Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ab essentia, secus idem reciperetur in se ipssi. Probatur primum antecedens : quia esse irreceptum, est esse per se subsistens, ex vi suae actualitatis , adeoque pers ctissi inum S infinitum; a quo enim limitaretur Nona potentia , in qua recipiatur, quia nulla est: non ab actu existentiae, quia exi-itentia est vitima actualitas. Resp. I. nego esse cujusibet creaturae recipi in

aliquo; nam materia prima creatura est, nec ta-mςn in alio iecipitur , cumst primam subjectum. Ad probationem, nego omne irreceptum subsistere ex vi suae actualitatis independenter ab extrinis seco, quia quaelibet substantia creata actu subsistit: formaliter quidem per negationem perfectioΡnis cui vitiatur; ςffective autem per suas causas a quibus producta est , & producta conservatur. Adde quod falsium sit , limitationem formae ex subjecto solo oriri; alias angelus esset substantia illimitata, & accidentia panis in Eucharistia forent infinita ; at utrumque falsum ςst. Itaque quaelibet essentia creata dicitur ex eo limitata, quod cprio a perfectionis gradus in se contineat,& cum tali perfectione, non majori a sua causa effectrice producatur. Postremis , creatura habet esse; eceptum in se, distinguo: subjective , nego ; terminative, esto. Non habet subjective, quasi re cipiat in se formam aut actuna; habet tampn terminative, quia vςre est ens productum ab alio. Objiciςs 6. Datur a parte rei essentia sine existentia. Nam humanitas Christi est in rerum natura, & tamen per existςntiam Verbi existit: ex, go datur essentia sin e existentia sibi realiter identificata.

Rosy, nego primam propositionem μpjus pr9

142쪽

bxtionem ; nam humanitas Christi existit a parte rei per existentiam propriam de sibi identificatam :non per existentiam Verbi, licet subsistat per subsistentiam Verbi , actio quippe productiva lavinanitatis Christi terminatur ad existentiam creatam, vel ad solam essentiam: non ad solam essentiam, quia essentia est improducibilis per se : ergo adaxistentiam creatam humanitatis. Instabis x. Negant multi Patres existere per existentiam Verbi. 1. Multi docent duplicem in Christo non esse existentiam. ira Resp. ad I. merito negare ei ultos S S. Patres humanitatem Christi existere pe existentiam Verbi, quia existit per propriam xistentiam forma liter, quamvis dici possit, quod existat I er existentiam Verbi terminative , quia existit in verbo tanquam in supposito terminante, a quo existentia illius sustentatur. Ad L. SS. Paties volunt tantum non esse duplicem subsistentiam in Chris, , quae non eit Idem formaliter cum existentia, ut postea osten

dam.

Instabis L. Essentia x subsistentia distinguuntur: ergo a pari essentia & existentia Resp. Lichi subsistentia esset modus realiter dintimstus, non ideo tamen existentia distingueretur ab essentia actuali, subsistentia enim non est de conceptu intrinseco essentiae actualis , sed potius terminus & complementum ; existentia autem est de conceptu sor mali essetitiae actualis, ut actualis est. Resp. 2. subsistentiam distingui ab effemia secundum id quod dicit negativum tantum , Ut postea ostendam. . Objicies 7. in secundam assertionem. Si essentia

143쪽

& existentia distinguuntur virtualiter & objective , sicut in homine animalitas εc rationalitas , dabitur processus in infinitum: quia ratio objectiva ea istentiae, ut condistinguitur ratione objectiva essentiae, est apta ad non existendum, potestque spectari vel ut possibilis , vel ut actualis ,& ita fundamentum praebet concipiendis duabus formalitatibus: adde quod existentia cum sua n habeat essentiam, haec η tique exiget existere per aliam existentiam et unde sequitur processus in infinitum. Resp. nego sequelam , ad probationem, distinguo: ratio objectiva existentiae est apta ad non existendum, per modum subjecti pri ari, nego ueper modum formae contingenter excluste, conceiado. scilicet potest aliquid esse aptum ad non existendum, vel per modum subjecti privati, vel

per modum formae contingenter excluta. Illud est aptum ad non existendum, in quo est aptitudo ad formam existentiae cum earentia illius : illud aptum est ad non existendum per modum sormae

contingenter excluste, quod potest per se ipsum aptitudinem subjecti privati complere , & complendo sui carentiam tollere. Porro existentia non est apta ad non existendum per modum shbjecti privati, quia ad hoc deberet distingui a se ipsa, sed per modum formae contingenter excluste, quia potest per se ipsam capacitatem subjecti complere. & sui earentiam , si quaesit , tollere: unde existentia non est propriε in statu possibilitatis et quia quando incipit existere , non propriE dicitur, nec actualitas accipit actualitatem. At bene dicitur, rei essentiae advenit actua- liras, quod argumento est actualitatem non esse subjecaum privatum, respecta existentiae , adcO-

144쪽

possibilis , est se ipsa formaliter postibilis . quia sorma quae privationi opponitur , apta est se ipsa

illam tollere. Instabis: Ut existat essentia, opus est existentia tanquam forma metaphysica: ergo ut existentia sit, quae non erat, opus est alia existentia. Resp. nego conseq. ob rationem modo allatam. Certe ut in phyncis aer detenebroso fiat luei-ἐus , requiritur forma ab eo distincta, nempe lux ; t autem tolIatur negatio lucis , ipsa per se lux sufficit: ita in metaphrsicis , essentia quae ante existentiam metaphylice aliquo modo erat , ut fiat existens, debet illi existentia advenire, ut quid metaphysice distinistum ; ut autem negatio existentiae tollatur, satis est, quod ipsa esse incipiat. objicies s. Existentia est de essentiali concepturei existentis: ergo non distinguitur conceptu υbjectivo ab esse alia rei. Probatur ant. actualitas est de conceptu rei existentis : sed actualitas est formaliter existentia : ergo existentia est de conceptu formali rei existentis. Resp. dist. ant. existentia est de conceptu rei existentis, ut specificative sumptae, nego ant.&rmaliter sumptae , seu quatenus existens est , concedo ant. & nego consequentiam et ergo existentia non distinguitur conceptu Objectivo ab essen- ltia actuali, nego cons. Qiram vis enim existentia ἱactualis sit essentialis enti creato, ut existens est, l& existentia possibilis sit ipsi essentialis, quatenus lest in statu possibilitatis , non ideo ipsi sunt essen- ltialia secundum se : sicut licEt unio sit essentialis j

partibus unitis, ut unitae mi; non ideo tamen i

est essentialis partibus. ἰ

145쪽

HAEc quaestio multum habuit difficultatis apud

veteres Philosophos , quos mysterium Inear. nationis latuit. At cum in Christo humanitateri dari fides doceat , quae completa sit in ratione naturae, nec tamen 1ubsistentia sua stet, sed ali - na ; hinc gravis inter Theologos peraeque ac Philosophos contentio de natura subsistentiae seu suppositi. Rem ut definiam, sit

I. uuaedam observanda ad intelligentiamqvisionis.

i. cII B s τ A N TI A completa definitur, ens per se existens , independenter ab omni alio , ut comparte cui Vniatur. Incompleta , quae unitur alteri substantiae, tanquam comparti, Ut ex traque totum substantiale persemus existat. Patet utraque definitio ex dictis in Logica. I I. Substantia completa dividitur in primam& secundam. Secunda est substantia universalis, quae dieitur de subjecto, & est in subjecto, puta animal respectu Petri. Prima est substantia individua & sngularis, quae nec est in subjecto, nec dicitur de subjecto. Irr. Substantiae primae sive singulari convenit ratio suppositi, quia est ens per te subsistens , Mnon in alio , tanquam in subjecto sustentante. I v. Subsistere variis modis accipitur 3 late , strictE, strictius. Late , idem sonat ae existeri

146쪽

in rerum natura. Stricte, idem sonat ac non esse in alio, per modum accidentis 3 & ita convenit

cuilibet subitantiae sive coni pletae, sive in completae : quo etiam sensu his minitas Christi diciturens per se subsistens. Strictius , idem sonat ac existere per se complet ἡ & independenter ab alio ut sustentante , sive supposito ; dc ita humanitati Verbi divini non convenit , quia subsistit non

per propriam, sed per Verbi subsistentiam. Hinc

v. Substantiae individuae convenit non esse in alio multis modis. I. Non esse in alio, ranquam in subjecto inhaesionis ;& sic opponitur accidenti. 2. Non esse in alio , tanquam universale in inseriori ; & sic opponitur substantiae universali. q.

Non esse in a io, ut partem, quia est subitantia completa, seu in alio ut suppolito. I. Triplex itaque est perseitas in singulari

subitantia. Prima opponitur in Laesentiae acciden tium: secunda inexistetitiae universalium in in se riotibus : tertia inexistentiae partium in toto ;hinc triplex substantiae singulari tribuitur incommuni cabilitas. prima , qu 1 non communicatur, ut accidens subjecto : secunda, qua non communicatui, ut universale inferiori: tertia , qua non communicatur, tanquam pars o licui toti.

v I r. Subs hamia individua non idem est ac suppositum. I. Quia natura divina est una & singularis, in qua tria sunt supposita seu tres personae. a. In Christo sunt duae naturae simul unitae , divina Sc humana ; dc tamen unicum est supposi

tum.

Vr II. Substantia singularis, in ratione suppositi, constituitur per siti, sistentiam , quae proinde aliquid ei de novo adjungit, quidquid porro illud F v

147쪽

st. Probatur ex praenotato septimo et mon idem est natura divina & suppositum: ergo suppositum aliquid addit naturae singulari, sive positivum sit, sive negativum. Item si ratio personae seu sup positi nillil esset praeter naturam singularem, Verbum divinum , dum naturam humanam assumpsit , assumpsisset quoque personam humanam ,

quam tamen non assumpsit.

1 x. Quaestio ergo est, quidnam illud sit quod

addit suppositum silpra naturam singularem ; an negativum , an pontivum. Thom istae pugnant addi modum aliquem naturae, sive positivam perfectionem , sive modus ille sit idem ac exissentia, sive ab eadem distinguatur realiter. Scotistae contendunt subsistentiam superaddere substantiae

creatae negationem duplicem, nempe negationem communicationis actualis , & negationem cona-

municationis aptitudinalis alteri tanquam suppo . sto: v. g. ideo Paulum per se subsistere aiunt, quia nec unitur , nec exigit uniri alteri supposito ; humanitatem vero Christi non subsistere, quia nitur alteri: denique animam separatam non 1ubsistere, quia licet non uniatur, petit tamen vn ri alieri. Sunt etiam auctores qui subsistentiam in collectione accidentium positam velint. Sed antequam quaestionem definiam , ut pateat magis

ratio suppositi, sit x. Hypostasis, suppositum & subsistentia promiscue pro eodem sumuntur. x I. Suppositum differt a persena , ut universali iis a minils universali; per na enim tribuitur tantum naturae intellectuali, sicut homostasis, ut quibusdam plaeet: unde persona dennitur, suppositum naturae intelligentis. Contrὶ vero , sup-

148쪽

tura completa. 3

xI I. Personalitas, suppositalitas, & subsistentia, ut sumuntur in abutacto , nihil aliud sunt qu- id quo persona formaliter constituitur in ratione personae, aut suppositum in ratione suppositi. xiii. olim apud Graecos hypostasis sumebatur pro ἡφα, hoc est , pro natura : unde negabant tres esse in Deo hypostases , ne tres in Deo naturas agnoscere viderentur. Sed postea ex communi tum Latinorum , tum Graecorum Patrum consensu factum est , ut κήα Graecorum, & substantia Latinorum pro essentia seu natura sumerentur, hypostasis vero apud Graecos idem significaret , quod apud Latinos ratio suppositi. re ab eo tempore Graeci in Deo unicam & tres hypostases admisere; Latini vero unicam naturam seu substantiam , & tria supposita seu personas agno

. x I v. Porro subsistentia seu suppositum diei tui

terminus naturae ultimus, complementum natu-' rae ultimum , persectio ultima. Duplex quippe genus perfectionis in homine : alia naturalis, quae essentiam constituit, spectatque operatrices facultates , ipsamque existentiam complectitur per res existit in rerum natura , alia personalis, quae pertinet ad personae ipsius constitutionem :& ita in homine datur actus essentiae , per quem essentia physica constituitur : talis est antina rationalis in homine; & praeterea actus subsistentiae per quem constituitur in ratione peisonae. Subsistentia autem dicitur cosi plementum & terminus naturae substantialis ultimus : quia illa semcI

149쪽

acquisita, nihil superest amplius a quo substan tia perfici possit in ratione subitantiae.

II. Quid addat subsistentia , seu ratis suppositi ad naturam.

I. As- CUBs Is TENTI A non addit com-S E RT I o. , plexionem accidentium. Probatura. quia suppositum foret tantum ens per accidens ;constaret enim tantum substantia& accidente. 2. a natura humana in Christo suam habet complexionem accidentium, nempe temperamentum,

figuram ; nec tamen habet subsistentiam propriam,1 ed alienam. iobjicies i. Multi ἡ SS. Patribus definiunt suppositum per accidentia. 1. Subsistentia est vitimum complementum : at collectio accidentium est ultimum substantiae complementum et ergo , S c.

Ad t. dist. definiunt suppositum per accidentia,

definitione essentiali, & secundUm se, nego; accidentali , destriptiva , & quoad nos, concedo. Ad i. dist. subsistentia est ultimum complementum accidentale, nego ; substantiale, concedo. Porro hic quaeritur vltimum complementum substantiale. II. AssER Tio. Subsistentia non est idem sor maliter eum existentiaret. Probatur I. in Christo natura humana habet propriam existentiam substratialem ; existentia enim nihil aliud est, quam essentia, prout actu est extra causas ; & tamen caret propria subsistentia : ergo subsistentia non est idem formaliter cum existentia. 1. Quae habenteflectus formales diversos , non possunt en eidem e l

150쪽

existentia 3e subsistentia habent effectus formales

diversos : eigo non possunt esse idem. Probatur minor: existentia rem constituit in ratione

existentis actu ; subsistentia communicat ultimamenti existenti persectionem , per quam existat independenter ab alio, ut iustentante : hi duo e sellius sunt formaliter diversi : ergo existentia Scsubsistentia habent effectus formaliter diverso S. ι objicies. Richardus a S. Victore 4. de Trin. definit per nam , naturae rationalis incommunicabilem existentiam : ergo subsistentia non distinguitur ab existentia substantiali. Resp. dist. conseq non distinguuntur ab existentia secundum id quod dicit positivὰ , concedo ; secundum id quod dicit negative , nego. Nam subsistentia secundum id quod dicit negative, id

tribuit naturae singulari, ut sit incommunicabilis alteri tanquam supposito; & sic habet rationem v Itimi complementi substantialis.

III. Assa RTIo. Subsistentia non est modus substantiae realiter superadditus. Haec asscia tio est contra Suarem Gran. in Metaph. disp. 3 .sech. 2. Valent. tom. 4. disp. I. q. . puncto a aliosque complures. Probatur I. Ex Conciliis Ec SS. Patribus Chria Rus assumpsit omnia , quae sunt in homine rea

lia : sed Christus non auumpsit subsistentiam: ergo subsistentia non est quid reale , seu modus realiter distinctus natura humana. Minor est de fide. Major probatur r. ex D. Paulo Hebr. 4. ubi ait Christum tentatum per omnia, pro similitudine absque peccato. L. Ex Concilio Chalee- donensi cso. Patrum aes . s. in definit. fidei. sess

6. ubi vocat Christum pra omnia nobis similem

SEARCH

MENU NAVIGATION