Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

seu corpori organico : quare probatur maior, tia posteriori, quia tandiu dicitur esse in aliquo vita, quandiu in ipssi sunt operationes vitales , totale enim operationes vitales a corpore , & fac ipsum moveri ab extrinseco, tum certe Vita ca- rebit omni: ergo functiones vitae efficientes sunt

a vita prima. 2. a priori ex ipsa definitione vitae primae, seu in actu primo , quam tradit Aristoteles lib. 2. de animi ex. .Principium quo primum vivimm, movemur, sentimin atque interiistimus.Ubi vides vitam in actu primo definiri comparate ad vitam in actu secundo, hoc est, ad operationes vitales, tanquam proprios & adaequatos effectus. Ex dictis duo inseruntur. Primum quidem, in corpore assumpto non sunt sensus exteriores & organa, nisi aequivocὰ : quia sensus proprie dicti sunt ii quibus utitur anima ad functiones proprias , eiz enim actus corporis organici ex natura sua: corpus autem Vere organicum in singulis organis , eam requirit temperiem , quae eliciendis functionibus vitalibus proximὸ idonea sit : putataIem tum primarum, tum secundarum qualitatum temperiem , deinde spiritus vitales, qui motui vitali inserviant , quae duo simul corpori aD sumpto non insunt. Secundum vero et Dum angeli dicuntur in Scripturis loqui , comedere , deambulare , &c. hae locutiones non in sensu proprio & vero, sed, improprio & metaphorico accipi debent, quat uus sormant sonos in aere vocibus humanis aliis quatenus similes , & ore sumunt cibum, non qui in .substantiam corporis assumpti convertatur, i sed in auras abeat, juxta illud Tobiae ix. Cum

232쪽

Uern vobiscum , videbar quidem mandueare

bibere ; sed ego potu invisibili se cibo υtor.

. V III. Propositio. Licet operationes stricte via tales in corporibus assiimptis non obeant angeli, quae sunt a toto conjuncto ; quasdam tamen in

ipsis exercent, sed non per ipsa , & qua s da m per ipsa, cum hoc tamen discrimine, quod illae liberae sint , nec corporis ministerio indigeant , hae non item. Patet prima pars , nam angeli in illis

corporibus Deum clare vident, sui ipsorum, rerumque naturalium cognitionem, & quidem intuitivam habent. Denique mentis ac voluntatis operationibus defunguntur ι non enim felicitate . sua excidunt, dum nobiscum una versantur, nec

quidquam de iis quae gratia ipsis concessit vel

natura, muniis remittunt. Patet quoque secuti- .da ; nam cum hominibus sermocinantur, itinerisse socios praebent , cibum sumunt, aliasque id genus functiones obeunt, quae sine anima perfici

possunt. I x. Propositio. Causa cur angeli in peregrinis corporibus se se exhibeant, non una est. I. Apparitiones veteris legis indicia suere naturae Dostrae per Christum assumendae. 1. Quae etiam in nova lege obveniunt, illius quae nobis cum angelis in caelo futura emis cietas, argumenta sunt. 3. N strae naturae conditio id postulat, ut quandiu corporis ergastulo anima includitur, externo & sensibili angelorum commercio ministerioque ad divina anurgat. 4 . Divinam in nos clementiam ac liberalitatem commendat haec ratio apparendi. Visuntur enim in corporibus angeli, ut somines amictos erigant , itineris se comites praebeant, voluntatem Dei revelent , dcc.

233쪽

PARS SECUNDA

x. Propositio. Apparitiones darimonum & a gelorum partim conveniunt, partim discrepant. Conveniunt r. quod in emistis a se plerumque corporibus appareant, quae & deponere possint, clim volunt; Σ. nunc in vigiliis adoriuntur, nunc somno pressis illudunt, nunc sensus externo SOccupant, quia haec opera non gratiae, scd naturae

sunt, adeoque communia.

Discrepant saepe in tribus, in formis, lanistionibus & fine. Formis , I. quia angeli formam humanam, eam 'ite virilem saepe induunt: daemones Faria in omnino , modo humanam , modo quadrupedum , modo volatilium , modo reptilium, frequentissime speciem canis , serpentis, hirci, capri , araneae , interdum centauIorum, aliorumque monstrosorum animalium , columbae vix unquam aut agni, vel quod Deus prohibeat,

ne quφ species ipsius sunt propriae, spiritus maligni assumant, sive quod ex odio quo feruntur

in Deum , communem cum eo formam habere nolint : quas non sormas daemones induere, ut D. Antonium terrerent Consulς Athanasiim in eius vita. Cadavera demortuorum saepe assumunt, iisquς interdum ad profanos usus abutuntur, non quae sanctorum templa fuerint, sed quae sceleratorum instrumenta extiterint. Boni aurem angeli vix corpora defunctorum assumunt, quia impiorum corpora perinde ac mores aversantur: bonorum vero habent in honore.

Fuinionibus, quia boni angeli in corporibus assumptis nunquam succubi sunt ad viros , nesin cubi ad seminas ; secus au tim daemones. Qisso quam non negarim interdum viris , saepius

mulieribus illudi, dum per somnia decipiuntur,

234쪽

aut vigilantes ex vehementi libidinis aestu , contigisse vere putant, quae vi unius imaginationis perfecta sunt. Fine, quia bonorum angelorum, dum appa rent , finis potissimum duplex , nempe gloria Dei, & talus hominum ; malorum autem , Dei contemptus, & ruina salutis hominum. Porro ad utrumque finem variis mediis tendunt daemones: modo enim divinos sibi usurpant honores, quos a maleficis sagisque obtinent , modo in Dei officia ingerunt se se, dum rerum occultissimarum cognitionem sibi arrogant, & futurorum praesentionem mentiuntur ; modo cogi se simulant ignotis signis, velut quibusdam sacramentis , & coacti nunc in aqua, nunc in igne , nunc iii aere simulacra eorum exhibent qui aliquid occultum patrarunt; modo servitii quoddam genus sagis maleficisque praestant: iis enim ad custodiam deputantur, nocturnos conventus indicunt , & per aerem velocissime deportant. quae omnia officia , utpote impiissima & Deo perquam injuriosa , gravissimis suppliciis a supremis Magistratibus, vindicanda monet Deirius, si quando in eorum cognitionem venerint. Non enim licet moxialium cuiquam divinum honorem his spiritibus deserre, aut futurorum ab iisdem

cognitionem opemve in quocumque tandem negotio exquirere', nedum expetere.

Colliges ex dictis toto hoc para grapho, causam materialem apparitionis realis Dirituum, esse plerumque aerem condensatum , efficientem , angelum nunc bonnm, nunc malum ; formalem,

speciem quae se sensibus offert ; finalem demum ,

235쪽

xis PARS SECUNDA

angeli ; contemptum Dei, dc ruinam salutis hominum, si mali. res i. qua ratione dignosci possit, bonusne sit, an malus sipiritus, qui apparet. Respondeo I. quaedam signa a Theologis Acharacteres afferri, quae non usquequaqtie certa sint. I. Bonos quidam dixere, qui humana se forma exhibent, eaque amabili. h. Qui bona conissulunt, aut bona agunt, aut in sacris locis conspiciuntur , aut de nocte se videndos praebent, aut

piis & sanctis apparent sed haec signa sunt

maxime aequivoca. Nam I. daemones saepe humanam induunt formam , eamque amabilem , ut decipiant. a. Bona saepe consulunt , sed non bene , imo & bona expetunt ι & quamvis cmerationes daemonum secundum speciem bonae unt,

ramen ex fine , qui latet, pessimae iunt. 3. Loci sanctitas non distinguit , quia daemon etiam in paradiso tei restri damnum primis parentibus gravissimum intulit,& Christum in pinnaculum rempli sustulit. 3. Nocte non mimis quam interdiu apparent boni angeli, sicut δι mali de die, sunt quippe daemonia meridiana peraeque ac nocturna. Denique non semel boni spiritus ad nequam homines & sceleratos accesserunt , sicut mali spiritus viris sanctissimis saepius apparent,

seque angelos lucis mentiuntur : quare Resp. 2. ex operatione , oratione , causa & religione distingui solitos. Ex operationum quidem genere , si nempe genus operationum sit malum di detestandum, arguit spiritus malos , hine qui

concubitus expetunt aut praebent, in Deum blasphemas voces evomunt , & sacris rebus abutuntur , utique mali spiritus censendi. Ex op

236쪽

randi item modo, si perturbarum animum relinquant , licet primo congressu amabiles , non uini boni spiritus , qui quamvis nonnihil animum initio turbent , S: horrore afficiant , tandem quietum tranquillumque relinquunt. a. Exoratione, nam si oratio fastum & arrogantiam ex vanam animi ostentationem praeseserat, falsa veris admisceat, aut mala persuadere conetur, ad turpia pelliciat , sacris verbis ad superstitiones abutatur , in alum genium prodit. D nique ex causa et v. g. si spiritus fingant se ab hominibus coactos apparere, spiritus malis annumerandi. Non enim boni angeli hae arte vocantur , nec beatorum animae aut purgandae,

in quas nihil potestatis habent daemones , de quamvis in damnatas multa possint , ad vivos tamen revocare absque Dei permissu non pota sunt. Ex religione , quia signum crucis , Dei invocatio, sanctorumque reliquiae fugant malos spiritus ; bonos vero retinent 3c dele ant. Porro facilius est distinguere bonos spiritus a malis ex signis malitiae , quam bonitatis et quia mali spiritus interdum ad virtutem invitant , fallaciasque obtegunt , se in angelos lucis trans

formando.

. Quaeres x. quomodo humanus spiritus bonus

ab angelo distingui possit.

Resp. I. non posse distingui ex formae venustate ; nam spiritus humani, perinde ac angeli visi sunt: splendore ae vultus majestate intuentium oculos non semel perstringere : nee ex

vindicta de hominibus sumpha , quia id munustum angelis , tum beatis spiritibus demand

tum a Deo.

x ij

237쪽

Ma PARS SECUNDA

Resp. 2. ex facta divinitus revelatione , ω ipsorum qui apparent spirituum confessione certo dijudicari posse , probabiliter autem ex forma exteriori & oratione. Ex forma quidem exteriori : si enim habitu tristiori, & in sexu femineo se se exhibeant, humani sunt, non angelici spiritus. Convenit enim angelis florens aetas , nec sexum femIneum mentiuntur, quia viriles animos habent: nec tristior ipsorum potest: esse aspectus , quippe qui beatitudine perfruantur. Ex oratione vero ; qui enim opem nostram implorant, humani sunt , & qui futura praenuntiant , angelici : at angelum ab angelo, aut humanum spiritum ab humano distinguere tantum potest facta revelatio , aut propria e Tum consessio. , Quaeres quomodo spiritus damnatorum hominum a daemonibus distingui possint. Resp. i. difficillime distingui, quia quae alios spiritus distinguunt , vix fidem facere possunt ;non libera confessio , quia spiritus merida cessunt, & ad fallendum proni; non oratio , quia de dictorum veritate dubitare semper potamus;

non forma exterior , quae utrisque communis ;non operatio, quia tentant utrique summa , licet non aeque summa possint ; non tumultus noctur

ni, quia a spiritibus humanis peraeque ac ab ipsis daemonibus excitari possum et una itaque revelatio distinguere potest ; interdum confessio illorum fidem facit, praesertim si vi divinorum verborum dc exorcismas extorta sit. Denique produnt aliquando humanos spiritus, quae de ipsis sumi cernuntur supplicia , ut daemones peregrina brut rum animantium forma, inquit Petrus Thyraeus.

238쪽

META PHYSICAE. VI. De veritate ct bonitate transscea dentali angelorum.

HAEc duo attributa uno eodεmque para- grapho includo, quia nihil scientiae reconditioris habent, quod tractari a naturali Jheologo debeat et quare utriusque tractatione bre-

I. Veritas transscendentalis angeli sumitur vel per ordinem ad principia ipsius constitutiva ; dcita nihil aliud est quam conformitas ejusdem cum principiis : vel per ordinem ad intellectum cognoscentem ; & nc est conformitas cum intellectu verE cognoscente, praesertim divino, juxta doctri

nam a nobis traditam pari. I. Metaph. disput. I. art. 2. S. 6. de veritate transscendentali entis ' ed

quoniam veritas hoc secundo sensu idem est ac .cognoscibilitas, hic quaeri potest breviter, an h quomodo intelligentiae a Deo, vel a se ipsis in- icem , vel a nobis in via cognoscantur. De prima & secunda quaestione alibi, hic brevissime de

tertia.

ii. Q ndiu hic degemus, intelligentiae a nobis imperfecte cognoscuntur. Probatur ex Aristotele 2. Metaph. c. I. Nam quemadmodum , inquit , vespertilionum oculi se habent ad lucem diminam et ita anima nostra ad ea qua suiste natura funt omnium manifestissima. Ut enim vespertilio plenam diei lucem non percipit ob imbecillitatem visus , quamvis lux eo sit visibilior, quo plenior et ita intellectus noster , quandiu corpore includitur, objecta intelligibilia nonnisi confuse & imperfecte attingit, licet ab intellectu

239쪽

I r portionato perfecte cognosci queant. Perru gatum qu Upe M a contaccudine seia suum si ocidabstractum liuetellectum , plena persectaque rerum spiritalium cognitio requirit , Ut meri id pronuntiet Aristoteles I. de pari. c. I. re superiores leviter a nobis attingi. Hinc III. Angeli a nobis , quandiu h1c sumus, abs tractivὰ tantum cognoscuntur. Probatur ἰ quia a nobis cognoscuntur tantum per species alienas: .g angelos cognoscimus per species juvenis alati ; hinc male Fonseca gradum substantsae intelligentiarum creatarum docet a nobis quid di-rative &, perfecte cognosci , cum ne substantias quidem corporatas sic percipiamus. Ratio e st,

quod non sint per se , sed per accidentia tantum sensibiles , hinc nullum conceptum distinctum S genuinum & per propriam speciem de angelis habemus. Porro triplicem conceptum de angelis vulgb informamus animo ; Primus, qui negativus quodammodρ dici potest , fit per negationein sensibilium attributorum , Ut cum conci--pimus tanquam subfl antias completas , concretionis expertes , actuosas ac semper vegetas, nulli vicissitudini substantiali & coiruptioni ob noxias. Secundus fit per effectus, cum concipimus tanquam substantias caelorum & mundi inferioris moderatrices. Tertius est conceptu S communis conjunctus , ut cilin eas dicimus ent: a incorporea completa ; hic enim conceptus divisim sumptus , licet aliis conveniat , quae non sunt intelligentiae . tamen conj tinctim sumptus uni convenit intelligentiae, praeterea nemini. PCrPosi quae cognitio angeli per caiisam & vr esse elum parta sit, clara & cvidens eth, sicut aliae scientiae,

240쪽

licet Obscura Sc aliquatenus confusa dici possit, cum cognitione in exiitiva compatetur. Sed de veritate transscendentali angeli fatis , jam de

bonitate. Φ

iv. Duplex in angelo bonitas transscendens, ut in quolibet alio ente, absoluta de respectiva: prima est perfectio angeli naturalis , secunda est

convenientia. De utraque pauca subjicio. V. Angelus omnium entium creatorum est

longe periectissimum , tum quia coret materia omni , tum quia omnes impersectiones quae eidem materiae annexae sunt, a se excludit ; hinc nec per locum partibiliter diffunditur , nec pr mis aut a primis ortis qualitatibus elementorum subjacet, nec senescit usquam. Ad haec quantavi in intelligendo, quae res omnes natur ues adaequare primo obtutu percipiti quam felix tenax.. Re memoria, quae quod semel combibit, e undit nunquam , sed aeternu n retineti Voluntatis praestantia par nobilitati intellectus ; nam per se citra habituum praesidium, in multa bona fertur, constans in suscepto semel proposito, nec aistus in deliberatos patitur ex plenitudine luminis. Denique facultas , qua se M alia movet. plane stupcnda , ut patet ex motu caelorum , quos celerrime agitat. Maxima igitur angelorum perfectio iuxta & pulcritiidq , de qua D. Chrys bit. serm. de jejuniis ι & initio Geue C. Si ex friqi entia magnitudιne creaturarum conditor intelligitur, multo magis cα virtutum ea tum conuitione

potest cognosci. Magnum est ea luna ; sed non ita ut angelin : decoras est sol, exeelsior archangelass. Hinc pingitur a nobis tanquam iuvenis alba veste iu-dutus M alis instructus , nam juventus , rob

SEARCH

MENU NAVIGATION