장음표시 사용
151쪽
absque peccato. Idemque insinuat septima Syno. dus generalis, quae est Nicaena secunda, a j. 3. dum confessionem Tarasit Archiepiscopi Constantinopolitani approbat, in qua habetur Christum esse consubstantialem factum nobis modis omnibus absque peccato. Sed omnium clarissime Concilium Lateranense Romanum sub Martino I. contra Monothelitarum & Αcephalorum haeresim consultatione can. q. rem definit his verbis: Si quis secundis m SS. Patres non confitetur propriὸ secundum veritatem naturales proprietates deitatis eiul humanitatis indiminute in eo is sino deminoratione ιnisatas, condemnatus sit. Conciliis contentiunt Patres. Damascenus lib. de fide orthod. c. h. Hominem . inquit , rotum atque omnia qua hominis natura fert, suscepit,pe eato excepto. S. Leo serm. de Nat Integra hominis perfect que natura verus natus est Deus , totus in suis, totus in nostris: nostra autem dicimuin , qua in nobis ab initio creator condidit, is qua reparanda suscepit. Athanasius de Incar. 3. tom. Faecunque ipse in natura formaυ. rat , ea sua voluntate in seipsum Nevit. Atqui haec omnia stare non possunt,n substantia sit modus realiter distinctus a natura . hominis; nec enim hominem integre & comple-tὸ assumpsisset. Nee dicas Christum assumpsisse
omnia quae ad naturam pertinent, non autem ea
quae ad personam; modum porio illum ad personam pertinete.
Nam I. Concilia & SS. Patres nihil excipiunt, dum voces istas adhibent indiminutὲ, omnia, to--s in maris. Integra hominis perfecta quo natur , quia totus & integer homo , cum sit vox in con creto, non ea tantstm quae sunt naturae essenti
152쪽
M ET A PHY s I C AElia, sed ipsam etiam hypostasim includit. Deinde
subsistentia, quamvis non sit principium constitutivum naturae, tamen est ultimum illius complementum. Quin etiam D. Thomas I. p. q. 2'. a. ait personalitatem esse id quod est in tota natura persectissimum, quia conitituit ipsam subis stantialem perfectionem naturae rationalis, quae
inter omnes naturas summum locum tenet: ergo
S S. Patres debuissent modum subsistentiae excipere potiori jure qu1m peccatum & ignorantiam rium quia magis ad naturam pertinet: tum quia major de illo esset difficultas. Multi enim sibi persuadere potuissent Verbum assumpsisse entitatem modalem; vix autem ullus potuisset credere assumpsisse peccatum dc ignorantiam. QEd quod dum solum peccatum & ignoranti m excipiunt , numero eorum quae Christus assumpsit, illa exceptio firmat universalitatem assertionis , adeoque prob t assumptum ὶ Christo , quidquid est a Deo conditum , cujusmodi esset illa subsistentia
realis λProbatur L. Nulla est necessitas distinguendae realiter illius hypostaseos a natura: ergo non debet realiter distingui.Prob.ant.esset enim necessaria illius distinctio, vel ut per eam terminetur , velut compleatur, vel ut firmetur in esse, vel ut roboreis tur ad agendum. Non ut terminetur , quia hoe ipse, quod natura non est apta uniri alteri , aut
certε non unitur alteri persectiori se, intelligitur terminari & incommunicabilis alteri, ad quod sufficit separatio & discretio ab eo cujus acces.sone perfici potest. Non ut compleatur, quia hoc ipso quod anima rationalis V. g. in homine est unita corpori, resiliat composituti in infima.
153쪽
cie constitutum , quod intelligitur vltimo comple tum & persectum , cum non unitur alteri ut per se mori. Non ut firmetur in esse, quia modus
ille hypostaseos realiter distinctus est posterior
ipsa natura in qua reciperetur, si esset: ergo esse ipsius naturae non potest ab eo pendere ; penderet autem ab ipso , fi firmaretur ab eodem ita esse. Non ut roboretur ad agendum, qiuia tota vis agendi in entibus manat potissimum a forma substantiali, quae pertinet ad conititutionem naturae, & a formis accidentalibus, quae cuique rereonnaturaliter adjiciuntur, vi cernere est in Chri sto, quatenus eli homo, cui nulla deest facultas naturalis agendi, quae hominis propria sit, quam is absit personalitas humona et ergo ratio hypostaseos de se non est actuos a-Hinta quamvis op rationes humanae tribuantur supposito ut quod , tanquam subjecho denominationis ; tamen fluunt a formis tum subst antialibus , tum accidentalibus, tanquam a principio ποῦ quo. Confirmatur assertio 1 ex D. Thoma 3, p. q. 4. a. 2. ad x. Dicondum , inquit , quod natur ε sumpta non deest pro' ia persionalitas propter defectum alicujus quod ad perfectionem humanab natura pertineat, oed propter additionem alie us quod os supra humanam naturam, quod est unio ad divinam personam. Et in 3. dist. s. q. 3. a. 3. ad 3.
Deponar Christus humanam naturam , ex separatione nihil ac Miritur, quou prius non haberetur. Et
supposito quod hominem deponeret, subsisteret homo
iste per se in natura rationali , ex hoc ipso uociperet rationem persona. Ex quibus verbis liquidlipatet hoc ipὶ quod a Verbo divino relinqueretur natura humana , & esset ab eo separata in
154쪽
dependenter ab omni subsistentiae modo realiter distincto substituram. 2. Quaero, an ille modus duplex sit, an uni eus. Si duplex, quomodo faciet ens per se Si nicus, quodnam erit subjectum illius proximum λan totum, puta humanitas an una ex partibus Non potest esse in toto , quin sit in utraque parte, quia totum nihil est praeter partes coli ctim sumptas. Non in una tantum parte , quia homo v. g. subsisteret tantum quoad illam partem, non quoad aliam, sicut homo dicitur albus
aut niger tantum secundum corpus , non secun- . dum animam : at absurdum est dicere hominem quoad unam tantiim partem esse per nam, cum totus verὸ persona sit, non tantum denominetur.
III. ratis suppositi creati addaν '
HA c τε Mus entitatem modalem per quam ratio suppositi constituatur, a natura ut superfluam exclusimus. Hic quaeritur, an illud quod sola ratione distinguitur a natura , sit aliquid postivum; an aliquid negativum. Triplex est celebrior sententia de hae quaestione. Prima plurium Thomistarum , qui pugnant esse aliquid positivum, licet realiter indistinctum.
Secunda , quam videtur tenere Scotus in μ dist. I. q. I. num.'. docet totam rationem formalem hypo-uaseos in negativo esse sitam, quod ita explicar, ut velit rationem suppositalitatis creatae duplicem negationem includere: alteram, quae sit negatio dependentiae ab alio , seu conjunctionis qua unum
sit alterius ά alteram, quae sit negatio dependu
155쪽
tiar aptitudinalis, qua unum aptum est ex natura sua esse & fieri alterius. Desectu primae conditionis , homo qui Christus est , non est persona humana, quia Verbo unitur natura humana. Defectu secundae, accidentia quae stant sine subiajecto in Eucharistia , non sunt supposita, quia postulant ex sese substantiae inesse, adeoque non habent negationem dependentiae aptitudinalis ab ipsa substantia. Hanc sententiam tuentur Scotistae complures, licὸt nonnulli eorum in una duntaxat negatione conjunctionis cum alio totam rationem subsistentiae eonstituant, quae substantiae singulari completae & aptae seorsim existere addatur. Tertia partim in positivo, partim in negativo constituit, ita ut illud positivum sit aptitudo ad existendum per se sine conjunctione actuali eum alio substa tialiter perficiente: negativum aurem sit negatio actualis conjunctionis cum alio substantialiter persectiori, per quam aptitudo illa exercetur. Ut quaestio definiatur, duo observabis. r. Pars propriὶ dicitur id quod est incompletum in ratione totius, adeoque potest perfici ex ad unctione alterius cum quo vniatur. Pars vero late sumpta est id in quod resolvitur totum. H. Id quod est ita in toto , ut per unionem perficiatur, dicitur proprie uniri. QMd si non perficiatur per unionem. dicitur potius terminus unionis, quam uniri; assumere, non assumi. His observatis sitI. AssERTIO. Subsistentia nihil addit positivum ad naturam, sed, tantum negativum, idque in positivo fundatum. Duae sunt partes assertionis: prima, quod aliquod tantum nepativum subiisteneia addat ad positivum; secunia, quod negati-
156쪽
tum illud fundetur in positivo. Probatur prima: satis commodε explicatur ratio formalis subsistentiae per negationem unioni eum aliquo digniori a quo persiciaturi ergo ratio formalis subsistentiae nihil addit ad naturam praeter aliquid negativum. x. Ratio sormalis subsistentiae creatae per adventum positivi praecise tollitur , & quidem immediatὰ : ergo ratio formalis subsistentiae ereatae est aliquid negativum. Coninsequentia patet: v. g. recte insertur tenebras esse aliquid negativum , quia ad positionem luminis
praecisὶ tolluntur 3 8c rationem numeri formalitcria ut talis est, esse negationem unitatis ulterioris , quia tollitur per additionem unitatis, puta rati binarii per additionem tertiae unitatis. Ouare probatur ante c. exemplo Christi , in quo praecisEtollitur subsistentia ereata per adventum personalitatis Verbi, quae humanitatem terminat, ut jam observavi ex D. Thoma. Item aquae gutta hoc
ipsb amittit subsistentiam propriam , qubd alteri unitur, IicEt retineat quidquid inerat illi positi.
vum. Rursus fit novum suppositum eadem gutta praecisε per negationem unionis cum altera gutta , seu per separationem ab altera gutta. Probatur 1. ex veteribus Philosopnis, qui personam definierunt, substantiam rationalem completam separatam et quibus suffragantur Patres, Damascenus in sua Logica cap. 6. postasii, inquit, cujusque rei coneratio. Et paulo
post : 'postasis nihil. aliud est quam separata substantia. Hugo Victorinus in opusculo de Verbo incarnato collat. 1. Humana natura ex eo
uὲd in Christo fuit, persona non fuit, quia per sanou fuit. Personamim notat viseruionem. D. Tho-
157쪽
mas 3. pari. q. I 6. a. I x. Humanitas Christi nompersona humana , non est per se seorsim subsistens a divina natura , quod requirit ratio persona. Boetius a quo definitur persona, natu ra-Donalis individua substantia. Ex hiis auctrocitatibus clare constat rationem .suppositi constitutam est. in negatione unionis cum altero substantialiter perficiente, seu in negatione inhaerentiae , mutatiplicitatis 3c unionis seu partis unitae cum altero,
a quo tanquam pars perficiatur. QuJd est enim separatio, discretio, individuatio, quam negatio uuaedam , si formaliter sumantur. Probatur secunda. r. Quia negatio fundatur inpositivo: ergo si subsistentia formaliter sumpta dicit aliquam negationem, utique debet illa negatio esse in aliquo subjecto , nempe in nat ira quae uniri possit, aut actu unita sit. L. Illa neg tio est negatio unionis cum altero : ergo dicit' in suo conceptu, aut saltem includit pro subjecto maturam uni bilem seu aptam uniri : ergo dicit
aliquid positivum pro subjecto.
II. A s SERTIO. Ratio suppositi includit iurecto naturam , & negationem in obliquo , nempe modum perseitatis & incommunicabilitatis. Patet assertionis veritas ex traditis defin1tionibus suppositi x personae assert. superiori. Nam ipsa natura in recto exprimitur , separatio , discretio, individuatio in obliquo- Certe dum concipitur a me natura singularis completa in se, cum altera non unita, seu separata, discreta , incommunicata alteri, suppositum ; aut si si natura intellectualis , persona tum a me concipitur: sta ero concipiatur, ut unita persectiori, noni conis cipitur amylias ut suppositum aut pars a. .
158쪽
. ,1 II. AssERTIO. Recte definitur suppositum, substantia existens per se incommunicabilis alteri substantialiter perficienti. Itaque si concipis naturam humanam singularem cum triplici illa incommunicabilitate , qua non communicatur, ut accidens, nec ut universale inferiori, nec ut pars toti, & cum triplici perseitate, qua- Ium prima opponatur inhaerentiae accidentium, secunda in existentiae universalium , tertia inexistentiae partium in toto, nae tu belle sippostum expressisti. Ab aliis definitur suppositum , substantia prima, completa, discreta seu separata ab omni alia. Ut prima, excludit subitantiam secundam, seu universalem : Vtruonisleta , rati nem partis si ve integrantis, sive essentialis, sive physicae, sive metaphysicae . ut discreta , nionem cum altero a quo substantialiter perficia
Tria ex dictis colliguntur. Primum. Persona distinguitur a natura conceptu, quia praeternaturam dicit triplicem modum perseitatis & incommunicabilitatis. At in re negative tantum distinguitur, quia praeter naturam realem nihil includit nisi negationem inhaerentiae , multiplicitatis Mynionis cum altero substantialiter perficiente, seu rationis partis. Ut ergo figura & terminus di tinguitur a quantitate saltem conceptu, ita subsistentia in creatis distinguitur definitione a substantia. Item sicut potest abesse terminus qua titatis , remanente eadem quantitate, & pereunte sola negatione, si illi quantitas alia uniatur: ita potest separari stbsistentia a substantia adhuc Memanente, u vniatur alteri se ipsam substantiali-
ur perficienti, licet nihil pereat nisi negatrium,
159쪽
ut patet in natura humana Christi Verbo substantialiter unita. i Secundum. Substantia completa semper habet subsistentiam vel propriam, Vel alienam. Vel enim separata est , vel alteri unita a qua perficiatur. Si separata est, subsistit propria hypostasi , si unita alteri, subsistit aliena , ut humanitas in Christo. Tertium. Verbum divinum, quamvis unitum humanitati in Christo , non tamen subsistit per humanitatem : quia Verbum non est in Christo tanquam pars, nec ab humanitate substantialiter perficitur, sicut Socrates non perficitur substan tialiter per unionem albedinis. At contra humanitas Christi subsistit per subsistentiam verbi, quia communicatur, ut pars Verbo divino, a quo perficitur substantialiter.
I II. Qua nes de natura suppositi
PRiMA, cur cilm in Christo duplex sit natura , dicatur tamen unus. Res' I. non dici unum , qudd uniatur tantum moraliter, aut quod ex duabus naturis confusis permixtisque fiat una completa. Quia in hoc fuit haereticorum error Nerbum vniri humanitati. unione tantum accidentali & morali , hoe est secundum auctoritatem , dignitatem & potentiam. Certe Nestorius voluit Verbum unitum humanitati, I. quod hic homo esset templum Dei spiritualiter inhabitantis. 1. quod per unitatem affectus unirentur ambae naturae. 3. quod per communem operationem, sed sub dinatam, --
160쪽
tura humana divinae uniretur, tanquam instrumentum artifici ad patranda miracula. 4. per dignitatem, quia Verbum singulariter dignificae
hunc hominem, etiam per communionem bonorum : unde damnatus est: Nestorius, quod unionem humanitatis cum Verbo accidentalem duntaxat admitteret. Deinde natura divina & hi mana completae clim sint cum , non confunduntur &manent distinctae. Quare Resp. 1. ideo unum esse Christum, quia est una persona in utraque natura, nempe divina, quae naturam humanam sibi unit per unionem, ut vocant Patres, substantialem, quaeinx duabus naturis unicam personam faciat, sicut ex corpore Manima unio utriusque naturalis, servata proportione , facit unum hominem. Secunda, an divinitas sit forma humanitatis. Respondeo non esse, quia forma, ut forma, importat rationem partis. Potest tamen dici quasi forma ob intimam personae unionem. Tertia, cur Verbum non dicatur assumpsisse hominem, sed humanitatem. Resp. quia homo in concreto fgnificat personam, humanitas vero uaturam. At Verbum aia sumpsit naturam, non personam. Quarta , quis sensus ut harum locutionum: Humanitas Christi subsistit per subsistentiam Verbi. subsistentia Verbi in Christo subsistentiae creatae secundum esse thysi-
Resp. sensus priniae hic est: humanitas Christi habςtur a Verbo , ut pars substantialiter perfectibilis a perficiente. Secundae vero : subsistentiabi quoad denominationem, perinde se habet
