장음표시 사용
221쪽
munιre grati milantur,sicut is in naturalium rorum munere conveniAnt. Ergo dona Dei gratuita angelis a Deo concessa , respondent donis naturalibus , eorumque status supernaturalis prae- eminet, qui dignitate naturae antecellunt ; hinc dixi illum ordinem in natura fundatum, a gratia consummandum ex D. Thoma & SS. Pati ibus.
Colliges I. ex dictis, cum physicam , tum politicam perfectionem universi id exigere, ut sit diversitas specifica inter angelos, adeoque ordines unius hierarchiae inter se convenire in aliquo pro- Timo genere, & differre ab aliis ordinibus distinctarum hierarchiarum clim specie ultima , tum etiam subalterna : & ita non esse tantiim gemis immediatum in omnibus speciebus angelorum , sed etiam subalterna genera , & species subal-
Colliges x. ordinem illum hierarchicum etiam in daemonibus perseverare. Patet I. ex Scriptura nam Matth. s. princeps daemoniorum nominatur , & cap. IE. dicitur esse Belzebub. & Paulus ad Ephes. 6. vocat principes & potestates, ac mundi rectoi es tenebrarum narum : ergo ordo ille inter daemones reperitur, non sacer quidem , quia
a forma illa supernaturali, quae superioribus imperium & potestatem in inferiores conserebat, cecidere; sed in persectionibus naturalibus, quibus alii alios superant, & in ordine providentiae fundatus : angeli quippe inferiores superiorum exempla secuti,& a supremo in peccatum inducti , ejusdem potestati a Deo traditi sunt , non quidem ad ipsius bonum , sed potius in majus malum. Nam malis in malis praesse miserum est, i ait D. Thomas q. Io'. a. a. in fine. Itaque jure
222쪽
victoriae caeteris princeps daemonum praeest : Ins- quum enim erat, inquit Augustinus lib. 3. de lib.
arb. ut ris quos ceperat, non dominaretur. Huc adde, in ipso daemonum arbitrio illud impertu .n fundari , qui ut atrocius in homines saevirent, varia ossicia inter se ita partiti sunt, ut etiam conse serint in eligendum nobilissimum qui caeteris praeesset, qui subinde alios in partem regiminis assu mens , nobiliores ignobilioribus praefecit , ut illud imperium efficacius constantiusque foret. Certε in exorcismis ipsi daemones fatentur λviribus esse inaequales, Et magi alii aliis potentiores sunt, qui cum daemone potentiore pactum iniere. Porro post finem mundi , cum non amplius necessitas tentandi & potestas futura sit, cetas abit quoque illius imperii ordo quoad functiones,
juxta illud Corinth. I. c. 14. Deinde finis , eum tradiderit regnum Deo Patri, eum evacuaverit omnem principatum'potestatem o mrtutem.
Finis illius dominatus est ruina salutis hominum ι eo enim spectat regnum daemonis, ut homines impellat ad peccatum, & in ruinam secum trahat et regnumque illius nihil aliud est: quis potestas ei a Deo facta homines tentandi , & ad peccatum inducendi , dignitatem enim sibi interris assumpsit, quam in caelis assectarat, vita& ex hominum errore sibi vindicaret, quod in caelis consequi non poterat. Regnum itaque illius in homines est ratione peccati, per quod ei ut domino subjiciuntur, I. quia non possunt viribus suis k peccato resurger ,
nec tentationibus resistere ;χ. quia ratione poenae
eidem subduntur , ideoque multa Vfi Deus permittit ad eos puniendos, etiam in hac vita.
223쪽
' xx ratione huius dominii varia partitionum oritur, prima insuperiores & inferioreS, ratione dependentiae ;. secunda, a locis , in quibus habitant, in aereos, aqueos , terrestres, septentrionales , dcc. tertia, a vitiis, quibus praesunt, Mad quae impellu nt , in tumidos & a miniosos, mendace & blasiphe mos , dc libidinum incensores. Hinc ex Osea : Spiritusfornicationis decepit vos.
I. OB s ER-DE R unitatem physicanivnibilita-vATIO. t tem intelligo , qua angelus alteri possit substantiae uniri. Porro substantia una jungi potest alteri quatuor modis ; I. in unitatem
naturae , cum duae substantiae ex natura sua incompletae per modum actus & potentiae junguntur, t corpus humanum & anima rationalis. x. In nitatem personae, cum duae naturae ph I siice quidem completae, ita uniuntur, ut una per alterius
subsistentiam stet : se in Christo humanitas per subsistentiam Verbi stat. 3. In unitatem totius
continui, ut cum duae aquae in unam confluunt.
4. In unitatem motoris & mobilis, habentis Mhabiti, assiimentis&assumpti. Quaeritur hic, an his omnibus modis angelus uniri possit. I. ASSERTro. Angelus non potest uniri alteri substantiae in unitatem naturae. Probatur: quia quae substantiae in unitatem naturae coalest re possunt , se habent instar actus & potentiae , adeoque sunt essentialiter incompletae : angelus
non potest se habere per modum actus & pote tiae z ergo non potest uniri alteri substantiae uitatem naturae. Minox patet ex definitione jam
224쪽
tradita ι angelus enim est actus purus completus, seu substantia completa. Σ. sic niuntur, eorum unum est a stus , & alterum materia e angelus non est materia, quia est spiritus, nec so ma , quia est purus spiritus coinpletus,ergo, &c. Hinc
Colliges, disin angeli assiimunt corpora , non iis uniri ut actus insormantes, adeoque non de nominari corporeos : unde Scriptura & Concilia, quae Verbo divino tribuunt corpuS , nunquam tribuunt angelis, etiam in corpore assumpto apparentibus. II. A s s ER T Io. Angelus non potest uniri per modum partis integrantis intensivae, aut extensivae. Plobatur: angelus nee est homogeneus alteri substantiae, nec extensus, sed diveis ae pro sus rationis corpore, quod nec extendere, nec intendere potest.
III. AssERTIO. Angelus non potest alteri substantiae uniri per modum suppositi. Probatur: quia nulla vis angelo inest , qua possit substantiam alienam privare propria subsistentia. Deinde in sententia eorum qui docent, nullam substantiam ab altera assumi posse, nisi assumptam superet perfectione essentiali, eaque infinita, patet angelum non posse etiam divinitus sibi a
sumere naturam inferiorem aut superiorem, quia haberet semper rationem partis incompletae: at ratio partis repugnat rationi per nae. IV. ASSERTIO. Angelus potest Deo assurumi in unitatem suppositi. Probatur: Deus humanam naturam assumpsit, sibique hypostaticὸ vnivit: ergo potest de angelum assumere, utpoto
purum spiritum, sibique similiorem.
225쪽
V. AssERTIO. Angelus potest uniri a rei substatutae , ut in olor mobili. Probatur 4 quia veteres Philosophi, imprimis Aristoteles; inte ligeritias , tanquam formas assistentes, caelis a sisere. 1. Passim in Scripturis angeli deferunt corpora & movent. Sic Danielis I . angelus portasse dicitur Abachuc in Babylonem. Marcire olvisse lapidem ab ostio monumenti. Matth. . Christum ad pinnaculum templi de in montem excelsum detulisse. Sed quo uiam unio motiva angeli cum corpore mobili fit , vel per applicationem , Ut chim caedo aut astro angelus motor applicatur , vel per possessionem , ut cum daemon energumenum invadit ac torquet vel per assumptionem , clim angelus corpus assumit ad operationem suam manifestandam o Supe est ut de asinsumptione & possessione agamus.
f. V. An angelus possit assumere corpus.
UNrca Oa-T TT quaestio facilius solvatur,sa Ru A Tio. videndum est l. in quo assumptio corporum differat ab apparitione angeli, aut
praesentia locali pura angeli ; I. an revera angelus assumat corpora ; 3. qua ex materia formet illac pora; 4. quas operationes in corpore assumpto
exerceat : quae omnia sequentibus propositioniabus patefient. I. Propositio. Angeli vere apparent hominibus, S quidem ad sensuna. Patet Genes. 3. ubi daemon sub specie serpentis Evae se videndum praebet, dccum ea colloquitur. Matth. 4. Daemon Christo apparet, & tentat in deserto. Actor. n. Angelus Domini Petro astat, illumque e carcere educiL.
226쪽
Apparitio autem est manifestatio spiritus, se hominum sensibus insinuantis.
II. Propositio. Apparitionis triplex species, ira corporalis , altera spiritalis & imaginaria, tertia liuellectualis. Ratio partitionis est, quod spiritus vel in solam mentem illabitur ; vel formas & imagines in interioribus sensibus efficit, quibus innotescat , vel sensibus externis sese ingerit. si primum, dicitur apparitio intellectualis, in qua spiritus se ipso mentem occupra, quae divina est & inflequens : exemplum habes in visone beatifica. Si secundum, imaginaria dicitur.
Si tertium, corporalis nomen retinet. In intellectuali mens altius attollitur , dc quasi a corpore expedita , adjuvante gratia , alio transfertur, eaqile percipit quae propriis viribus percipere nequit. In corporali & imaginaria nulla vis sensibus infertur , corpor.ilis visus & auditus praecipuE , semperque vigilantibus obvenit. Imaginaria cum vigilantibus, tum sopore pressis contingli beneficio imaginum Sc idearum quas in imaginatione excitant spiritus. Quanquam interdum sensum
extemum ante spiritus occupant, quam imaginationem afficiant.
Rursus quae in somnis contingunt apparitiones, alia dicitur oraculum, cum in somnis gravis per sona apparet, quid faciendum aut non faciendi insit, denuntians : alia visio, clim id quod inter do miendum videtur , eodem modo quo apparuerat , evenit: alia somnium, quod figuris quidem tectum , ideoque interpretatione indiget.. ' Alii ad institutum nostrum magis accomm
datE apparitionem angeli sive boni, sive mali tria plicem faciunt. i. Imaginariam ec mere internam,
227쪽
eum angeli internam potentiam movent humoarum& spirituum agitatione ,&phantasmata excitant , species iue intelligibiles : sic Deus Abrahamo profunde dormienti apparuit per angelum, daemones magis mala ficisque inter dormiandum illudunt. L. illustiam, quae fit per illusi nem sensuum externorum, non exhibitis objectis quae videntur ipsis apparere, aut qualia videntur apparere , fit autem interdum , mutato organo in aliqua sui parte , vel affusione humoris , vel concitatione aut obstructione spirituum : unde. fit ut res aliter appareat quam sit. Interdum me dio quod sensum inter& objectum interjicitur, varie affecto Ec immutato. Interdum objecti ipsius agitatione celerrima, aut occultatione ejusdem. eo fere modo, quo circulatores ludificari solent: qua ratione Iphigenia, teste D. Augustiuo, lib. Iv. de Civit. c. I s. in cervam dicitur mutata, εο socii Diomedis & Ulyssis in aves. 3. Realem dc verain, quae sit vel assumpto corpore, quod jam effetum fit, ut clim daemones cadavera induunt, vel quod ipsi angeli ex at re aliove corpore es r-ment ipsi : itaque realis εc vera apparitio tum
contingit, cum corpore vero utitur angelus, sed non a se formato, aut certe corpuS ex aere dc vapore sibi consuit, activa passivis applicando : sic
daemon Evae in vero serpentis corpore apparuit: sc olim ex statuis oracula edebat, dc cadavera mortuorum interdum circumfert : sic denique eorpora tanto artificio ex vapore 3c exhalatione selerter temperatis concinnat interdum angelus, 't vix a veris discernas. Porro haec species appari- otionis assumptionis nomen retinet , quam monet
P. Ming ab imaginaria differte , quod in vera
228쪽
& reali angelus aut daemon apparens ab Omnibus constantissime videatur, tangatur, audiaturque; in imaginaria autem & illusoria non omnibus , sed ei tantum homini, cui illuditur, appa
III. Propositio. Apparitio latilis pater, qu
assumptio. Patet, quia datur apparitio tum ima ginaria , tum sensibus externis illudens, tum in tellectualis, quae non est assumptio. ε V. Propontio. Non qu&libet praesentia realis angeli ad corpus, est assumptio proprie dicta. Probatur : quia angelus motor praesens adest caelo quod movet, nec tamen dicitur illud assumere tergo aliud est angelum praesentem corpori adesse,& aliud sibi assumere. v. Propositio. Ad rationem verae assumptionis opus est, ut angelus in corpore assumpto perinde
se gerat, ac si esset illius forma, ipsumque animaret. Ratio esst, quia assumere corpus, est quasi ad se sumere , & suum quodammodo facere hine tria ad assumptionem requirit Martinon , I. praesentiam utriusque , v. unionem angeli cumeorpore veluti suo ae proprio , non phys am quidem, qualis est: inter corpus S animam, aut hypostaticam , qualis est Verbum inter & humanitatem , sed accidentalem & moralem. Denique quasi formalem, ita ut angelus ad corpus assiim-ptum perinde se habeat, ac sorma ad materiam. Addit itaque assumptio supra unionem motori S, virionem ei quae materiae & formae vinculum est, unioni utcunque similem, qua sic corpori unitur' angelus, ut cum ipsis unam eonstituere personam,& tanquam principium intrinsecum operari videatur. Hinc daemon non dicitur assumere ener
229쪽
Inenum quem possidet, aut obsidet, nee angelus assumpsisse nubem aut columnam ignis in deserto, ex qua Uraelitis pretesucebat. Amicus ad assumptionem requirit , ut angelus corpus tanquam instrumentum ad propriam perfectionem, Operationemque manifestandam assumat, adeoque si pra respectum mobilis ad motorem addat respectum repraesentantis ad reprae sentatum. Porro ad assumptionem non opus est ut cor pus assumptum ab assumente formetur z nec ut
angelus sit totus definitive in corpore assismpto ;si enim latius pateat ejus virtualis diffusio , aut 'vis actuosia , potest extra ipsum operari, immo duo simul corpora sibi assumere, &in iisdem operari, etiam in locis dissitis, quia assumere corpus , est sibi unire ad aliquam operationem propriam manifestandam : itaque unio assumptiva
angeli cum corpora facit tantum umim repraesen
lati v E, non substantialiter : unde haec proposieio de angelo corpus assumente, hic ea angelus , non perinde valet ae ista de Christo, hic homo est Deuιι illa enim vera est tantam secunddin repraerantationem, δc quidem in ratione generali motoris& assistentis. Non enim opus est , ut se prodat secundum ultimam disserentiam, aut intendat sie,sum repraesentare , sed satis est si aliud repraesentet: sie angeli non se, sed Deum in veteri lege repraesentabant.
VI. Propositio. Angeli, piaesertim boni , eor pora ex aere addesitato , & in figuram corporis humani efformato, ut plurimum assumunt 3 aerenim estni sit flexibilis , cedentisque naturae, cissus statim continuatur : at corpora, in quibus
PParent angeli, gladio scindi non possunt. Sed
230쪽
quoniam nec carnis mollitiem , nec ossis duritiem ob tenuitatem suam aer facile exprimit, ideo aliis elementis ita solerter temperant , ut ex illa temperatione eae qualitates existant quae corporis humani figuram Sc tempellem apparenter referant. Dixi apparenter ; nam qui paulo diligentius adverterit, tactu ipso poterit internoscere. Merito itaque Christus Llic. eap. vlt. ait: Palpate videre, oura spiritus carnem-ossa non
habet, sicut me videtis haόere. Ubi per spiritum, non purum spiritum intelligi et qui tangi nullo modo potest, sed spiritum corpore adscititio vestitum, quod phantasma dicimus.
VII. Propositio. Angeli nullas possunt exercere operationes strictὸ vitales in corpore assumpto. Dixi stridie vitales , aliae enim actiones sunt vit les secundum substantiam , aliae tantum vitales quoad modum quae fiunt. Illae non possunt nisi a principio vivente exerceri , puta actus sensuum
Lum internorum, tum externorum : hae possunt a non viventibus . aut non Vitali modo fieri , ut
locutio & comestio , generatio quoad seminis trajectionem. His positis, Probatur affertio. Non potest: exerceri vita secunda , seu operatio stricte vitalis, nisi a vita prima, seu a principio vitae effectore: in corporibus ab angelo assi impiis non est vita prima, seu primum principium vitae effectivum : ergo angeli
non exercent operationes stricte vitales in corporibus assumptis. Minor patet, quia principium operationis stricte vitalis est: a conjuncto , hoc est, a forma stubstantialiter corpori unita rat angelus , utpote spiritus completus , non potest v- viri per modum formae substantialis materiae, is
