Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

mendacium esse & falsus deus , quia est obje .ctum falsae opinionis , quod idolum sit deus. Denique res dicitur falsa , cdm ideae non adaequatur: sed tunc haec denominatio sit , quatenus habet aliquid de non ente, ut observat idem

suares.

g. VIII. De bonitate

x. bonitate & malitia fuse egimus Tom. JU I. Eth. univers. p. I. disp. I. a. I. & d multiplici utriusque specie: quare his de bonitate transcendentali strictim ago. II. Bonitas transcendentalis sumitur absolute vel relative. Absolute sumpta, est ipsa rei perfectio secundum se, seu res quatenus habet plenitudinem rerum omnium quae adesse debent. Probatur: quia sic bene explicantur omnia quae ad bonitatem entis absolutam pertinent. Climenim quodlibet ens habeat essentiam suam, habet quoque & perfectionem. Qim sensu ipse daemon est bonus bonitate transcendentali, quamvis malus sit malitia morali. III. Bonitas relative sumpta est vis perfecti-Ya entis seu convenientia perfectionis debitae. Bonum est idem ac perfectivum seu convenienS.

Convenientia dicitur πρσοτι, , nempe ad

subjectum cui convenit, & ad bonum cujus perfectivum est, vel vi alii volunt, ad divinam Voluntatem : hinc bonitas relativa definitur , perfectionis debitae convenientia , aut rei consormitas cum voluntate divina. Conciliabis utcunque utramque sententiam , si definias bonitatem relativam, perfectionis debitae convenientiam, voluntati divinae conformem.

82쪽

IV. Bonitas, quam definivimus, est vetὸ proprietas entis. Probatur, quia convenit soli enti& omni , soli quidem, quia solum ens est perfectum & conveniens, nulla est enim non entis perfectio & integritas. Omni , siquidem

bonum tot modis dicitur, quot ipsum ens, nec ullum ens est, quod non sit aliquatenus perfeci um, & alteri conveniens ; hinc Genes I. de singulis Dei operibus : Et vidit Deus quod esset bonum. De omnibus vero subditur : Vidie

Deus cuncta quo fecerat, ct arant valde bona. Deinde omne ens habet ex se perfectionem , vel infinitam simpliciter, ut Deus, vel in certo tan- Ium genere , eamque completam , ut homo 3 vel in completam, ut materia 3c forma quae ad totum ordinantur. Si primum, Deus est summum bonum rebus creatis maxime conveniens , dc ut

causa efficiens, a qua omnia pendent tanquam principio , & ut terminus ac finis a d quem omnia tendunt , & ut objecturn beatitudinis respe

diu naturae intelligentis. Quidquod ejusdem essentia bona est personis quibus communis est , α quaelibet pertina est alteri bona ut enim bonum est. Patri quod Filium sibi consubstantialena' generet; ita Filio bonum est quod generetur a Patre : 8 sicut Patri & Filio bonum est quod producant Spiritum sanctum , ita bonum est Spiritui sancto, quod sic a Patre & Filio procedat , hinc circum incessio illa mirabilis, qua sit ut quaelibet persona possideat quidquid est proprium alterius , quatenus illi summὸ bonum est , quod sic se ad illam personam habeat. Si secundum, id est, si in certo tantem genere perfectionem habet, eamque completam , utiquo congruit suo

83쪽

PARS PRIMA

fini qua tale ens, & causae suae efficienti: quo sensu creaturae, puta caeli , elementa , animaliae dicuntur convenire Deo , quatenus ipsum decent, ejusque sapientiae & bonitati congruunt :quo sensu caeli dicantur opus dignum Deo. Sin autem perfectionem incompletam tantum habeat, ut materia & forma , cum ordinetur ex natura sua ad complendum aliud , est bonum illi a quo differt aliquatenus , ut pars a toto, ipsumque totum partibus convenit; hinc pars appetit non tantum conservationem sui, sed etiam conservationem totius, & quidem magis quam

suam.

v. Prima partitio boni fit in bonum summuni& independens , εe in participatum & dependens. Primum est solus Deus qui' dicitur bonuς per essentiam , causa& origo , exemplar & idea omnis boni, ideoque est mensura omnis boni creati: bonum participatum est quod est a Desper dependentiam , & dicitur bonum secundum quid. Aliasὶ partitiones boni habes in AEthica lota eo jam citato . vi. Circa bonum staria sunt pronuntiata. I. Prima bonitas est mensura omnis bonitatis: quare ad hanc mensuram exigi debet quidquid pro bono habetur. Unde fluxit alterum D. Dionysii pronuntiatum e Bantum res habet boni. tantum habet Dei. Hinc etiam defectus Eprima bonitate est malitia, quae proinde non est aliquid positivum, nec a Deo esse potest, Vtpote summo & indefectibili bono. Quin etiam Deus, ut summum bonum, est mensura malitiae , quia idem est mensura recti & obliqui.

. Bonum per essentiam lorius est bono par pari

84쪽

euationem. . Bona ea prassant propter qua ali sunt in pretio. s. Bonum necessarium prastat non necessario , permanens transeunti, verum apparenti,

honestum jucundo O utili. De bono tantum , jam

de malo. .

f. IX. malo ct malitia.

I. . UM bono malum oppositum sit, bonum autem sit proprietas entis , quatenus en sest ; utique malum ii oci potest esse proprietas entis, quatenus ens est, sed ipsius non e litis, si tamen non ens habet proprietates , nec enim non encis qualitas est. Hinc O. Malum absolute sumptum , sormaliter est carentia perfectionis debita: ; relati v ό aurem spectatum, est carentia convenientiae. Haec est doctrina SS. Patrum & Divi Thomae, qui rationem formalem malitiae in privatione consti tuunt. D. Dionysii qui cap. . de div . Nom. at malum non esse existens, neque asse aliud , sed esset perfectionis bonique proprii accommodati privarionem. D. Gregorii Nisiani honia x. in Cant. alia mali substantia quam separatio a bono Aug. lib. II. de Civ. c. '. Mati nucta natura est. sed amissio boni mali nomen accepit. D. Thomae X, p- q. I. a. 3. ad 2. qui ait nullum ens diei malum, in quantum est ens, sed inquantumc rei quodam esse. Vide Ethicae univers. partem I. disp. I. a. a. ubi hanc quaestionem subtilius agitavimus, variasque mali partitiones attuli

iii. Ex hae doctrina sequitur I. rationem

mali non pota a nobis cognosci, nisi per ordia

85쪽

nem ad bonum, cujus est privatio: quia privati, non cognoscitur nisi ter habitudinem ad sermam quam excludit. x. eo majus aut minus malunt videri, quo bonum cui opponitur, majus est aut minus. De proprietatibus entis tantiim, jamdς illius partitione in suas species. . ARTI cutus 11.

De proprietatibin entis unitis secundariis

AFFECTIONEs entis unitae secundariae quatuor numerantur ab Alstedio; numerus, ordo, perfectio & pulcritudo , quae cum ent perinde convertuntur atque primariae : nullum quippe ens est, quod non sit numerabile , oracinatum, perfestum in se Sc pulcrum, licet comparate quaedam innumerabili , confusa, imperfecta& deformia dici queant. Harum affectionum maxime notiones communes brevissime explico,

g. I. De numero transcendentali. DI x et transcendentali, ut distinguatur a pure accidentali, qui est quantitas discreta.

I. Numerus est modus entis, quo ens numerabile esse intelligitur. II. Num eius duplex; absolutus & relativus. Absolutus est quo res numerabilis in se ipsa modificatur , ut Deus est unus nRmero. Relativus, quo res cum aliis collata modificatur , ut tres ni personae sanctissimae Trinitatis. II I. De utroque comparato hoc esto pronuntiatum.Numerus transcendentaIis absolutus est

86쪽

prior relativo. Ratio est , quia respectivum sundatur in absoluto et sic Trinitas personarum iu datur in unitate essentiae. xv. Plura de numero accidentali scire si aves, vide tomum I. Logicae pari. 3. disp. 3. a. 1.

f. II. De ordine.

EX rerum multitudine & unitate nascitur OG do , cuius hic naturam & species bre iter in

1. ordo est debita plurium dispositio secundum prius & posterius. Dicitur id est,

habitudo rerum ad invicem. Debita , id est, naturalis seu conveniens rebus ipsis, juxta pronuntum ipsius Philosophi, 8. Physic. tex.II Ordinis ea 'sa omnibus est natura. unde inordinatio est praeter naturam. Plurium , quia ubi ordo , ibi relatio , 'bi relatio, ibi pluralitas terminorum: igitur ubicunque est ordo, ibi plura sunt. Hinc pronuntiatum : Ubi ordo, ibi multitudo oues rei, si multitudo sit realis , vel rationis, u sit tantum per mentem, ut cum ordinamus attributa Dei per mentem. Denique secundum aliquid priusqposterius, quia plurium dispositio fit comparative ad aliquod primum principium, sub quo omnia o dinari debent , ita ut unum principio illi propius sit, adeoque prius , & alterum remotius , itaque posterius, juxta illud pronunt. Metaphy. s. tex. I 6. Ordinata sunt, qua ab uno aliquo se vata proportione distant. Hinc II. Τria ad ordinem requiruntur ι distinctio plurium, deinde di stinctorum connexio per coniis

parationem ad aliquod primum ; denique pri

87쪽

oras & posterioritas: haec enim tria faciunt multitudinem adunatam.

III. Ordo tot modis dicitur, quot prius M sterius. Rursus in quolibet modo est duplex Urdo , activus & passivus. Activus est ratio ordinis in mente, quae ordinatio appellatur : quo sensu lex ordinatio dicitur. Passyus est dispositio rebus ordinatis inhaerens: talis *st dispos tio militum sub duce. De utroque hoc placitumino: ordo in mente, est causa ordinis in rebus.1 v. ordo activus alius successivus, alius non successivus. Primus fit cum successione, talis est ordo aedificii in mente architecti : secundus quo Deus omnia ab aeterno praeordinat. . Primus ei non absimilis, quo characteres pinguntur in charta: fecundus eum refert, quo Typographus characteres secundum ordinem prioris & posterioris in eadem pagina disponit. v. ordo rebus inhaerens dividitur in absolutum & respectivum. Primus est quo res in se ipsa ordinata est , ut homo in se Uectatus. Sς-Cundus , quo unum ens cum alio ente ita disponitur, ut nihil confusum praeposterumque sit. v I. Effectus ordinis est perfectio , pulcritudo dc decentia quaedam : omne quippe bene ordinarum pulcrum est, quia σῆμμ τυν, s. Topic.

I. Stua ordinantur debent esse finita, quia mi αχ κτον, omne infinitum confusum , s. Phyc. tex. a. 2. ordo est, per quem aguntur omnia , Aug. lib. I. de Ord. cap. Io. Patet pronuntiati veritas inductione per singula. 3. Vbi ordo, ibi varietas partiu'. Hoc pronuntiatum eruitur ex definitione ordinis , est enim parium , dispariumque

88쪽

xerum sua cuiquς loca tribuens dispositio. q. Reis ritus ordo postulat ut deteriora.=nestioribus subjiciantur. Unde Aug. lib. I. de lib. arbit. cap. Non enim ordo rectus , aut ordo p e Pandus es omnino , ubi deterioribus meliora sub)iciuntur. v I II. Ex dictis de ordine tria inferuntur.

Primum. ordo est in partibus uni Iersi S. quidem decentissimus, quia I. est in eo plurium distinetio , nempe generum , specierum individuorum. 1. Distinctoium conjuninio; esto enim in eo agens & patiens , causa & effectus, totum &pars , dependentia inferiorum a superioribus λquibus moventur ; communicatio perfectionum, quia inferiorum persectio est eminenter in superioribus , v. g. auri perfectio in sole, & superiorum virtus in inferioribus per participationem: affinitas, quia summum inferioris genus accedit ad ultimum superioris, ut persectissima planta ad imperfectum animal : continuitas,

qua natura non immediate extrema extremis

junxit, sed mediis interjectis corporibus tempe- Iavit. 3. Ratio prioris & posterioris , quia res creatae aliae aliis ad Deum propius accedunt, prout aliae alsis persectiores sunt e substantiae spiritales propitis accedunt ad Deum quam res

corporatae : inter res corporatas aliae propius absunt a spiritibus, vi caeli S sidera , aliae longius

absunt, ut elementa, c. Merito itaque pronunciavit Aristoteles lib. D. . Metaph. ordinem habe- Te totum , niversum; qui ordo est bonum ipsius, seque habet ad Deum, ut ordo exercitus adducem , S amplae samili x ad patresfamilias. Porro ordinat Deus quae sent in mundo tuna per

instinctum, tum per legalem justitiam.

89쪽

seeundum. Partes universi non aequaliter o

dinem participant : Vt enim partes familiae, quae propius accedunt ad patrem , magis de ordine participant, ut liberi, deinde servis quae autem magis distant ab eodem, minus ordini communicant , Ut pecudes, adeoque fortunae & casui magis sunt obnoxia et ita inter partes mundi quae Deo propiores sunt, magis ordinantur. Rursus , sicut familiae partes quae recedunt ab ordine jubentis , incidunt in ordinem punientis : ita inter partes mundi naturae spirituales quae a lege Deirer inobedientiam recedunt, in ordinem puniensetis justitiae incurrunt. Tertium. Patet jure dictum ab Aristotele I 1. Metaph. ordinem non esse , si non sint aliae substantiae praeter sensibiles, tum quia ubi est ordo, ibi est comparatio & relatio ; quae duo non pota sunt peragi ac percipi, nisi a natura intelligente xum quia ordo activus est in ordinante nullum autem eas ordinate potest , nisi rationis sit &intelligentiae compos.

f. II. me perfecto ct imperfecto. '

I. 'UAM vrs perfectio cujusque rei idem

sit realiter cum essentia, non est tam paidem tormaliter; tum quia persectum non dicitur essentialiter de omni ente , adeoque nec de ente qua tali: tum quia de ente denominative Praedicatur ; ens enim non dicitur ipsa perfectio.

II. Perfectum aliud est absolutum , aliud respectivum. Absolutum est, cui nihil deest eorum quae adesse debent. Respectivum est, quod est perfectivum alterius, aut habet aliquam in Ne -

90쪽

perfectionem. Sic Medicina dicitur perse ara, quia perfectam essicit sanitatem: & homo sanus dicitur perfectus , quia perfectam habet sanitatem. Illud dicitur persectum effectivὰ , &sumitui pro actu perficiente ; hoc autem subjective , & sumitur pro re jam perfecta , vel pro actionis te naino. De primo duplex pronunciatum. I. Pe feritum iEud dicimus quod potes aliud efficere tale ipsum est, A. Meteor. textu I9.2. Perfectιo effectiva suppomi virtutem in perficiente. De secun- do unicum sit et Symidquid perficitur, ab alio herE

I I r. Perfectum aliud simpliciter , aliud secundum quid. Persectum simpliciter est, quod omnem perfectionem includit, & omnem proinde imperrectionem tum pri Vati Vam , tum negativam excludit. Dicitur perfectum eminens, tu- ausimodi est solus Deus, qui ideo a Patribus Graecis nuncupatur. Perfectum secundum quid , illud est quod est tantum perfectum m aliquo genere entis , seu quod definitam ha- Det perfectionem : unde habet aliquid imperfectionis saltem negativae , quia non habet omnes gruus perfectionis in universia latitudine entis possibilis, tales sunt creaturae. De hoc sit pronuntiatum: Non omne quod perfectum est, abso tam obtinet perfectionem. Rursus perfectio creaturae, alia seu constitutionis; alia 1eti operationis. Per illam res constituitur in subesse ; per istam ad operandum : illa per modum formae & habitus , haec per modum actus de

operationis.

r v. Persectum aliud transcendentaliter, aliud secundum naturam , aliud secunddin artem.

SEARCH

MENU NAVIGATION