Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

merica, qua aliquid est unum numero, ut plato , vel in divinis, eaque duplex : essentialis, qua tres personae in divinis sunt unum in essentia; vel personalis, qua duae naturae sunt unum suppositum , ut in Christo. Secundaria in iis repetariar, quae secundum quid idem sunt, puta genere Vel specie. 1 v. Diversum est, quod eum alio non convenit; diversitas autem negatio convenientiae: quare diversitas arguit privationem quandam unitatis, identitatis, &praeterea multitudinem. Ut enim identitas affinis est unitati , ita diversitas multitudini, in qua fundatur. v. Primo diversium & differens aliquatenus distinguuntur. Primo diversa sunt, quae non con- ven sunt In aliquo praedicato e sientiali univoce ;sic decem suprema genera dicuntur primo diversa: differentia vero, quae in aliquo con e-hiunt quid ditati vὸ , & in aliquo differunt. vi. Di Versitas est vel distinistionis , vel oppositionis. Dillinctio est diversitas absque pugna, eaque vel realis vel rationis: species illius habes

Tom. I. Log. p. a. disp. I. a. I. s. I.

v I i. Oppositio est diversitas cum pugna, eaque duplex , negativa es positiva ; illa major, haec minor. Negativa est inter extremum posi- tivum & negativum, S quidem duplex, contradictoria & privativa. positiva inter duo positiva, quae duplex quoque est, contraria & relativa. De speciebus hujus dii ersitatis fuse egimus

Tom. I. Log. pari. t. disp. via. de postpraed. v ii I. Varia sunt pronuntiata de identitate,& diltilichicne ; nonnulla accipe. I. in uno

tertio sunt idem, sunt idem inter se e intellige ia

112쪽

uno tertio indivisibilirer accepto. 2. numero sunt idem, semit maxime unum : quia identitas numerica includit alias. 3. sep Arari ossunt, disserunt realiter, is non vi: ssim, nam in Trinitate datur distinctio personarum , Honseparatio. 4. -Producens is productum distinguuntur realiter, quia producens alius est a producto, deinde datur relatio realis inter producens di productum. Hoc pronunciatum valet in hererogeneis, non in homogeneis, nisi addas . potentia. 1. Qia diversia sus ictis insunt, distinguuntur

realiter a alias idem manens idem, inesset S. non inesset.

De permanente ct successivo.

I. DE R M A N E N s per habitudinem ad su L cessivum, definitur negative , quod non habet partes in fluxu unius ad aliam abeuntem. Positive, quod habet totum si uni esse simul. Suciscessivum, cujus partes sunt in fluxu continuo. I I. Permanens aliud simpliciter , quod est omnino in desectibile, ut Deus: aliud secundum

quid, quod est totum quidem simul, sed non

semper, ut homo. Di. Successio, vel est imaginaria & extrinia seca, vel intrinseca & realis. Imaginaria est, quae concipitur in aeternitate per coexistentiam ad tempus: intrinseca , vel politiva est, vel privativa. Privativa est inter terminum positivum.& negativum, puta inter esse & non esse, &sie

convenit generabili & corruptibili : quia generatio phy sica saltem praesuppositive est successio a non esse ad esse, sicut corruptio ab esse ad non

113쪽

esse. Positiva, alia discreta, quae est inter plura entia ; alia eontinua , quae est inter partes ejusdem entis non interruptas a & haec constituit ens successivum, quod suum esse non habet simul, sed jam partem habuit , adhuc partem habet, & partem deinceps habiturum est.

EX veritate fluunt mensura & mensuratum, e bonitate signum & signatum, de quibus strictim hic agimus : nam de aliis modis qui ex hocce utroque atributo fluunt, aliis in locis jamcgimus, ut observavi.

De mensura ct mensurato.

x. E N s u R A est, qua mensuratum cogno-1 Ascitur. Sumitur I. active & passive . Acti- sumpta , est id quod mensurat , passivὰ sumpta, id quod mensuratur. Sic tempus dicitur mensura motus. Sumitur negative &positi vernegative dicitur Deus mensura sui ipsius , non

quod se ipsum mensuret , sed quod nihil aliud

ait a quo mensuretur et positive , quo ens denominatur mensurans active. Dicitur norma, γνω- , quod in cognitionem alicujus rei deducat. Menturae conditio quadruplex. I. Debet esse notior mensurato. 2. Homogenea , id est , proportionata & conveniens ; secus tempus non foret mensura rerum , quia illud successivum , hae permanentes. 3. Infallibilis & certa , quia per eam de certitudine mensurati constare debet.

. Una

114쪽

. Una & indivisibilis: nam de vina licet quid--.piam aufferri possit, ut est quanta; nihil tamen

demi potest, ut est vera vina. II. Mensurae species non una. Alia quantitatis, alia perfectionis, alia qualitatis seu cognitionis. Mensura quantitatis est, qu cognoscitur quantum , quae est vel adaequationis , vel repetitionis: illa quantum nec excedit, nec ab eo exceditur; haec utpote inadaequata , per repetitionem mensurat: sic vina repetita mensurat pannum. Mensura perfectionis est , quae mensurae vel per approximationem ad aliud, et per re cessum ab alio, ut Deus respectu creatura rumpnam per approximationem ad eum res caeteraejudicantur persectae , per recessum ab eodem imperfectae. Mensura cognitionis est , ad quam cognitio exigitur; mens quippe nostra in cognoscendo a rebus mensuratur.

iv. Ad tres illas species revocatur partitio alia, quae fit in mensuram effectionis seu archi tectonicam, sic gnomon dicitur mensura quantorum; in mensuram doctrinae, sic principia disciplinarum sunt norma dicendorum ; & in moralem , sic leges sunt norma vivendi.

- V. Pronuntiata. I. Omnis mensura additionis diminutionis expers. 2. Mensuratum non debet extra mensuram extendi: hoc pronuntiatum debet

de mensura cognitionis & perfectionis potissimum intelligi. Nam quantum Depe excedit mensuram , ut pannus Vinam. 3. Normaufeium si directivum correctivum s hinc rectum dicitur norma sui & obliqui.

115쪽

PAR s PRIMA exemplari ct imagine

r. 1 M A c o est id quod ad similitudinem alte- Irius exprimitur, id a quo procedit, exemplar

appellatur.

ι I. Cognata imaginis sunt similitudo, signum & vestigium. Djstinguitur a similitudine , quod

imago ad similitudinem alterius procedat ; simi- litudo autem sit eon' enientia rerum di erfatum,& quidem in imagine correspondentia imaginis cum exemplari , cujus est imago. omnis itaquς imago infert quandam similitudinem seu convenientiam cum exemplari: at non omnis similitudo importat ratiouem imaginis, nisi sit simili ludo exemplaris qua talis , hmilitudo enim est duorum aut plurium conVeniςntia, imago autem debet ab exemplari exprimi i hine ovum simile est ovo, non illius imago. I I I. Signum convenit cum imagine , quod scut signum signatum repraesentat ratione sui, ita imago exemplar repraesentet ratione sui, quantum ad proportionem quae est inter signum κsignatum, ut inter imaginem & imaginatum. At respectu nostri differunt, quod signum relationem ad potentiam cognoscentem importet , non item imago; nam lumen est imago lucis . nec tamen potentiam cognoscentem respicit. Porro multa ligna sitnt imagines, ut sisna formalia, cujusmodi sunt conceptus & species. Dantur tamen signa quae non sunt imagines , ficut dantur imagines quae non sunt signa: v. g. filius est imago patris, non signum ; Iris signum scederis latet Deum & homines initi, non imago.

116쪽

xv. Vestigium est imperfecta similitudo, imperfecte ducens in cognitionem ejus cujus est similitudo: unde imago persectὸ repraesentat, vestigium obscure : ideoque homo dicitur imago Dei ; res aliae creatae , vestigia tantum. v. Tria ad imaginem requiruntur. I. Similitudo dc convenientia, quia imaginis est rem repraesentare , cujus est imago. 2. Origo seu processio imaginis ab imaginato ; omnis enim imago est expressio prototypi sui et defectu hujus

conditionis homo similis alteri quoad lineamenta corporis , non est illius imago 1 similitudo quippe importat adaequationem proportionis, de origo ordinem. Distinguunt multi inter esse ima- sinem alterius, & esse ad imaginem alterius rin primo nulla imperfectio , in secundo est aliqua; hine Filius in divinis est imago Patris, non autem ad imaginem Patris , quia est ejusdem

naturae cum Patre.

Prima est rei persecta & indisereta smilitudo ad

Iem coaequantam : imperfecta aequalitatem nouper commensurationem, sed per proportionem

requirit. Aliis imago perfecta exemplar suum exactὸ refert quantum ad speciem & signum speciei; ut filius respectu patris , quem in humana specie & figura imitatur et imperfecta exemplar refert quoad signum, non quoad speciei veritatem, ut imago hominis in statua lapidea. Abalis triplex imaginis species assignatur: imago aequalitatis , quae plenissim8 habet quidquid est in exemplari, ut Filius respectu Patris aeterni rimitationis, ut homo respectu Dei: repraesentationis, sic mundus dicitur speculum Creatoris

117쪽

& quaedam quasi imago, quia Deum in eo tanquam architectunt in opeie, & causam in effeta speculamur. Denique dividitur ab aliis imago in essentialem & accidentalem. Prima inferet similitudinem in essendo seu in perfectione essentiali, -κώαν, ut Filius in divinis: secunda infert similitudincm in repraesentando tantum , t

v ii Exemplar est id ad quod aliud exprimitur , quod cum eodem similitudinem habet. Duo requirit, expressionem imaginis, & convenientiam imaginis expressae Exemplar est forma imitabilis ab agente intellectuali. v Io. Pronuntiata. r. omnis imago similis essexemptari. 1. Omnis imago est aliunde expressa; nempe ab archetypo, cujus est quaedam imitatio tquare similitudo cum expressione est de ratione imaginis. Fit autem illa expressio vel secunddm speciem tantum, & tunc imago non est usquequaque perfecta ; vel secundum eandem numero essentiam, & tum est persectissima , ut in Trini

tate.

Diuilla, ires la

118쪽

M E Τ Α Ρ Π Y s I C AE. ior DISPUTATI O. II. variis speciebin entis.

U M multiplex sit species entis , multiplex quoque fieri quaestio de ente hic leberet. Sed cum varias in Logica species entis jam prosecuti simus, duas hic duntaxat quaestiones instituemiis. Prima erit de ente essentiae dc existentiae , secun-ἀa de supposito. ARTI cu Lus Ι.

Te ente essentiae ct existentia.

CI R c ά ens essentiae & existentiae duo potita fimum examinari solent. Primum an ess entiae rerum sint aliquid ab aeterno. extra Deum e secundum, quomodo essentia & existentia distinguantur inter se. Sed ante juvat ens in suas species partiri.

q. I. Divisis emis in suas species.

I. DRIM A divisio entis fit in increatum , &L creatum. Increatum est, quod non est ab alio productum ex nihilo , ut Deus, qui ideo a Graecis dicitur : creatum, quod ex nihilo sui ab alio productum est. I. Secunda, ita ens potentia , & ens actu.

Ens potentia illud est quod nondum existit in E iii

119쪽

natura, sed continetur in virtute cause : fie a1- ter mundus est ens potentia, quia continetur in

omnipotentia divina. Ens actu illud est , quod est extra causas, seu actu existit in rerum natura. Item in ens in potentia & ens in actu. Ens in potentia est, quod potest recipere formam , quam non habet, actu ; cns in aetii , quod formam aistu habet. Hinc pronuntiatum: Idem non potest esse in potentia in astu Mespectu ejusdem.

III. Tertia , in ens necessarium & contingens.

Necessarium est, quod non potest aliter se habere, idque multiplex et aliud complexum , quod est propositio vera , quae non potest: esse falsa , aliud incomplexum, quod vel absolute tale est, adeoque non potest aliter se habere , ut Deus , qui non potuit non esse, quia primum ens s nec potest deficere, quia omnipotens ; vel secundum quid tale, quod limpliciter potest esse dc non eme, propter dependentiam a primo ente , , nulla tamen causa creata destrui potest, ut Angelus. In- complexum est necessarium vel in genere efficientis, cilm effectus necessario connectitur cum efficiente; vel ratione materiae, cum propter materiam habet se immutabiliter; vel ratione formae, quod propter formam aliter esse non potest vel ratione finis, quod ad finis assecutionem requiritur, licet de se contingens sit: idque iterum duplex ; aliud necessarium ad esse, sine quo finis obtineri non potest; aliud ad bene esse, sine quo finis obtineri quidem potest , sed non tam com-

mode.

Contingens est, quod potest aliter se habere ;&quidem vel aequaliter, cum aeque potest contingere atque illius oppositum , vel ut plurimum, quod

120쪽

Lequentius evenit; vel rarius , quod raro evenit. Contingens ita dicitur vel ratIone inhaerentiae,

cum aliquid alteri ita inest , ut possit non esse ;vel ratione causae: sic contingens est piscatorem Teperire annulum aureum, contingens est ratione subjecti lunam pati eclipsim, licet ratione causae sit neeessarium. Contingentia alia est externa, - qua aliquid a principio externo potest mutati ratia interna, ratione principii interni, quod agere potest vel non agere ; haecque est in causis liberis , illa tum in liberis , tum in necessariis. Circa eas necessarium haec pronuntiata sunt.1. Omne auod est, quando est, nccessu ea esse. 2.Omns quod est, quando non est, necesse est non e se.

3. Necessitas absoluta excludit omnem contingentiam. Circa eas contingens, Unicum sit: Contingentia nonnisi ex eavsis proximu astimanda est; potest quippe aliquid esse contingens , licet ne celsarius ut influxus causis remotae: sic licet causa suprema sit necessaria, tamen effectus potest esse contingens propter proximam causam contingen-- tem; hinc radix contingentiae non est ex Dei. Voluntate repetenda. Ratio a priori est , quia quidquid non influit proxime in esse, id non potest causa esse, ut hoc sit tale vel non tale , ut aliter vel non aliter se habere possit. 1 v. Quarta, in ens naturale & sapernaturale. Naturale est, quod enti creato secundum principia eidem intrinseca convenit. Supernaturale, quod a nulla substantia creata ex principiis intrinsecis exigitur , sed est supra omnem naturae, exigentiam , Vr gratia. - V. , Quinta , in ens essentiae & ens existentiae;

, de utroque , .. 2. agemus.

E iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION