장음표시 사용
251쪽
operatur in omni loco in quo operari potest r in inadaequato autem, clim ita operatur in uno loco, ut pollit operari in altero. V I. Interdum angelus est in loco per se, interdum per accidens. Tunc est per se , cum operatur in loco in quo est tanquam operans in operator per accidens vero quatenus corpus assumit, aut certὰ corpus cui per operationem applicatur, est
in loco ; hinc VII. Angelus est in loco persectiori modo quam corpus , sed impei sectiori quam Deus. Probatur
prima pars '. I. angelus est in loco per virtutem actuosam & operationem actualem, adeoque a ctive a corpus per qii antitatem passivam & contactum dimensivum , itaque passivE. 2. Angelus per modum continentis, corpus per modum CDntenti. 3. Angelus ut aliquatenus independensa Iaco, corpus ut dependens ; angelus definitive , corpus circumscriptivE. 4. Si angelus non operetur, nul-
tibi est , corpus licὸt non operetur , est semper alicubi, quia habet suum ubi internum , hinc vides cur esse in loco angelo & corpori aequivoce conveniat : est tamen aliqua analogia inter angelum existentem in loco A corpus locatum, in eo sita, quod sicut in contactu molis extrema debent esse simul, ita& in contactu virtutis extrema quoque debent este simul 1 hoc est, potentia angeli actuosa debet agere in potentiam passivam
corporis, eique applicari line ullo ir edio. Probatur lecunda pars. I. Angelus est in loco per operationem accidentalem, quia illius termi-arus est accidens, non substantia patienti S corporis et Deus autem per operationem substantialem,
quia dat strum esse. rebus hinc Deus dicitur Il-
252쪽
labi in ereaturas, non angelu S, quia Deus pro- dueit id quod est illis maxime intrinsecum, nempe subitantiam ipsam ; angelus autem Operatur tantum accidens. quod cum substantia collatum , videtur aliquatenus extrinsecum. 2. Angelus potest eme nullibi, licet locus existat, si nilait operetur et Deus autem , si locus aliquis existat, non potest esse nulli bi , quia locus non extitit nisi petroperationem Dei Angelus potest mutare locum, &saepe mutat, quia poteit operari successive in pluribus locis et at nunquam Deus mutare potest , quia , manente loco , Ueus non cessat perari. 4. Deus est ubique, quia iosum necesse est operari in quolibet corpore existente : non irem angelus, quia clim est in uno loco, non est necesse ipsum operari in altero , imo saepe non potest , quia finitae virtutis est 1. Angelus est: definitivd in loco, non Deus. Conveniunt tamen saltem analogice ; i. quia virtus divina perinde debet esse immediata corpori in quod operatur, atque angelica; α. quia sicut Deus faciendo sbi locum
nou mutatur, ita nec angelus, quia agens ut agens non mutatur.
f. I I. Motus angeli in utraque sententia
in i extensionem virtualem angelo tribuunt, difficilius explicant motum localem angelU- ὸrum, quam ii qui in loco per operatioisem esse pugnant. Iuxta utriusque sententiae principia rem breviter expedio : sit itaque juxta principia eorum qui distusionem virtualem agnoscunt, . I. Pronuntiatum. Motus angeli distinguitur ut
253쪽
modus ab angelo, & in eo intrinsece recipitur. Probatur assertio iisdem argumentis , quibus confecimus motum a mobili distingui realiter , . in Physica univers. tom. L. Nam moveri de loco ad locum est novus essectus realis in angelo : at hic effectus non potest esse a nuda &bstantia an- , geli , aut ab operatione transeunte, aut a solo motu corporis cui assistit: ergo a nova forma ipsi angelo inhaerente oriri debet. Minor probatur: non est a nuda substantia angeli, quia semper ac necessario esset , nuda enim subitantia angeli semper eadem est , adeoque semper apta id praestare. Non ab operatione transeunte, quia an- .scius potest mutare operationem in loco , dum intra propriam spi,aeram eristit, manente eadem praesentia definitiva quam habebat ad locum ;quidni enim angelus uni leucae coextensus, op retur in primo pede leucae , non i operando in
quinto aut sexto. Deinde subjectum localiter moveri, est ipsum secundum substantiam fieri successiVE praesens diversis locis : ergo per alia
quid sibi inhaerens: at operatio transiens non imnaeret ipsi angelo, sed extra angelum fertur. Noma corpore assumpto, quia illi inest tam ti in ut forma assisl ens , non ut forma in forinans, adeoque
moto corpore non necessario movetur angelus:
Crgo ut moveatur, debet per formam in se re
II. Pronuntiatum. Motus angeli, quoties movetur ad locum dissitum , ita est continuus &successivus, ut non possit esse instantaneus. Pro- batur: quia angelus ita movetur per spatium , ut nunquam quieicat ; habet enim potentiam m . uicem ad motum maxime .expeditam, nec ulla
254쪽
ratio est , cur nunc quiescat potias quam antea. Teinde morulas explosimus in Physica univers. quis enim putet molarem lapidem ex alto cadentem interquiescere ὶ jam quod non possit esse instantaneus. Patet , quia angelus adaequaretur spatio majori se. Habeat enim angelus extensionem decem palmarum ι si uno initanti conficiat decem leucas , illo instanti adaequabitur decem leucis ; eas enim eodem instanti occupabit. Praeterea eodem instanti erit in termino a quo , dc in termino ad quem, Sc in medio : at transtus termino a quo ad terminum ad quem per medium necessario diciet successionem , qua res prius in medio, sit posterius in ext no distanti, quod subit, medio relicto ; ita ut nec in medio sit, tunc cum in extremo est 3 nec antea in extremo esset, clim adhuc erat in medio. Ratio est, quod angeli vis motrix finita sit, de naturali rerum ordini alligata : ergo sicut dissita loca junguntur per medium interjeetum, sic natura rerum. postulat ut extremum attingatur per medium. Nec dicas angelos similes esse cogitationi nostrae, quae potest de extremis mundi cogitare, non cogitando de medio. Di spar enim ratio est, dc quidem gemina : prima , quod cogitatio debeat tantum esse praesens objecto intentionaliter, non realiter , mobile autem praesentiam realem ad spatium requirat , secunda, quod spatium interjectum non si medium respectu cognitionis', sit autem respectu mobilis. I II. Pronuntiatum. Si locus ad quem tendit
angelus sper motum localem , continuus aut contiguus sit priori quem deserit , sed major quam ut totum simul occupare possit, non potest ad
255쪽
eum moveri nisi successave. Probatur , quia si angelus posset simul & in instanti praesentiam aci locum majorem adaequato acquirere , posset in loco majori adaequato simul esse : at non potest angelus esse simul in loco majori adaequato,
saltem naturaliter : ergo nec acquirere in instanti : quare opi s est ut angelus prius spatium sibi
adaequatum occupet , deinde ulterius tendat, quod successionem fluxumque requirit et at si Iocus continuus aut contiguus priori sit locus ad quatus angeli, quomodo tunc eum acquiret angelus 3 Duplex est sententia ; prima docet angelum per rotum illud spatium suae extensioni virtuali commensum in instanti diffundi posse,
quod vocant moveri ad locum per mutationes instantaneas, seu per instantia interpolata. Exemplum habes diffusionis istius instantaneae in lumine quod in torum spatium a sele diffunditur in instanti. Secunda docet he quidem in illa hypo- ille si posse angelum occupare illum locum in instanti, sed semper successionem aliquam illi necessariam esse. Prima nititur hoc argumento et quoties angelus a loco suae extensioni virtuali adaequato ad locum alterum itidem adaequatum transmeat, nulla successio requiritur : ergo potest ipsum occupare per mutationem instantaneam. Probaturant. si successio aliqua requiteretur vel ratione medii , vel ratione termini acquirensi : nee ratione medii, nec ratione termini acquirendi sile. cesso requiritur aliqua ; non ratione medii , quia nullum est , non ratione termini acquirendi, quia
quod potest simul esse , potest simul acquiri, modo nihil obitet et at praesentia angeli in loco
256쪽
sibi adaequato Dotest tota simul esse , Ut patet :eigo & tota limul acquiri ; nullus enim ob ex fingi potest , quo angelus retardetur , clim habeat vim motricem omnino completam ad spatium sibi commensum in instanti Occupandum. Porro juxta hanc sementiam r. potest angelus simul 1n instanti per motum privativum partem spatii adaequati , aut totum spatium ami tere , conservando tantum praesentiam in pu iusto ejusdem spatii aut proximi. Item deperdito toto priore ubi adaequato , in instanti aliud sibi adaequatum aut inadaequat uiti acquirere. 2. angelus unus altero persectior est, eo potest moveri
celerius , quia spatium sibi adaequatum amplius habet, quod potest , si velit , majoribus quasi passibus decurrere. Item moveri potest celerrim Equilibet angelus, si spatium suae diffusioni adaequatum simultanee occupet ; tarde autem mDVetur, cum vno momento relinquit mimis spatium medietate suae molis . mediocriter , si aequale medietati , celeriter , si paulo majus medietate. 3. Movetur per instantia interpolata, & interjectas motibus instantaneis morulas : v. g. ciim moVetur celerrimὰ , quia cum duo instantia non sint sibi immediata, nece ise est ut inter duo instantia paululum moretur & interquiescat 4. Potest i . mpu angelus moveri successive successione continua motu tum privativo seu deperditivo, tum positivo seu acquisitivo. Patet prima pars , potest: enim angelus a loco adaequato , quem totum occupabat, ad minorem & minorem se restringere. Paret quoque secunda, quia potest minori spatio ad spatium sibi adaequatum sensim contianue moveri, aut ad aliud distans transire.
257쪽
Seeunda sententia morulas & instantia interpo- Iata explodit his argumentis. I. anon potest explicari quid sit illa replicatio instantanea, quam fingunt primae sententiae patroni, quin concipiamus angelum prilis per sui primas partes vi tuales successive respondisse prioribus partibus spatii decurrendi, quam posterioribus. Et sane extensio virtualis angeli debet correspondere extensioni formali ipsius spatii, cui applicatur permotum : at in spatio quod percurrit, Vtpote extenso , dantur partes priores & posteriores : ac
proinde debet angelus prius diffundi por partes spatii propinquiores loco quem deserit , quam per partes remotiores longiusque dissitas diffundatur. 1. supponatur angelus occupare spatiumsbi eommensum , puta decem leucarum instantia , .deinde instanti B moveat se ad spatium sibi adaequatum , ita ut lapidem viginti pedum secum deferat, & quidem a remotioribus partibus spatii quod prius occurabat , ad spatium decem leu- earum quod in tecundo instanti occupat. Certe Iapis ille transibit a termino a quo ad terminum ad quem , non transeundo per medium. Haec sententia, Vt Vides, congruit principiis quae jecimus
cin Phys. Univers. tona. 2. cum de natura contiis
nui permanentis & successivi egimus. Respondent tamen non requiri diffusionem successivam in angelo, aiuntque angelum eodem' instanti per spatium sibi commensum per quandam sui replicationem in pluribus partibus spatii sersata tantum prioritate ordinis naturae,. diffundi, isicut lux solis requirit tantiim ordinem naturae , non successionem temporis, ut ter proinductionem diversarum partium in diversis hemia
258쪽
spherii partibus diffundatur : aut sicut anima rationalis pluribus partibus corporis simul dispositis eodem iustanti adest citra temporis successionem, easque informare incipit, aut plures partes simul abicissas simul informare desinit. Ad hypothesim , negant, angelum, si deserat lapidem, posse in instanti locum sibi vicinum adaequatum acquirere , quia lapis ille transiret a termino a quo ad terminum ad quem , nota transeundo per medium ue datur enim medium respecta lapidis in spatio angeli adaequato , licet non detur respectu angeli lolitarie sumpti. Hi ne si duo angeli simul colligentur , quorum Vnus perfectior sit altero, adeoque spatium majuS occupet : ex hypothesi, quod moveantur ambo, tenebitur perfectior angelus attemperare cirrsum suum ad motum imperfectioris angeli juxta regulam peregrinorum , qua qui valentior est pedibus , debet celeritatem incessus moderari, ne justo longius socio praecurrat I V. Pronuntiatum. Qui angelum in loco per operationem esse pugnant, motum angeli nihil aliud esse volunt quam mutationem loci ; mutatio autem loci nihil aliud est quam mutatio operationis quae successive fiat in diversis locis: hine V. Pronuntiatum. Angelus non movetur per se& proprie, sed per accidens S aequivocE. Dicenta inquit D. Thom qu. 33. a. 3. qu od angelus beatus potest moveri Ioraliter ; se sicut esse in Deo aequivoce cou venit corpori is angelo ita etiam moveri secundum Deum. Rationem deinde sub jungit : Leuia enim angelm non est in loco nisi secundam contactum virtutis , ut dictum est, neces
est quod moim angeli in Deo nihil aliud si quam
259쪽
PARI SECUNDA' diversi contactiu diverjorum locorum Decessivὲ non simul
V I. Pronuntiatum. Motus angeli pro Ilius a bitrio potest esse continuus vel discretus : tunc continuus est, cum agit successive in corporibus contiguis tunc vero discretus, cum agit in cor poribus dissitis , non agendo in intermediis. v II. Pronuntiatum . Clim movetur discrete angelus , tunc ab extremo ad extremum sine medio movetur , quia angelum moveri discretE est angςlum operari in extremis , non operando in medio et at potest: angelus operati in extremis, non operando in medio , cdm enim angelus non
sit capax positivae distantiae locaIis , est in distans negative a quocumque loco et ergo potest operari in quolibet loco respondeat virtuti il- Iius actuosa: ; hinc angelus, cujus vis agendi ad decem leucas pertingere potest, utique , si velle, , potest: agere in prima leuca , non agendo in secunda , α ita deinceps ; & ita aget in pluribus locis dissitis , quod vocant moveri pςr spatia interpolata. .. VI II. Pronuntiatum. Tum censetur angelus ab
una parte mundi ad alteram partem moveri, cdm cessat operari in una parte , & immediate p*st operatur in altera. Nititur veritas hujus
pronuntiati hoc principio et Tum angelus incipit vel desinit esse in loco, cum incipit vel desinit in
eo operari. I x. Pronuntiatum. Tarditas & celeritas motus angeli ex modo operationis, 3c ex distantia aut vieinitate locorum in quibus operatur, aestituan
da est, quatenus in illis successivo agit , &quid,
260쪽
N. Pronuntiatum. Dum angeli dicuntur moveri aut locari, E caelo in terras descendere, ne illud de ipsis intelligas , quatenus sunt spiritus, sed quatenus sunt formaliter angeli , id est, nuncii ad homines a Deo delegati , ac proinde apparent hominibus in corporibus assumptis, juxta mentem D. Thomae, quia ait, angelos tum diei descendere de caelo, cum fiunt visibiles hominibus , id est, cum assumunt corpora ; ascendere autem in caelum , cum fiunt invisibiles, αrelietis corporibus , se oculis nostris subducunt. Praetermitto h1e de aliis affectionibus praedicamentalibus angelorum plura dicere, tum quia fatis innotescuns ex iis quae diximus in Logica . agendo de categoriis singulis : tum quia aliquae angelis non conveniunt, trisi mal de improprie, ut stus : tum quia de duratione angelorum propria, quae aeviternitas dicitur, egimus in Phys. univers. tom. 2. pari. s. disp. Vnic. de durat. a. I g. 3. tum quia de principibus angelorum qualitatibus agemus disp. sequenti , nempe de intellectu dc voluntate. ARTICu Lus III.
De proprietatibm angelorum magis
TR E s gradum naturae intelligentis creatae proprietates sequuntur , intellectus , voluntas; & facultas motrix : intellectus qui ex ipsa differentia intelligentiae specifica fluit, quo ob jectum intelligibile attingit et voluntas , cui intellectus ad boni prosecutionem Sc fugam mali
