Iuris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum, non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici. Authore Joanne Cabassutio ..

발행: 1709년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

I an valeat Inltum per procuratorem matrimonium, si post manag,tum' mandans inciderit in amentiam, quae perduret quo tempore procurat. tot contrahit; Respondendum est, Valere ; non enim requiritur ut qui mandavit ratione utatur, dum procuratur mandatum exequitur ; nam alioqui si tunc te maporis dormiret, aut ebrius esset, dicendum quoque esset irritum esse id omne quod 1 prpcuratore geritur , quatenus qui mandaverat jam usu rationis caret: suffieie 'enim quod rationis compos mandaverit, & procurator ipse dum exequitur , ratione utatur. Si instes, quod is tamen qui per se immediate contrahit tempore ebrietatis suae vel amentite, nihil validum essiciat, etiamsi antea rationis compos hune actum intendisset.; id quidem verum est , magna tamen in utroque casu in tervenit differentia, quia procurator validὸ agit, quia ratione uέitur ad consenis sum Se contractum indispensabiliter dc ipso iacto necessaria. At verδ dum quIs ebrius vel amens est , ineapax est de contractus & consensus omnis per seipsum. Ita Henriquee lib. i i. de matrim. cap .num. 4. Sanchez lib. a. dispur. I l. num. 2. Nullatenus verδ est admittendus procurator , nisi mandatum exhibeat. Nullatenus quoque fides mandati adhibenda est in externo foro . si mandati sui an-reriorem contractui revocationem praetexat, nisi juridice & sussicienter probet se revocasse.

De proclam ut bai Matrimonio praemittendis.

. T A T v τ u M est In primis ab Universali Concilio Lateranensi sub

Innoeentio II I. can.31. qui citatur in cap. C;um inhibi to,de clandest. desponsat. de deinde a Tridentino sessi x .de reformat. matrim.cap. r. ut antequam matrimonium contrahatur, ter , proprio contrahenis

etium Paroelio tribus eontinuis diebus festivis in Ecclesia inter Missiarum solennia publice denuncietur inter quos matrimonium sit contrahendum;quibus denuneiationibus factis, si nullum legitimum opponatur impedimentum , ad celebrationem matrimonii procedi possit. Sed si probabilis apparuerit conjoctura impedimenti . contractus interdicatur expresse donec quid fieri debeat super eo mani stis eonstulerit documentis , d. cap. Cum labibitio. II. Si contrahentes sint diversarum Parochiarum , faciendae sunt denuntiati sies in utriusque Parochia , non enim sussicienter alioqui possent impedimenta di-guosei. Idemque sentiendum de diversis Dioecesibus. Alteruter enim contrahenistium sive Parochus, sive Episcopus, potest eos matrimonio jungere , & uterque Episeopus potest intra fines Dioecesis suae circa has proclamationes dispensare. Bois

num. ro. & 3 1. Quod vetδ dicit Tridentinum de tribus continuis diebus festis , non est aliter intdigendum , nisi de festis non longo intervallo distantibus, noth verδ de festis sibi immediatὸ succedentibus. Suadet enim id ratio dignoscendi si qua sint impedimenta ; ad quem finem conducit ut tempus populo concedatur . in mentem si quae sunt obstacula revocandi, oc ea Parocho denunciandi. Qir

322쪽

Fraxis. Lib. III. 29 s

eirea liaud ita festinanter urgenda res est , nisi gravis succurrat causa;sed Intera ponendi sunt certi dies ab una ad alteram proclamationem:eaque est recepta ubi que sere pratiis Interstitii ab uno ad aliud festum unius saltem aut duorum dierum. Sanchea de matrim.lib. 3.disput.6.num.S.COninch.dijut. II.dub. s. num. 67. III. Ad Episcopum eiulque Vicallum spectat dispensatio harum Hoclamati num,hoc enim ordinarii prudentiae committit Concilium Tridentinum d. less 1 .

Cap. i.ut vel una tantum denunciatio fiat ante contractum coram Parocho Ineun. dum , vel etiam post contractum coram Parocho initum interdicatur consummaritio .& provideatur ne simul cohabitent Partes donee factis denunciationibus in Ecclesia nihil impedimenti cognoscatur. Clim autem requirat Concilium,ut Ordi narius iudicet dispensationem expedire, satis declarat non nisi ex justa causa lici-rum esse in hac re dispensare, IV. Iustas in hac re dispensandi causas colligunt SummIstae: Atque hae set

sunt qliae sequuntur, quasque reserunt S. Antonius 3. p. tit. I. cap 36. Sylvester verb. I sitris; sum. 6. quaest. 7. Sanesiez lib. 3. disput. 9.Coninch.disptat. 17. dub. c. Par a de potest. Epitc.p a. alleg. 12.num. 31. α Prima causa dispensandi est Ost quoties alias creditur impediendum matrimonium, sive per sortilegium . sive per ita justam cognatorum , aliorumve iactionem. Secunda causa est quando non Diti cum contrat entium infamia fieri proclamationes passent, ut si qui vixerunt in concubinatu,habiti sint veri conjuges. Tertia quando sine gravi animae , aut etiam rerum temporalium discrimine non post lint nuptiae ulterius disserti, ut si vir sit in periculo mortis,aut debeat extemplis longius proficisci,& necesse sit con trahere connubium , ut proles iam nata, vel concepta legitimetur laut si verifi- militer non sit depositurus assectum erga concubinam , & sic perseveraturus iu 'statu peccati. Quarta iam duobas , ad vitandum peccatum, vel scandalum , vel infamiam , vel odia & periculosas lites Sc querelas ex parte parentum , expedit quam primum nuptias inire,& periculum est si tantisper differatur, ne alterius animus ex levitate, infidelelitate aut aliorum suasionibus immutetur. Casus iste tum alibi, tum ibi maxime oecurrit, quum ambae simul partes in flagranti stupro deis prehensie consentiunt In matrimonium. Sanchez lib. 3.disput. s. num. II. Quinta' causa, quando tempus instat quo nuptiae celebrari prohibentur,nee tamen disserti

possiant citra grave incommodum,aut animae periculum ex incontinentia. Sexta iquando altera Partium est sub potestate tutoris,curatoris , vitrici , novercae , alio Tumue cognatorum aut assinium , qui ejus nuptias intendunt impedire, ut ipsi in ejus bona succedant, aut eam in Monasterium .detrudant, vel imparibus & indignis conjungant. Barbosa d. p. v. allegat. 2. num. 3.& Α . Caninch. disput. et . . dub.s. num .si. & alii communiter. Septima quando se irimi Principes : tum quia xliis aliquae praerogativae concedendae sunt :tum quia cessat periculum occultu ni im- Iedimenti, cum eorum genus & facta cunctis comperta fiat. Octava s inter uois entes nuptias contrahcre sit magna disparitas, propter quam gravia instabunt ob- stacula ex parte aemulorum aut consanguineorum. In his , aut saltem qilibusdam 'praedictorum casuum,assirmant Sanchez, Barbosa. Conincti , aliique, teneti etiam ordinarium dispensare a denunciationibus ad Partium petitionem , si non aliquasi spicio , aliave rationabilis causa dissit adeat a dispensatione. Ratioque est, quia i Praelatus ex ossicio tenetur,quoad fieri commode potest, ovium starum periculis occurrere, si gravia & urgentia sunt.' Quin etiam ubi urgeret gravis re aperta necessitas sine proclamationibus contres elidi

323쪽

contrahendi, nec posset pro temporis angustia Epis pus adiri, quia eItδ dilibe

retur occasio; aut etiam si rogatus Praelatus prae sua malitia aut mani sesta & iniqua pertinacia dispensare recusaret, posset sine proclamationibus contralii matrimonium , ut si aliqui vixeiant in concubinatu , qui put b ntur coniuges : vel si vie existat in vitae periculo praesenti, seu mortis articulo, & vult ducere concubinam ad ejus abolendam infamiam,aut ad prolem legitimandam; vel quia id utriusque saluti expedit. Item quando cognati , assines,tutores aut potentes personae nuptias impedire moliuntur eorum quorum bonis inhiant, aut quos iri qualibus conjungere intendunt, ut non possint aliis palam nubere. His casibus aliisve, si qui simi. les existunt, posse absque proclamationibu , aut circa eas dispensatione procedi ad mattimonium, docent Sotus in η. dist. 13. quaeli. .ari 2.conclus. 3. g. Ex his priamiam intelligitur Lopez i.p. Instructorii de matri M. Cap. y. f. Ex praedictis : Sanchea lib. 3. disput. io. num.17. Coninch. disput.27. dub.I. itum.12. & communi

ter caeteru

VI. Potidassertione unius fide digni, dc non suspecti circa matrimonii impedimentum Impeditur matrimonium contrahendum , donec oppositum probetur. Idemque statuendum de fama communi circa impedimentum,Cap. Praeterea,& cap. Cum in t , de sponsa de rap. pereo, de concang. dc assinit.His additur in dG.ip. in tua, non admitti oblatum a parentibus juramentum contra unius gravis de non suspectae per me denunciationem , aut contra communem sanaam,quia ipsi

met suspecti sunt. , utpote parentes, nisi probationem in oppositum proserant. V II. . Eos qui intra quatuor menses post peractas denunciationes matrimonium non contraxerunt,non posse postmodd contrahere,nisi novae fiant arbitrio Episcopi proclamationes, assirmant Rebelluri Possevinus , Bonacina . & Barbosa de potest. Epist. pari. r. alleg. 2.num 3s. Qui nndem scribit, si non praemittantur denuncia tiones,saltem esse supplendas adhibita una vel altera post ratum matximonium antequam consummetur, donec elapsi fuerint dies octo post ultimam proclamati nem. Atque ita judicatum renit Barbosa a Cardinalium Congrcgatione.

De Matrimoniorum impedimentis ς ac primum de non

dirimentibus.

I. ATRIMONionuu impedimenta sunt duplicis generis , luedam enim nuptias dirimunt, hoc est invalidas reddunt; quaedam autem D . contractas nuptias non dirim ut, sed eas contrahi prohibent. Prima sui simul impedientia & diti mentia: secu da verb impediunt contrahenduin matrimonium, faciuntque illicitum , quamvis valeat contractum. At que istius secundi generis quinque sunt impediment Primum est votum ii .nplex, sue castitatis, sive Religionis sitscipiendae. Secundum est Catechismus Tertium s nsalia cum alio adhuc vivente conventa. Quartum est Praelati,seu Judicis inte dictum contrahendi,donec plenior de impedimentis notitia accesscrit.quintum est tempus

324쪽

, Praxis. Lib. VI. 29 7

tempus intra quod prohibet Ecclesia matrimoniorum solemnia. Reliqua vere, quae nominili censent impedimenta, vel nulla sunt, vel a Concilio Tridentilio abolita vel a consuetudine II. Qui vovEre simpliciter aut castitatem aut Religionem , illicite contrahunt, nisi ex iusta causa cum eis fuerit dispensatum ; cum enim promissionis fides homi- Dibus servanda sit, multd magis Deo. Hoc tamen intercedit dii crimen inter haec

duo vota,quoniam qui castitatem ante niatrimonium vo verat .rotest petenti debitum reddere conjugale , ne alia pars innocens suo iure fi audetur , sed non potest debitum exigere. At is qui voverat Religionem,utrumque licite potest scilicet reddere & exigere. Navarr. Manualis cap. I r. num .8 o. g. Cui consequens. Soto , Toletus,Coninch .locis mox citandis. Licet enim iste quoque castitatein implicite vove- iit, quae virtualiter in voto Religionis includitur ; attamen eam non vovit nisi iii solo Religionis statu servandati .Sed uterque tam e pristini,sive castitatis, sive Religionis voti plenae observationi reddetur adstrictus soluto per morte alterius matrimonio,aut etia viventis alterius Partis consensu, vel sornicatione superveniente, propter quam reddatur immunis etiam a debito nuptiali solvendo. Soto lib.8. de just. dc jur. qtiaest. h. art. I. Coninch disp. o. dub. 3. n. 3 3. Toletus lib.7 cap. q. i Π. circa simplex continentiae , veI Religionis votum multa suppeditat docuis menta D. Augustinus in epist. o. ad Bonifacium Comitem, qui simplex votum perpetuae cotinentiae & monasticae professionis nuncupaverat.Sed quia Bonifacio Praefectura Africae incumbebae,quae tunc & Barbarorum, praesertim Vandalorum armis. de haereticorum factionibus infestabatur, eundem a monachismi,quem voverat,pr posito dissuasit Augustinus. Deinde Bonifacius pristinum remittens pietatis ardoren duxit uxorem.Qtiare ipsum suis literis coarguit Augustinus infracti voti,quo tam et dicit eum iam non astringi dum stat matrimonium, nisi uxor quam voti hujus lataciam duxerat, consentire velit in mutuam continentiam. Ex his colligitur prima justam esse & licitam suasionem,ut quis ab ineundae religiosae uitae voto emista abducatur & dispensetur, si mani L sie majus bonum excludat,ut scia sit angustῖnvs.S cundd,eum qui simplici voto continentiae se obstrinxit,si matrimonii iugum suscipiat, graviter peccare quod idem testatur Apostolus de viduis nubere volontibus ecidcirco habentibus damnationem,quia primam fidem irritam secerunt. I.Timoth. s. non tamen peccare si conjugi innocenti ac petenti debitum reddat Nihil tamen distinguit Augustinus ibidem, an voti continentiae reus possit idem debitum petere; sive quia satius duxit nihil insinuare hac in parte, virumque in sua bona fide relin-q uere,ubi grave periculum & occaso inevitabilis urgebat; sive quia i ple existimabat multum de jure innocentis uxoris diminui, si nullum habere possit matrimonii usiim nisi cum damno pudoris N verecundiae , quae decet sancte cducatas & pudicas Reminas. Tert id , si alter conjugum qui nota est voto astrictus, consentiat in mutuam continentiam,aut si ejus morte dirimatur coniugium, teneri alterum qui voverat, conjugem pristino continentiae voto , nec posse secundis nuptiis alligari. I V. Gravis quaestio est, ii rum qui post votum simplex castitatis aut Religionis

contraxit per verba de praesenti matrimonium , teneatur aute consuminationcm

ingredi monasterium 3 λffirmative quidem respondendum est de illo qui voverat Religionem ; ab hoc enim voto non est solutus ., neque susponsius per illud matrimonium , cam constet, eum etiam qui nullo modo novit, posse alite consummationem , matrimonio restire hoc fine Religionem ingrediendi. Sed major etfdissicultas in eo qui non Religionem , sed cootinem lain vovit ante matrimo-

325쪽

illum.Vldbriar mura,si nondum consummaverit contractum matrimonium , obligari ad Religionis ingressum, cum hoc unico modo possit adhuc suum contItientiae votum adimplere . &quia omne votum oblata opportunitate persolvendum est ;hic autem unica superest illa opportunitas, qua neglecta , non erit amplius locus voti obligationi persolvendae r ideoque teneri ad ingressum inonasterii docent Sylvester verb. Matrimoηιum. 7. quaest. s. & Navarra cap. I r. num. So. sed verisi. milior est sententia Dominici Soto in .Sent. dist. 38.quaest.2. artic. r. quem sequiistiir communior Doctorum consensus non teneri Religionis subeundae obligatione , quam nullatenus vovinnec ad servandain castitatem obligari ad eligendum medium tam durum & extraordinarium.Id confirmatur per extrav.Antiqua,Joan. XXII. de voto, ubi uxoratum ante matrimonii consummationem sine consenisse uxoris suscipientem sacros ordines,dicit esse inducendum ut Religionem ingrediatur,quod si nolit, cogendum esse matrimonium consummare petente uxore. Atqui haec ipsa coactio ad consemmandum esset prorsiis illicita,si uxoratus ille qui in sacri ordinis susceptione castitatem solenniter vovit,non posset licite consum . mare .Potest vero licitὸ matrimonio astrieris,quia uxor saltem implicite petit matrimonii consummationem prima concubitus nocte,quatenus id exposcit. & ad id resertur contractus matrimonii inter ipsam M viru'n initus. Mortua autem , vel fornicante uxore,tenebitur ab lute, ut dictum est servare castitatem.

V. Semndum quod est Catechismi impedimentum , ordinarie contingit esse conjunctum eum alio impedimento quod est dirimens. nimirum spiritualis assinitatis ; quia ordinari&iidem patrini aut matriare qui suscipiunt baptizatum vel confirmatum , sit scipiant quoque in Baptismo. Saepe tamen fit ut infans sine selennitate quidem,sed validh baptizatus ratione urgentis vitae periculi , postmodum ad Ecclesam deseratur , ut in eo ceremoniae omissae suppleantur,quarum uita dicitur Catechisinus,scilieri instructio ac pro sessio fidei, quae. solenniter fit prae foribus Ecclesiae,ex qua sequimet cognatio spiritualis , quam cum baptizato contrahit is

qui puerum in eo Catechisitio tenuit.Censent tamen aliqui, ut Sanchez fle Diana, hanc celsasse cognationem M. impedimentum , quia Concilium Tridentinum dicit sess1 .in decreto de re Hrn .matrim. OmnibM inter inaspersonas hujur cognationis spiritu dis sublatis omxino impeilimen D.Quae tamen verba alii pigrique restringiant ad solam cognationem qnae ex ipsis Sacramentis,de quibus ibi loquitur, non vero ex solis ceremoniis contrabitur.Sacrae tamen Cardinalium Congregationis decretum refert Antonius Diana pari. 3.tract.de Sacramentis,tesol. 6. quo declarat a Dit istam quoque ex Catechismo cognationem cessasse per Τι ident imma illud do-

V Tettium Jmpedimentum ex sponsalibus nascisa alia persona conventis; Idque fundatum In ipsi naturali jure prohibente fiten .alicui datum infringi. Sed is cui data files est , potest suo consensit hane obligationem relaxare; nihil enim tam naturale est quam eo genere quidque dissolvi quo colligatum est , ideo

verborum obligatio verbis tollitur; nudi consensus obligatio contrario consensu dissolvitur,l. Ambit tam uaturale, D.de regul.tur.& cap. I.eodem tir. VII. Quartum impedimentum est interdicti per pidicis lententiam aut decre- tum , ne nuptiae contrahantur donec aliqua superveniens difficultas fuerit plenius dilucidata , cap I. I.& 3. de matrim .contract contr.interd. Imperite aliqui credideruiar, tempore poenalis interdicti illicit L esse matrimonia: sed licita esse communis

326쪽

, Praxis. Lib. III. 2 y

munis est Doctorum sententia, quatenus matrimonium ex soa primaeva eo se itione est metus & civilis contractus,nec habet Sacramenti rationem nisi per accidens εc accessbtie , ideoque non censetur in numero Sacramentorum illorum , quae cavi put Sisententia I 6. de sent. ex comm . in s. prohibet Interdicti tempore ministrari; cujus etiam ministri non sunt Sacerdotes, sed ipsi met contrahentes ac laici. Posse itaque tempore interdicti poenalis fieri matrimonia , dummodo non eis benedicatur per Ecclesiam . docet Glolla recepta In cap.fin. de sent excom. ver b.Sacramentis. NaVarr. Cap. 7.num. I p. Ostiensis in cap. non est, de sponsalib. Panormitanus ibid. Sylvcster verb. Interdictum F.num. 9. Conincti disp. 7. num.48.

U III .Quintum impedimetinim est tempus intereurrens 1 prima die adventusu 'ire ad diem Epiphaniae; & i die Cinerum usque ad Octavam Paschatis in clusi-vc. Nam ob temporum istorum venerationem Ecclesia prohibet solennitatem nup-riarum. Concilium Τrident.sest 1 . de resarm. matrim cap. io. Plerique Doctois res censent , non prorsus vetari pro illis temporibus nuptias , sed tantum ista duo benedimonem nuptiarum . & solennem sponsae ad aedes sponsi traductionem cum pompa , magno comitatu , vel choreis M canticis , eo quδd Tridenti iriim caputio. non simpliciter nuptias celebrati prohibeat, sed enunci et nuptias solennes, Scsolenniter celebrari prohibeat: & quia Glossa in eap. capelianus: de seriis , dicit quocunque tempore anni , ipsi ucseriis quibus nuptiae fieri prohibentur, polle contrahi sponsalia & matrimoni uim qiuraue de praesenti, dummo do , solennitatibus abstineatur. Ita Navana cap. 12.num. 7. ubi citat Paludanum Caietauum,&Sylvestrum : item Santam de matrimonio lib. disp.8. Coninch.disp. 3o.num Filllucius tract. Io. p. horis quaest. s. His acce4it Bonacina de matrimon.quaest. 3puncto t4. num . . g. Ex dictis & f. Secundo sequisin: admonens tamen sequendam hac in re esse locorum conlaetudinem. I X. Recensentur, praeterea impedimenta ex delicto non dirimentia. L Ineestus eum consanguinea coniugis in primo de secundo gradu:aut fornieatio habitacum matre & filia, ut nequidem mortuo conjuge liceat ei alterum inire matri inonium. 2. Raptus alienae sponsie. Uxoticidium. 4. Susceptio 'opriae prolis ad Baptismum aut Confirmationem hoe malo fine ponendi impedimentum ad reddendum debitum conjugale. s. Occisio Presbyteri.6.Publica poenitentia , quandiα durat: sed haec nec est draictum, nee in usu. . Conjuglum cum Moniali. Sed ut ait Coninta, non est opus his septem immorari , quia jam omnino sublata sunt. Nam his irretiti sine ulla dispensatione videntibus Praelatis contrahunt. Ita Navarin c. I num. 1 & cum aliis Sanchra lib. .disp.r .num.8. Coninch.disp. O.num. in Gallia ista eriminis impedimenta non dirimentia nullatenus recepta esse videmus,sed ea sola quae matrimonium dirimunt.

CAPUT XXII.

Impedimenta Matrimonium d irimentia.

A quae matrimonium etiam contractum dirimunt impedimenta recensentur quatuordecim, his versibus comprehensa.

Emr o ditio, tum,cognatis, crimen ,

327쪽

3oo Iuris canontes Theorii,

cubui di paritas, vis,Ordo,, honestas, ouit , raptor , si clandesinus, ct impos.

Hae facianda vetant connubἰa , facta retractant.. I I. Error triplex distinguendus est, scilicet personae , qualitatis, conditionis . Error personae ὸ icitur quando contraliens putat aliam esse personam cum qua contrahit,quam revera sit.Error circa personam ipso naturae jure irritum iacit matriis monium, causa 29.quaest. I . per totam. Quia personae contrahentium nuptias si intipsum primarium & essentiale objectum matrimonii nisi 4pse errans intendat ipso actu contrahere cum proposita person ., qualiscumque illa sit. Errer qualitatis non facit con tigium irritum , ut si credens quis ducere divitem , nobilem , forismosam, virginem , ducat revera inopem , ignobilem , de Imem , corruptari . Qilla contra Eius matrimonii versatur circa personas,non circa qualitates I& qualitas habet se tantum per modum rationis na olivae aut causae sinalis,& consequenter ejus error facit dumtaxat voluntarium secundum quid , neque impedit essenitialem consensum. Hinc excipe casum quo quis expresse intenderet non contrahere si talis qualitas personae insit, vel non insit. Tunc enim cessante conditione, cui inniti ir consensus, certum est consensum omnino deficere.Excipe secundo casesus in quibus error qualitatis transit in errorem ipsius personae : quod fit quotic squalitas in qua erratur , determinat certam aliquam . personam δ istinctam ab ea

quae praesens es , ut si Titius contraxit cum filia Ioannis , quae se salso dicebat filiam Petri qui est Praeses provinciae; Titius vero intendit. contrahere cum filia PLesidiis provinciae , suumque consensum ad eam determinat: eo casu cum error qualitatis determinetiTitium ad aliam personam ab ea diversiam quae praesens est, invalidum est illud evin filiaJoannis matrimonium. Sanchezlib. 7. dic s. n. 2D

III. Error conditionis format secundum irritans impedimentum , & intelligitur de conditione servit . Circa hunc stat receptissima conclusio Matrimonium

contractum cum errore conditionis valitum est , s persona cum qua contrahitur est aequalis,aut melioris conditionis. Servus ergo contraheris cum serva , quam Iam men credit esse liberam ; aut tontrahens eum libera . quam credebat esse servam , valide contrahit , cap Siquis,& cap. Ad de conjugio servorum.

Iv. Vorum solenne quod emittitur in susceptione iactorum ordinum , vel in professione Religionis, constituit tertium dirimens impedimentum , Clement.

unica de consang. quae poenam quoque exeommunicationis latae sententiae ad un- QIdem can. Presbiseris: 1.1 .de extra qui clerici. vel vovent.per torum:& COMcilium Cartaginense IV can. i. εc Matisconense can. 4. ia Tridenti iriam sessile Sacram.Matrim.can. 9.Quod idem.jus Gregorias X l l l . extendit ad vota simplicia ,s: post biennium probulonis emittςre soleis novitii Societatis I L s ii,

eosque declara: esse deinceps vere Religiosos V. Quinimo votum laiuic Religionis talaro prici legio imunitur, ut antecedens matrimonium ratum, seu per verba de pM ait contractum , dummodo non fuerit consummatum , dissolvat,ita ut conjunx in saeculo supel stes possit ex tunc aliud contrahere matrimoniain,priore conjuge adhuc in monasterio vivente.Item favore Religionis conceduntur duo menses post contractum de praesenti matri- mortiam ad deliberandum de iiitressu Religionis , intra quos is qni deliberali. non tenetur consummare,quantumvis altera parte petente ; eaqtae invita licitum

ei est ingredi monasterium, juxta Constitutionem Alexandri II l. in cap. Wrkm,

328쪽

δ: cap. Ex publico, de eonversi coir j ii g. & Innocentii IlI. in cap. Ex parte , eod. quia non fuerunt uva caro simul effcchi, d cap.Verum. Non potest tamen in se cuialo stipeistes alias inire nuptias, nisi post alterius pro sessionem. id velo privilegium non competit sit sceptioni ordinis sacri, ut constat ex Joan. XXll. extra v. unica

de volo.

V I. Quartum impegimentum ex cognatione nascitur. Ea triplex, st, nati iratis,

spiritualis,& legalis. Cognatio naturalis dicitur Consanguinitas,& dc finitur Vinculum personarum ab eodem stlisite proximo descendetulum, carnali propagatio

ne contractum.

V I I. Ut comptrientur consanguinitatis gradus tres observandae sunt regulae. Prima est: in linea recta ascendentium & descendent luna tot sunt gradus quot pcrsonae ex uno stipite descendentes, excepto ipso stipite ; v. g. pater & filius sunt quide.n dux personae, sed deducto patre bsistit filius in primo gradu ; S ita non solum pater & filius, sed etiam Dater seme sbi invicem sunt consanguinei in

primo grasu . sicut avus, Sex filio nepos in secundo. Secinida regula haec est :In linea aequali collateralium eodem gradu a se mutuo personae distant,qhio gradu caedem distant a communi stirite. . Sic ergo fratrum filii in secundo gradu silviii. ter se , quia duobus gradibus ab avo distant, qui est Qommunis i ptarum stipes. Tertia regula in litiza quoque transversa, seu collateranum , sed inaequali : Igo di-sant inter se collaterales grada , quoto distat gradincemotior a communi stipite :v. g. Noe genuit Sem & Cham ; Sem genuit Arphaxad; Arphaxad autem genuit Sale. Ex alio vero latere Cham genuit Chus, Genesis Io. Hic quaeritur quot gradibus inter se distent Sale & Chus ; distant tribus gradibus , quia Sale collateralis remotior distat tribus gradibus a communi ambornru stipite , qui est Noe, ex quo ures istae propagantur personae , Sem , Arphaxad , Sale. Porris in linea collateralium Jus Canonicum discrepat a computatione Iuris Civilisi: Jus namque Civile totilem computat gradus, quot sunt ex utroque latere personae & idedfratres & sorores , clim duae sint personae, collocat in secundo gradu : deinde patrueles in quarto, quia patrueses ,3 eorumque parentes ab uno stipite prodeuntes constituunt quatuor simul persinas. Deinde in linea inaequali transvet Ia nePotent& pronepotem constituit in quinto gradu, ob parem utrimque personarum seu g

nerationum numerum. Cum tamen Ius Canonicum tantum connumeret unius lateris generationes . communi stipite deductas ideoque fratres & sorores in pri mogradu, . patrueles In seeundo collocat. Atque inter . Omnes Fideles Canonica. computatio praevalet secundum usum.

VIII. Jure Canonico invalidum est matrimonium inter personas consangui neas usque ad quartu miradum inclusive , cap. Non debet, de consang) assinit. 85 Concilium Trident sessia . de saeram. Maultii. cap.s. Olim verb prohibebantur in Lai:na Ecclesia nuptiae ad septimum usque cognationis eoi Literalium gi adum, ut constat ex Sancti Gregotii Magni epistola. ad Felicem Messurae Episcopum , &ex Sancti Isidori testimonio , & ex rescripto 'Alexandri l I. Papae. ae omnia inseruntur in Decreto, causa, q s. Quos gradus postmodlim reduxit Concilium

Lateranense si ib Innocentio II h. ad quatuor gradus , d. cap. Nim debet. Iure au. rem Romanorum Civili etiam fratrum sororum filii matrimonio jureebantur, Instit.de nuptiis, Dadrum l. Celebrandi CAe mapi I 3. rideritat nuptia Idem

que Jus etiam apud Christianos locum' habuit. Filiae namque Ginstantini Magni, Constantina de Hessena nuptui datae sunt,Constamina quidem Annibaliano primam

329쪽

silio Diles latii Ratris Constatilint, deinde Gallo filio Constantii statrIs alteritis

ejusdein Constantini t Helena vero nupsit Iuliano alteri filio memorati Constantii; atque ita haec tria matrimonia celebrata sunt inter patrueles in secundo gradu.I X. Dispenseri tamen potest modo interveniat rationabilis & gravis causa in ipso seeundo Iineae collateralium gradu inter fratrum aut sororum liberos,qui patrueles ac consobrini dicuntur e te similiter inter patruum seu avunculum , & cxstatre seu sorore nepotem ac neptem. Etsi enim Levit. I 8. tales nuptiae vetentur, id non est iuris naturalis,sed positivi,seu legalis ac caeremonialis tantum. X. Spiritualis cognatio intercedit primo inter patrinum ac matrinam cum baptigal o,silmilqi e cum baptizati patre de matre. Secundo inter baptizantem de baP-ti datum: de inter personam baptizantem cum patre aut matre baptizati. Ex Confirmatione vero inter patrinum aut matrinam cum confirmato , & cum patre dc matre confirmati. Caeteras verδ antiqui Iuris multiplices cognationes abolet Con-eilium Trideminum sessi . cap. 1. Nullaque contrahitur spiritualis cognatio inter patrinum & matrinam , seu susceptores. Xl- Quaeritur utium qui mittit procuratorem ad suscipiendum Insantem de sacro Fonte , contrahat cognationem Is ara , in veto ipse procurator Respondeiat Sanctim , Reginaldus , Filii ucius, non contrahi , mittente, sed a procuratore. Sed versus est contrahi a mittente , non procuratore. Ita docent Navam lib. s. Con. stiorum , in fine , qui testatut Ita declaran. Cardinalium Congregationem ; Le- desina quaest. 16. Coninch. disp. i. dub. I. num. o Bonactna quaest. 3. 6.1. num. 4. Ratio est, quia ai hoc ut susceptor contrahat istam cognationem , requirit Concilium Tridentinum ut 1 parentious baptigandi assumatur,aut 1 Parocho , si parentes non providerint,sess. 24-e.1.deres m. Atqui procurator non assumitur vel eligitura parentibus ; sed solas ille qui procuratotem constituit, ut videmus fieri inter

Magnates ac Principes.ltem qui procuratorem constituit,agit ut causa principalis; procurator verδ ut causa dependens & instrumentalis. Item procurator nihil agit proprio,sed filius mandantis nomine. uocirca sapienter judicavit Sacra congregatio Cardinalium hanc cognationem non , procuratore , sed , solo mandante

contrahi.

X l I. Si opponas, ad contrahendam cognationem requiri conlaebam baptizat L qualem non potest absens exhibere. Res mendum est,requiti sive proprium, sive alienum contactum, dum fiat mandato & nomine absentis. Si instes, eum qui pro

se alterum constituit ad baptizandum , nullam contrahere cinnationem , sed eum

tum qui constitutus est , inaque manu baptizavit. Respondebitur longe magnum esse dis imen, quia qui baptietat, non baptizat alterius cujusquam nomine, alte rius sustinet personam , nisi Christi Domini, cujus est minister immediatus 3 ideoque illi adhaeret ista e natio. Secus est de procuratote XIII. Matrimonium quoquς dirimit cognatio legalis, que est propinqvitas personarum ex adoptioraz coniurgens, canis adoptionem, o. quaest λ. & cap. unleo, de eognat.legali. Itaque inValidum in matrimonium primo inter adoptantem &adoptarum & posteros adoptati usque ad quartum gradum. Durat hoc impedimentum etiam Gluta adopxione,capilli ere,3 o quaest.3. Secundo inter ux rem adoptantis & adoptatiam, & inter uxo adoptati & adoptantem. Haec quo

que durat post sublatam adoptionem . r. A pridius, D. delitu nupt. Tertio inter filios aut filias adoptantis & doptatum sive adoptatam. Hoc impedimentum desinit

330쪽

praxis. Lib. III. 3o 3

sinit cessa lite adoptione, id est ex quo filii aut filiae adoptantis exierint ab ejus potestate per hujus mortem,vel per emancipationem , cap. 3.de cognat. legat.&l. . finali, D. de adoption. Filius porro adoptantis potest etiam durante adoptione contrahere cum filia adoptati , nec non filia adoptantis cum filio adoptati; id enim nullo jure prohibetur.Qtii etiam ratione plures ab uno eodemque adoptat possunt inter se matrimonio iungi. Bonacina quaest. .punc O s.f. .prop. 3. X l V. Conditiones a Iure requi illae ut quis possit adoptare , sunt istae. Primo, ut adoptans sui juris st. Secundb ut sit maior viginti quinque annis.Tertio, ut sit masculilii sexus ; neminae namque adoptari quidem possunt , sed non adoptare , nisi ex privilegio. Quarto , ut aloptans habeat naturalem generandi potentiam. non tamen excluduntur ii, qui eum a nativitate habuissetit , illam ex accidentiam iserunt,ut secti gladio, aut facti ex morbo eunuchi; sed excluduntur stigidi ex natura,l. 2. D.de adopt. Quintd , ut adoptans sit ejus aetatis quae adoptati aetatem excedat annis decem & octo.His positis eonditionibos quae exprimuntur Instit. tit. de adoption. & alibi in iure, potest quilibet adoptare , quamvis sit Sacerdos , de modo adoptatus sit praesens; tion enim fieri potest per litteras aut per procuratorem a. optio, l. Neque,de l.Post fin. D. dc. ad Opt. .

CAPUT XXIII.

Prosequutio, impedimentorum duimentium.

V r et u M dirimens impedimentum est crimen, quod est gene re duplex scilicet homieidium N adulterium , adjunctis, quibus dam eonditionibus & circunstantiis, specie autem quadruplex. Non est hoc impedimentum naturali jure introductuin, sed Jure

ecclesiastico, can. SI Dis vivente, 3 r quaest. r. p. .de conversinia fidei .cap. I. I. M.s 6.de eo qui dux .in matr. q.am pol. per adult. II. Primum ergo crimen dirimens est 'occisio untas conjugum facta hoc fine matrimonii contrahendi cum superstite coniuge , si ante occisionem aut mortem occisi intervenit adulterium t idque locum habet s ve conjunx consortem sui tori occiderit per se , vel per alium: sive alia persona etiam soluta occiderit hoc eodem i/ fine eontrahendi cum supervivente conjuge,& ante mortem occis commisciit adulterium cum altero conjuge, jus ambiebat seu expetebat niat imoitium.Sus fieit autem ad hoc impedimentiam occisionis cum adulterio , si una Pars altera etiam non consentiente,aut etiam ignorante occiderit ad hunc mutui matrimonii

fine mi sed non sufficit si occisio sacta fueriti, sed non ad hunc finem ; ut si sacta sit 'in ollum aut vindictam durae tractitionu,quantumvis huic durae tractationi cati. sim dediiset crimen adulterii,nullum erit impedimentnm, quia Ius hoc non ex- primit.Non enim sunt inducenda impedimetita,utpote odiosa , ultra verba Canonum. Similiter neque sufficeret ratiliabitio oecisionis ab altero aliquo factae sine consilio aut iussione:tum quia ratthabitio edira sit occisione posterior, non potest in eam influxilia. tum quia ratum quis habere non potest quod suo nomine non eligestum,cap. Ratam,de reg. jur. lia 6. Praetera non olitur impedimentum dirimens, ,

SEARCH

MENU NAVIGATION