장음표시 사용
291쪽
tio. Participatione autem iugi res omnes ad tempus conservat , quae in nihilum redeant, si cesset participatio. Non est autem dubium , quin potent insimus is sit, qui haec faciat , idemque sit in rebus omnibus , quibus participat se iugiter . Idemque .sit oportet in temporibus, & locis omnibus, quippe & loca ipse creat , & tempora ,
quo apparet, ipsiam ante Ioca esse omnia , & ante tempora , nec loco indigere , nec tempore. Est ergo immensus, cum sit in locis omnibus , vel potius cum oca sint omnia in ipso; & est aeternus cumst ipse in se extra tempus, neque praeteriti O , ne que futuritas in eum cadat, quamquam participan do se se creet tempora , & res omnes, quae labentcs per tempora, modo suturae, modo praesentes dicuntur, modo praeteritae.
Hactenus quamdam Dei formam , ut mihi licuit, brevissime adumbravi non multum a Platonicis, Cartesianisque discedens, quorum Philosophia nihil esse magnificentius potest. At inquies: tam magnifici Dei possibilitas non demonstratur. Nam quamvis demonstretur, persectiones , quibus Deus constituitur , si sint, non repugnare inter se; hoc tamen non est satis; oporteret etiam demonstrare persectiones has revera esse; non vero a nobis fingi; atqui hoc non demonstratur, ergo possibilitas Dei non demonstratur; ergo ne exi stentia quidem.
Respondeo. Nego maiorem, namque ad de
292쪽
monstrandam possibilitatem cuiusvis rei, non est necessie demonstrare prius eam rem , aut eius constitu. tiva esse , sed satis est haec fingere, si enim constitutiva rei tibi finxeris, eaque invenies non repugnare inter se , recth concludes possibilem rem esse. Neisque alio modo rei cuiusvis probatur possibilitas. Dices: possibilitas ista est solum per mentem , non vero a parte rei, sive extra mentem nostram ;etenim has persectiones inter se non repugnantes no bis ipsi fingimus; ergo non ostenditur Deum esse poΩsbilem a parte rei. Respondeor nego antecedens . Nam persecti nes non fingimus esse per mentem, sed fingimus esiis simpliciter, ae cum illas inveniamus non repugnare, concludimus Deum esse possibilem a parte rei. Sie probamus possibilitatem montis aurei; nam nobis primum eius constitutiva simpliciter proponimus, nihil quaerentes , an sint per mentem , an a parte rei ; & quoniam sic ea nobis proponentes non reis pugnare invenimus, non dubitamus asserere montem aureum esse possibilem a parte rei. Nisi hoc modo possibilitates rerum demonstrare liceat, nullius umiquam rei possibilitas demonstrabitur. Utrum nomen Ens t univocum Deo, O rebus creatis.
SUnt qui putant, posse concipi sormam quamdamentis ita abstractam ab adiunctis omni biu, ut sit indifferens ad esse vel Deum , vel rem creatam ; nam
293쪽
IN EPIT REDACTA. 2 3s illi addantur persectiones omnes, sive aseitas, quae una omnes continet, fit Deus ; s illi addatur impersectio aliqua ver. gr. abalietas, fit creatura. A que horum opinione , haec forma entis ipsa per soaeque Deo convenit, ac creaturae, & est eadem tum in Deo, tum in creatura . Volunt Uero , entis nomine hane ipsam formam significari, ideoque putant, nomen Ens esse uni vocum Deo , & creatis rebus. Horum ratio satis refelletur, si ostendatur non
posse concipi ens , quod sit indifferens ad esse vel Deum , vel creaturam. Id autem sc ostendo. Si concipitur tale ens indifferens, iam concipitur ira Deo indifferentia quaedam , seu potentialitas; nam concipitur in Deo aliquid quod est quidem Deus, adiunctis nonnullis , sed potuisset etiam non esse , his non adiunctis; atqui haec indifferentia seu potentia. litas est imperfectio ἰ ergo concipitur in Deo imperisfectio . Quod fieri non potest. Et sane omnes docent, Deum esse actum purissimum cui nulla admiscetur potentialitas , nihil enim in Deo est, quod possit vel perfectionem accipere , vel non accipere ; sed quidquid in ipso est, eo ipso persectissimum actu est. Dices: potentialitas ista tota est in eonceptu nostro , non vero in Deo ipso ; nam nos quid enia. concipimus in Deo rationem quamdam entis, quae ipsa per se est indiff rens ad persectiones omnes; sed haec entis ratio in Deo ipso non est . Quare potentialitas logica dicitur , non physica; imper seruo Tom. III. M m autem
294쪽
autem logica , quae est tantum in conceptu nostro, excludi a Deo non debet; nam utique Deum semper imperfecte concipimus; ergo potentialitas ista non est a Deo excludenda. Respondeo : distinguo minorem: impersectio logica a Deo excludi non debet: idest possumus imperfecte concipere Deum: concedo idest possumus concipere Deum imperfectum; nego. Qui autem concipiunt in Deo rationem entis, quae ipsa per se sit indifferens ad perfectiones omnes, quaeque potuerit ego imperfecta , eoncipiunt Deum imperfectum . Isto m do possent adversarii concipere flagitios illimum D um , dicentes imperfectionem esse tantum logicam , eamque esse in conceptu suo, non autem in Deo ipso . Dices: possumus utique concipere in Deo s Iam entis rationem praescindendo a differentiis, seu perfectionibus omnibus , nihilque de his cogitando;
sed haec eadem entis ratio convenit etiam rebus creatis; ergo possumus eam entis rationem concipere quae & Deo conveniat , & rebus creatis . Respondeo : negando maiorem , nam s concipimus quamdam rationem entis, & sic praescindimu adisserentiis omn bus, ut haec eadem entis ratio pos-st convenire crearis rebus, impossibile est, hanc
Dices : quemadmodum in Deo separari non potest ratio entis a perfectionibus omnibus, ita neque
petentia separari potest a pulchritudine; atqui po
295쪽
IN EPIT REDACTA. a stentiam eonfiderare' possumus non considerata pulchritudine ; & sic potentiam praescindere a pulchritudine , ergo etiam rationem entis praescindere pos sumus a pei sectionibus omnibus. Respondeo : distinguo minorem : possumus praescindere potentiam a pulchritudine , idest considerare potentiam non considerata pulchritudine, conc
do ; idest possiimus concipere potentiam , quae sit indifferens , & possit ex adiuncto aliquo fieri vel pubchra , vel etiam non pulchra , nego ; nam si talem potentiam concipimus, eam potentiam concipimus, quae in Deum non cadit. Idem transfer ad ipsamentis rationem, quae si est indisserens ad perfecti nes omnes , non cadit in Deum. Et vero si quis consideret potentiam summam , non omnino praescindit a pulchritudine , quamvis pulchritudinem non advertat; nam potentia summa sine summa pulehritudine esse non potest. Quare potentiam summam considerans , ccnsiderat implicite pulchritudinem, & persectiones alias omnes, &Deum considerat; sed si potentiam summam consideret, quae possit esse non pulchra, perinde facit, ut
si Deum proponeret sibi non pulchrum, & in absuris dum incidit. Dices: Cum definiatur Deus Ens persectissimum; illud ens est genus , ergo & Deo convenit, & rebus aliis; ergo est aliquid, quod de Deo, & rebus
Respondeo: Deum nulli generi subiectum egeM m a neque
296쪽
neque definitione ulla propria definiri pesse. Dicitur autem ens persectissimum, non ad eum definie dum , uti res aliae definiuntur, sed ad eius naturam aliquo modo explicandam; quae melius sortasse exisplicaretur , si diceretur non ens persectii simum , sed persectissimum tantum, vel potius persectio ipsa, vel potius esse ipsum, quemadmodum explicavit se Deus ipse, cum roganti Moysi, quid esset, respondit: sum qui sum . Dices: Ens nihil aliud significat, nisi id , quod
distinguitur a nihilo ; sed Deus distinguitur, a nihi- Io , & res creatae distinguuntur a nihilo; ergo nomen ens convenit Deo, te rebus creatis, & idem in omnibus significat, ideoque convenit uni voce. Respondeo ; nego nomen ens idem significare in Deo, & in rebus creatis; nam quamvis & in Deo & in rebus i reatis signa fidet id, quod distinguitur a nihilo; hoc ipsum dui ingui a nihilo non est idem in Deo , & in rebus creatis; aliter enim diis stinguitur a nihilo Deus, aliter creata res; & omisnino quaestio , quae fit de nomine ens , eadem fieri
quoque potest de hoc altero nomine distinctum a uia hiis.
297쪽
De Veritatibus ultimis. Eritates aeternae, & necessariae infinitae sunt. His scientiae totae contexuntur, geometria , arithmetica, aliaeque. Nos autem veritates hasce omnes cognoscere uno adspectu non possumus, sed ex aliis ad alias argumentando progredimur , donec ad eas perveniamus, quae ipsae per se sint notissimae, nec argumentatione indigeant. Hae principia, & veritates ultimae dici possunt. Sunt qui principium ultimum , a quo aliae Omnes veritates ducantur, putent esse illud: impossibiale es idem Ismut esse, O non esse; in quo principiois peccat, qui rem eamdem simul ponit, simul tollit, sive assirmat simul & negat . Sunt alii qui ad hoc principium illud addi velint: qtiodlibet est vel
non erit; ut appareat alterius partis n cessitatem esse
quamdam . Sed hi frustra , nam principium quodlibe in eluditur in principio impossibile. Idque sic probo. Principium Quodlibet includitur in principio Impossibile , si peccare in illo non pctes, quin statim,& immediate in hoc pecces; sed ita est , ergo illud in hoc includitur . Probo minorem . Peccare in illo non potes , nisi negando utramque partem es& non es ac dicendo de eadem re non es , & non non est. Sed id faciens statim, & immediate peccas
in principio altero: impcssibile es idem γλαι esse ω
298쪽
non esse; er o peccare in illo non potes, quin st tim , & immediate in hoc pecces. Prcbo minorem rdicens non es , Ponis rem non esse, non non es , gas rem non esse , ergo ponis, & risas idem ; sed si
ponis, & negas idem , statim & immediate peccas in principio illo: Impossibile est idem simul esse, O
non esse ; ergo Oc. Sunt qui haec subtilius , & fusius tractari velint; sed praeter quam quod inutilis est quaestio , saepe etiam , meo quidem iudicio , in ambiguis tantum vocibus revolvuntur. De Modo ω Re. Modus resultat in re, neque videtur esse posse nisi in re ipsa, quamvis res sine ipso esse possit. velut rotunditas , quae resultat in cera , sublata cera esse non potest, sed potest tamen cera esse sino 'rotunditate. Sunt qui velint, a parte rei nullam esse distinctionem inter modum & rem. Contra quos
Si nulla omnino eget distinctio inter modum , & rem , deberent modus & res perfectam habere identitatem , qualem habent homo, & animal rationale ; sed hanc persectam identitatem non habent, ergo distinctio inter modum, & rem est aliqua. Pr ho minorem. Si persectam haberent identitatem, neque rotunditas sine cera, neque cera sine rotunditate
299쪽
tate esse posset; sicuti , quia homo & animal rationale habent persectam identitatem , neque homo sine animali rationali esse potest, neque animal ratio. nale sine homine; at qui cera sine rotunditate esse potest; ergo inter rotunditatem & ceram , de omisnino inter modum , & rem non est persecta iden.
Dices: Neque rotunditas sine cera rotunda esse potast, neque cera rotunda sine rotunditate; ergo est utique inter rotunditatem, δc ceram rotundam persecta identitas. Respondeo omitto hoc totum ς non enim hic qii aeritur, an rotunditas distinguatur a cera rotunda. Nemo ignorat totum hoc: cera rotunda duo includere , ceram & rotunditatem , manifestissimumque est non posse rotunditatem distingui omnino ab hoc toto in quo includitur , sed identificari cum eo , si non totaliter, saltem partialiter, Dempe cum rotunditate , quae illius pars est . Quid ergo quaeritur ρ Quaeritur ani rotunditas haec ipsa distinguatur a cera . Vel potius quaeritur , an, cum dicitur cera rotianda, illud rotunda aliquid addat cerae . Quo loco vel dicis, nihil addere, vel dicis aliquid addere; si dicis, nihil addere; tanta idem erit dicere cera rotunda, ac ceνa tantum , quod falsum est. Si di eis, aliquid addere, iam oportebithi,c aliquid non esse omnino idem ac cera, nam si esset omnino idem ac cera non adderetur cerae .
Dices: si cera est rotunda per aliquid sibi ascitum i
300쪽
ditum , nempe per rotunditatem; etiam rotunditas
haec ipsa erit rotunda per aliquid aliud sibi additum . Idemque de singulis modis dici poterit; eridique infinitus processus in singulis; quod admitti non
Respondeo. Rotunditas non per aliquid sibi additum , .sed ipsa per se est rotunda; nam est sormaliter ipsa ipsis ma rotunditatis ratio ; cera vero, cum non sit ipsa rotunditatis ratio , debet fieri rotunda per aliquid aliud: Idem hic de modis aliis. Nam partes ver. gr. est albus per aliquid additum ; a Ibedo est alba per se ; & partes quae uniuntur, uniuntur per aliquid aliud, unio ipsa unitur per se .
Quamquam rotunditas dicitur rotunda minus proprie; nam rotunditas non est ipsa rotunda, sed
est id, quo res sunt rotundae; sicuti durities non est dura, sed est id, quo res dicuntur durae ;& gravitas non est gravis, sed est id, quo corpora dicuntur gravia , & similiter dolor non est id , quod d Iet, neque gaudium id, quod gaudet, sed id, quores dicitur vel do ens, vel gaudens. Neque omnino irridendi sunt illi, qui hac distinctione utuntur. Rotunditas est rotunda, non ut quod, sed ut quo; nam utique rotunditas non est id quod est rotundum, sed id, quo res fit rotunda . De
