Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

quod iam citavi, & Nicaenum I. ainon. x. ubi in professione fidei Sophronii animae rationales Mangeli inter substantiales intellectuales ac spiritales numerantur et at animae rationales sunt

pure spiritales & incorporeae, sicut definitum est in Con. Lateran . sub Leone X. sessi. g. Ergo& angeli sunt purε spiritales & incorporei. P

tres Vero, nempe DionysiuP qui cap. I. de caelesti hier. hierarchias angelorum .imm teriales , & c. 2. xi ' riCρvs , omni carentes ιν vocat, aliique jam citati.

Probatur ratione duplici. Prima fit a priori et nisi angelus pure spiritalis sit, deerit universis

illud genus entis quod ei h possibile, M ad ejus

persectionem multum confert et at non debet genus entis creati purὰ spiritualis mundo dees se : ergo , &c. Secunda a posteriori : legiones integrae num idemque corpus penetrant: ergo necesse est angelos carere corpore. Quomodo enim legio integra quae numero 6666. definiri solet uno hominis corpore contineri posset. Dices e corpora angelorum atomis esse quam smillima. Contra I. Angeli in tam exigua mole nec commode habitare, nec operari possent. Σ. Videmus quo validiora sunt animalia, eb compora eorum nervosiora & materiar solidioris esset ergo minus probabile est ejusmodi spiritus tam minuta corpuscula habere , per quae tantas vires exerere possint. 3. credat exigua illa corpuscula caelis sideribusque movendis sufficere , nec statim movendo fatigari & exhauriri penitus Denique haec millia daemonum tam mul- 'xa, cum energumenum invadunt, ipsius pha

192쪽

tasiam partesque alias interiores immutare debent: ergo debent insidere organo , aliisque partibus quas occupant. Iam quaero quomodo sine penetratione eo pervenerint. Certe meatus Corporis, cum continui non sint , sed partibus solidioribus intei jectis dirempti , tot colyusculis admittendis non lassiciunt. Confirmatur assertio : angelus non indigeteorpore: ergo non est corporeus. Probatur ant.

coxpus ex se non subservit naturae intelligenti ad operandum: ergo angelus qui est natura intelligens, nsn indiget corpore. Prob. ant: angeli operationes sunt cognitio, volitio & motus: ad ejusinodi operationes non indiget corpore ; non ad intelligendum, tum quia ex D. Thoma materia est obex cognitionis , ut patet inductio isse rer sensus: tum quia anima separata perfectius intelligit quam corpori coniuncta. Non ad motum proprium . corpus enim celeritatem angeli impediret potius quam juvaret. Hancculeritatam belle describit Tertuli. in Apolog. C. 22. omnis , inquit , spiritus ales est . hoc a .li

damones. Igitur momento ubique sunt, totus orbis istis locus unus, est. Luid ubique geratur , tam facilesiunt, quam enuntiant; υelocitas divinitas putatur. Nec ad motum aliorum corporum , v. g. cum alio montes transferunt, tempestneS cient, fulgura emittunt. Denique si corpore constat 3ngelu S, ex qua materia conflatum est y an ex caelesti 3 at solidi sunt caeli. an ex aerea aut igneaὶ ergo mortalis erit, aut certe ex alio in

aliud corpus transibit, cum illa corpora dii l- entur. Quid quod corpus angeli persectius est corpore humano , quia nobiliori formae nobilior

193쪽

materia debetur: at colpus elementare ignobilius est corpore humano: igitur corpus angeli, si quod sit, non potest esse elementare. I l. AssERTIO. Angeli sunt physice simplices Probatur: illud ens est physice simplex,

quod non componitur ex materia & forma substantiali, aut ex partibus integrantibus : angeli non componuntur ex materia prima & forma substantiali, aut ex partibus integrantibus : ergo angeli sunt physice timplices, Minoris sum duae partes. Probatur prima: siqua ex materia constarene angeli , maxime ex materia spiritali ; cum enim pureipui tales sint, non possunt constare ex materia corporata: at non conitant ex materia spiritali, tum

quia materia spiritalis inutilis est, tum quia impos-11bilis: inutilis quidem, si enim requireretur,vel ut formam in operando juvaret, vel ut recipeIet species intellectuales. Ad neutrum munus requiritur ε, non ad primum, quia clim operatio intellectiva & volitiva spiritales sint , requirunt tantum principium spiritale sui effectivum receptivumque , cujusmodi est substantia angeli physice simplex : non ad secundum: ut enim anima rationalis species spiritales & operationes, quas elicit, in se recipit , ita substantia angeli simplex in se species & operationes suas recipere potest. Certe non minus apta est ad recipiendas ejusmodi species & operationes spiritales substantia angeli , quam materia spiritalis. Impossibilis velo , I. quia eliat materia prima , & non esset, esset , ut supponitur ; non esset autem , quia esset intellectiva , adeoque non esset pura potentia ; & aliunde esset pura Potentia, quia esset materia prima. h. Illa ma-

194쪽

teria, esset subjectum transerutationis , & non Hiel: esset , quia esset mare pia prima ; non e se caute in , ut patet: alias angelus foret corruptibilis. At Dices i. licet illae species in substantia angeli aut in intellectu recipiantur , adhuc recipi possunt in materia spiritali. Resp. nego : ideo gnim partes componentes ordinantur inter se, vea liliam per se stionem acquirant in compositione, quam ex se separatim sumptae non habebant: at angeli substantia seu intellectus illius species recipere potest : ergo superflua est ilia materia spiritalis.

Probatur secunda pars: I. quia hoc ipsoqubdsubstantia est spiritalis , non est sectilis in partes

integrantes, ut consecimus exemplo animae rationalis to m. s. Phuc partic part II. disp. l. a. 2. f. l. assert. 1. 1 Si possibilis est substantia spiratalis in partes integrantes dividua , utique mortalis & corruptibilis erit, saltem in ratione totius coinpositi ; tunc enim totum destruitur , cum in partes iecatur , quia non est amplius totum illud quod erat prilis. 3. Praestantia de nobilitas naturae angelicae id exigit , ut non sit formaliter dividua, sed al summum virtualiter, quatenus formalibus partibus correspondet. Denique at ex partibus integrantibus constaret an-RClias, vel effiant homogeneae, vel heterogeneae. ii homogeneae, quaelibet pars angeli esset angelus, siciit quaelibet pars caloris est calor ; α ita Vnus angelus esset multi angeli : si heterogen Cae , Vtique una pars angeli erit intellectiva, alia Volitiva, alia toco-motrix : at unica substantia potest esse haec tria peraeque in angelis atque in anima H v

195쪽

rationali ;& ouod est principium radicate intelligendi, potest: quoque esse principium Volendi aut operandi ad extra.

Ex dustis inferes, angelum non esse corruptibilem ab intrinseco; cum enim sit simplex substantialiter, est sibi quodammodo interna causa. Sicut ergo esta se inseparabilis, ita non est proprie & ab intrinseco corruptibilis. Deinde ut aliquid sit stricte & ab intrinseco corruptibile, debet transis

mutari de ente in actu in ens in potentia, ex Aristotele I. I. de gener. & corrupi. c. 3. angeluS non potest transmutari de ente in actu in ensin potentia, deberet enim in se recipere aliquid deliruetivum sui esse: at non potest in se recipere aliquid sui esse destructivum ; deberet in eo receptivum distingui a demuistibili direcipiens enim qua recipiens , non potest recipiendo sormaliter destrui, alias esset, quia reciperet non esset autem, quia destrueretur, & ita dum effectus causaretur, causa destrueretur: at

angelus ex diistis est simplex substantia carens partibus physicis clim essentialibus, tum int

grantibus : ergo , &c. III. AssERTIO. Quamvis angelus com

pustionem physicam respuat ex materia 3c sorma substantiali & ex partibus integrantibus , aliquam tamen admittit ex substantia dc accidente physico, nempe ex substantia, potentiis, habitibus 8c operatione. Probatur : angeli d ficiunt a simplicitate divina : ergo admittunt compositionem physicam ex substantia & aecidente , nempe ex substantia & facultatibus , ex habitibus de speciebus infusis & ex operatione, juxta doctrinam D. Dionysii, qui cap. II. de cael.

196쪽

hierach. tria in angelis agnoscit, νης , substan

tiam i , potensiam, actionem.

IV. A s s E R TI O. Angelus non est logice aut

metaplaysice sint plex. Probatur prima pars: angelus constat genere& differentia proprie dictis, ut patet ex definitione jam tradita: ergo non est logice simplex, ut enim se habent materia & forma in physi Us, ita genus & differentia in logicis : hinc angelus deficit a simplicitate Dei, in quo nec genus

est, nec disserentia. Probatur secunda: angelus admittit compositionem metaphysicam , eam quo multiplicem :ergo non est simplex metaphysice. Probaturant. componitur ex ente dc non ente, habet

enim suum esse proprium, & negationem plurium entium , puta hominis, leonis, &c. Cum enim sit ens ab alio, necessario est ens limitarum , adeoque partim est ens, partim non ens ;imo plus habet de non ente quam de entc. I. Ex actu Si potentia metaphysicis , quatenus potest concipi cum negatione existentiae , Sc relatione ad causas intra quas contineatur , & ita concipitur in statu possibilitatis. L. Licet sit actu, habeatque perfectionem unam , est tamen inpotentia ad alteram, quam habere potest de debet , puta ad habitus acquirendos , aut ῆd ope rationem. 3. Ex essentia & existentia, quae conceptu objectivo inter se distinguuntur in creatis

juxta principia jam tradita. 4. Ex substatui a Scaccidente metaphysico et nullus enim est angelus, qui non relationem includat. Denique ex natura & subsistentia, quae supra niaturam existentem importat negationem unionis cum altero,

197쪽

a quo substantialiter perfici possit. Hine patet

quantum angelus a simplicuate divina deliciat. Nam cum Deus sit ens per essentiam & a se, opponitur omni non enti ; & cum sit actus purissim his , excludit omnem potentiam. Praeῖerea conceptus existentis in eo est tum me sinplex,

eisque id omne quod habet. f. IV. Diluuntur objecta. QV-v A M argumenta pugnant, angelos esse

corpoIeOS; quaedam , componi ex materia , li HUn corporata, saltem l piritali & forma sub stantiali: singulis ordine satisfacio. Objicies 1 Illae substantiae uni corporeae, quibus funistiones corporeae tribuuntur: angelis functiones corporeae tribuuntur: ergo sunt iubstantiae corporeae. Probatur minor: ligari , generare & comburi sunt functiones corporeae et angelis convenit ligari, generari & comburit ergo, &c. Prob. minor. Nam ex I. Apocal. 9.qtiatuor angeli ligati sunt in Euphrate, & Tob. g. angelus Raphael Asmodatum religavit in deserto. Filii Dei, nempe angeli , dicuntue in Scripturis filias hominum appetiisse, delectari nidoribus & fumo. 3. Mulieres ex incubis daemonibus prolem pepetere. 4. Daemones torquentur ab igne inferorum. At haec fieri nor, possunt sine corporibus & organis sensuum r

R esp. negato primo ant. distinguo minoris primi syllog smi partem primam et ligantur angeli proprie, nego ; metaphorice, concedo : dicuntur enim angeli ab angelis Iigari, vel quatenus

198쪽

META PHYSICAE. Issia

ex imperio superioris angeli, ne se inferior mo-'vcat, ob subordinationem quae inter illos . Deus negat concursum inferiori ag motum: vel quatenus jubet unus angelus ex parte Dei, ne igmoveat, & si secus faxit , minatur ingentes p*nas, sic lex hominem ligat moraliter: vel etiam physice per impressionem qualitatis detentivae. Ut enim angelus habet vim sibi insitam, qua res alias tenet, potestque ita varias mundi partes tollere. & vina projectivam altorius per impetum illi impressum , ut multis placet ita Mui detentiva pollet, qua qualitatem permanen tem alteri angelo imprimat, & itai plum alliget. Atque illa sunt quae in Scriptura vincula , rudentes & catellae vocantur. Porro illa qualitas

detentiva, si quae sit , destruitur per impetum contrarium illi impetui per quem producta fue

rat.

Ad secundam resp. per filios Dei non angelos aut filios principum dc magistratuum, Ut docet Eugubinus, sed posteros Seth intelligi, qui contra justissimum parentis mandatum , filias Caini rapuere , ut eas vitiarent; dicuntur autem filii Dei, quod essent cultores pietatis Deo

consecrati.

Ad tertiam : daemones ideo dicuntur odoribus & nidoribus delectari, quod illis placeant sacrificia & oblationes a sceleratis S nequam .hominibus iactae, dum se illis devovent. Ad quartam : incubi daemones non proprid generant, nec exercent operationes vitaIes, sed per semen ab homine decisum & transsatum , cui inest vis generandi ; hinc proles nata non

partus daemonis, sed homiris a quo semen ς'

199쪽

deeissim, esse dicitur. Atque idipsum in causa

est, cur ex daemone succubo proles nunquam oriatur; semen enim mutari non potest in corpus organicum, nisi longiori temporis tractu , adeoque continua vegetantis animae operatione in foetu alendo opus est: quae omnia daemon in assumpto corpore praestare non potest. Ad quintam: non una est Theologorum responsio. Prima docet, torqueri daemones objecti- τὸ ab igne, quatenus ipsis ut signum perpetuo repraesentat iram divinam dc carentiam beatitudinis aeternae, qua culpa sua exciderunt. Secunda pugnat, torqueri eti m effective per alligationem , quatenus igni inferorum tanquam carceri alligantur. Poena quippe est angelis libertatem motus sui assectantibus sane gravis ,

igni perpetuo alligari, sicut homini durissimum

est perpetuo carcere detineri. ex quo non pos sit, quando velit, pro innata sibi libertate exire. Tertia contendit, ab igne inferorum per enficientiam divinam elevato qualitarem doloriferam produci in spiritu damnato, quae horribilem in modum foedet naturam tam nobilem, α contemptibilem aliis reddat sicut gratia sanctificans naturam rationalem insigni pulcritudine exornat , quae Dei ipsius & beatorum omnium amorem eidem conciliet. Porro in hac sententia combustio est tantem metaphὀri-

ea, & significat gravem dolorem , cujus ignis causa est. Orta est, ab igne elevato produci in daemonum voluntate dolorem illi non abia similem , quem patitur voluntas humana, dum corpus quod informatur ab anima rationali , igne eomburitur. Sed haec vidcrint Theologi.

200쪽

objieies x. Ex S S. P P. non pauci angelos orporeos appellant : ergo sunt Vere corporei. Resp. corporeum sumi posse triplici sensu. . sumitur interdum pro eo quod utcunque de- inito in loco continetur & in eo movetur : quoensu Rupertus & D. Bernardus angelos esse rorporeos probant. 2. Sumitur pro eo quod icEt spiritale sit, tamen non omnino simplex est , & ita spiritus creati, si cum Deo compa- an tur, corporei a Gregorio magno vocantur, i angelos collatos cum corporibus nostris , piritus esse , compositos vero cum summo Mncircumscripto spiritu , esse corporeos affirmat L. Moral. c. Denique corporeum dicitur quod

trassum, solidum M palpabile est: quo sensu,

Severianus, Bernardus & Passianus angelos imtorporeos dc spiritales substantias vocant, lice etenue Sc igneum corpus illis affingant, ut videre est apud Petavium.

Instabis: In seprima Synodo generali actiones. approbatur liber Ioannis Episcopi Thessalonicensis , in quo angeli dicuntur esse tenui αχEreo corpore praediri. Resp. in eo Concilio , quod contra Icon elastas congregatum fuit , non de natura1ngelorum , an corporei essent , necne , is utatum fuisse; sed tantum an imagines Sanctorum 8c angelorum recte in ecclesia pingi ossent. Patres Concilii approbarunt, angelos,rum in specie corporea apparuissent aliquando,

sub eadem pingi posse: quod ex verbis ejusdem

Ioannis Tarasius Patriarcha intulerat. At non

deo approbarunt id quod Ioannes Episcopus te corporibus angelorum scripserat. Λt

SEARCH

MENU NAVIGATION