Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

8 PARS PRIMA

quia est: velut principium secundi : unde positoν actu primo , non infertur actus secundus; &n gato actu secundo , non sem per est negandus actus primus , quia potest impediri potentia ne in actum exeat. Deinde actus primus se habet Yt forma, secundus ut operatio : at potest esse

forma, licet non operetur , quare non Valet consecutio: Corpus Cnristi in Eucharistia nec palpatur , nec videtur et ergo non est in Eucharistia. 6. Potentia activa non mutat Agens . qui tenus vena est.

De independente ct dependente.

I. TNDEPENDENs est quod non ndiget alio priorid a quo sit. Aliud simpliciter, quod nec a caula, nec ait abjecto, nec a termino pendet, talis est Deus: aliud secundum quid, quod in certo genere ab alio non pendet ; sic substantia est independens inhaesive a subjecto, accidens absolutum a termino. II. Dependens est, quod est alio posterius a quo fluit. Dependentia duplex : realis, qua res inessendo pendet ab alio ; & intentionaliS,qua pendet in cognoscendo. Ad dependentiam strictam duo requiruntur, praeexigentia alterius praesuppositi, seu ordo posterioris natura a priori. Hinc Filius in divinis non pendet a Patre ; deinde influxus prioris in posterius quoad esse, hoc est, in fieri & conservari , hinc relatum non pendet proprie a correlato. III. Realis dependentia triplex , este ira,

subjectiva & objectiva. Effectiva est , qua causatum praerequirit aliquid a cujus insusu pen deat : subjectiva , alia substantialis Ma forma substantialis pendet a materia recipiente aut

102쪽

sustentante , alia accidentalis seu inhaesiva, quae est habitudo accidentis ad subjectum e objectiva, seli intellectualis, qua nostra cognitio pendet 1 rebus , sic mentiaratum pendet amensura per quam cognoscirur, omnis notitia a principiis cognoscendi. I v. Circa dependenriam non unum est pro Anuntiatum. I. Oidquid stricte depandens est ,

idem finitum, creatum, participatum, potentiate , eontingens: omnes enim illi termini aequivalent in re ; hinc dependentia radix impers ctionis multiplicis. t. Eruod pendes ab alio secundism esse eisentialiter, pendet etiam in operari phinc concursus divini necessitas astruitur. s. midquid dependens est , essentiam habet, saltem numero diversam ab eo a quo pendet. Ita Sua- res disp. I t. Metaph. a. mim. 6. unde Filius in divinis non pendet 1 Patre, quia eandem habet numero essentiam.

v. Dependentiae modi varii sunt, nempe essen- tialiter , accidentario , perseete , imperfecte , mutuo vel non mutuo , necessario vel conti genter , quoad esse & operationem , quoad initium & desitionem, &c. Porro de creato & increato dicere omitto, quia sunt termini expliacatu faciles.

De incorruptibili se eorruptibili.

I. TNco RRuPTIBILε est, quod deesse ad Liron esse transire non potest . Aliud simplicia ter tale. aliud secundum quid. Simpliciter incorruptibile est, quod est intrinsece & extrins

c4 incorruptibile, adeoque perire nullatenus p

103쪽

test. In corruptibile secundum quid illud est,

quod exigit non corrumpi ex natura sua, sed absolute desinere potest ; seu quod exigit conservari ex natura sua, sed ab extrins co destrui potest, ut Angelus, anima rationalis. II. Corruptibile eis, quod transite ab esse ad non esse potest. Aliud extrinsece, aliud intrinse-Ce. Corruptibile extrinsece est id quod potest destrui ab agente voluntario , v. g. An eius potest destrui a Deo: corruptibile intrinsece est quod

ex principiis internis , utpote contrariis, desinere potest , Ut corpora sublunaria. III. Res corrumpuntur vel juxta periodum, qua definiuntur: sic res sublunares certa periodo definiuntur ; vel a contraria qualitate, Vt mixta 3 vel absumptione, ut calidum innatum ; et per violentiam, ut qui morte violenta Iapitur.

De completo ct incompleto.

1. 'Ο MPLETu M est, quod ad ulteriorem perfectionem non ordinatur , seu quod ultimam perfectionem in suo genere habet. Aliud est completum absolute, aliud comparate. II. Completum absolute est, quod ita per se subsistit, ut compositionem non ingrediatur, Vt homo: completum comparate est, quod ita per se subsistit , ut possiit alterius compositionem in-Fredi, Vt elementa , ' uae completa quidem sunt an ratione elementi, sed respectu formae mixti instar materiae secundae obtinent. III. In completum est, quod ad alterius persectionem ordinatur , Eluc incompletum It tale,

104쪽

pendet ab alio , εc habet rationem partis. Iv. Incompletum aliud metaphysicum , ut anima rationalis, quae potest separatim existere: aliud physicum, ut forma materialis, quae seor-dim a materia existere non potest : aliud Iogiacum, ut genus, vel differentia. V. Pronuntiata. I. Ex duobus eo istis non' unum ens per se. Intellige absolute & in subsistendo completis. Nam completum in essendo, potest esse in completum in subsistendo : sic humana Christi natura est completa secundum essentiam physicam, sed incompleta metaphysi-cE, ideoque completur per subsistentiam verbi. 1. Ex duabus substantiis incompletis, quarum una sit instar materia,'altera instar forma, fit unumens per se, puta ex corpore is anima.

S. II. De modis qui fluunt ab unitate

SIM pvax x compositum, idem&diversum, totum & pars . prius, posterius & simul, permanens & successivum ab unitate ducuntur & ma

nant.

Do simplici ct composito.

I. CIMPLEX est, quod negat compositionem,' seu quod non est ex multis compositum ; t enim unitas negat divisionem, ita simplicitas compositionem: unde simplicitas perfectionem infert, sicut compositio imperfectionem. II. simplex aliud absolutum, aliud restrictum Absolutum iterum duplex , aliud abstractivum

quod dicit indixisibilitatem abstractionis, estque

105쪽

eorum quae non sunt composita , possunt i men coinpositionem ingredi , talis est simplicitas in transcendcntibus : aliud quod vocant postivum , dicitque indivisibilitatem perfectionis,

quae omnem compositionem excludit , nec incompositionem aliorum venire potest, Vt Deus.

Restrictum est in cerio tantum genere simplex, cujusmodi sunt spiritus , accidentia in complexa,& differentiae ultimae. Scaligero tripIeae est, summum, infimum & medium. Summum simplex est, quod compositionis est omnis expers , ideoque nullius rei indigum: infimum, quod omnium maxime indigum: medium mediae est cuiusdamnaturae. sed quae sint simplicitatis species, facilius cognosces ex vaxiis specicbus compositionis.

II r. Compositum est, quod ex partibus constat. Compositio quas multorum unio, seu plurium simul positio , unum tertium constituentium Ii v. Duplex est, alia realis, alia Tationis. Realis tria requirit: I. Terminos reales, quia noctentis nulla est assectici ; 1. realiter distinctos , alias essct compotrito rationis ; 3. qui se respiciant, ut actus de potentia. Non realis seu intentionalis , quae fit per mentem , vel cum fundamento in re, ut compositio ex essentia de cxistentia, ex genere Ec disterentia : vel sine fundamento , ut compositio ex veste & indumento.

v. Realis duplex, propria & impropria. Impropria est accidentalis, quae fit ex subjecto ασecidente , vel plurium accidentium in eodem subjecto. Propria est distinctorum mutuo se excludentium umo, quae sabstantiis finitis convenit,

106쪽

qualis est ex natura supposito ; & in substantiis corporeis est vel totius ex materia & forma, vel partis, puta materiae ex partibus integrantibus. Alii partiuntur in generalem & specialem. Gen ratis vel metaphysica , vel logica , specialis . physica. . v i. Metaphysicae septem sunt modi. I. ex ente M essentia; nam in homine aliud est ens, aliu4

essentia. E. ex essentia&essentia , puta ex natura generica & specifica. ex essentia & existen-ria. 4. ex natura & iupposito. s. ex potentia actu. 6. ex materia & iarma metaphJsica. 7. ex

substantia & accidente metaphysico. Logica fit x ex genere & differentia. Pnysica sit vel ex partibus materialibus, vel ex materia prima & r-ma physica. Huc revoca compositionem artificialium , in qua una pars alteri apponitur , α dicitur a Crassotio compositio hujus ad hoc . VII. Compositioni opponitur div1sio seu separatio, quae est: totius in partes ex quibus constat, tributio. Porro ita separantur partes , Vel e Vtraque pereat , 'el utraque remaneat, vel una supersit, altera pereunte. Separatio fit per recessum δc motum localem, Ut cum paItes a se distate incipiunt: vel citra recelsum, sublata tantum unione , ut si anima soluto temperamento desinat in rmare corpus, in quo tamen maneat. VIII. Varia sunt pronuntiata. I. simplex trius est eomposito, nempe natura vel tempore ,

quia simplex vel ingreditur compositionem, Vel est causa essiciens. Ergo saltem prius natura est composito. v. est extremorum distinctio. talis ea ex iisdem facta compositio. 3. Summe - sex omnis compositionis expers. . Distinctis um

107쪽

so PARS PRIMA

arguit semper compositionem. Patet in Trinitate, in qua sicut essentiae communitas non tollit simplicitate in , ita personarum distinctio non infere compositionem.

De toto , parte ct mutilo.

x. rro Tu M & pars sunt termini reciproci. A Pauca pii miim de parte, deinde de toto nonnulla subjicio.

r. Pars ut sic, est id ex quo totum coalescit,& in quod totum resblvitur , sive pars metiatur totum , sive non : sic duo sunt pars ternarii. Mathematicis pars est, quae aliquoties repetita, adaequat totum ves superat , ut duo respectu

quarernarii.

II. Pars , alia subjectiva , seu potentialis, alia integralis, essentialis alia. Subjectiva est, cui totum inest & attribuitur : si e species est

pars generis. I ii tegralis , quae componit totum, non Vt actus aut potentia, sed per modum continuitatis , vel contiguitatis , vel colligationis. Estentialis, quae rei essentiam componit ue ideoque alia est physica, ut anima & corpus: alia metaphysica, ut essentia Sc existentia : alia ine- taphysica, ut genus de disserentia. I II. Totum desinitur, vel Vt opponitur parti, quod ita continet ea quae continentur, Ut ea sint unum. Ita Aristoteles. Vel vi opponitur mutilo 3c imperfecto , cujus nulla pars abest eorum, ex quibus per naturam totum nominatur. Brevius, cujus nulla pars est extra , ex 3 Phy

sic. tex.

IV. Ad totum duo requiruntur. I. Hurali

108쪽

partium, nam ex Vno non potest fieri totum: a. partium in toto Vnio & colligatio. V. Totum, aliud essentiale , cuius partium altera est instar potentiae essentialiter incompletae ;altera instar actus: hinc ex partibus unitis una

existit essentia, vel physica , quae dicitur totum phy sicum , vel metaphysica , quae dicitur totum metaphysicum: illius partes realiter, hujus sola ratione distinguuntur. Aliud integrale , quod

coalescit ex multis partibus per modum continuitatis , vel contiguitatis & collectionis , idque vel est similare, quod coalescit ex partibus ejundem rationis seu essentiae ; vel dissimilare , cujus partes essentia differunt. Aliud univertate, quod continet partes subjectivas sub se actu vel aptitudine, &c. vi. Omne & totum disserunt ex Aristotele , I. quia omne dicuntur ea quorum positio non facit differentiam , quaeque non habent propriam figuram , sed alienam facile induunt: sic dicitur omnis aqua. Totum autem ea, in quibus positio facit differentiam, ut tota domus : unde in toto est: principium, medium & infimum. 1. Omne vi- depur iudicare multitudinem, totum magnitudi

nem.

VII. De toto & parte plura sunt pronuntiata. I. Totum non eunamtur ignoratis partιbus , ex I. Phys. tex. 31. Intellige de cognitione distincta, ut enim res se habet ad esse, ita ad cog nosti: ergo Vt ex conjunctione distilistha partium resultat totum et ita ex earulidem cognitione cognitio totius. Σ. Omnis pars est propter sumn totum, a. Phyctex. h. quia pars, qua pars, ordinatur

ad totum , ut illius materia aut sorina. Hinc I.

109쪽

PARS PRIMA

Polit. e. 8. partis virtus ad totum respicere ge-bet. 3. Pars ignobilior est propter nobiliorem, I. Polit. c. s. sic plantae dicuntur esse animalium cau- caetera animalia causa hominis. 3. Totius

pasctio est recta partium conqitutio , quia totum nihil est praeter partes unitas : ergo quo . arctior partium compolitio, ordinatiorque , eo major totius persectio consurgit. 4. Ea em ea ratio totius o paritum, lib. I. de caelo tex. I'. valet. hoc effatum in partibus homogeneis. I. Totum

prius s simulo posterius suis partibus , diverso

nempe respectu, quia prius est dignitate & intentione, posterius autem generatione.

III. Mutilum ex Aristotele est imperfectum, sed non omne imperfectum est mutilum. Describitur ab Aristotele 3. Met. totum aliquod quantum continuum divisibile in partes dissimiles habentes positionem ad invicem , cui detracta pars non sit essentialis, sed in extremitate posita, dc quae ablata renasci non possit. Hinc

I T. Septem conditiones ad rationem mutili requiruntur. I. Ut totum permaneat, id est, sit majus parte mutilata, adeoque retineat nomen totius. Sic poculum ansa mutilatum, adhuc pOculum est. 2. Ut sit continuum ; hinc conceptus

non dicitur propriὀ muti Ius. 3. Sit dividuum in

partes dissimiles: unde aqua non dicitur mutila. 4. Debene partes habere naturalem ordinem αdeterminatam positionem in toto. s. Pars detracta non sit essentialis ; hine homo , anima amissa, non dicitur mutilus. 6. Pars detracta sit in extremitate, ut manus in homine, ansa iapoculo. 7. Pars sublata non possit reparari: inde cervi quibus eornua decidunt, non dicuntuzmutili, quia iis renascuntur.

110쪽

x. Pronunciatum unicum Aristotelis , 7. Polit. c. I 6. Nullam mutilum in republica optima eduis

Udum. Sed in hoc erravit gravissimE Philosophus, & a sapientibus omnibus rejicitur. Quamvis enim membrum reipublicae mancum sit pa te aliqua corporis, consilio saltem reipublicae prodesse potest . Immo vitium corporis natura stlera saepius persectione animi aliqua repraesentat.

De eodem ct diverso.

T. TDEM Iate dicuntur, quae in aliquo eonve. Aniunt; identitas, convenientia in aliquo , sive essentiale sit , sive accidentale. Concipi debet quasi relatio unius ad aliud , eaque vel rationis , vel rei; illa est: identitas ejusdem ad seipis sum, haec inter plura, ut inter Petrum & Pau

Ir. Identitas vel extrinseca, vel intrinseca est Extrinseca quadruplex εἶ causalis, effectiva, sub-3ectiva,& accidentalis. Causalis extrinseca est, qua plura conveniunt relative ad causam efiicientem vel finalem. Essectiva , qua conveniunt ratione effectus. Sic identitatem habent artifices , ratione operis externi ue fratres, ratione parentum; servi , ratione domini. Subjectiva est convenientia in eodem subjecto. Sic intellectus & voluntas sunt unum subjς stivε. Accidentalis est convenientia, ratione quantitatis , Vel qualitatis, illa aequalitas, haec similitudo dicitur. III. Intrinseca, vel primaria, vel secundari est. Primaria est eorum quae simpliciter idem

sunt; estque in rebus creatis vel formalis eorum

quae differunt, ut definitum & definitio ι vel num

SEARCH

MENU NAVIGATION