuent, cula per loca singula aceren t,ad quae Romano ritu orationis catis a constuerent. Sed & ipse multo magis eadem facere,& ita caeteros cohortati, fauore & beneficiis inuitare, praestare quicquid opportunum fuisset, loca aedificiis, aliaque necessaria praebere, & omnimodo gestire,ut Christianorum inibi se me exurgeret Sed cum regius puer adoleuisset, cui procurationem

regni gerebat it,expletis omnibus & ex fide traditis, multum licet detinetibus&rogantibus ut manerent regina vel si io,ad orbem tamen nostrum reuertuntur. Et Edesio festinante Tyrum, parentes propinquosque reuisere, Frumentires Alexandriam pergit, dicens, aequum non esse, opus Occultare Dominicum. Igitur rem omnem t gesta est exponit episcopo, ac mouet ut prouideat virum aliquem dignum, quem congregatis iam plurimis Christianis.& ecclesiis constructis in Barbarico solo, episcopum mittat.Tum vero Athanasius nam is nuper sacerdotium susceperat attenti us& pr opensius Frumenti j dicta gestaque considerans,in concilio sacer dotum

218쪽

HISTOR. ECCLES. LIB. I. 2 3dotum ait: Et quem alium inueniemus virum talem, in quo sit spiritus Dei in ipso sicli t in te, qui haec ita possit implere ὶ Et tradito ei sacerdotio, redire eum cum domini gratia unde venerat iubet. Quique cum episcopus perrexisset ad Indiam, tanta ei data esse a deo virtutum gratia dicitur, ut signa pereum Apostolica fierent, & infinitus numerus Barbarorum conuertere

tur ad fidem. Ex quo in Indiae partibus & populi Clitillianorum & ecclesiet factae sunt ,& sacerdotium caepit. Quae nos ita gesta, non opinione vulgi, sed ipso Edeso Tyri presbytero postmodum facto, qui Frumentij comes

prius fuerat, referente cognouimus.

P Er idem tempus etiam tberorum gens, quae sub axe Pontico iacet, ver- a. bi dei foedera,& fidem futuri sui ceperat regni. Sed huius tanti boni prς- stitit causam mulier quaedam captiua, quae apud eos reperta, cum fidelem& sobriam satis ac pudicam duceret vitam , totisque diebus ac noctibus Multo mobsecrationes deo peruigiles exhiberet, in admiratione esse ipsa rei nouitas Barbaris caepit,&quid hoc sibi velit, curiosius perquirebant. l lla, ut reserat, simpliciter Christum se deum hoc ritu colere fatebatur. Nihil ex hoc amplius Barbari praeter nouitatem nominis mirabantur. Verum futfieri solet in ipsa perseuerantia curiositatem quandam mulierculis inferebat , si quid emolumenti ex tanta deuo tione caperetur.Moris apud eos ense dicitur, ut si paruulus aegrotet, circunferatur a matre pre singulas domus, quo scilicet si quis experti aliquid remedii nouerit, concat labo latir :Cumque mulier quaedam paruulum suum per omnes circumtulisset ex na

re, nec aliquid remedij cunctas domos lustrando cepisset, venit etiam ad captiuam, ut si quid sciret, ottenderet . Illa se humani quidem remedij ni- .hil scire testatur, deum tamen suum christum quem colebat, dare ei desperatam ab hominibus posse salutem confirmat. Cumque cilicio suo paruulum superposuisset, atque ipsa desuper orationem fudisset ad dominum, sanum matri reddidit infantem. Sermo defertur ad plures, factique fama magnifici usque ad aures reginae perlabitur. Quae dolore quodam grauissimo corporis assi icta, in desperatione maxima erat. Rogat ad se captiuam deduci. Illa ire abnuit, ne pret sumere amplius aliquid qu sexus sineret, vidererur. Ipsam se regina deferri ad captiuae cellulam iubet. Qtum similiter supra cilicium suum positam, inuocato Christi nomine, cotinuo post precem, sanem de alacrem fecit exurgere. Christumque esse deum, dei summi filium, qui salutem hane cotulerit, docet, eumque quem sibi auctorem suae sciret esse incolumitatis, & vitae, commonet inuocandum. Ipsum namque esse,qui & regibus regna distribuat, de mortalibus vitam. At illa cum laet tia domum regressa,marito perconctanti,causam tam subitet sanitatis aperuit, 'uique cum pro salute coniugis ictus,&mulieri munera deferri iuberet,illa: Horum, inquit 5 rex nihil captiua dignatur: aurum despicit,argenium respuit, ieiunio quasi cibo pascitur: hoc solum ei muneris dabimus, si eum, qui me illa inuocante sanauit, christum deum colamus. Ad hoc tunc rex segnior fuit, & interim distulit, s pius licet ab uxore commonitus,do nec accidit quadam die venante eo in sy luis cum comitibus suis, obscurari

219쪽

RUFFINI PRESBYTERI

densi sinis tenebris diem .de per tetrae noctis horrore luce subducta, caecis iter grestibus denegari. Alius ali 0 diuersi ex comitibus oberrant, ipse s

lus densissima obscuritate circundatus, quid ageret, quὐ severteret nesci bat . cum repente anxios salutiς desperatione animos cogitatio talis ascendit. Si vero deus est Cliri Ilus ille quem uxori suς captiua praedixerat, nunc sede his tenebris liberet, ut ipsum ex hoc omissis omnibus coleret. Ilico ut haec nondum verbo, sed sola mente deuouerat, reddita mundo dies,rege advibem perducit incolumcm. Quique reginae rem protinus ut gesta est pandit . Euocari iam iamque captiuam, de colendi ritum ut sibi tradat, e R Ut c poscit: neque se ultra alium deum quam Christum veneraturum esse con- Adest captiua, edocet deum Christum. supplicandi ritum venerandique modum,in quantum de his aperire feminae phaserat, pandit. Fabricari tamen ecclesiam monet, formamque describit. Igitur rex totius gentis Ζαλ populo conuocato, rem ab initio quae erga se ac reginam gesta fuerat, ex- ponit sile: iique edocv,& nondum initiatus in sacris, fit iliae gentis Apostolus Credunt viri per regem, feminae per reginam. cunctisque idem volentibus ecclesia exstruitur instanter: de eleuato iam perniciter murorum ambitu, tempus erat quo columnae collocari deberent. Cumque erecta prima vel l ecunda ventum fuisset ad tertiam, cosumptis omnibus machianis, de bounrhominumque viribus, cum media iam in obliquum fuisset erecta, de pars reliqua nullis machinis erigeretur, repetitis secundo & tertio ac saepius viribus,ne loco quidem moueri attritis omnibus potuit. Admiratio crat totius populi ,regis animositas hebescebat: quid fieri deberet. omnes simul latebat Sed cum interuentu noctis omnes abscessiissent,cunctique mortales & ipsa opera cessarent, captiua sola in oratione pernoctas mansit intrinsecus : cum ecce matutinus S anxius cum suis omnibus in-M grediens rex,videt columnam, quam tot machinae ac tot populi mouere

is , non quiverant, erectam, de supra basim tuam librate suspensim, nec tamen lii perpositam, sed quantum unius pedis spatio in aere pendentem.

Tunc vero omnes populi contuentes & magnificantes deum, veram esse

regis fidem, &captiuae religione praessentis miraculi testimonio perhibebant. Et ecce miratibus adhuc de stupentibus cunctis,in oculis eorum sensim supra basim sitam nullo contingente, columna deposita, summa cum libratione consedit Post hoc reliquus numerus columnarum tanta facili late suspensus est, ut omnes quae superfuerant, ipsa die locarentur. Pol ea vero quam ecclesia magnifice constructa est, de populi fidem Dei maiore

ιιὸ idis ardore sitiebant, captiuae monitis ad imperatorem Constantinum totius μ' - gentis legatio mittitur: res gesta exponitur: sacerdotes mittere oratur,qui

. M. H. ptum erga te dei munus explerent. Quibus ille cum omni gaudio de

honore transmissis, multo amplius ex hoc laetatus est, quam si incognitas Romano imperio gentes de regna ignota iunxisset. Haec nobis ita gesta, fidelissimus vir Bacurius, gentis ipsius rex, dc apud nos Domesticorum Comes cui summa erat cura Sc religionis dc veritatis exposuit, cum nobiscuPalestini tunc limitis Dux, in Hierosolymis satis unanimiter degeret. Sed ad

220쪽

HISTOR. ECCLES. LIB. I.

Ρ Osteaquam religios principis mater Helena summis Romani regni ho - c est. χιnoribus affecta, ex hac luce discessit, Constantia tunc Licinij relicta .

fratris Augusti solatiis utebatur. Huic accidit presbyterum quendam veni. re in noticiam, latenter partibus Arij fauentem. Sed is primo nihil omnino de his apud sororem principis aperire ubi vero multa familiaritas copiam tribuit, paulatim sermonem coepit asipergere, inuidiam dicens Ario generatam , & pro simultatibus priuatis episcopum suum rem contentiose exagitauisse, aemulationis stimulo confixum, quod Arius apud plebem sa

tis cnarus haberetur. H catque huiusmodi alia frequentius suggerens,ani mos Constantiae suos ei scit. Quae cum diem obitura, visitaretur a fratre, atque ab eo blande religioseque compellaretur, extremam dicitur ab eo

gratiam poposcisse, ut presbyterum in familiaritatem reciperet, & qu sibi ab eo pro spe &salute suggererentur, audiret: sequi de iam ex hac luce discedentem nihil curare: pro fratris vero statu es le sollicitam, ne forte pro innocentium poenis, regni sui pateretur excidium. Quibus ille monitis a sorore susceptis, & fidelem pro se germanae sollicitudinem credens, accomodauit aurem presbytero :&interim accersiti de exilio Arium iubet, ut quemadmodum de fide sentiret, exponeret. Tum ille fidem conscripsit, quae non quidem sensum nostrum, tamen verba nostra continere profensionemque videretur. Miratus quidem est imperator,&putauit unam ean- Iibra 'demque in ipsius& cociiij dudum gesti expositione sentetiam contineri:

tamen in nullo relaxat animi vigorem, sed rursus eum ad concilii remittit examen, quoniam quidem ad dedicationem Hierosolymorum ex omni orbe coire sacerdotes inuitabantur, haec ad eos de nomine eius scribens,

vi s expositionem fidei eius probarent, & eum vel per inuidiam ut asserebat: tunc circumuentum dinosceret,vel nunc ab errore correctum, clementi erga ipsum iudicio uterentur: quandoquidem tanta fuerit concilii moderatio , ut non in personam eius, sed in dogmatum prauitatem fuerit lata sententia, si tamen &episcopi eius Alexandri accommodaretur assensus. Sed & ab his quidem qui primo coeptis eius fauentes, cum simulatio' in. 3 9 ne subscripserat,iacile receptus est. Cum vero Alexandriam perrexisset,ibi omne eius frustratur inceptum: quoniam quidem dolis apud ignorantes locus est, scientibus vero,dolum intendere, non aliud est quam risum mo- uere. Interea dum haec apud Alexandriam frustra agitantur, venerabilis Gi-r.

Augustus Constantinus in suburbana villa Nicomediae tricesimo & primo imperii sui anno diem functus est, liberis de successione Romani o bis testameto haeredibus scriptis. Quo in tepore quonia qui de Costatius,

cui Orientis regnum decreuerat praesensit 5 erat, dicitur secret δ accersiens presbyterum, quem a sorore commendatum supra diximus, & exinde Ω- miliariter habitu tradidisse ei testametu quod scripserat, &obtesstatus sub sacra meto, ne ulli nisi Collantio cu venisset, in manus traderet. Cui etialeunuchi qui erant in Palatio fauebant, arte indicio de Imperatoris morte

suppresso vi q. ad Costanti j praesentiam multis noua tentantib' oppressis,

SEARCH

MENU NAVIGATION