Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

is ι PARS SECUNDA

suitque nc, o eligere : ita potest , eodem adhuc stante. perstare in electione, si velit, vel abjicere. Denique angelis, unum E duobus aequalibus in re & in cognitione pro suo nutu eligit , judicio ex aequo ad utrumque praeeunte ;& ita est omnia oda indis ientia objectiva in a terutram patiena tum ex parte rei, tum ex parte judicii angeli: ergo potestas integra eliSendi oppositum ejus quod prius elegit , pericverat ex parte judicii. Non allius voluntatis, I. quia potest ipsum deponere , ut fatentur adversarii , de vero fateri debent alias semper actum voluntatis semel productum necessar Io conservaret: at semel depositus , non potest per se , nec per habitum a te relidium voluntatem necessitaIe; non per se , quia quod non est, non potest agere ; non pec habitum a se relictum , tum quia nabitus incla nat tantum potentiam , ut facilius possit actus similes elicere , non vero ut non possit oppositos : tum quia habitus ille relictus ex prima electione non potest esse adeo intensus, ut eum vincere neoueat: tum quia habitus praecedens actum eleclionis non necessitat physice ad electionem , sed voluntati subest : ergo non potest necessitare ad perseverantiam election. s. 2. Licet actus perseveret, nec minuiῖ potentiam, alec destruit , utpote natura pollexior, imo perficit et ergo voluntas poteIh in ipsum non i suere ; dc quamvis ejusmodi actus , quandiu perseverat, necessario excludat privationem sui, non tamen voluntatem astringit ad sui conservationem. Hoc argumentum Suaris est lib. 3. cap. Io. num. s. & sequentibus , ipsum consule. Objicles 1. Angelus cum clare videas ovinia,

272쪽

non minus perspicax est circa objecta quae cognoicit, quam nos circa prima principia : at nos primis principiis immobiliter adhaeremus : ergo di. angelus consiliis semel initis , M aIiunde appetens facultas movetur ab apprehensiva facultate , sicut mobile a motore. Resp. I. probari hoc quidem argumento, judicium ab angelo de egentia & proprietatibus alia cujus rei formatum mutari non posse : at noa probat, judicium quod de rebus contingentibus& eligibilibus tulit , variatis circunstantiis variari non posse. Deinde falsum est, angelos apprehendere omnia obiecta aequo evidenter atque apprehendimus prima principia, ut jam observavimus. Non enim omnia illis per se evidentia sunt , nec etiam per aliud , cdm naturaliter falli possint : quidni ergo, si quid contrarium ipsa experientia vel alia rationa doceantur , mutare judicium possint ὶ Denique falsum est, voluntatem perinde ab intellectu moveri, atque movetur mobile a motore , clim enim sit sui juris & domina actuum , movet se apsa prout ult, etiam postis omnibus ex parte intellectus ad agendum requisitis.

Objicies i. Ut quisque sapientissimus est, ita difficillime a proposito semel suu epto abducitur ;praesertim si rem attentius considerer, antequam agat : at angeli longe nobis sapientiores , res attentius considerant , nec cupiditate Ut nos , aut ignorantia ducuntur : ergo difficillime apio- posito semel suscepto abducuntur. Resp. I. etiamsi totum concederem, nihil enfici contra sententiam nostram ; non enim nego

angelis tenacitatem propositi, sed istam lan

273쪽

xibilitatem. Angeli quippe nobis perspicaciores clim sint, susceptum semel consilium aegrius deponunt ό 3c ita sunt nobis haud paulo stabiliores

in voluntate sua, & ut ait NaZian. orata 38. non

omnino immo Hiles, sed aegre mobiles sunt. Resp. 2. negari majorena a Patre Ioanne Martinon, qui celatet quo quis sapientior est, & agenda attentius considerat , eo facilius mutare voluntatem, ubi se malὰ elegisse advertit. Ut enim ea sapientia non physice ad eligendum primim necessario adegit , ita nec ad perstandum semper in Electione. Et vero Qui cupiditate Mignorantia caret, facilius rationis ductum sequitur ι & si quid ex imprudentia male elegerit, ubi maturius rem perpendit , statim a suscepta

oluntate resilit.

Instabis i. Daemones ex superbia , boni an- geli ex sanistissimo amote indignum putanta bono semel electo recedere. Resp. I. probari tantiim hoc argumento, esse quandam necessitatem moralem in bonis & malis angelis ita agendi ex rectissimo amore & superbia , non ex natura ipsorum petitam : at necessitas moralis libertatem non perimit. 2. vix putem,

daemonum eam esse obmnationem ex superbia Ortam , quae peccatum tot malorum quibus ve- Tantur atrocius, causam , non aliquatenu S detestetur, aut eum bonesti amorem in bonis angelis naturaliter spectaris, praesertim cum Voluntarius

S liber sit, ut a bono quod melius judicarent, eligendo avocet, minori bono , quod primum amplexi fuerant, relicto. Objicies 3. Angeli in objectum eligendum in tensissimo conatu impetuque voluntatis serunt et

274쪽

META PHYSICAE.

ergo perstant in ejus electione prorsus immobi-

Resip. I. nego ant. Unde enim id habes 3 an operantur omnia intensissimo conatu potentiae executricis minime ἔ ergo nec appetunt, nisi objectum summἡ sit amabile & clare cognitum. Deinde saltem ubi conatus ille remisit, quidni voluntas aliter affici erga objectum possit, adeoque velle libere Certe daemones in primo inuanti creationis suae toto conatu incubuere in Dei amorem , ut quidam Thom istae volunt , α tamen ab eo statim defecerunt. Mitto quod multa servorem illum primum Voluntatis minuere possint , & aliquando penitus extinguere , quae proinde taedium eorum quae perdite amarunt, &fastidium afferant. res hic, an in angelo sit appetitus concupiscens. Respondeo : per appetitum concupiscentem intelligis vel appetitum sensitivum, qui est sedes passionum, vel amorem sui proprium: appetitus primo sensu acceptus , non est in angelo, quia purus spiritus : at secundo sensu acceptus, in eo verὸ est, qui ne corrumpat judicium praefi- .ce practicum, opus habet seceno, quod quale sit, Theologis examinandum relinquo ; hinc Quia per amorem proprium angelus ferri potest in bonum delectabile, nullis obseptum di cultatibus , vel in bonum arduum , quod pati potest resistentiam vel ab affectibus internis inter

M ob contrarietatem objectorum puFnantibus, vel ab extrinsecis voluntatibus contra obnitentibus: ideo voluntas ejus , ut fertur in bonum

delectabile& jucundum, dicitur appetitus consu- piscens saltem aequivalenter , ut autem sertur in

275쪽

xig PARS SECUNDA

bonum arduum , dicitur appetitus irascens e vi

enim angelus amoris , desiderii & gaudii rapax est, ita spei & desperationis , &c.

III. De potentia motrice , seu exequente angeli.

UNic A Oa-DE R potentiam exequentem , eam sER ATIO. I. intelligo quae voluntatis et quasi pedissequa, pendetque ab intellaetu is dirigente,& a voluntate ut applicante ; hinc describi potest, facultas intellectui & voluntati subdita ad immanenter transeunterque movendum. Dicitur facultas intellectui & voluntati subdita, quia praelucet voluntati intelledius, deinde voluntas potentiae motrici imperat motum , Vnde exercistium hujus potentiae perinde liberum est in intelligentiis atque in nomine. Ad movendum immanenter , movet enim se ipsum angelus vitaliter & intrinsecὸ ι cum enim ubique non sit perfectius est ipsum se movere posse, eidemque loco perpetuo assigi. Denique zr , quia per eandem potentiam non tantiim se ipsum, sed etiam alios angelos, animas rationales ipsaque corpora movet, ur postea ostendemus.. I. AssERTIO. . Datur in angelis potentia motrix , & quidem ab intellect u & voluntate realiter distincta. Probatur prima pars. I. Datur in homine potentia motrix : ergo dc in angelo. Prob. conseq. ideo datur in homine , quia cum homo non sit . bique , debet moveri ad bonum consequendum a se longius dissitum , at haec ratio valet inanFelus,

quam uni transeunt

276쪽

angelis : ergo,&c. probatur 1. aposteriori: multa fiunt in natura ab angelis , cluae a facultate motrice oriri tantum possunt: ut cum Matth. 18. dicitur angelus Domini descendere de caelo,& Luc. I 6. mendicus portatur ab angelis in sinum Abrahae. Probatur secunda : quia intellectus & voluntas agunt tantum immanenter, potentia motrix et iam transeunter : ergo ab intellectu & voluntate

realiter distinguitur. Verbo dicam , quae argumenta probant, hanc facultatem in nobis ab intellectu & voluntate distingui realiter . eadem probant, distingui in angelis , & sicut eadem facultas motrix sufficit ad nos movendos & alia quae extra nos sunt, movenda , prodiicendumque impetum : ita ans eius eadem facultate motrice se ipsum aliaque a se distincta movet, motumque imprimit. II. AssERTIO. potentia motrix angeli finita est . probatur : quaelibet potentia nat Ham& indolem substantiae , cui addicta est , sequitur : ergo ex finita substantia non emanat nisi si vita potentia , hinc falsum est, intelligentiam sibi relictam & a Deo non impedixam quaecunque & quantacunque corpoIa movere. Falsum quoque, posse quodvis corpus quantalibet celeri . tate movere , aut etiam se ipsum quam celerrimε ult, permotum velociorem & velociorem semper movere, alias vim movendi haberet infini

tam.

III. AssERTIO. Angeli p.tentia motrix, licet finita si, potest tamen praestantissima opera

per artem efficere. l robatur : quia omnia habeaad id requisita , primo enim valet angelus s=ν-

277쪽

eitate & solertia naturali ; capax est utriusque Philosophiae , tum speculatricis quae rerum naturas indagat, tum effectoricis quae tota est in con-ἡendis artificiose corporibus ; s. por est causis naturalibus tanquam instrumentis ad nutum uti, applicando a stiva passivis , modo ipsius universi ordo non turbetur. Sed de his plura disputatione quarta dicemus.

DISPUTAT Io III.

De operatione angeli im nente.

MNIs operatio est immanens vel transiens: immanens est, qua recipitur in eodem supposito a quo producitur , ut intellectio , volitio αmotus quo se ipsum angelus movet ;transiens est, quae transit extra suppositum a quo exit: talis est motus quo angelus caelum aut quodlibet aliud corpus movet. Hac disputatiline de actione potissima angeli immanente agemus ; de transeunte vero quarta disputatione tractabimus. Et quoniam duplex est praecipua actio angeli immanens , intellectiva & volitiva ; intellectivam articulus primus , volitiva in secundus explicabit. ARTICu Lus I.

De operatione inteluctiva angeli.

'CRI A potissimum in cognitione spectantur ιλ principium efficiens, a quo producitur , ob-

278쪽

jectunt circa quod versatur , ipsa dena iam cognitio , seu actus cognoscitivus. Hinc ὀ e princi iocognitionis angeli primum , deinde cle obje ito, tertio de cognitione ipsa disputandum est.

S. I. De principio e ciente cognitionis

angelica, seu

De speciebus impressis.

DU P L E x cognitionis angelicae principium efficiens : alterum per mod um caulae pri iici' palis , nempe ipsa angeli substantia ; alterum per modum caulae instrumentalis , quod est ex parte angeli intellectiva facultas , ex parce objecti species, quae est illius vicaria. Porro jam de substantia & intellectu angeli fise a nobis disputarum est: quare superest ut de specie disseramus, circa quam quatuor examinanda veniunt ; primum, an angelus opus habeat speciebus ad cognoscenda objecta ; lecundum , circa quae Objecta iisdem egeat ; tertiam , a quo accipiar ; quar-rum , quid illit illae species , & quae illarum aD sectiones. I. AssERTIO. Dantur species impressae in intellectu angeli ad cognoscenda plura objecta. Ita D. Thomas. . Probatur I. ex indifferentia intellectus angelii nam peraeque indifferens est & indeterminata facultas cognoscens angeli atque humana , ad plura objecta cognoscenda : ergo perinde Compleri εc determinari debet , vel per oblectum ipsum, vel per speciem illius 'icariam : at ob-

279쪽

xει PARS SECUNDA

jectum Cepe abest ab intellectu angelico : ergo vi cognoscat istud , debet per speciem compleries determinari. Liquido quippe tenendum s , inquit Aug. lib. 9. de Trinit quod omuis res,

quamcunque cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui s ab utroque enim notitia paritur, cognoscente cognito. Ubi vides cognitionem foetum esse partim objecti, partim potentiae, ex mente D. Augustini : at objectum Cepe est improportionatum ad movendum intellectum , vel quod comporatum sit, & potentia spiritalis , vel quod potentiae non coexistat : ergo opus est specie , qua tanquam semine intellectum iucundet, & poteα-tem reddat proxime ad cognoscendum objectum : at

Intellectus angeli, inquies, se ipso est species ad omnia objecta intelligenda. Contra sic urgeo rnon ea est perseistio intellectus angelici, qui ex se ipso abique specie superaddita objecta eo ipso intelligat, quod intelligibilia sint ; alioquin divini intellerius infinitatem imitaretur, qui ex seipso completissimus est: ad Omnia obiecta intelligenda, dum ex se intelligibili sint ue ea quippe

vis est divinae mentis, ut meram duntaxat objecti non repugnantiam ad intelligendum requirat runde possibilia perinde intelligit atque existentia, futura aequὸ ac praesentia , praecise quod talia sint. Ut enim potentiae divinae mera non rς- pugnantia ad productionem satis est , ut ab ea quaelibet entia producantur : ita menti divinae, utpote infinitae , satis est: mera non rςpusnantia objectorum ut intelligi possint, ad hoc ut intelligantur a Deo. Contra vero et sicut angelus nihiltroducere potest , nisi ex praeexistente subjecto,

280쪽

ita nihil cognoscere valet sine concursu reali

objecti per se aut per speciem sui , vel per aliquod aliud medium, sive illud cognitum si, sive incognitum.

Haec ratio probat, nullum posse dari intellectum creatum, qui omnia cognoscat sine specie, quia infinitas divinae mentis id peculiare habet ac suum , ut cognoscat omne intelligibile ex eo

Praecise , quod est intelligibile : si tamen dari

posset ejusmodi intelle aus creatu S , utique tam futura quam praeterita , ipsasque cordium cogitationes secretas cognoscere exigeret, quae sunt notae divinitatis. Probatur 1. Debet reddi ratio , cur angelus perinde ac homo , potius cognoscat objecta praetcrita, eo iumque.recordetur , quam quae futura sunt : cur item actus suos praeter iros quam futuros sciat a non alia ratio commodior affera potesst, quam quae per actus imprimitur species, tanquam semen cognitionis : ergo Vere in ange- Io dantur species impressae. Hoc argumentum probat, dari species in angelis saltem eorum objectorum quae semel cognovere. At Dices : Si angelorum cognitiones relinquunt sui species in intellectu angeli tanquam semen

aliarum cognitionum , cognItiones quas tota aeternitate exprcebant angeli , parerent species in- sinitas : at intellectus angeli non sit par recipiendis speciebus infinitis : ergo Resp. I. I lego sequelam, tum quia licet species relinquant cognitiones quaelibet, semper numerus actu erit finitus: tum quia multi volunt, ubi capacitas naturalis speciebus repleta est, a Deo

produci unam speciem, sed universaliorem, aliis

SEARCH

MENU NAVIGATION