Iuris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum, non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici. Authore Joanne Cabassutio ..

발행: 1709년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

G 3 Iuris canonici Theoria

erga Clelleium , quem nondum habet iurisdictioni suae subjectum. Nullatenus d mum praejudicatur alteri Episeopo, eui iam pridem Clelieus ille subditus iit cum totuml istud ius de novo collat uti toarctetur intra fines, ac territorium Ordinarii

concedentis.

I V. Viguit aliquandiu obligatio confitendi soli proprio Sacerdoti, aut alteri cuidam , sed ex proprii tamen Sacerdotis licentia, &non ali rer , juxta cap. Omnis Hriusiri sexu , de poenir. & remis procusum in Concilio generali Lateranensi sub

Imi K entio l)apa 1 II. Is autem proprius Sacerdos multo stridi us quam nunc temporis intelli batur. Omnium enim intra fines Parochiae, sive Sacerdotum, sive ininferiorum Cluilcorum, sive laicorum proprius Sacerdos, cui confiteri tenebantur, non alius erat quam Parochus, qui vel per se consessiones audiebat, aut quem sibi libitum erat Sacerdotem deputabat. Parochorum autem proprius Sacerdos erat solus Episcopus ripsis etiam Episcopis confiteri volentibus necesse erat recurrere ad

Metropolitanum , donee Gregorius I X cap fin. de poenir. indulsit eis, ut non re- qiii sita pmprii superioris licentia eligere sibi possent discretum aliquem Consessarium ; caeteroqui enim id fieri non poterat, nisi cum speciali proprii Sacerdotis seu Superioris proprii licentia , d. eap. Omnis, & d. cap. finali. Cardinales etiam salictae R. ima inae Ecclesiae non alii eonfiteri poterant, nisi Papae soli, ejusve majori Poenitentiario, aut ei quem isti ad hoc delegassent, ut notat Fagnanus in cap. N. pro dliarisae poetiit. & remis. Sed post dicti cap. constitutionem possunt ex privilegio sibi eligere alium Contal arium , modo sit approbatus: comprehem dantur enim Cardinales sub his verbis,Alus Superioribus,necnon minoribus Prelatis exemptis. Tres enim illae qualitates Cardinalibus simul aptantur.. Sunt enim Superiores, MPraelati, & Exempti. Nam ut Praelati jurisdictionem habent Episcopalem in Titulorum propitorum Ecclesiis:& ut Exempti Cardinales solius Papae jurisdictioni subjiciuntur, cap. unico , de schismati eis in 6. Addit Fagnanus Presbyteros in una dioecesi approbitos, non posse absolvere ad se accedentes ex aliis dioecesibus poenitentes , eo quba eorum jurisdictio ab Episcopis propriis delegara nequeat existendi as illos qui subsunt alterius Episcopi j iirisdictioni. Idemque refert respective de Paroelio ei rea alienos Parochianos , nisi per specialem delegationem suetit ampliata illius potestas. Ibidemque addit, Epileopum non obstante privilegio eligendi sibi Consistatium , dummodo Iste sit a suo Ordinario approbatus , si ex alienad oecesi sumptus sit, non modo posse illi in sua Dioecesi confiteri, cum ibi ius habeat , utpote intra proprium territorium , confitendi pote statem delegare. Sed etiam lmsse in aliena dioecesi eonfiteri eidem Sacerdoti , qui antequam , se eligeretur. iam erat ibi ab Episeopo loei ad Consessiones approbatus : sed si Episcopus qui sibi Confessa flum illum elegit, velit ulterias ad alias dioeceses, intra quas electus ille nullam habuit approbationem , proficisci , non licere ultei ius Episcopo per gre eunti confiteri eidem electo a se Sacerdoti, quamvis eum secum cireumducati eum supponatur illum Sacerdotem non esse approbatum ab Ordinariis in quorum erritoriis ipse qaeerdos , & qui eum circumducit Episcopus peregre vadunt. si veto Episcopus suae Dioecesis Sacerdotem approbaverit , & Consessarium eundemsbi elegerit, posse ubique locorum , dc in omnibuν Dioecesibus eidem confiteri . nullatenus petita ordinariorum apud quos transit, approbatione. Idem tradit F.gnanus de Cardinali non Episcopo , qui si Romanae D ccce sis Sacerdotem ibi approbatum eligat , potest ubique locorum confiteri. quia hic Sacerdos approbationem a Papa habet, cujus protendit ut jurisdictio sotia terrarum orbe. Sed si Saeeris

dotem

262쪽

Ei Praxis. UB. III. 23s

dotem alterius D cede sis a suo Episcopo approbatum , live Episcopus, sive Cardinalis sibi elegerit, non posse ullatenus eo uti in dioecesibus in quibus nullam specialem approbationem Sacerdos habet, nisi accedente Ordinariorum singulorun , per quorum Diceceses proficiscuntur , licentia r sed tamen juxta eundem Fagnaianum poterunt sine alio recursu confiteri Sacerdotibus locorum ibi approbatis. Quod tamen non possent , eodem teste Fagnano , caeteri omnes non hab--

res privilegium eligenὸi sibi Consessarium , quantumvis ibi ab ordinario appro

batum

V. Caeterum ut jura quae nunc temporis vigent, ab iis quae jam inde a longoremporis tractu abolita & antiquata sunt , discetna mus , ex δε is quae hactenus ex diversis Canonibus & Doctoribus congessi, aliqua pristinum adhuc tu. vatri visn-rem , alia prorsus abolevit contraria consuetudo , quae ubique se ic recepta vim juris jam inde ab aliquot anteactis seculis obtinuit. Quotus enim quisque est sive poenitens , quantumvis scrupulosus , sive Sacerdos, qui vel alienae dioecesis homines ad se consessionis causa accedentes hoc solo repellat, quod fiat alienigenae, dummodo linguam ipsorum sussicienter intelligat 3 Quem nunc reperias eruditum& sapientem Consessarium , qui hoe fine devitandi nullitatem Sacramenti discernere satagat ab indigenis alienigenas , dummodo eo loco in quo a poenitente extraneo compellatur, sciat se esse approbatum , nec se a poenitente fraudulenter hoc animo conveniri, ut deelinet proprii Episcopi aut Paroelii jurisdictionem Qui ianam poenitens eruditus, sive Clericus se, sive la laus, in eo loco ubi plures ab O dinario delegati sunt Sacerdotes Consessarii, eredat se adstrictum confiteri Par cho , nec posse alium convenire nisi de Parochi licentia ὶ Et nonne res plena periculi sorer, si peregre euntes, qui innumeris discriminibus obnoxii sum , latronum,

fluminum , torrentium , tempestatum, praecipitiorum , aberrationis itineru in , coii-sulentes animae suae & studiosi gratiae per consessionem reparandae, antequam incidant in tot pericula occurrentia , nemini toto peregrinationis etiam longissim aetempore conliteri possent , eo quod a proprio Parocho longe dissiti nullum reperire possint Sacerdotem,quantumvis a locorum ordinariis approbatum, a quo valide absolvi possint 3 Haee summa & palmatis ratio est salus animarum, quam profert cap. fi n. de poenit.& remis. ad indulgendum Praelatis jus sbi Consessarium elἰ-gendi , qtiae peraeque valet in singulis Fidelibus, si e dicens: Alano dilationepoenia

tentiaepericulum immineatanimarum. Imo verbPraelati multo raritis, privatae veto personae mulid frequentius illis praefatis periculis opprimuntur , quia Praelati de con- comitantium obsequiis ,& proprii qua praecellunt aliis prudentia , 5e majori vitae ac salutis insta , quam habent, solicitudine , de aliis vitae linmanae subsidiis magis praemuniti peregre proficisci solent quam vulgares homines, qitoriam tamen aeterna salus peraeque pretiosa est coram Deo. Eis autem dictum cap. fin. solorum meruinerit Praelatorum , tamen non modδ paritas rationis in re tanti momenti &discriminis, sed etiam juris paritas, seripti quidem in Praelatis , longὶ ve id de universalis consuetudinis in privatis caeterorum Fidelium personis hanc rem adeo ni cessariam de saluti seram obtinuit , ut seposita omnl fraude possit quivis Christi.

nus per Christianorum loca incedens animae suae saluti aeternae consulere ad verissus tot occurrentia vitae pericula se praemunire per salutiseium & maxime irecessarium poenitentiae Sacramentum.

V I. Et vero vetustioribus Ecelesae seeulis illae personarum distinctiones quae Iemoram animarum praesertim plebeiarum saluti petniciosissimam objiciunt, pe-G g x nitus.

263쪽

α 3 6 Iuris Canonici Theoria,

nitus eram ignotae , quando pluribus passim existentibus Presbyteris , quos ad Irepto Sacramento Poenitentiae liberum erat, Sancti Patres hortabantur Fideles, ut inter multos quaererent, atque ex pluribus eligerent Sacerdotem scientem ligare &solvete, ut habetur in can. m poenitet, de poenit. dist. i. & can. . dist. 6. qui Canon erutus est ex lib. 1. de vera&salsa poenitentia. Simile quoque monitum legimus in tract. de visitatione infirmorum,qui ambo tractatus censentur inter opera Sancti Augustini. Certum vero est , non esse locum electioni, ubi aliquis est uni ex necessitate astrictus ; neque posse quemquam eligere nisi inter plii τὸ eligibilia constitutum. De terrimum verδ est non mod5 non posse ex pluribus elige re , sed ne unum quidem posse occurrere , ad quem recurri , nisi quis actu eo stitutus sit in extremo discrimine , ullatenus possit , quod occurreret inter peregrinandum.

VII. Objiciet Misan aliquis , posse , peregrinantibus adiri Religiosos, quibus

concessere Summi Pontifices potestatem absolvendi quoscumque undecunque advenientes poenitentes. Hule argumento facilis est responsio. Primis enim inquibusque etiam minimis oppidulis obvii sunt Sacerdotes Parochiales , non autem Religiosi. Secundo , plures Religiosi ab audiendis Consessionibus ultrδ se abstinent, praesertim ver δ rei pecto ignotorum & exterorum hominum. Tertio, multis Religiosis etiam ex ordinis instituto non permittitur aliorum quam proprii ordinis audire Consessiones , quales sunt Capucini, quorum Conventus sunt magis obin vii proficiscentibus , utpote numerosiores. Quartδ , neque verum est Regulares

habere a Summo Pontifice immiediate istiusmodi absolvendi potestatem. Satis enim superque multorum Summorum Pontificum multiplicia protuli integris libri nostri primi capitulis Decreta , quibus disertissime constituitur , nulli bi posse a Regularibus absolvi seculares, nisi coneessione ordinariorum , quam isti possint prout is visum suetit limitate : Et praeterea Religiosos , quos in una D cece sis Ordinari u s approbaverit, si se in aliam Dioecesim transferant , omni absolvendi potestate ibi earete , nisi hujus alterius Diceresis Ordinarius hanc illis indulsetit po

testatem.

V III. Obiicies rursiis haee verba cap. A DIscopus, de poenit. & remissi. in C. Nulla quoque potest consuetudine introduci,quod aliquis praeter fui Superlaris licentiam Confessore di eligere valeat, qui eum possit absolvere, vel ligare. Ergo int roducta piae- fata consuetudo Dullam habere potest juris firmitatem. Respondetur iura ista , de quibus loquitur dictum cap. Si femus, negati non posse quin sint humana& Ecclesiastiea: unde sequitur, & liquido conliat, posse contrario jure de praescripta consuetudine revocari, sive in toto, sive in parte. Sensus autem dicti cap. Si Discopus, talis est, quamdiu permanet jus illud universale , quod tunc vigebat, non posse per alicuius partieularis hominis aut loci consuetudinem aut introductionem illi eo mismuni & universali tuti derogati. Secus velo si introducatur univerialis& diuturna in oppositum consuetudo, quae priorem abroget. Et aliunde constat ex cap. Dilecti, de arbi ris. posse aequiri ex consuetudine novam jurisdictionem. I X. Igitur quamvis tempore quoque isto subsistat obligatio Sc neeessitas eonfiis, tendi proprio Sacerdoti, tamen proprii Saeerdotis notio & signatum lati di multo qu in olim extenditur. Quidquid enim Coninch. & Fagrianus in oppositum opinati suerint, constantissima praxis est ubique recepta, atque in eam omnes prope modum Doctores qui post ejus introductionem floruerunt, conveniunt posse quoscumque aliarum dioecesum subditos, si se alio transferant, confiteri apud quoucumque

264쪽

eumque Saeerdotes ab Ordinariis locorum approbat O . Bunacina de poetiit. disp.1. quaest. . punct. a. num. I. 4. dc s. Et multo potiori ratione possunt ipsi met dice des ni quem libuerit approbatum in eadem dioecesi sacerdotem , cui confiteantur, eligere. Nam Episcopus non minus est proprius per totam Dioecesim Sacerdos quam Paroelius loci. Ergo quos Episcopus delegaverit, eandem perinde quoad hoc S cramentum potestatem habent. In dubitata quoque viget praxis ubique locorum,

ut ordinatii quilibet circa Consessionum in suis D cecesibus auditionem approbendaliarum Diceeesum Presbyteros. Et nihil absistit quominus idem Episcopus, qui alteriuε Dioecesis Sacerdotem approbat ad suorum subditorum Cons: ssiones excipiendas , valeat se ipsum eisdem Sacerdotibus subjicere , & ex eis aliquem sibi eligere Consessarium , sieut potest pro suo libito sibi Saeerdotem Diceeesis suae indigenam eligere. Et sanε Ioannes Papa XXII. inter devios , saeta doctri ita er-tores, quos Ioannes de Poliaco Universitatis Parisiensis Theologus asserebat ,hane ejus notat, & damnat propositionem: Quod confessi Saeerdotibus habentibus facultatem generalem audiendi confessiones, teneantur eadem quae consessi fuerint peccata iterum confiteri proprio Sacerdoti, quem dicebri esse Curatum propr at Parochiae. Cujus erroris damnatio habetur in cap. k Melectionis, in Extravag. comismun. de haereticis. Ipseque Ioannes de Poliaco verae doctritiae acquiescens iiii,s re-Vocavit errores. Indubitatum quoque nunc est, posse Cardinales, aliosque quos cumque Praelatos sine ulla speciali dispensatione aut licemia confiteri apud quo cumque approbatos Consessarios, sive Saeculares, sive Regulares , in locis In quiabus sunt approbati, sive praefati Cardinales ac Praelati in suis versentur aedibus, sive peregrine ntur. Quod idem de Parochis censendum est, etiamsi oti m proprius eorum Sacerdos suerit Episcopus , nec potuissent alteri nisi de Episeopi licentia confiteri. Ex quibus consequens est , multd minus requiri quam antiquitus illud ptivilegium eligendi sibi consessarium aliquem , modb sit in eo loco apis

probatus. ix Non tamen ex hact enus dictis aliquis jure possit assirmare , huius antiqui privilegii eo neessionem esse penitus abolitam ; quippe quae tranii verit in ius commune. Id quidem potes 1 de Seeularibus assirmari . sed non de Regularibus , quos et Iam nune videmus pristina illa districtione ligari, ut non aliis quὶim Super loribus, aut iis quos Superiores ad hoe designaverint ae permiserint, confiteri possint. Idedque plurimum iuvantur utriusque sexus Regulares clausulis Iubilaeorum, quibus ex antiqui styli sorma summus Pontifex indulget omnibus Fidelibus . oecitra aliam lieentiam , atque insciis Superioribus possint sibi Confessirios, tam Saeculares, quam Regulares eligere pro tempore, modo sint in ipsis locis approbati ad confessiones.

X I. Potest sibi Consessarium eligere quisquis habet sola venialia peccata quae

confiteatur , aut etiam mortalia , sed jam antea bona fide consessa. Ad baee enim Ecclesia generalem qui seumque Confessariis,& Saeeularibus & Regularibus au - thoritatem consert erga quoscumque poenitentes indiseri miratim saeculares Sc re- gulares. Et haee est ubique recepta & approbata consuetudo. Cajetanus in summa,

XII. Privilegium istud eligendi Consessarii, concedendum quoque illis ei tςxi m μη - , , , Regularibus, oui in eo statu existunt, ut spes vel nulla, vel exigua sit nanciscendi

265쪽

α3 8 Iuris Canonici Theoria,

Coi, sesiarium ibi habentem , sive ordinariam , sive delegatam exeipiendi e ses siones potestatem , ut in illis occurrit qui privata & rigida eustodia ab insenso aut infideli inimico occulte detinentur, aut in ergastulis apud infideles vel haereticos, ii ii iis locis, in quibus non est Consessarii approbati copia : nec dubitare licet hane ies e in tanta calamitate piae Matris Ecclesiae mentem. Ibi namque multo sortio ruria Igct ratio , quam in supradictis solarum culparum venialium reis ; & pat oecurrit inecessitas cum illis quos mortis periculum premit. X l l I. Haec ubique , nulloque contradicente consuetudo Invaluit , approbantibus eommuniter ab annis ducentis Doctoribus , Cajetano in Sam. verb Absolutio a peccatis ex parte absolventis, Lisentia , ubi ait Paselialem Conserusionem fieri posse a quocumque apud quemcunque Sacerdotem ab Ordinario a probatum i dc addit quod ex Extravaganti Eugenii I V. potest extendi ad alias sper diversas anni partes Consessiones , eoque magis clim sint liberiores , nee spraecepto adstrictae. Francisco Victoria in Summa Sacram. quaest. 1 . Flor. Theol.

in A. Sent tract. de confess. sol. a s. S. Antonino in Sum. 3. p. tir. 7. cap. I. fAngelo verb. Cou a 3. num. 3. Soro in A. Sent. dist. t 8. quaest. 4. art. χἀ Bosa cina de poenit. dii H t. s. quaeli. . punct. 1. num. I. 6. & 1. Zerola in praxi, I .p-verb. Confessio, quaest.2. ubi tamen hoc addit optandum eise, ut qui tempore Pasis chali confissi sunt apud alium a Paroelio Sacerdotem, aut etiam citra abusum in alia Dice est, reserrent schedulam ab eo cui consessi fuerunt Sacerdote, ut siciat quis suetit consessus, vel non eonsessus, tempore saltem Paschali. Idemque quaest. 3 post Caietan. Flor. Theol. locis citatis asserit vagabundos posse eonfiteri cuicumque Sacerdoti approbato ab Ordinario illius D cece sis in qua contingit eox

versari.

X l V. Facultatem eligendi Consessarium Papa indulget aliquando pro una tantum vice , sive publici , ut in Iubilaeis , sive privata confessione. In quo quidem eo neessionis modo desinit facultas statim , prima electione , &data absolutione: idque habet locum in Religiosis qui sele soli proprio Consessario sectandum rigidiorem intelligendi modum adstricti nunc videntur. Verumtamen si poenitens ostiatus sit alicujus peccati , vel circumstantiae in sua illa privilegiata consessione , po- ιterit eidem denuo confiteri; non enim desinit concessum privilegium , nisi ex quo actus privilegiari s fuerit perfecte completus. Ubi autem facultas fuerit indefinit E ,& sine restrictione concessa alicui personae, nullatenus desinit per primam aut ulteriorem confessionem , sed perpetud durat etiam post concedentis mortem . nisi interveniat revocatio ; quemadmodum & aliae quaevis grariosae concessiones , ut idispensationum, literarum ad Ordines dimissoriaruin, approbationum illimitatarum ad Consessiones audiendas, aliaeque consimiles, nisi ex post facto ab eodem Praela to vel ejus successore revocentur. Ita Solus in . dist. 18. quaest. . art. 3. Suaret de poenit disput. 26. sect. 3. num .7. Bonacina de poenit. disput . . quaest. 7. punct. 3.. . di plerique alii contra Sylvestrum verb. Confessor i. quaest. T. qui videt ut limitat ad concedentis vitam. l

iCAPUT

266쪽

U Praxis. Lib. III.

De Contritione.

OENietas et 1 Aest genus, cujus species sunt sacramentum Poenitentiae, & virtus poenitentiae , quae consi stit in contritione peccatorum citra realem apud approbatum Sacerdotem consessionem. Cum vel δ ad Saeramenti essentiam juxta Eugenii IV. Decretum Concilio Florentino adnexum , tria necessarid requirantur , materia scilicet , forma, dc Minister intendens facete ac ministrare Sacramentum ; Poenitentia quatenus lyectatur ut sacramentum, tribus his constare debet, materia , & forma , & Ministii intentione. Materia alia remotior est , quae sunt actitalia poenitentis peccata , ad differentiam originalis culpae, quae Baptismo diluitur: alia est materia proximior, quam docet Concilium Tridentinum sess . i . cap. s. consistere in his tribus poeta i-tentis actibus, contritione, consessione, & satisnctione: qui actus prout requiruntur in poenitente ad integritatem Sacramenti, dicuntur partes Poenitentiae. Ex his

contritio & consessio sunt partes essentiales , sine quibus simul junctis nullum existit Poenitentiae Sacramentum. At satisfactio pars est , non quidem essentialis , sed integrans: sicut diglius, vel auris non est pars essentialis nostri corporis, quod potest esse cum horum privatione, sed est pars integrans simul & substatu talis, cuiri

sit de substantia eorporis humani, pertineatque ad ejus integritatem. Ita Sacram ei tum Poenitentiae in sua constituitur essentia, quam complet absolutionis sorma , tametsi nondum sit peracta satisfactio , aut etiam ex culpa , vel in advertentia Confessarii nulla suerit injuncta. Forma denique huius Sacramenti, eique plane essenisti alis, est ipsa absolutio per approbatum Sacerdotem collata. I I. Contritio , ut definiunt Truentini Patres d. se C. i . cap. . est animi dolorae detestatio de peccato commissio , cum proposito non peccandi de caetero. lideminque duplicem distinguunt eontritionem , quae in utravis sui specie sussiciat ad validitatem Sacramenti hujus. Est igitur alia persecta,alia impersecta contritio. Contritio persecta ex divino amore nascitur, & elaaritate perficitur, hominemque Deo reconciliat priusquam hoc sacramentum actu suscipiatur t sed ista persectior eonis tritionis species in eludit votum Sacramenti suscipiendi, si non actuale, saltem viris tuale. Contritio impersecta nuncupari solet attritio, quae t ut aiunt Tridentini Patres in communiter concipitur vel ex turpitudinis peccati consideratione , vel ex ge- .hennae ac poenarum ex parte Dei metu. lidemque hane ad sacramenti hujus gra-itiam percipiendam sussicere declarant, si voluntatem peccandi excludat, de veniae

spem habeat: esse quippe donum Dei & impulsum Spiritus Sancti, non adhue quidem inhabitantis , sed tantum moventis , quo poenitens adjutus viam sibi ad justitiam parat. Et quamvis sine sacramento Poenitentiae per se ad justificationem perducere nequeat, tamen ad Dei gratiam in sacramento subsequente Poenitentiae impetrandam disponit peceatorem. Haec Trident. III. Quia tamen praesita illa attritio imperfecta procedit ex timore Dei, non quidem filiali,qui magis pertinet ad persectam contritionem , sed ex servili; sciendum est timorem servilem eumqsse, quo pec tor ita poenam imminentem Armi-

267쪽

Σ o Canonici Theoria,

dat , ut citis vitandae causa detestetur peccatum. Oritur iste timor ex propris nostrIamore, quemadmodum de mercedis desiderium o Idem namqne principium , quo impellitur homo ad prosequutionem proprii commodi , inelinat pariter ad fuga proprii incommodi, sive id principium impellens excitetur 1 gratia , ut in Sacra- . mento requiritur , sive a sola natura. Sicut enim . ut docet S. Augustinus lib. i . Ide civit. Dei , cap.7.& st. Omnes affectus & passiones animatum ab amore pro- , deunt , de amor Dei efficit prosequutionem boni Deo grati, simulque aversionem re fugam mali Deo displicentis di amor similiter nostri spem inducit & appetiti nem Nostri commodi , necnon timorem & fugam ejus quod nobis noxium & in

commodum est.

I V. Cumque Sanctus Dei Spiritus summum jus habeat & potestatem in omnes

hominis potentias & facultates , potest per suam praevenientem ac praeparantem gratiam pro suo libito movere ac impellere nune istam , nunc illam saeuitatem ad lfinem supernaturalem , adeo ut harum saeuitatum operationes , quae secundum semere naturales essent, fiant ex ipsius Dei molpone & fine supernaturali a movente Spiritu Sancto intento supernaturales, atque ita eleventur ad ordinem divinae gratiar. Ita fit ut servilis timor , aut mertenarius amor , qui secundum se non possent 'ad justificationem disponere , prout ejusmodi timor , vel amor in solius naturae viribus spectantur; ad illam tamen justificationem accedente Sacramento disponant, .

quatenus fuit ii Ie timor proprii incommodi , aut amor proprii commodi per Spi- ritum Dei excitatus, propositis anssimo poenis quas Deus peccatoribus infligit, aut bonis quibus idem juste & pie viventes remuneratur. Iste porid timor quatenus , peccato deterret , semper bonus & salutaris est : ad eum quippe nos adhortatur Do minus Luc. i 1. rimete e/ων qui potest corpus ct animam mistere lagehennran : ita dico vobis , -c timete. Prout verδ timor iste impulsu Divini Spiritus excitatur Ast ejus s spernaturale donum.& justificationis principium , excludens innnem peccandyvoluntatem. Quae sane conditiones illi timoti convenite nequeunt , quo homo ex A formidine aeterni supplicii ita declinat a malo, ut tamen malum lubens exequi vellet , nisi metus ille obstaret , restat enim in ejux voluntate per rius aschus , qu

separatur a Deo.

V. obsistet aliquis: Qui eumque peceatum hoc fine devitat, ut poenam artemam effugiat , aversatur magis aeternam poenam quam peccatum ipsum ; etenim ordi- lnat majus bonum , quod est fuga peccati, ad minus bonum , quod est evasio su D lplicii. Hoc veris ulterius probatur , quia finis plus amatur quis media ad finem pnam media ided eliguntur propter finem consequendum. Ergo illa servili metis

causata peccati fuga est mala , quia inordinara , magisque amans evasionem po vae

quam peccati fugam. Respondetur minus quidem ibi existere bonum, nihil tamen mali, dum haec duo absint , ne scilieet ad fugiendum malum scenae cruri sentiatur in malum culpae, & ne quis ira prave afficiatur , ut peccare velit , nis poena immineret. Quod vero quis praecisus moveatur in fugam poenae , quam in fugam peccati , actus iste nihil habet inordinatum , quamvis sit minus ordinatus quina si moliore motivo excitaretur , qualis est amor Dei, aut filialis timor. Cum enim pota ismi plura ella ad eundem finem motiva, nemo teneriir praesta litius semper eligere, dummodo piae stantius motivum non excludat actu aliquo positivo di sed licitum estuci minimum motivum quod primum animo occurrit apprehendere .ut se aliquis a peccato & tentationibus quibus impugnatur, expediat. Et facile contingere potest nuta sanctissimo, ut urgentem tentationem recordatione gehennae elidai, uv

268쪽

de seipsis testantur Sancti Gregorius Nar anetenus , Hieronymus , & alii, qui tamen de aliis persectioribus motivis nihil actu e igitantes, si nul temporis sita erant habitualiter ita dispositi, ut optione proposita gehennam ignis aeterni mortali cul- .pae praerulissent. μV I. Celebris inter Theologos qii aestio agitatur, utrum ad justificationem in

Sacramento eonsequendam sit sticiat supernaturalis attritio , quam metus excitat

poenarum , justitia Dei in si gendarum; aut alicujus turpitudinis consideratio, d versae ab illa quae spectatur in peceato quatenus est offensa Dci; an vel O praeterea requiratur necessarib , non quidem persecta con ritio , quam Dei amor excitat ut aliqui imperii e praestipponunt , ex quorum errore sequeretur poetii tetitiam 'non esse Sacramentum mortuorum, nec unquam producere j iiii ficati Oilem , sed

eam prius acquisitam piaesipponere ; in sed hoc disputatur , an requiratur saltem aliquis initialis ae imoefectus Dei amor, aut dolor saltem imperfectus, ex oppositione nasicens ipsius peccati adversus Deum , quae est piaecipua peccati turpitudo. Qui hane tradunt opinionem illam si e tuentur. V II. Primδ , quia reliqua omnia motiva , eum versentur omnii is ei a prois Irium sui ipsius amorem , nec ullum actualem ad Deum respectum habeant , nulam videntur habere proportionem seu habitudinem ad veniam ab ipso D o impetrandam. Esto enim cogitetur Deus tanquam castigator, Deus tamen non alte uis .ditur u sinis , ob quem aliquis peecatum aversatur , sed ipsa , quam Deus infligit, Hena a tenditur ut molivum ac finis peceatum sugiendi: ipsique da innati simul&Poenam quam sentiunt,& causam efficientem ejus quod patiuntur supplicii, Deum

attendunt , nec tamen Deum ibi attendentes ullum dici possulit elicere teligionis actum , hoe ipso quia D um non amant. . VIII. Seeundd produc niit S. Augustini testimonia dicentis serm. . de temp. . Paenitentiam certam non facis η si odium peccati amor Dei I demque lib. de poenitent. cap. 17. oportet ut poenitentia ad hoc frui tisicet, ut mortuo vitam Impetret. Sci 'tum es enim , sine charitate nemἰnem salvum esse. Non Itaque in solo tImore vivit homo. dens vero serio paenitet,oportet nonsolum tImere Deum judkem , sed eri iam diligere o no i iis meatur pro poena, sed ametur pro uria. Debet en m dolere de crimine ct de omnἰ eis, pradicta varietate. Credo quidem illi quid vis; acunque hora peccator ingemuerit sy con

dem puto qui dolet de crimine,conversum qui dolet de omni ejus, quam Posuimus, varietate. Vertitura peccato qui jam vult dimittere peccatum s convertitur qui jam totus stomnino vertitur : qui jama ol tinuum pagas taet, sed ad bonum Domini conteuedere festinat. a conversissi contigerit alicui etiam insine , desterandiim non est Te ejus remisione. Haee Augustinus relatus quoque in can. Nulluό expediet , de poe .litent. disi. . a. IX. Tettio proserunt ipsam Concilii Trident in I avi horitatem : .m enim eo m- pertum sit, non minorem requiri animi poc.litem iam ad gratiam Poe litent ae Sacramenti , quam ad gratiam Bipti sint in aetate adulta suscipienda in ; si ad istam prae requiritur aliquis Dei amor in adulto bapti Eando, non mirasis praerequiri de ierin poenitente absolvendo. Pi aerequiri porro ad Biptismum, declar ire u detur Conci- uuin fessis. eap.6. ita dicens: Dibyonunim ad 'sam just iam,dum pecciuores se esse nolligentes, a divina justitia timore, quo utiliter concutiuntur, ad considιrandam Dei

misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, sidentes meum Idi propter Christum, propitium fore, illumque tanquam omnis justitia fontem DILio fit E iNCIPI uNr, s

269쪽

2 4 α canonici Theoria,

Ac PROPTEREA moventur adversuspeccata per odium aliquod ct date ionem, hoc est peream poenitentiam, QUAM ANTE BAPTI IMUM AGI OPORTET,Denique dumProponuntsuscipere Baptismum, lachoare novam viso, servare rivi

X. Hac etiam ratione probant illius sententiae assertores r quia sicut per mose Italem culpam peccator indebith avertitur a Creatore, & ejus sancto amore pro pter inordinatum creaturae amorem , oportet similiter ut idem homo per ordi natum Creatoris amorem, saltem initiati vh & incomplete revocetur , suo peccato. X I. Nec ideo mi illis censebuntur , tam Baptismus quim Poenitentia in numer Sacramentorum pro mortuis animabus praeeipuε institutorum. Non enim hic necessariam ducunt contritionem illam persectam,quam exeitat ille super omni per fectus amor Dei, cujus ea sit efficacia, ut hominem Deo ante Sacramentum. re. .

conciliet, constituatque in vitae supernaturalis statu , ut docet Coneilium sessi . scap 4. Sed eam dicunt attritionem, quae ut aiunt ibidem Tridentini Patres , ex tur pitudinis Peccati consideratione eonei pitur. Maxima nam due peccati turpitudo in de dimanat, quod sit offensa Dei. Illa porth Dei dilectio , quae attritionis mei snon transilit, non essTalis ut actu persecto diligatae Deus super omnia , sed in re- nissiore gresu consistit, sine tamen ulla actuali alietius cieatutae praelatione supra oeum , quae quiseem esset eriminosa. nam attritionis speciem hisce verbis expO- .nit Valentia tom. . disput. .quaest. 8.punct. 1. ubi disputat contra Sotum. ρ ttritio sinquit)versetur circa pereatum ut est dissensa Dei , id non haproprium est contri- . toni, quin conveniat etiam ali astrisum, nempe lili qua oritur ex dilectisne Dei, t mesnonsuper omnia. I.iemque pauid post : Si igitur ex parte objem ex p rte se volumus discrimen later contritionem s attritionem signare, rectius dicems ex δ Nequidem objecti ea re disserre, quod contritis est semper de pereato ut est summe malum,ς que adia 'per ιmnia detestabile quatenus videlicet est ossessa Dei qui super Omma si gisur: Attritio non item, etiamsi non tantum virtualiter ,sed etiam actu esset depe με, ut est stensa Dei ureumaue dilecti. Praeterea Viguerius de Saeram. Poenit. versu Io.

inter tricies diversas attritionis recenset eam , quae causatur non ex metu poenaea

sed Propter Deam non summe dilectum. Toletus quoque lib. 3. cap. 4. duas Agnos cit species attritionis et unam ex parte causae, quam dicit esse dolorem aliunde procedentem quam ex motivo offensae Dei: secundam ex patre modi, quae de e- lstatur peccatum ut est offensa Dei, sed non illud detestatur supra omne dexς- l. stabile. Insuper Navarra cap. i. num. 36. admittit , valere ad Sacramenti gratiam

consequendam , illam poenitentis attritionem, quam movet amor Dei, non tameta 3nquam si pra omnia amabilis , neque peccatum detestans ut supra universa mala detestabile : additque ad poenitentiae sacramentum requiri amorem Dei, qui dolorem excitet de peccatis. Suareet quidem hane assirmativam opinionem non m dprobabstem & ad majorem persectionem inducere dicit: sed esse tutiorem & omniami id coni utendam monet , quamvis ipse negativam dieat probabiliorem , eamque propugnet , cum tamen neget esse certam ,& fieri possent apud Deum vera non sir, qui Sacramentorum virtutem determinavit ab humanis opinionibus inde penden- tem. Quocirca admonet , non esse huic negativae eonfidendum , ne periculo exponatur animae saliis , praesettim cum quis versatur in vitae discrimine. Eadem quoque admonet Gamachae iis tract. de Poenitentia. Ego vero adductus rationibus superius irecensitis, δέ aut horitate decreti Tridentini circa initium divinae dilectionis, quod

xpressis verbis supponit in eo qui Baptismi gratiam suscepturus est, & perspicuis

etiam

270쪽

GPraxis. Lib. III. 2 s

etiam testimoniis DIvi A ligustini , hane in sententiam propensius seror , citiae

attritionem Sacramento Prenitent ae piaeviam judicat nuccisa lium non 'irad ira pi risfectiam amorem Dei , qui possit ex ira Sacramentum justificare , stad .etiim talia endivini amoris impersictum , qui cum per se non possit peccatorem Deo reconciliare , elevetur tamen accedetrie Sacramento ad habitum sanct ficantis charitatis. Quin etiam adversantein opinionem oppugnat ipsius quod praetenditur mun in .en, ex Tridentinae sessionis i . cap. . quo decernitur necessaria voluntas non peccandi de caetero. Enim verb alti illo peccandi voluntatem excludens includit necelsarionum liquem erga Deum asti ctum , quatenus peccat iam nihil est aliud quam iiqu-xia in Dcum facta. At vero istiusmodi attritio ex sola poenae sormidine concepta non detestatur factam in Deum injuriam , sed solam poenam quae , vindice Deo proficiscitur r atque ita non excludit peccatum secundum propriam & formaleme jiisdem contra Deum malitiam , sine qua utique non subsistit , sed in qua cons stit formaliter peccatum , cum istud solummodo exhorteat propter poenam & vindictam quam solo proprii amoris motivo expavescit. Quae quidem poena bona &justa est , atque peccato prorsus extrinseca ; peccatum vel dex ad verib totum maialum & injustum est. Ista ergo attritio niua excluditIeccati Voluntatem prout peccatum e st , sed sollim refugit eommeritum iustum auequeelicium. Nihil tamen reis si pugnat hane quoque excitari 1 Spiritu sancto , qui nostram etiam philautiam ad meliorem finem dirigit. XII. Ipsa ver δ contritio est dolor de peccato super omnia caetera mala propter Deum summe dilictum, eum proposto non peccandi de caetero. Quemadmodum enim Deus est summum bonum , increatum , infinitum εκ persectissimum , ereatis quibuscumque bonis longe piae serendum ; ita peccatum , quoniam est offensa Dei , summum existit malum , caeteris quibuscumque malis longe detestabilius.

Haec contritio describitur Deuter. . vers. 29. Ckm quaesieris Domnum Deum tuum, invenies eum t si tamen toto corde quaesieris, ct tota contritisne anima tua. Et Ioel. 1.

vers. ia. Convertimini ad me in toto erede vestro, in jejunis ct Diu ct pia tu, ct

scindise ereda vest a. Et Luc. i o. Diliges Dominum Dem tuum ex toto corde tuo , o ex tota anima tua ,st ex omnibus viribus tuis. Quibus Divinis oraculis addite imus Deum ex toto corde & super omnia diligendum ; peccatum vel δ ex toto corde & super omnia sugiendum de abhorrendum , utpote Deo oppositum di injuriosum. XII l. Non tamen neeesse est, qui nimb impossibile est,amorem Dei ait cati odium pertingere ad summum gradum intensi eae physi. δ sed tamdni . raliter atque appletia lixe, hoc est , ut p Ugar lic mO Dco obtemperare, ci a caeteris quibuscumque bonis pei hui; dc alia potius quaecumque mala su Lire quam in peceatum consentire. Itaque facile contingit , ut homo citra ullam D io ε ris m et ventilis Se intens lis diligat proprios liberos aut conjugem. quam Deum ipti m; de tamen legi satisfaciat divini supra omnia amoris, Deum appretiative. seu aesti mali ε pliisquam liberos aut eonii gem diligendo, ut si detur optio, orbari mal e. proprii, liberis & eoniuge, quis Dei dilectione & gratia. Sapienter tamen admo nent Theologi , particulares hi iusmodi comparationes non esse omnibus promis euh proponendas vel consulendas , cdm possinr esse multis occasio tentat ponis Sescandali a sed soldm in genere. Distinctionem ista amoris Dei serventioris ac sei sibilioris, ad quem non obligamur; de amoris prae relio itis omnibus secund aestimationem seu appretiationem , atque in eligendo praeserentiam , ad quam omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION