Ruffini Aquileiensis presbyteri Opera quae extant, partim antehac nunquam in lucem edita, partim nuper ope doctissimorum virorum emendata & castigata, & in duos tomos diuisa. Cum indicibus, tum locorum Sacrae Scripturae explicatorum, tum rerum & verb

발행: 1580년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

i88 RVFFINI PRESBYTERI

Iudicabitur aute non solum pro gestis,sed cita pro cogitatis: secundu quod ipse Apostolus dicit. Inter se inuicem cogitationibus accusantibus,aut etiadefendentibus in die quo iudicabit Deus occulta hominum. Sed & de his ista sussciant. Post haec ponitur in ordine fidei. Et in spiritu sancto. Ea quae in superioribus paulo latius de Christo sunt tradita,ad incarnationis & passionis eius my lterium pertinent,quae dum media intercedunt personae ipsius coaptata sancti spiritus commemorationem paulo longius reddiderunt. Caeterum si solius diuinitatis ratio habeatur, eo modo quo in principio dicitur Credo in Deum patrem omnipotentem: &post haec, in Iesiam christum filium eius unicum dominum nostrum: ita iungitur. Et in spiritu sancto. Illa vero omnia quae de Chri lio memorantur, ad dispensationem carnis, ut diximus, spectant. Igitur in sancti spiritus commemoratione adimpletur my sterium Trinitatis. Sicu t enim unus dicitur pater, &alius non est pater: & unus dicitur unigenitus filius,&alius unigenitus filius non est: ita & spiritus sanctus unus est alius non potest esse spiritus sanctus. Ut ergo sat distinctio personarum, assectionis vocabula secernuntur, quibus ille pater intelligatur,ex quo omnia. & quia ipse non habeat patrem. Iste filius, tanquam qui ex patre natus sit:& hic spiritus sanctus, tanquam de utroque procedens, & cuncta sanctificans. Vt autem in una eademque trinitate diuinitas doceatur: sicut dictum est, in Deo patre credi adiecta praepositione, in ita & in Christo filio eius, ita & in spiritu sancto memoratur. Sed ut manifestius fiat quod diximus ex consequelitibus approbabitur. Sequitur na-que post hunc sermonem. Sactam ccclesiam catholicam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem. Non dixi in sanctam ecclesiam catholicam, nec in remissonem peccatorum,nec in carnis resurrectionem: si nimaddidisset , in , pr positionem, una cum superioribus eademque vis seret.

Nunc autem in illis quidem vocabulis, ubi de diuinitate ordinatur fides,in Deo patre dicitur, & in Christo filio eius, te in spiritu sancto. In cς teris vero bi no de diuinitate, sed de creaturis ci de musteriis sermo est, in , praepositi ora5 additur,vi dicatur,in sancta ccclesia: sed sancta ecclesia crededa esse, no vi Dcu, sed ut ecclesia Deo cogregata. Et remisso ne peccatorii credantes e,no in remissione peccatorii :&resurrectione carnis credat,no in resu rectione carnis. H cita lipr positionis syllaba, creator ἱ creaturis secernitur, & diuina separantur ala humanis. Hic igitur spiritus sanctus est, qui inveteri testamento legem di prophetas,in nouo euangelia & apostolos in - , spirauit. Vnde Apostolus dicit. Omnis scriptura diuinitus inspirata, utilis est ad docendum Et ideo quae sunt noui ac veteris rastainenti volumina, quae secundum maiorum traditionem peripsssit spiritum sanctum inspirata creduntur, &ecclesiis Christi tradita, competens videtur hoc in loco euidenti numero, sicut ei patrum monumentis accepimus, designare. Ita

que veteris testamenti, omnium primo Moysi quinque libri sunt tradit i , Genesis, Exodus, Leviticus, Numerus , Deuteron omium. Post hcc Iesus Naue, Iudicium simul cum Ruth. Quatuor post haec Regnorum libri, qu os Hzbraei duos numerant, Paralipomenon, qui dierum dicitur,liber, & ED

202쪽

COMMENT. IN SYMBOL. a 89

iret duo, qui apud illos singuli computantur,& Hester Prophetarum vero, Esaias, Hic remias, Ezcchiel, & Daniel: praeterea duodecim prophetarum liber unus. Job quo lup, & psalmi Dauid singuli sunt libri. Salomon vero

tres ecclesiis tradidit, Prouerbia, Ecclesiastes, Cantica canticorum: in his concluserunt numerum librorum veteris testimenti. Novi vero, quatuor

euangelia, Matthaei, Marci, Lucae, & Ioannis. Actus apostolorum quos describit Lucas. Pauli apollo li epistolae quatuordecim. Pctri apostoli duae. Iacobi fratris domini Sapostoli una. Iudae una. Ioannis tres. Apoc lypsis

Ioannis. Haec sunt quae patres intra canonem concluserunt, & ex quibus fidei nostrae assertiones constare voluerunt. Sciendum tamen est, quod &alii libri sunt, qui non sunt canonici, sed ecclesiallici a maioribus appellati suiu, id cit, Sapientia, quae dicitur Salomonis, S: alia Sapientia, quae dicitur

filij Sirach, qui liber apud latinos hoc ipso generali vocabulo Dcclesiasticus appellatur, quo vocabulo non auctor libelli, sed scripturae qualitas cognominata est Eiusdem vero ordinis libellus est Tobiaeta Iudith S: Machabaeorum libri. In nouo velo testamento libellus, qui dicitur Palloris siue Hermes, qui appellatur duae viae, vel iudicium Petri. Quae omnia legi quidem in ecclesiis voluerunt, non tamen proferii ad auctoritatem ex his fidei cosirnia iidam. C teras vero scripturas apocryphas nominarunt, quas in ecclesiis legi noluerunt. H c nobis a patribus tradita sunt, quo ut dixi)opportunum visum cst hoc in loco designare, ad instructionem corum qui pi ima sibi ecclesiet ac fidei elementa suscipiunt, ut scian t ex quibus sibi fontibus verbi Dei hauritida sint pocula.Tenet deinde ratio fidei, sanctam ecclesiam Causam iam superius diximus, cur non dixerint etiam hic,in sanctam ccclesiam. Hi igitur qui supra in uno Deo credere edocti sunt, sub mysterio trinitatis,credere etiam hoc debent,unam esse ecclesiam sanctam, in qua est una sides & vnu baptisma, in qua vitiis Deus creditur pater, & unus dominus Iesus Chri ituς films eius,&vnus spiritus sanctus. Illa est ergo sancta ecclasia, non habens maculam aut rugam. Multi enim & alij ecclesias congregauerunt, ut Marcion, I Ualent inus ,& Ebion & Manici, qu ,&caeteri omnes t erct ici. Sed illae ecclesiae non sunt sine macula vel ruga perfidiae: & ideo dicebat de illi propheta. Odi ecclesiam malignantium, psi is de cum impiis non sedebo. De hac autem ecclesia, quae fidem christi integram seruat audi quid dicat spiritus sanctus in Canticiscanticorum. Una cant .sest columba mea, una est perfecta genitrici suae. QM ergo hanc sdem in

ecclesia suscipit, non declinet in concilio vanitatis,& cum iniqua gerenti bus non introeat. Concilium namque vanitatis est, quod agit Marcion ,

qui negat patrem Christi Deum elle creatorem, qui per filium suum secerit mundum. Concilium vanitatis est quod Ebion docet, ita Chri isto credi debere, ut circunciso carnis, & obicruatio sabbathi, & sacrificiorum

solemnitas, caeteraeque omnes obseruantiae secundum legis litcram tene 'antur. Concilium vanitatis est quod docet Manichaeus, primo quod ieip sum paractetum nominauit: tum deinde quod mundum a malo tactum dicit, Deum creatorem negat, tet tamentum vetus repudiat : unam bonam,

203쪽

RVFFINI PRESBYTERI

aliam malam naturam sibi inuicem asserit: coaeternas animas hominum

secundum Pythagoreos in pecudes & animalia & bestias redire per diuesesos nascendi circulos astruit . resurrectionem carnis nostrae negat . passo

nem domini &natiuitatem non in veritate carnis, sed in phantasiis fuisse confirmat. Concilium vanitatis est quod Paulus Samosa tenus,&eius post hunc successsor Photinus asseruit, Christum non fuisse ante secula natum . ex patre, sed ex Maria coepisse: & non eum Deum hominem natum, sed ex homine Deum factum existimat. Concilium vanitatis est, quod Arius atque Eunomius docuit, qui filium Dei non ex ipsa patris substantia natum, sed ex nihilo creatum voluit. Concilium vanitatis est & quod illi aiunt,qui filium Dei quidem de substantia patris fatentur, sanctum vero spiritum i

parant & secernunt. cum ubique unam eademque virtutem &diuinitatem Mot 1 . trinitatis ostendat saluator in euangelio, cum dicit Baptizate omnes gentes in nomine patris de fili j d spiritus sancti: de est aperte impium separari

ab homine quod diuinitus iungitur. Concilium vanitatis est de hoc, quod olim congregauit pertinax & praua contentio, asserens Christum carnem quidem humanam susceptile, non tamen d animam rationalem: cum utique & carni&animae & lentui humano ac menti una ea deque salus a Christo collatast. Sed de illud concilium vanitatis est, quod Donatus per Africam traditionem ecclesiae criminando contraxit: de quod Nouatus solicitauit, lapsis poenitentiam denegando: de secundas nuptias, cum forte iniri

. eas necessitas exegerit,condemnando. Has ergo omnes velut congregationes malignantiu fuge. Sed de eos si qui illi sunt, qui dicuntur asserere, quod filius Dei non ita videat vel nouerit patrem, sicut noscitur ipse de videtura patre: vel regnum Christi esse finiendum,aut carnis resurrectionem non in integram naturae suae substantiain reparandam, futurum Dei iustum erga omnes negare iudicium, diabolum a debita absolui damnatione poenarum. Ab his, inquam, omnibus fidelis declinet auditus. Sactam vero ccclesiam tene, quae Dcum patrem omnipotentem .dcvnicu filium eius Iesum Christum dom; num nostrum, de spiritum sanctum, concordi de consona substan tiae ratione profitetur. Filiumque Dei natum ex virgine, passum pro salute humana,ac resurrexisse a mortuis in ea carne in qua mortuus est, credit. Eundem denique vcnturum iudicem omnium sperat: in quo de remissio peccatorum,d carnis resurrectio praedicatur. Verum de remisso ne peccatorum susticere debet sola credulitas. Quis enim causas aut rationem

requirat, ubi indulgentia principis est Z Cum terreni regis liberalitas discussioni non sit obnoxia, ab humana temeritate discutitur diuina largitio. Solent enim cum irrisione aduersum nos dicere pagani, quod ipsi nos decipiamus, qui putemus crimina, quae opere commissa sunt, verbis posse purgari, de aiunt. Numquid potest qui homicidium fecit, homicida non esse: de adulter non videri, qui adulterium perpetrauiti Quomodo ergo huiuscemodi criminum reus, sanctus vobis effici subito vidcbitur 3 Sed ad haec, ut dixi, melius side quam ratione respondeo. Rex enim cst omnium . qui hoc promisit: terrae caelique dominus est qui haec pollicetur. Non vis

204쪽

COMMENT. IN SYMBOL.

ut ei qui me ex terra hominem fecit, credam quod ex criminoso me faciat innocente mi Et qui me,cum et semcccus, fecit videre: vel cum essem surdus audire:qui niihi claudo grelsum reddidit,innocentiam mihi perditam non poterit recuperare Et ut veniamus ad ipsius naturae testimonium. Occidere hominem non semper criminosum est, sed malitia,non legibus occidere criminosum est. Non ergo factum me in talibus, quia interdum & recte fit, sed animus male consulens damnat . Si ergo animus in me qui criminosus est effectus.& in quo fuit origo vicij corrigatur,cur tibi videar non pos se innocens effici, qui prius fueram criminosus 3 Si enim ut supra ostendi constat, quod non in facto, sed in voluntate sit crimen: sicut mala voluntas auctore malo daemone peccato me&morti fecit obnoxium, ita in bonum voluntas mutata autore bono Deo, innocentiae me reddidit & vitae. Similis causa & in caeteris est criminibus. Hoc modo fides nostra non inuenitur naturalibus rationibus aduersari, dum remisso peccatorum, non gestis quae mutari non possunt, sed animo quem de malo in bonum conuerti certum est, deputetur. Sed & vltimus sermo iste qui resurrectionem carnis pronunciat, i ummam totius perfectionis succincta breuitate concludit: quamuis etiam de hoc non solum a getilibus, sed ab haereticis fides impugnetur ecclesiae. Nam Valentinus resurrectionem carnis omnimodo negat, de Manichaei, sicut supra ostendimus. Sed isti Esaiam. quidem pro- ελ. phetam dicentem, Resurgent mortui & suscitabuntur qui sunt in sepulcris, audire noluerunt: nec Danielem sapientissimum protellantem. Quia tunc resurgen: qui sunt in terrae puluere: hi quidem in vitam aeternam, hi autem in opprobrium & confusionem aeternam. Tamen vel in euangeliis quae recipere videntur, discere debuerunt a domino & saluatore nostro, Sadducaeos docente, dictum. Quod autem resurgant mortui, non legistis quo modo dicit Moysi in rubo, Deus Abraham, Deus I saac, Deus Iacob, Deus autem non est mortuorum, sed viventium. In quo etiam quae sit &quantae resurrectionis gloria, in superioribus memorauit, cum dixit: In resurrectione autem mortuorum neque nubent, neque nubentur. sed erui sicut angeli Dei. Resurrectionis autem virtus, angelicum hominibus confert statum, ut qui de terra resurrexerint, non iterum in terra cum pecudibus, sed in caelo cum angelis vivant: quos tamen ad hoc ratio viti purioris ad miserit, ill os scilicet qui iam nunc conseruantes animς suς carnem in castis pudiciti et actibus, obedientit sancti spiritus subiugauerunt, & omni

eam victorum labe tenuatam, atque in spiritualem gloriam fanctificationis virtute mutatam, angelorum quoque meruerunt inferre consortiis.

Sed infideles clamant,& dicunt: Qu modo potest caro qui putrefacta

dissoluitur,aut in puluerem vertitur,maris etiam interdum profundo so betur, fluctibusque dispergitur, recolligi rursum de reintegrari in unum,& corpus ex ea hominis repararit Ad quos primam iterum responsionem sermonibus Pauli faciamus, dicentis eis : Insipiens tu, quod seminas non l.c. r. is vivificatur,nis prius moriatur: Et quod seminas non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum tritici, aut alicuius caeterorum seminum.

205쪽

idii R V F FI NI PRESBYTERI

Deus autem dat illi corpus prout vult. Quod autem in seminibus quae tu

in terra iacis per annos singulos fieri vides, hoc in tua carne quae lege Dei seminatur in terra, futuru esse non credis Z Cur quaeso tam angustus & inualidus diuinae potenti aestimator es,ut dispersum uniuscuiusque carnis puluerem, in sua rationem colligi & reparari posse non credas3 An no censeas, cum videas Q etia mortale ingenium demersas in profundu terrae metallo. rum venas rimaturὶ& artificis oculus auru videt,in quo imperitus terra putat. Haec curno concedimus et,qui fecit homine,quando tantu is qui ab ipso factus est, assequi potest ZEt cu auri esse propria venam,& argenti aliam, aeris quoque longe dispare,ferri ac plumbi diuersam intra specie terraelat re,mortale deprehedat ingeniu: diuina virtus inuenire posse ac discernere non putabitur uniuscuiusque carnis proprium sensum,etia si videatur dippersus3 Sed ad haec tetemus animas quae defici ut in fide, naturalibus rationibus adiuuare. Si quis diuersia semina in unum permisceat, &haec indi Dcreta seminet, vel passin spargat in terra. non e uniuscuiusque seminis granum, quociique loci iactu fuerit, competenti tempore secundum natur suς specie germen producet,ut statum suae formς susque corporis reparet tIta ergo uniuscuiusque carnis substantia,quamuis varie diuerseque dispensa sit,ratio tamen ipsa, quae inest unicuique carni, est immortalis quia immortalis animae caro est ex eo tepore,quo seminatis in terram corporibus primu veri Dei voluntati arrisit,collectum terrae attractumque substantiae sitae sensum reddit, ac reparat in illam speciem , quam mors aliquando dissoluerat .Et ita fit ut unicuique animae no cofusum, aut extraneum corpus, sed suum quod habuerat reparetur,utc5 sequeter possit pro agonibus prinsentis vitae,cum anima sua caro vel pudica coronari,vel impudica puniri. Et ideo satis caute ecclesia nostra fide symboli docet, quς in eo l a caeteris traditur carnis resurrectione,vno addito pronomine,tradidit huius carnis resurrectione. Huius sine dubio,quam habetis qui profitetur,signaculo crucis fronti imposito, quo sciat unusquisq; fidei tu carne suam, si munda seruauerita peccato, turu esse vas honoris,utile domino ad omne opus bonum paratu. si vero colaminata in peccatis, futuru esse vas irae ad interitu. Iavero de ipsa resurrectionis gloria,& de repromissionis magnitudine,si quis plenius scire desiderat,in omnibus pene diuinis voluminibus inueniet iudicari Ex quibus nos comonitionis tantummodo gratia pauta in praesen-ι- r. I ti loco memorates, fine iniumstia te opusculi faciemus. Igitur Apostolus Paulus, quod resurgat mortalis caro,talib' asserit argumentis,dices. Quod si resurrectio mortuorum no est, ergo nec Christus resurrexit.Si au te Christus no resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vacua est& fides nostra. Et ι - paulo post.Nucaute Christus resurrexit a mortuis, initiu dormietium quonia quide per homine mors, de per homine resurrectio mortuorum. Sicut enim in Ada omnes mori utur,ita de in Christo omnes vivificabutur: unusquisque autem in suo ordine. initium christus,deinde hi qui sunt christi in adue tu eius: deinde finis. Et in sequetibus addit & hac. Ecce mysteri u vobis

dico: Omnes quidem resurgemus,non omnes aute immutabimur, siue ut

206쪽

COMMENT. IN SYMBOL. i'3

in aliis ex eplaribus inuenimus. Omnes qui de dormiemus, non omnes aute immuta bimur: in mometo, in ictu oculi,in notitissima tuba. Canet enim tuba,& mortui resurget incorrupti,& nos immutabimur. Sed &ad Theslatonicet ses nihilominus scribes dicit. Nolo aute vos ignorare fratres de dormietib ut no cotristemini , sicut & caeteri qui spe no habet. Nam si credimus t Iesus mortuus resurrexit: ita & Deus eos qui dormierut per Icium, adducet cu illo. Hoc eniim vobis dicimus in verbo domini,

quia nos qui vivimus, qui reliqui sumus in aduetu domini, no praeueniemus eos qui dormiertit: quia ipse dominus in iussu,&in voce archangeli, di tuba Dei descendet de caelo,&mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus,qui reliqui sumus, simul cu illis rapiemur in nubibus obuia Christo in aera: & ita semper cudomino erimus. Verum ne existimes haec Pauli solius quasi nouella praedicatione signari: audi etia quid Ezechiel propheta olim per spiritu sanctu prς locutus sit. Ecce, inquit,ego aperia sepulcra vestra, & educam vos de sepulcris vestris. Iob quoq; mysticis redundas eloquiis, audi qua euidenter resurrectione mortuoru pr dicet. Est,inquit,arbori se es. si enim abscissa fuerit,iteru pullulabit, & virgultu eius nunqua deficiet.Qtiod si senuerit in terra radix eius,& in puluere emortuus fuerit truncus eius, ab Odore aquae reflorebit,& faciet fruticem sicut nouella. Vir vero si mortitus fuerit, abiit:& mortalis si ceciderit, ultra no erit Z No tibi videtur in verbis his cum quodam pudore arguere homines &dicere,.Itane stultum est hominum genus, vicu videant ex scisse arboris trucuin rursum pullulare de terra,& lignum emortuu iterum vita recipere, ipsis ne lignis qui de aliquid simile de semetipsis, nec arborib' opinetur3Vt autescias, si veluti interrogatis modo legedum sit i dixit, mortalis aute cu ceciderit non resurget Zdeco sequentibus probationem accipe. Subiungit namque statim. Si enim mortuus fuerit homo, vivet. Et paulo post dicit. Expectabo usquequo iterum fia.Et iteru ide dicit. Qui resuscitaturus est super terra pelle mea, quae haec nunc haurit. Haec quidem ad probationem dicta sunt professionis nostr ,qua confitemur in symbolo, huius carnis resurrectionem. Quod enim adiunctum est, huius, vide qua consonust omnibus his, quae de diuinis voluminibus memorauimus. Quid enim aliud indicatur in dictis Iob, quae superius exposuimus,cu dicit,quia resuscitabit pelle mea, quς haec

nunc haurit,id est,quq ista tormenta perpetitur: nonne aperte dicit huius carnis resurrectionem futura, huius inqua,quae tribulationii 5 tentationii cruciamenta nunc sustinet 3 Sed & Apostolus cu dicit. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptione,&mortale hoc induere immortalitate. nunquid no corpus suu quodam odo co- tingetis & digito palpatis est voxi Hoc ergo quod nuc corruptibile corpus est, resurrectionis gratia incorruptibile erit: & hoc quod nuc mortale est , immortalitatis virtutibus induetur. Vt sicut Christus resurges a mortuis,ultra ia n5 moritur, mors ei ultrano dominabitur ita& qui in Christo resurget, nec corruptione sentiet ultra, nec morte: no natura carnis abiecta, sed conditione eius & qualitate mutata. Erit ergo corpus Q resurget a mortuis incorruptibile de immortale, no solum iustoru, sed etia peccato tu. Iustoru quide,ut semper pollini permanere cuChristo. Peccatorii vero,ut absq; interitione sua debitas luat poenas. Quod aute iusti sempercu domino nostro Christo permaneat, iam & in superioribus edocuimus,ubi ostendimus quia Apost. dicit.Deinde nos qui vivimus,qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obuiamCbristo in aera, dcita semper cum domino erimus. Nec mireris, si caro sanctorum in

207쪽

ta tam gloriam ex resurrectione mutabitur, ut in occursum Dei suspe si nubibus,&inae revecta rapiatur, cum ipse Apostolus, expones quantum conrat Deus his qui dili-guut eum, dicat. Qiri transmutabit corpus humilitatis nostrae conforme fieri corpori claritatis tu . Nihil ergo absurdum ess , si sanctorum corpora dicantur nubibus in aera

sustolli, cu ad forma corporis Christi. Q in dextera seder, dicantur reformanda. Sed &hoc sanctus Apostolus, vel de se, vel de ceteris sui loci vel meriti addidit,& dicit. Quia cosuscitabit nos cum Christo, simulque faciet sedere in caelestibus. Vnde cu haecd: eoru similia qua plurima sancti Dei in repromistionibus habeant in resurrectione iustorum,no erit iam dissicile credere etiam illa quae propheta: pr dixerant,m iusti scilicet fulgebui sicut sol,& sicut spledor srma meti in regno Dei. Cni enim dissicile videbitur eos fulgorem solis habituros, ac syderum ac firmamenti huius splendore decorandos,quibus vel vita,vel co uersatio angelorii Dei paratur in c lis, vel co formandi dicuntur ad gloria Saluatoris ore promittam, respicies sanctus Apostolus, licit. Quia seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale. Si enini verum est, sicut certe verum est,q, iustos quoque &saetos,angelorum consortiis sociabit diuina dignatio, certum est,st & corpora eorum in spiritualis corporis gloriam vertet. Nec hoc tibi co-tra naturalem corporis rationem videatur esse promissum.Si enim credimus secudum

ea quq scripta sunt, i, accipiens Deus limu terrς, Plasmauit homine: & hcc fuit natura

corporis nostri,ut voluntate Dei terra verteretur in carne. cur tibi aut absurdum, aut

contrarium videtur,si iisdem rationibus quibus terra proficisci dicitur in corpus animale, rursum corpus animale in corpus proficisci spirituale credatur ξHaec quidem atque his similia multa inuenies in scripturis diuinis de resurrectione iustor v. Dabitur aute etiam peccatoribus, ut supra diximus,incorruptionis & immortalitatis ex resurrectione conditio,vt sicut iustis Deus ministrat ad perpetuitatem gloriaerita peccatoribus ad prolixitatem consionis ministret&poenae. Sic enim propheticum diis niuit eloquium,cuius & paulo ante meminimus, ubi dicit. Et multi resurgent de terri puluere, hi quidem in vitam aeternam, hi autem in confusionem & opprobrium aeternu. Si ergo intelleximus qua veneratione Deus omni olens pater dicatur, quoue sacramento dominus no ster Iesus Christus unicus eius filius habeatur, & qua perfectione sanctus eius spiritus nominetur, utque sancta trinitas unum sit per substantiam, sed affectu personisque discreta: quid etiam partus virginis, quid verbi in carne natiuitas, quid sacramen tu crucis, quae utilitas diuini ad inferna descensus, quid resurrectionis gloria & animarum de infernis reuocata captiuitas, quid etia ascensus eius ad caelum& venturi iudicis expectat io: sed & sanctae ecclesiae aduersus congregationes vanitatis qualis haberi debeat agnitio, qui sacrorum voluminum numerus,quaeue haereticoruin vitanda coventicula:& quod in peccatoru remissione diuinae libertati nequaquam ratio naturalis obsistat,& ut carnis nostrae resurrectionem,non solii diuinaevoces, sed&ipsus domini & saluatoris nostri exemplum & cosequentia naturalis rationis assignet.Si in qua hoc secundum traditionis supra expositae regulam consequenter aduertimus, deprecamur ut nobis & omnibus qui haec audiunt,cocedat dominus fide quam suscepimus custodita, cursu consummato, expectare iustitiae repositam coronam, dein ueniri inter eos qui resurgunt in vita aeternam: liberari ver0 a confusione& Opprobrio aeterno, per Christum dominum nostrum, per quem est D co patri omnipotenti cum spiritu sancto gloria & imperium in saecula saeculorum. Amen.

208쪽

PRESBYTERI IN SUAM ET EVsEBII

d Chromatium Pontificem ε Uaximum. E R i T o R v M dicunt esse medicorum,etbi imminere etHibus vel regionibus generales viderint morbos, rouidereabquo im dicamenti mei poculi genus, quopra munitι homines, ab immi- nemιd fendaturexitio. Quod tu quolue veneradepater Chro-'s mali medicinae exequens gen&s, tepore quo diruptis Italiae claustris ab G larico duce Gothora mst pestifer morbus infudit ,

agros armenta, viros longe lateque vastauit, populis tibi a Deo commig*fralis exitii aliquod remedium qκaerens, per quod aegrae mentes ab ingruentis mati contagione lubtractae, melioribus occupatae studiis tenerentur, iniungis mihi

mi Ecclesiasticam historium qu im et ireruditi simus Eusebrus Caesariensi, Graeco si

nione est cripsit, in Latinum vertam: cuius teritione animus audientium vinctus, dum notitiam rerumge arum auidius petit, oblimionem quodammodo malorum quae ἀτη tantur acciperet. quo ego opere cum excusare me vellem, utpote inferior impar, inquim tam multis annis usum Latini sermovis amiserim, consideraui quod

non absique aliquo apostolicae institutioms ordine nobis ista praeciperes. Nam cum Dominus aliquando furientibus in deserto auditorum turbis , dixi si ad apostolos, Date eu vos manducare: Philippus unus ex apostolis intelligens, eo magis lenisse cene diuinae virtutis insignia, siminimorum quorumque ministerias explerentur, non . protulit panes apostolicae reconditos perae , sedpuerulum adesse dicit, habentem quinque panes, S du'spses. Quem verecunde excusans, adiecit: Sed haec quid siunt inter tantos λ quo magis in angustis opibus m deleratis clarus erat diuina potentia. Sciens ergo ex dis te quoque descendere disiilbnis, recordatus quos Philippi ortassis exemplo , ubi pascendi rarbas tempus vidisti, puerulum subrogaueris, qui panes quidem quinque sicut acceperat, duplicatos adhiberet, adexplendum tamen Euangelica a cramentum, proprio labore ea uos adderet etiam pisciculos duos, aggressus sium ex qui τι potui, quod praeceperas: certus quo excusabit imperitiae nostae culpas, prae cipientis auctoritas. Sciendum sine est, quὸ decimus liber huius operis in cyraco, quoniam perparum halebat in rebas Vsis, per reliqua omnia in Epistoporum 'Tan rios tractatibus nihil adsicientiam rerum conferent bus occupatus, omi sis quae vid bantur ver La orlaesi quid habuit, nono coniunximus libro, O in ipso Eub j -' . narrationis dedimu nem. Decimum vero O Pndecimum librum nos constri mus e . - ''

parram tox maiorum traditionibus, partim ex his quae nostra iam memoria comprehen

derat eos velut duos pisciculostupra riptis panibus addidimus. Quos situ probaueri vel benedixeris, pro certo confidam quo si sitient turbis. Continet autem idem omne opus res in Eccl Agestas a Saluatoris astensione, m deinceps. Nostri etero duo libelli a temporibus Constantini post persecutionem , que ad obitum Theodosiu Augusti. R. it

209쪽

- . IIri Irrit

PRIMI LIBRI HISTORIAE ECCLESIA TIC E

. a De concilio apud Nicaeam congregato. De conuersione Philosephi Dialectici. De Paphnucio consestare. De Spiridione episcopo,& mirabilibus eius. Exemplum fidei Nicaenae 3c staruiorum eius. De Helena Constantini matre. De cruce Saluatoris in H ieroiblymis ab Helena reperta. De captiuitate Frumentio oc Edeiij dc de conuersione Indorum per ipsos gesta. De coniicitione gentis Iberorum per captiuam facta. De Constantia sorore Constantini de presbytero percam fiatri insinuato. De Alexandri,de Eusebii atque Arij confictu. De probroso Arij interim. xiiii De Athanasii episcopi principis. xv De Constanum Imperatoris errore. xvi De concilio haereticorum apud Tyrum contra Athanasium congregato. xvii De exciso brachio Ars Enii,cetterisque dolis hineticorum inconcilio retectis. xviii De fuga de latebris Athanali . xlx Vt constans imperator pro Athanasio, fratri Constantio scripserit, eumque ecclesiae suae reddi iusserit. xx De cocilio apud Mediolanum habito, de exiliis Eusebij, Luciferi, caeterotuque visi

coporum catholicorum.

Hi De Ariminensi concilio. xxii De Liberio episcopo urbis Romae. ram De Hieri, lymolum de Alexandriae episcopis. xxiiii Deambmone episcoporum apud Antiochiam. xxv De schismate Arianorum,quod in tres partes diuisiam est, de quida eorum Eunomianiant,alu Macedoniani, alij vero permanserunt Ariani. vi De fine Constantini imperatoris,& ortu Iuliani. xxvii De episcopis ab exilio relaxatis. xxviii De Concilio apud Alexandriam lanctorum episcopotu, de Luci seri ab his dissidio. ix De his quae in eodem Concilio statuta sunt. xxx De Eusebio de H ilario atquc Gesesarum per eos restitutione. xxxi De scriptis Hilarii. xxxi I De persecutionibus Iuliani blandis id callidis. xxxiii De saeuitia eius erga Attianasium. xxxiiii De luna rursum de latebris Athanasi .. xxxv De sepulchro martyris Babylae. xvi De Theodoro conlatare apud Antiochiam.

xxxvit xxxvii I

De Iudaeoru conatibus qui aIuliano decepti, eptum inHierosolymis reaedificantii Vt terraemotu inibi,de igni diuinitus accenso, Iudaei ab illicitis distultabantur imceptis xxx lx De signis de virtutibus terrificis, quae in exitium conueria sumIudaeorum.

210쪽

HISTOR. ECCLES. L I B. I

PRESBYTERI HI STORIAE ECCLESIA-

, VM apud Alexandriam post Mhillam, qui Petro mar fit

i tyri successerat, Alexander sacerdotium suscepisset, cnn.3ia. quia pax nostiis&quies a persecutionibus erat, atque ecci citarum gloria confessorum meritis gaudebat, pro- 'peritas rerum nostrarum domestica contentione tu

batur. Etenim presbyter quidam apud Alexandriam, μὴ , ι., Arius nomine, vir specie& forma magis quam virtute religiosus, sed gloriae laudisque & noui talis improbe cupidus, praua quaedam de fide Christi proferre,& quae antea in quaestionem nunquam Venerant, carpit. abcidere ac separare ab illa aeterna& ineffabili Dei patris substantia vel natura filium conabatur. Quae res plurimos in ecclesia conturribat .sed cum Alexander episcopus natura lenis & quietus, assiduis commonitionibus Arium cuperet a prauo incepto & allertionibus impiis reuocare,nec tamen res ex sententia procederet,quod plerosilue iam contagio pestiferae assertionis infecerat, non solum apud Alexandriam, Verum & per alias urbes prouintiasque dispersa, perniciosum fore credens sit dilli mularet, & aliis plurimis consacerdotibus suis rem indicat. Qvqstioll.dissimulatius innotescit. Sermo usque ad aures religiosi principis quippe qui Om' ni studiota diligentia curaret quae nostra sunt,peruenit.Tum ille ex sacer- '' 'dotum sententia apud urbem Niciam episcopale concilium conuocat, is, ibique Arium trecetis decem & octo epit copis residentibus adesse iuber, ac de eius proposi tionibus&questionibus iudicari. SEd & in eo concilio admirabile factum principis non puto reticendum. ep. II. Etenim cum ex omnibus pene locis episcopi eonuenissent,& ut fieri solet diuersis ex causis inter se qu da iurgia detulissent, interpellabatur fremquenter a singulis: offerebantur libelli, culpae proferebantur, & magis adhςc quam ad id, pro quo ventu fuerat,animos dabat. At ille vides quod per huiusmodi iurgia causas mini negocij frustraretur, diem certum statuit, qua Unusquisque episcoporu, si quid querimoni et habere videretur, deferret. Et cum resedisset, suscepit a singulis libellos: quos simul omnes in sinu

suo continens, nec in eis quid cotineretur aperiens, ait ad episcopos: Deus vos costituit sacerdotes, & potestate vobis dedit de nobis quoque iudica di, Rideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab homi-

SEARCH

MENU NAVIGATION