장음표시 사용
131쪽
tur in categoria non ratione existentim, sed ratione essentiae, ad quod satis est, si sint reales uel ues potentia. Instabis: Res ponuntur absolutE in praedicamento: erfio ponuntur secundiim id quod sunt , non secundum id quod possunt esse. Resp. dist. cons. si sint praedicata necessaria, nego: si sint praedicata contingentia , concedo. Nam in praedicatis contingentibus requirietur existentia actualis. Hine propositio ista , Petrm qui nondum est, est beatin ρ absolutὸ falsa est, qiua praedicata contingentia , cujusmodi est beatitu-co, non possunt affirmari de subiecto non existentea
Objicies Si essentiae fiant fossibiles ab arte no ; quae creantur, fiunt ex euentia , ita ut iuproductione eorum existentia playfieὸ adveniat essentiae: at hoe fieri non potest: ergo , 'Resp. nego majorem ; non enim ex essentia res fit, sed ipsa essentia , quae non habet repugnantiam ad esse, fit simplicirer ac totaliter, ac proinde creatur. Objicies 4. Essentiae rerum ab aeterno latit purum nihil: ergo non sunt possibiles secundum soab aeterno.
Resp. dist. ant. sunt purum nihil actuale, eoncedo : sunt purum nihil possibila, deso ; nam opponuntur magis chimaerae quam non .ns. Instabis i. Illud esse quod habent , vel est dependens a Deo, via independens. Resp. est dependens potentia, non actu. Cer-tE dependentia est appendix entis et ergo si ens est tantum possibile, dependet tantum potentia. Instabis L. Illud ens possibile Vel creatum esset ,
132쪽
Resp. esse creabile, sicut eth possibile. Instabis 3. Illud creabile vel est extra Deum, vel Deus ipse ab aeterno. Resp. dith. est aliquid extra Deum actu . nego ; potentia , subdistinguo: est aliquid praeter Deum potentia physica & extrinseca , nego potentia logica 3c intrinseca, eoncedo : est eur.n non repugnans ad existendum, Instabis Illud possibile seu ens potentia veleontineretia in Deo virtualiter , vel non conti
Resp. contineri virtualiter , unde dieitur pocsibile physice , quatenus continetur in potentia
Instabis s. Quidquid est in Deo, est Deus: e go ens possibile est Deus. Resp. dist. est Deus seeundum id quod est actu, concedo ; secundium id quod est potenriat, subdistinguo: seeundem id quod est potentia physica , concedo ; logica , nego. Cerre virtuales creaturarum eminentiae sunt idem realiter eum
essentia divina, quia Deus sibi identificat quidquid est in Deo.
Objicies vltimor saltem Deus videt illas non repugnantias ab aeterno simul & semel: ergo videt infinitum actu. Resp. illas non repugnantias non esse actu determinato , ex parte fui ; nec proinde Deus eas videt ex parte objecti actu determinatas. Deinde videt eas quomodo res sunt possibiles : ae non sunt possibiles , nisi ut hoc 3c aliud : unde Deus non potest dicere praecise quot videat, quia videt non tot quin plures. Sed de hoc argumento
vide plura in Phisica, ubi egimus de infinitos
133쪽
Quies hic, quomodo essentia in potentia Qtaserat a se ipsa, quatenus est in actu. Resp. di serre ut non ens physicum ab ente physico; ita tamen ut in utroque statu sit ens logice ac metaphysice sumptum. Patet ex dictis. Non enim est adhu realiter extra Deum ab aeterno ε, & tamen est non repugnans , nec involvens contradictionem, quo sensu dicitur reale, prout ens reale est oppositum impossibili , non autem ut est reali texexistens. Porro distinctio essentiae possibilis a se ipsa existente, est negativa realis, ut docet Suare S, quia alterum illius extremum est ens, & alterum non ens. Haec tamen distinctio non impe dit quin inter rem existentem & se ipstim possibilem identitas quaedam sit in ratione entis metaphysice sumpti, quia utrique convenit non rC- pugnantia ad existendum. Deinde quaedam inest
etiam physica identificabilitas, quatenus illud ipsum quod est possibile M non existens , potest 'esse ipsum ens actu in sensu diviso purae possibialitatis. Sic enim non ens seu non existens fietens seu existens , non quidem quatenus non ens,
f. I LI. Quomodo essentia existentia Hotinguantur inter se.
I. OB sE PL E ae potest esse existentiar
VATIO. conceptus ; primus secundum naturam , secundus quoad nos. Primus est, quo reSexistens re ipsa distin suitur a re non existente, nihilque est aliud, quam relatio essentiae ad suavLausas, extra quas dicitur esse posita : & se dici, Potest extrapontio seu positio Ioi extra causas s
134쪽
essentia enim creata non ponitur in rerum natura, nisi per causas: hinc existentia creata definitur , ultima actualitas, qua res ponitur & sistitur extra Omnes suas causas. Secundus est id quo primum distinguimus existens a non existente ,
ideoque est relatio ad aliquid praesens ; id enim dicimus existere, quod coexistentiam habee cum aliquo praesente. His positis Triplex est .sententia circa distinctionem existentiae ab essentia. Prima diu inguit realiter , ut
modum a re modificara : secunda , virtualit ex tantum & conceptu objectivo: tertia , & re Miconceptu pugnat esse plane idem. I. AssERTIO. Existentia entis creati non distinguitur realiter ab essentia, ut modus a re modificata. Probatur. Ita Alexander T. Metaph. ad tex. 22. Sua res in Metaph. disp. 3 i. & Scotiassectae. Probatur i. ex Arist. 4. Metaph. te X. .
Idem se unum est . ens homo ox homo, id est , homo existens & homo ut sic, seu quoad essentiam sumptus. Deinde subiungit: Non enim separantur in generatione corruptione. Duo ex hoc
loco licet colligere. Piimum , per ens homo, intelligi hominem existentem , qui generariar &corrumpitur. Secundum . essentiam hominis verὰ
fieri in generatione , & corrumpi physicὸ , dum
destruitur, adeoque per se ipsam existere. Probatur ratione. Prima sit: nulla est necessitas distinguendae realiter existentiae ab' essentia rei: ergo non distinguitur realiter . probatur ant. Hoc ipso praecisE quo res producitur & conservatur , si1blata quacunque alia forma realiter di tincta , non potest non esse existens ue terminus
pnim actionis proditistivae est aliquid productum,
135쪽
adeoque actu existens, cum esset antea tantum
potestate: ergo nulla est necessitas distinguendae realiter existentiae ab essentia rei. Deinde essentia existeret antς illam existentiam , quia essentia deberet in se existentiam recipere, tanquam so mam a se distinctam: ergo deberet prius natura existere , ac proinde existere ante formam perquam haberet existere ; & sic effectus formalis prior esset forma sui constitutiva, quae prorsus inutilis foret. Secunda: non est admittendus processus in infinitum in rebus: si existentia distinguitur realiter ab essentia , datur processus in infinitum in rebus. Ut enim essentia existit per existentiam realiter sibi superadditam , ita ipla existentia per aliam existentiam existet, & ita deinceps: ideo enim essentia additam sibi entitatem exigit, quia transit de potentia objectiva ad actum: at existentia transit quoque de pura potentia ad actum, quippe quae antea non esset , & jam sit: ergo
Denique separetur existentia ab essentia, saltem divinitus ι quid enim est implicantiae 3 Tum certe essentia existentiae suae superstes se ipsa existet, &quidem sine modo existentiae superaddito et ergo ipsa rei essentia potest absque illo modo existere. Itaque existentia rei nihil aliud est , quam ςxtra causas posita per actionem TI o. Existentia , licEt te idem secum essentia , taῶeu conceptu objectivo ab e dem distinguitur. Probatur I. ex Aristotele a. post
Anal. c. 7. Aliud est, inquit, homo, is hominem id est, existςre : at non est aliud realiter,
ipsa rei entitas productricem. II. ASSER
136쪽
eonlaci assert. I. ergo est aliud virtualiter αconceptu objectivo. Probatur 1. Illa distinguuntur virtualiter , quae fundant diversos conceptus objectivos inadaequatos: essentia de existentia fundant diversos con ceptus obiectivos in adaequatos ; nam essentia concipitur, ut potentia; existentia , ut actus : essentia creatur, cognoscitur a me, prxscindendo ab to quod existat, vel non existat, imo aliter definitur quam Existentia. Demum existentia est praedicatum contingens respectu actualis essentiae
specificative sumptae & secundit in se. Porro hie ago de essentia actuali, quae ab essentia possibili
distinguitur, ut ens a non eme , ut jam obis
EX argumentis, quae contra doctrinam nostram
proponuntur , quaedam impugnant identitavem realem existentiae cum essentia: quaedam noratione quidem ratiocinata distingui pugnant. Singulis ordine satisfacio. Objicies i. Illa distinguuntur realiter, quorum num praedicatur essentialiter & in quid, & alterum contingenter & in quale : essentia praedica tur essentialiter & in quid, existentia contingenister Ec in quale: ergo distinguuntur realiter. Major probatur, quia praedicata contraria & contradictoria arguunt distinctionem realem.
Resp. nego majorem, & illius probationem a sussieit enim distinctio virtualis & eum land mento in re. In Petro relatio similitudinis, quam habet ad Paulum, in ratione hominis, praedica-
137쪽
tur contingenter, & natura humana essentialiter de Ytroque & tamen identificantur. Objicies L. Ea distinguuntur realiter, quorum unum perit, altero remanente : existentia perit, manente essentia: ergo existentia distinguitur rea- Iiter ab essentia. Resp. distinguo minorem: existentia perit se- eundum csse actuale , concedo ; secundum esse possibile , nego. Itaque existentia est realiter idem cum essentia aca uali, licet essentia possibilis non
fit idem ; hinc essentia possibilis, cum actu nihil sit , distinguitur a se ipsa in esse actuali , ut nonens ab ente. Deinde ut valeat major , debet id quod manet, manere physice & secundum entitatem , non tantum metaphysice per non r pugnantiam secundum esse possibile : at manet tantum hoc modo essentia quae corrumpitur secundum entitatem, sicut existentia.
Instabis I. Quae sic separari possitnt, magis dis
tinguuntur quam essentia creata , & ejusdem a sectio, v. g. quam humanitas & risibilitas, quae hoc modo distingui non possunt : at inter hum nitatem & risibilitatem datur distinctio rationis ratiocinatae et ergo essentia creata&exist entia magis distinguuntur , adeoque realiter. . Resp. distinguo majorem: magis distinguuntur intra genus ejusdem distinctionis , concedo ; ltra genus illius distinctionis , nego. Distinctio quippe rationis ratiocinatae habet latitudinem ob majus vel minus fundamentum. Sic essentia dc existentia habent evidentius distinctionis fundamentum, quam humanitas & risibilitas, manendo tamen intra latitudinem distinctionis virtualis. 1
138쪽
Instabis x. Essentia est in potentia ad existendiam antequam sit : ergo existentia ab ea realiter
distinguitur , quia nihil est in potentia ad se ip
Resp. dist. ant. essentia est in potentia Iogica ad existentiam , esto ; in potentia physica, nego- Universale est in potentia logica ad existendum in suis inferioribus, a quibus tamen non distinguitur realiter. Deinde essentia est in potentia ad existendum hoc sensu , quod ex se non implice: contradictionem ut existat , & in Dei potentia prae contineatur a quo possit produci, vel non produci. Denique hoc argumentum nihil probat,quia probat existentiam per aliam existentiam debere: existere, quia cum nondum est, est in potentia ad existendum. Instabis 3. Existentia est actus essentiae perfe-etivus : ergo distinguitur realiter ab essentia. Resp. dist .ant. actus persectivus metaphysicὰ concedo : physice, nego , existentia autem perficit metaphysice tantum essentiam, non physice; perficit secundum rationem , non secundum Iem.
Objicies Id quod est ab aeterno, distinguitur
ab eo quod est in tempore : essentiae rerum sunt ab aeterno, existentia in tempore: ergo, &c. Resp. distinguo min. essentiae rerum sunt ab aeterno , ut sunt possibiles secundum se, hoc est, secundum connexionem objectivam attributorum essentialium, concedo ; ut sunt actuales & secuniadum existentiam, nego et essentiae quippa dicun- , lur aeternae , quatenus propositiones , quae iis
formaliter sumptis fiunt, sunt immutabilis ritatis quae abstrahit ab omni tempore. Item nec desinunt, nec incipituit per se, sed quatenus suae
139쪽
in individuis , ut alias in Logica ostendimus ;quamvis producantur ad produistionem individuorum, & dellauantur libere a Deo ad eorumdem
Objicies 4. Si essentia creata est idem realiter eum existentia , ens creatum tam erit simplex quam Deus, quia erit sine compositione potentiae& actus: at ens creatum deficit a Dei simplici
Resp. I. nego sequelam et ens enim ereatum in multis deficit a simplicitate Dei , licet existentiam habeat essentiae identificatam. Nam I. existentia divina est de conceptu quidditativo Dei, existentia creata est contingens enti creato : hinc . propositio ista, Deus est, necessaria est ; ista autem, Socrates es , contingens. Deinde Deus est suum' esse, quia semper necessario est & a se ipso ueere tura contingenter existit , & dependenter a libero Dei arbitrio. 3. Ens creatum semper includit compositionem ex substantia & accidente, seu ex subjecto & forma , Deus excludit omnem compositionem ex materia & forma. Denique licὰt creatura nullam compositionem physicam ex sit jecto & forma includeret , non ideo adaequaret simplicitatem Dei r ad summam quippe simplicitatem non satis est, si absit omnis compositio ; sed insuper opus est ut entitas simplicissima omnem in se perfectionem aut formaliter autemi- nenter contineat: sic Deus est summe simplex , quia eontinet onalia unice, ex D. Dionys. 4e dia
Instabis i. Saltem creatura esset actus purus: quia quod non componitur ex essentia & exMentia, est
140쪽
ne g. rationem actus puri in eo praeeishesse positam, quod careat compositione reali ex essentia dc existentia, sed quod nullam potentialitatem involvat ad esse & non esse , nullam compositionem ex genere Sc differentia, subjecto αforma ; tum essentiali, tum accidentali. At solus,
Deus ita se habet: est enim semper actu , & quidem necessario, & quidquid habet, semper acta
habet ; demum est sua operatio. Instabis i. saltem creatura erid suum esse , quia existentia erit de essentia illius, utpote quae idem sit eum ipsa e ergo, &c. Resp. nego ant.&ejus probationem distinguo: existentia est idem sormaliter cum essentia , nego ; est idem realiter, concedo. Certὰ rationale non distinguitur realiter ab animali in Petro, nec tamen est de coneeptu formali animalis, sed aecidens metaphysicum seu logicum respectu animalis: ita existentia creata non est de concepta formali essentiae, sed accidens metaphysicum creaturae, quae ita existit, ut possit non existere. Instabis L. Ex hypothen quod existat ereatura. necessario existit. Resp. dist. necessario absolute . nego ; necessario contingenter , concedo : nam
ista propositio , Creatura est , non est propositio simpliciter necessaria , quia non sudicit ad propositionem simplieiter necessariam de secundo ad j cente necessitas hypothetica , sed absoluta requiritur , licet ad propositionem necessariam de tertio adiacente multi velint sufficere neeessitatem hypotheticam. quod nos negavimus in Logica. objicies s. Esse ereaturae est esse receptum in
aliquo: ergo in essentia, quia non est aliud in quo recipiatur: adeoque existentia est realiter distincta
