장음표시 사용
171쪽
lus videre, manus tangere , nisi ut quo G sed homo dicitur per illas partes agere ut quod. Haec doctrina cst Aristotelrs i. de anima : Melius , inquit , dicitur non anima discere aut ratiocinari, sed homo anima. Hinc Christi operationes dicuntur divinae seu humano- divinae , quia tribuuntur supposito divino, a quo suam dignitatem dc valo- Iem sumunt. Porio dicuntur actiones Christi esse ab homine, non tanquam ab humano sup posito, sed quia sunt a natura humana tanquam 'principio eliciente & subsistente in Verbo. Cave autem ne putes per vocem istam το homo, dum Cliristo altilibuitur , significari suppositum humanum, quia non subsiliit nisi per Hib- sistentiam divinam. Secunda, voce concreta suppositum explicatur , quia non dicuntur omnia de abstraeto, hinc humanitas non est suppositum , nec materia & forma , sed id quod ex utraque componi
Tertia, suppositum conceptu saltem a natura distinguitur , multa enim praedicantur de supposito, quae nonnisi falso de natura dicuntur.
Quarta, suppositum illud est quod drauon
172쪽
PRiMA Metaphysicae parte, qu*generalis dicitur, ad secundam quae est de angelis , ea iraque particularem, progredimur , de Deo tertia parte , qua particus aris item dicitur. tractaturi. Porro nomine angeli substantiam intelligo prorsus Incorpoream , sina plicem &vniusmodi , intelligentem , quae it 1 inedia es Deum inter dc hominem , ut ad Deum propius accedat quam ipte homo. Spectari potest: vel intra orduiem naturae, vel intra ordinem gratiae: intra ordinem naturae spectatus pertinet ad Me taphysicam , intra ordinem gratiae , ad Theolo
Rursus in angelo iuxta ordinem naturae spectato tria potissimum confiderari possimi : I. substantia , a. proprietates , 3. operationes tUm immanentes, tum transeunte . Quare quatuor omnino disputationibus haec pars Metaphysic. Mnostrae constabit. Prima erat de natura seu de
173쪽
tertia de operatione immanente ; quarta de operatione transeunte : quibus appendicem de angelo custode adiungemus.
e natura seu de substantia angeli.
I Rc A substantiam angeli tria hieliscutio , an sit, quid sit, & quomoso sit.
sint angeli. DUO complectitur haec quaestio. Primum ἰan sint possibiles angeli : secundum , ante ipsa existant.
f. I. An sint possibiles angeli.
I. O B s E R-T Ο s s I B I L I T A s duplex , meis v Aetio. I taphylica & physicas illa negativa dicitur, haec positiva 3c realis. Prima definitur, non repugnantia ad existendum ; quo sensu Deus est etiam possibilis et secunda , praecontinentia effectus in causa, a qua habet, ut pos si esse, licet nondum existat. I. AssERTIO. Angeli sunt possibiles meta- taphysice. Probatur. Illud est possibile meta- physice, quod non involvit contradictionem in
174쪽
suo conceptu objectivo : angeli non involvunt contradictionem in suo conceptu objectivo: ergo sunt metaphysice possibiles Minor probatur: angelus , Ut hic a nobis sumitur , est stibstantia omnino spiritualis creata, seu purus spiritus creatus: at haec notio nihil contradictionis involvit quia ratio puri non destruit rationem spiritus , sed cum ea consentit, ut pater in Deo qui spiritus est, & is quidem purissimus et nec ratio entis ereati destruit rationem spiritus puri, modo illa puritas excludat compositionem physicam, quae fit ex partibus vel componentibus naturam, vel integrantibus quantitatem, Mcompositionem admittat metaphysicam ex genere de differentia, dc physicam ex substantia Maccidente, qua a summa Dei puritate angelus deficit. Probatur a. Cum possibilia sunt extrema me-raphysice, possibile est quoque medium inter ambo interjectum: extrema angeli sunt possibilia metaphysices nam Deus qui supremum in earum rerum genere, quae intelligentia praeditae sunt, locum tenet, est maxime possibilis i homo
qui infimum , est quoque metaphysice possibilis : ergo angelus qui est inter utrumque interjectus, est metaphysice possibilis. Major nititur hoc principio, quod eadem forma st in medio& in extremis, si non univoce, saltem analogiee z cum ergo ambo extrema possibilitatem iniscludant i Deus quidem per se & essentialiter , homo autem per accidens & contingenter , hinc consequens est angelum esse possibilem, imo Mexistere adhu , quia sicut natura abhorret a vacuo in corporibus, sic si pientia in entibus.
175쪽
Probatur 3. Ut quaeque res sinphcissima , ita& Deo simillima , quo nihil simplicius cigo est ens perfectuis : ergo magis oppositum Di hilo , adeoque longius ab impossibilitate recedit: at angelus eri maxime simplex , utpote purus spiritus: ergo, &c. Ex hoc argumento sequitur, qud res est: magis composita , ed Deo mimis similem videri , itaque minus pei sectum ens , quod plus habet de non ente , propiusque ad impossibilitatem accedit. II. ASSERTIO. Angelis sunt possibiles physice. Haec assertio sequitur ex prima. Probatur : possibilitas physica est prae continentiae ianctus in causa : angesi prae continentur in omnipotentia Dei quia cum omnipotentia Dei sit infinita, utique in Ge prae continet quidquad non involvit contradictionem.
I. ASSER- A NOELr vete existulit. Haec a TIO. alsertio superiorem para graphiam confirmat, quia valet consecutio ab actu ad potentiam , imo & de fide est, quam Scriptura: pata sim auctoritas inculcat clim in veterr , tum in novo Testamento. In veteri quidem , dum Cherubinum flammeo gladio armatum ad paradisi aditum prohibendum , Evam a sei pente seductam, Tobiam a Raphaele deductum, angelum cum Jacobo pugnantem : Ita novo autem Gabrielem ad B. Virginem a Deo delegatum , Christo nato accinentes angelos, jejunanti ministrantes, moriturum corroboIantes , excitatum a mortuis mulieribus renuntiantes exhibet , ut
176쪽
. merito pronuntiet Augustinus in Psal. Ioh Ao- gelos novimus ex sida , ct multis apparuisse seriptum legimus o tenemus: nee inde dubitare fas
nobis. Scripturae communis sapientum consensus accedit. I. Platonis qui lib. . de legibus & in epinomide tres deorum ordines statuit, deos. daemonas & heroas ; dc in Symposio plura daemonibus tribuit, quae angelorum apud nos sunt propria : in Phaedone docet angelos esse seu daeis mones, nam angelorum nomen nulli bi ab eo usurpatum memini j daemones, inquam , qui assiduam nostri curam gerant: Bene, inquit, ita Iud celebrari erebrόque jactari mihi videtur, deos esse gubernatores cuItodesque nostros , ct nos esse diis quasi peculium. Σ. Aristotelis , qui lib. I 2.
Metaph. ex pluralitate motuum corporum cae testium multitudinem intelligentiarum infert. Neque tantum numerum intelligentiarum numero caelorum definivit, ut plures volunt interpretes ; sed etiam plures alias agnovit, tum quia incantationes equorum non respuit lib. 8. de hist. anim. c. I . tum quia praeter hominem aliud animal rationis particeps, & quidem homine divinius, lib. de anim. tex. 2'. agnoscit: tum quia lib. 2. Rhet. c. x. de locis enthym. ait damonium aliud nihil esse quam avt Deum, aut Dei opus. Probatur 1. ratione , eaque triplici. Prima, quae a priori est, ducitur ex gloria Dei & perfectione mundi , secunda ex motu caelorum , tertia ex effectis insolitis Zc extraordinariis et ambae a posteriori.
Primam sic informo: persectio mundi Derque
177쪽
gloria, quae est ejusdem finis , id exigunt, vemundus omnes gradus entis in se contineat, non quidem secundum rationem omnem specificam omnium entium , quia sunt infinita , sed
secundum summa genera , quia cum Vniversum speculum quoddam sit sui principit, ejus perfectio in perfecta similitudine cum eo sita est :at tria sunt omnino summa genera rerum ; puri spiritus, pure corporeum , mixIum ex utroqu
& quasi temperatum: eigo hic mundus debuit continere in se puros spiritus creatos , substantias pure corporatas, & ex spiritu atque corpore compositas. Nec refert quod in iis ne ratio spiri us incluta sit, quia cum rudis tanti in Minchoata sit, utpote mate lae immersa, par fuit purum a Deo spiritum procreari. Ad haec, gloria Dei tum objectiva tum formalis naturas illas simplices & vnuismodi requirebat: objecti- a, quae ex omnibus summis gradibus entis maximὰ efflorescit : formalis quam Deo unaen Murae spiritales duntaxat pendunt, quia cognitionis participes. Adde quod Deus non ita fuit suae parcus & retinens gloriae , ut quae in ipso puri spiritus praestantia eminet, in res creatas noluerit effunderer nec ita su* oblitus majestaris, ut nullos sibi ad coelestis aulae splendorem purpuratos voluerit assistere. Jacet regia majestas quam honorifica procerum pompa nota cohonestat : vilescit judicis auctoritas , quam conserta lictorum turba non ambit; nec quinquam regem magnum dixerit, cui delecta praetorianorum manus ad praesi sium non adsit. Debuit igitur praepotens Deus . x rex idem AjRdex, sibi in caelo aulicos ad majestatis de-
178쪽
eus , accensos ad reorum terrorem , milites ad praesidium , ad gratiam velut amicos & s miliares adsciscere : debuit spiritus , quibus concreti nihil Sc solidi inesset, verbo nutuque suo ex nihilo condere , ea ornatos sapientia, quae augustissimae Triados oracula exciperet ; ea instructos celeritate, quae illius imperia ad nos citissime deserret; ea scientia imbutos , quae divina mortalibus arcana recluderet ; ea demum nobilitate, quae dispersa illius divinae naturae aliis in rebus decora colligeret in se efficacius , magnificentius explicaret, eoque persectius exprimeret, quo longius a materiae contagione praestantissimae illae intelligentiae recederent. Meritbitaque angeli prima Dei lingua , prima spiracula, prima specula, interpretes no ministri , a Patribus
nuncupamur. Sed haec ratio, ut fatear ingenuE, licet multum probabilitatis habeat, tamen extantiam angelorum non penitus evincit , qui Deus ad extra se liberrime communicat.
Secunda ex motu caelorum petitur: cael timoventur motu circulari, eoque perfecto , constanti & rato : ergo ab aliquo principio , vel intrinseco , vel extrinseco. Non a principio intrinseco, quia quod movetur a principio intrinseco , movetur ad aliquem terminum, nempe ad bonum ipsius mobilis ι ut enim appetitus fertur in bonum appetentis , ita motus in bonum mobilis: at motus circularis , si perpetuus sit, nullum habet terminum ad quem tendat , ac proinde nullum bonum mobili acquirendum. Et
vero perinde soli est, quod sit in hac vel illa parte caeli: ergo superest ut a principio extrinseco, dc quidem intelligente m*rea ur et pr
179쪽
vel a Deo, vel ab homine, vel ab angelo. Non a Deo, saltem immediate , quia Deus per se
non agit quod per causas secundas agere potest. Non ab homine, nec quandiu anima corpore continetur, quia sensim fatigatur & deficit 3 nec clim est a corpore sejuncta, quia nul-Ia est quae tantam vim habeat, ut tanta corpo-Ia tam velociter & tam constanter, tanto tem
pore moveat: ergo superest ut ille motus sit ab angelis qui caelos jugi & indefessa virtute cieant& agitent, motus adeo disii miles sapientia sua
regant ac moderentur. Hoc argumentum fusius explicuimus tomo i. Physic, pari. a. disp. 3. a. I. S. I. Sed extantiam angelorum nihilo vali-
dius astruit quam primum: quidni enim anima separata plus virium perinde habeat ad movendum atque ad intelligendum , quae proinde
caelum cui illigata sit, movere queat. Cum modus agendi citra organa valentior multo sit , quam modus agendi cum organis ; deinde vis motrix unius animae separatae sit impar movendo uni caelo , sed plures vim jungant suam: tum certe movere poterunt, de si etiam opus sit, propellere. Quare sit Tertia ratio omnium robustissima et multa patrantur rum a magis , tum ab energumenis, quae non possunt nisi ab angelis fieri r ergo verZdantur angeli. Probatur ant. Magi tempestates excitant, & quidem turbulentissimas , movent immania pondera , domos ingentes, oppida integra, ipsamque terram concutiunt, morbos populares inducunt, & quidem ob malos fines , serpentes momento proserunt insanae magnitudinis, ut in aula Pnaraonis r item eorumdem:
180쪽
opera canes saepe dc corvi humana voce articulata locuti sunt, ut de cane Simonis magi resere Nicephorus lib. a. cap. et . & decorvo in Austria loquente narrat Sybillanus Decade 3. c. s. In speculis quoque quae longius absunt, cernuntur praesentia. Energumeni peregrinis linguis saepissime loquuntur, secretas animi cogitationes pandunt, quae procul fiunt & tenentur occulta, patefaciunt, robur exerunt supra aetatem dc praeter morem hominum consuetudinemque communem et at hi effectus non possunt esse a Deo, aut ab homine, aut ab anima separata: ergo superesst ut producantur ab angelis. Non a Deo ut causa particulari, tum quia ob
malos fines, puta in perniciem hominum , 8c odium, atque injuriam ipsius Dei saepe fiunt:
tum quia ad invocationem divini numinis maleficia magorum di lvuntur, & energumeni liberantur , qui etiam interdum medicamentis adhibitis δc musico concentu curantur. At si Deus haec per se efficeret, nullo remedio indigeret, nullis musicis concentibus : tum quia indignum est Deum fingere se ad imperium exorcistarum obediete, cogi, uri, expelli , ad appulsum & contactum reliquarum clamare identidem , quod torqueatur acerbius, se submittere pedibus exorcistarum, adorare invitum licὸt 3c repugnantem Christum in Eucharistia: tum quia cepe voces Estatuis veterum falsae, impiae, blasphemae, ac proinde ad falsitatem, impietatem & blasphemiam excitantes prodiere, quas in Deum vi causam particularem referre nefas st. , Non ab homine cui nulla vis tanta est, ut ad ejus nutum statuae quaesitis respondeant, tei
